(1) T. Pomponius Atticus, ab origine ultima stirpis Romanae generatus,
perpetuo a maioribus acceptam equestrem obtinuit dignitatem. (2) patre
usus est diligente, indulgente et, ut tum erant tempora, diti in
primisque studioso litterarum. hic, prout ipse amabat litteras, omnibus
doctrinis, quibus puerilis aetas impertiri debet, filium erudivit. (3)
erat autem in puero praeter docilitatem ingenii summa suavitas oris
atque vocis, ut non solum celeriter acciperet, quae tradebantur, sed
etiam excellenter pronuntiaret. qua ex re in pueritia nobilis inter
aequales ferebatur clariusque exsplendescebat, quam generosi
condiscipuli animo aequo ferre possent. (4) itaque incitabat omnes
studio suo, quo in numero fuerunt L. Torquatus, C. Marius filius, M.
Cicero: quos consuetudine sua sic devinxit, ut nemo iis perpetuo fuerit
carior.
2. Estancia en Atenas. Su liberalidad:
(1) pater mature decessit. ipse adulescentulus propter affinitatem P.
Sulpicii, qui tribunus pl. interfectus est, non expers fuit illius
periculi: namque Anicia, Pomponii consobrina, nupserat M. Servio,
fratri Sulpicii. (2) itaque interfecto Sulpicio, posteaquam vidit
Cinnano tumultu civitatem esse perturbatam neque sibi dari facultatem
pro dignitate vivendi, quin alterutram partem offenderet, dissociatis
animis civium, cum alii Sullanis, alii Cinnanis faverent partibus,
idoneum tempus ratus studiis obsequendi suis Athenas se contulit. neque
eo setius adulescentem Marium hostem iudicatum iuvit opibus suis, cuius
fugam pecunia sublevavit. (3) ac ne illa peregrinatio detrimentum
aliquod afferret rei familiari, eodem magnam partem fortunarum traiecit
suarum. hic ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset
carissimus. (4) nam praeter gratiam, quae iam in adulescentulo magna
erat, saepe suis opibus inopiam eorum publicam levavit. cum enim
versuram facere publice necesse esset neque eius condicionem aequam
haberent, semper se interposuit, atque ita, ut neque usuram umquam ab
iis acceperit neque longius, quam dictum esset, debere passus sit. (5)
quod utrumque erat iis salutare: nam neque indulgendo inveterascere
eorum aes alienum patiebatur neque multiplicandis usuris crescere. (6)
auxit hoc officium alia quoque liberalitate: nam universos frumento
donavit, ita ut singulis seni modii tritici darentur, qui modus
mensurae medimnus Athenis appellatur.
3. Orgulloso de haber nacido en Roma:
(1) hic autem sic se gerebat, ut communis infimis, par principibus
videretur. quo factum est, ut huic omnes honores, quos possent, publice
haberent civemque facere studerent: quo beneficio ille uti noluit, quod
nonnulli ita interpretantur, amitti civitatem Romanam alia ascita. (2)
quamdiu affuit, ne qua sibi statua poneretur, restitit, absens
prohibere non potuit. itaque aliquot ipsi effigies locis sanctissimis
posuerunt: hunc enim in omni procuratione rei publicae actorem
auctoremque habebant: (3) igitur primum illud munus fortunae, quod in
ea potissimum urbe natus est, in qua domicilium orbis terrarum esset
imperii, ut eandem et patriam haberet et domum; hoc specimen
prudentiae, quod, cum in eam se civitatem contulisset, quae
antiquitate, humanitate doctrinaque praestaret omnes, unus ei fuerit
carissimus.
4. Vuelta a Roma:
(1) huc ex Asia Sulla decedens cum venisset, quamdiu ibi fuit, secum
habuit Pomponium, captus adulescentis et humanitate et doctrina. sic
enim Graece loquebatur, ut Athenis natus videretur; tanta autem
suavitas erat sermonis Latini, ut appareret in eo nativum quendam
leporem esse, non ascitum. idem poemata pronuntiabat et Graece et
Latine sic, ut supra nihil posset addi. (2) quibus rebus factum est, ut
Sulla nusquam ab se dimitteret cuperetque secum deducere. qui cum
persuadere tentaret, «noli, oro te,» inquit Pomponius «adversum eos me
velle ducere, cum quibus ne contra te arma ferrem, Italiam reliqui». at
Sulla adulescentis officio collaudato omnia munera ei, quae Athenis
acceperat, proficiscens iussit deferri.
(3) hic complures annos moratus, cum et rei familiari tantum operae
daret, quantum non indiligens deberet pater familias, et omnia reliqua
tempora aut litteris aut Atheniensium rei publicae tribueret, nihilo
minus amicis urbana officia praestitit. (4) nam et ad comitia eorum
ventitavit et, si qua res maior acta est, non defuit. sicut Ciceroni in
omnibus eius periculis singularem fidem praebuit: cui ex patria
fugienti sestercia ducenta et quinquaginta milia donavit. (5)
tranquillatis autem rebus Romanis remigravit Romam, ut opinor, L. Cotta
[et] L. Torquato consulibus: quem discedentem sic universa civitas
Atheniensium prosecuta est, ut lacrimis desiderii futuri dolorem
indicaret.
5.Hereda de su tío. Amistad con Cicerón y Hortensio:
(1) habebat avunculum Q. Caecilium, equitem Romanum, familiarem L.
Luculli, divitem, difficillima natura: cuius sic asperitatem veritus
est, ut, quem nemo ferre posset, huius sine offensione ad summam
senectutem retinuerit benevolentiam. (2) quo facto tulit pietatis
fructum. Caecilius enim moriens testamento adoptavit eum heredemque
fecit ex dodrante: ex qua hereditate accepit circiter centiens
sestertium. (3) erat nupta soror Attici Q. Tullio Ciceroni, easque
nuptias M. Cicero conciliarat, cum quo a condiscipulatu vivebat
coniunctissime, multo etiam familiarius quam cum Quinto, ut iudicari
possit plus in amicitia valere similitudinem morum quam affinitatem.
(4) utebatur autem intime Q. Hortensio, qui iis temporibus principatum
eloquentiae tenebat, ut intellegi non posset, uter eum plus diligeret,
Cicero an Hortensius: et, id quod erat difficillimum, efficiebat ut,
inter quos tantae laudis esset aemulatio, nulla intercederet
obtrectatio essetque talium virorum copula.
6.No se compromete en política y no acepta honores:
(1) in re publica ita est versatus, ut semper optimarum partium et
esset et existimaretur, neque tamen se civilibus fluctibus committeret,
quod non magis eos in sua potestate existimabat esse, qui se his
dedissent, quam qui maritimis iactarentur. (2) honores non petiit, cum
ei paterent propter vel gratiam vel dignitatem: quod neque peti more
maiorum neque capi possent conservatis legibus in tam effusi ambitus
largitionibus neque <geri> e re publica sine periculo corruptis
civitatis moribus. (3) ad hastam publicam numquam accessit. nullius rei
neque praes neque manceps factus est. neminem neque suo nomine neque
subscribens accusavit, in ius de sua re numquam iit, iudicium nullum
habuit. (4) multorum consulum praetorumque praefecturas delatas sic
accepit, ut neminem in provinciam sit secutus, honore fuerit contentus,
rei familiaris despexerit fructum: qui ne cum Quinto quidem Cicerone
voluerit ire in Asiam, cum apud eum legati locum obtinere posset. non
enim decere se arbitrabatur, cum praeturam gerere noluisset, asseclam
esse praetoris. (5) qua in re non solum dignitati serviebat, sed etiam
tranquillitati, cum suspiciones quoque vitaret criminum. quo fiebat, ut
eius observantia omnibus esset carior, cum eam officio, non timori
neque spei tribui viderent.
7.Se mantiene al margen en la guerra civil:
(1) incidit Caesarianum civile bellum, cum haberet annos circiter
sexaginta. usus est aetatis vacatione neque se quoquam movit ex urbe.
quae amicis suis opus fuerant ad Pompeium proficiscentibus, omnia ex
sua re familiari dedit, ipsum Pompeium coniunctum non offendit. (2)
nullum ab eo habebat ornamentum, ut ceteri, qui per eum aut honores aut
divitias ceperant: quorum partim invitissimi castra sunt secuti, partim
summa cum eius offensione domi remanserunt. (3) Attici autem quies
tantopere Caesari fuit grata, ut victor, cum privatis pecunias per
epistulas imperaret, huic non solum molestus non fuerit, sed etiam
sororis filium et Q. Ciceronem ex Pompeii castris concesserit. sic
vetere instituto vitae effugit nova pericula.
8.Rechaza las pretensiones de los asesinos de César:
(1) [secutum est illud] occiso Caesare, cum res publica penes Brutos
videretur esse et Cassium ac tota civitas se ad eos convertisse
[videretur], sic M. Bruto usus est, ut nullo ille adulescens aequali
familiarius quam hoc sene, neque solum eum principem consilii haberet,
sed etiam in convictu. (3) excogitatum est a quibusdam, ut privatum
aerarium Caesaris interfectoribus ab equitibus Romanis constitueretur.
id facile effici posse arbitrati sunt, si [et] principes eius ordinis
pecunias contulissent. itaque appellatus est a C. Flavio, Bruti
familiari, Atticus, ut eius rei princeps esse vellet. (4) at ille, qui
officia amicis praestanda sine factione existimaret semperque a talibus
se consiliis removisset, respondit: si quid Brutus de suis facultatibus
uti voluisset, usurum, quantum eae paterentur, sed neque cum quoquam de
ea re collocuturum neque coiturum. sic ille consensionis globus huius
unius dissensione disiectus est. (5) neque multo post superior esse
coepit Antonius, ita ut Brutus et Cassius destituta tutela
provinciarum, quae iis dicis causa datae erant a consule, desperatis
rebus in exilium proficiscerentur. (6) Atticus, qui pecuniam simul cum
ceteris conferre noluerat florenti illi parti, abiecto Bruto Italiaque
cedenti sestertia centum milia muneri misit. eidem in Epiro absens
trecenta iussit dari, neque eo magis potenti adulatus est Antonio neque
desperatos reliquit.
9. No perdió ocasión de ser generoso:
(1) secutum est bellum gestum apud Mutinam. in quo si tantum eum
prudentem dicam, minus quam debeam praedicem, cum ille potius divinus
fuerit, si divinatio appellanda est perpetua naturalis bonitas, quae
nullis casibus agitur neque minuitur. (2) hostis Antonius iudicatus
Italia cesserat: spes restituendi nulla erat. non solum inimici, qui
tum erant potentissimi et plurimi, sed etiam qui adversariis eius se
dabant et in eo laedendo aliquam consecuturos sperabant commoditatem,
Antonii familiares insequebantur, uxorem Fulviam omnibus rebus spoliare
cupiebant, liberos etiam exstinguere parabant. (3) Atticus, cum
Ciceronis intima familiaritate uteretur, amicissimus esset Bruto, non
modo nihil iis indulsit ad Antonium violandum, sed e contrario
familiares eius ex urbe profugientes, quantum potuit, texit, quibus
rebus indiguerunt, adiuvit. (4) Publio vero Volumnio ea tribuit, ut
plura a parente proficisci non potuerint. ipsi autem Fulviae, cum
litibus distineretur magnisque terroribus vexaretur, tanta diligentia
officium suum praestitit, ut nullum illa stiterit vadimonium sine
Attico, <Atticus> sponsor omnium rerum fuerit. (5) quin etiam,
cum illa fundum secunda fortuna emisset in diem neque post calamitatem
versuram facere potuisset, ille se interposuit pecuniamque sine faenore
sineque ulla stipulatione credidit, maximum existimans quaestum,
memorem gratumque cognosci, simulque aperire se non fortunae, sed
hominibus solere esse amicum. (6) quae cum faciebat, nemo eum temporis
causa facere poterat existimare; nemini enim in opinionem veniebat
Antonium rerum potiturum. (7) sed sensim is a nonnullis optimatibus
reprehendebatur, quod parum odisse malos cives videretur. ille autem,
sui iudicii, potius quid se facere par esset, intuebatur, quam quid
alii laudaturi forent.
10. Se libra de las proscripciones de Marco Antonio:
(1) conversa subito fortuna est. ut Antonius rediit in Italiam, nemo
non magno in periculo Atticum putarat propter intimam familiaritatem
Ciceronis et Bruti. (2) itaque ad adventum imperatorum de foro
decesserat, timens proscriptionem, latebatque apud P. Volumnium, cui,
ut ostendimus, paulo ante opem tulerat - tanta varietas iis temporibus
fuit fortunae, ut modo hi, modo illi in summo essent aut fastigio aut
periculo -, habebatque secum Q. Gellium Canum, aequalem simillimumque
sui. (3) hoc quoque sit Attici bonitatis exemplum, quod cum eo, quem
puerum in ludo cognorat, adeo coniuncte vixit, ut ad extremam aetatem
amicitia eorum creverit. (4) Antonius autem, etsi tanto odio ferebatur
in Ciceronem, ut non solum ei, sed etiam omnibus eius amicis esset
inimicus eosque vellet proscribere multis hortantibus, tamen Attici
memor fuit officii et ei, cum requisisset, ubinam esset, sua manu
scripsit, ne timeret statimque ad se veniret: se eum et illius causa
Canum de proscriptorum numero exemisse. ac ne quod periculum incideret,
quod noctu fiebat, praesidium ei misit. (5) sic Atticus in summo timore
non solum sibi, sed etiam ei, quem carissimum habebat, praesidio fuit.
neque enim suae solum a quoquam auxilium petiit salutis, sed coniuncti,
ut appareret nullam seiunctam sibi ab eo velle fortunam. (6) quodsi
gubernator praecipua laude fertur, qui navem ex hieme marique scopuloso
servat, cur non singularis eius existimetur prudentia, qui ex tot
tamque gravibus procellis civilibus ad incolumitatem pervenit?
11. Su generosidad hacia los proscritos:
(1) quibus ex malis ut se emersit, nihil aliud egit quam ut plurimis,
quibus rebus posset, esset auxilio. cum proscriptos praemiis
imperatorum vulgus conquireret, nemo in Epirum venit, cui res ulla
defuerit: nemini non ibi perpetuo manendi potestas facta est; (2) quin
etiam post proelium Philippense interitumque C. Cassi et M. Bruti L.
Iulium Mocillam praetorium et filium eius Aulumque Torquatum ceterosque
pari fortuna perculsos instituit tueri atque ex Epiro iis omnia
Samothraciam supportari iussit. difficile est omnia persequi et non
necessarium. (3) illud unum intellegi volumus, illius liberalitatem
neque temporariam neque callidam fuisse. (4) id ex ipsis rebus ac
temporibus iudicari potest, quod non florentibus se venditavit, sed
afflictis semper succurrit: qui quidem Serviliam, Bruti matrem, non
minus post mortem eius quam florentem coluerit. (5) sic liberalitate
utens nullas inimicitias gessit, quod neque laedebat quemquam neque, si
quam iniuriam acceperat, non malebat oblivisci quam ulcisci. idem
immortali memoria percepta retinebat beneficia; quae autem ipse
tribuerat, tam diu meminerat, quoad ille gratus erat, qui acceperat.
(6) itaque hic fecit, ut vere dictum videatur:
sui cuique mores fingunt fortunam
hominibus.
neque tamen ille prius fortunam quam se ipse finxit, qui cavit ne qua
in re iure plecteretur.
12. Emparenta con Agripa. Más ejemplos de generosidad:
(1) his igitur rebus effecit, ut M. Vipsanius Agrippa, intima
familiaritate coniunctus adulescenti Caesari, cum propter suam gratiam
et Caesaris potentiam nullius condicionis non haberet potestatem,
potissimum eius deligeret affinitatem praeoptaretque equitis Romani
filiam generosarum nuptiis. (2) atque harum nuptiarum conciliator fuit
- non est enim celandum - M. Antonius, triumvir rei publicae
<constituendae>. cuius gratia cum augere possessiones posset
suas, tantum afuit a cupiditate pecuniae, ut nulla in re usus sit ea
nisi in deprecandis amicorum aut periculis aut incommodis. (3) quod
quidem sub ipsa proscriptione perillustre fuit. nam cum L. Saufei
equitis Romani, aequalis sui, qui complures annos studio ductus
philosophiae Athenis habitabat habebatque in Italia pretiosas
possessiones, triumviri bona vendidissent consuetudine ea, qua tum res
gerebantur, Attici labore atque industria factum est, ut eodem nuntio
Saufeius fieret certior se patrimonium amisisse et recuperasse. (4)
idem L. Iulium Calidum, quem post Lucretii Catullique mortem multo
elegantissimum poetam nostram tulisse aetatem vere videor posse
contendere, neque minus virum bonum optimisque artibus eruditum, [quem]
post proscriptionem equitum propter magnas eius Africanas possessiones
in proscriptorum numerum a P. Volumnio, praefecto fabrum Antonii,
absentem relatum expedivit. (5) quod in praesenti utrum ei laboriosius
an gloriosius fuerit, difficile est iudicare, quod in eorum periculis
non secus absentes quam praesentes amicos Attico esse curae cognitum
est.
13. Buen padre de familia y administrador:
(1) neque vero ille minus bonus pater familias habitus est quam civis.
nam cum esset pecuniosus, nemo illo minus fuit emax, minus aedificator.
neque tamen non in primis bene habitavit omnibusque optimis rebus usus
est. (2) nam domum habuit in colle Quirinali Tamphilianam, ab avunculo
hereditate relictam, cuius amoenitas non aedificio, sed silva
constabat: ipsum enim tectum antiquitus constitutum plus salis quam
sumptus habebat: in quo nihil commutavit, nisi si quid vetustate
coactus est. (3) usus est familia, si utilitate iudicandum est, optima,
si forma, vix mediocri. namque in ea erant pueri litteratissimi,
anagnostae optimi et plurimi librarii, ut ne pedisequus quidem quisquam
esset, qui non utrumque horum pulchre facere posset, pari modo
artifices ceteri, quos cultus domesticus desiderat, apprime boni. (4)
neque tamen horum quemquam nisi domi natum domique factum habuit: quod
est signum non solum continentiae, sed etiam diligentiae. nam et non
intemperanter concupiscere, quod a plurimis videas, continentis debet
duci, et potius diligentia quam pretio parare non mediocris est
industriae. (5) elegans, non magnificus, splendidus, non sumptuosus:
omnisque diligentia munditiam, non affluentiam affectabat. supellex
modica, non multa, ut in neutram partem conspici posset. (6) nec
praeteribo, quamquam nonnullis leve visum iri putem, cum in primis
lautus esset eques Romanus et non parum liberaliter domum suam omnium
ordinum homines invitaret, [scimus] non amplius quam terna milia
[aeris] peraeque in singulos menses ex ephemeride eum expensum sumptui
ferre solitum. (7) atque hoc non auditum, sed cognitum praedicamus:
saepe enim propter familiaritatem domesticis rebus interfuimus.
14. Ático hace buen uso de su fortuna:
(1) nemo in convivio eius aliud acroama audivit quam anagnosten, quod
nos quidem iucundissimum arbitramur; neque umquam sine aliqua lectione
apud eum cenatum est, ut non minus animo quam ventre convivae
delectarentur: (2) namque eos vocabat, quorum mores a suis non
abhorrerent. cum tanta pecuniae facta esset accessio, nihil de
cottidiano cultu mutavit, nihil de vitae consuetudine, tantaque usus
est moderatione, ut neque in sestertio vicies, quod a patre acceperat,
parum se splendide gesserit neque in sestertio centiens affluentius
vixerit, quam instituerat, parique fastigio steterit in utraque
fortuna. (3) nullos habuit hortos, nullam suburbanam aut maritimam
sumptuosam villam, neque in Italia, praeter Arretinum et Nomentanum,
rusticum praedium, omnisque eius pecuniae reditus constabat in
Epiroticis et urbanis possessionibus. ex quo cognosci potest usum eum
pecuniae non magnitudine, sed ratione metiri solitum.
15. Fidelidad a sus promesas:
(1) mendacium neque dicebat neque pati poterat. itaque eius comitas non
sine severitate erat neque gravitas sine facilitate, ut difficile esset
intellectu, utrum eum amici magis vererentur an amarent. quidquid
rogabatur, religiose promittebat, quod non liberalis, sed levis
arbitrabatur polliceri, quod praestare non posset. (2) idem in tenendo,
quod semel annuisset, tanta erat cura, ut non mandatam, sed suam rem
videretur agere. numquam suscepti negotii eum pertaesum est: suam enim
existimationem in ea re agi putabat, qua nihil habebat carius. (3) quo
fiebat, ut omnia Ciceronum, M. Catonis, Q. Hortensii, A. Torquati,
multorum praeterea equitum Romanorum negotia procuraret. ex quo
iudicari poterat non inertia, sed iudicio fugisse rei publicae
procurationem.
16. Amistad con Cicerón:
(1) humanitatis vero nullum afferre maius testimonium possum, quam quod
adulescens idem seni Sullae fuit iucundissimus, senex adulescenti M.
Bruto, cum aequalibus autem suis Q. Hortensio et M. Cicerone sic vixit,
ut iudicare difficile sit, cui aetati fuerit aptissimus. (2) quamquam
eum praecipue dilexit Cicero, ut ne frater quidem ei Quintus carior
fuerit aut familiarior. (3) ei rei sunt indicio praeter eos libros, in
quibus de eo facit mentionem, qui in vulgus sunt editi, undecim
volumina epistularum, ab consulatu eius usque ad extremum tempus ad
Atticum missarum: quae qui legat, non multum desideret historiam
contextam eorum temporum. (4) sic enim omnia de studiis principum,
vitiis ducum, mutationibus rei publicae perscripta sunt, ut nihil in
eis non appareat et facile existimari possit, prudentiam quodam modo
esse divinationem. non enim Cicero ea solum, quae vivo se acciderunt,
futura praedixit, sed etiam, quae nunc usu veniunt, cecinit ut vates.
17. Relaciones con su madre y hermana:
(1) de pietate autem Attici quid plura commemorem? cum hoc ipsum vere
gloriantem audierim in funere matris suae, quam extulit annorum
nonaginta, cum <ipse> esset septem et sexaginta, se numquam cum
matre in gratiam redisse, numquam cum sorore fuisse in simultate, quam
prope aequalem habebat. (2) quod est signum aut nullam umquam inter eos
querimoniam intercessisse, aut hunc ea fuisse in suos indulgentia, ut,
quos amare deberet, irasci eis nefas duceret. (3) neque id fecit natura
solum, quamquam omnes ei paremus, sed etiam doctrina: nam principum
philosophorum ita percepta habuit praecepta, ut iis ad vitam agendam,
non ad ostentationem uteretur.
18. Actividad literaria:
(1) moris etiam maiorum summus imitator fuit antiquitatisque amator,
quam adeo diligenter habuit cognitam, ut eam totam in eo volumine
exposuerit, quo magistratus ordinavit. (2) nulla enim lex neque pax
neque bellum neque res illustris est populi Romani, quae non in eo suo
tempore sit notata, et, quod difficillimum fuit, sic familiarum
originem subtexuit, ut ex eo clarorum virorum propagines possimus
cognoscere. (3) fecit hoc idem separatim in aliis libris, ut M. Bruti
rogatu Iuniam familiam a stirpe ad hanc aetatem ordine enumeraverit,
notans, qui a quo ortus quos honores quibusque temporibus cepisset: (4)
pari modo Marcelli Claudii de Marcellorum, Scipionis Cornelii et Fabii
Maximi Fabiorum et Aemiliorum. quibus libris nihil potest esse dulcius
iis, qui aliquam cupiditatem habent notitiae clarorum virorum. (5)
attigit quoque poeticen, credimus, ne eius expers esset suavitatis.
namque versibus, qui honore rerumque gestarum amplitudine ceteros
Romani populi praestiterunt, exposuit ita, (6) ut sub singulorum
imaginibus facta magistratusque eorum non amplius quaternis quinisque
versibus descripserit: quod vix credendum sit tantas res tam breviter
potuisse declarari. est etiam unus liber Graece confectus, de consulatu
Ciceronis.
19. Amistad con César Octaviano:
(1) hactenus Attico vivo edita a nobis sunt. nunc, quoniam fortuna nos
superstites ei esse voluit, reliqua persequemur et, quantum poterimus,
rerum exemplis lectores docebimus, sicut supra significavimus, suos
cuique mores plerumque conciliare fortunam. (2) namque hic contentus
ordine equestri, quo erat ortus, in affinitatem pervenit imperatoris
Divi filii, cum iam ante familiaritatem eius esset consecutus nulla
alia re quam elegantia vitae, qua ceteros ceperat principes civitatis
dignitate pari, fortuna humiliores. (3) tanta enim prosperitas Caesarem
est consecuta, ut nihil ei non tribuerit fortuna, quod cuiquam ante
detulerit, et conciliarit, quod nemo adhuc civis Romanus quivit
consequi. (4) nata est autem Attico neptis ex Agrippa, cui virginem
filiam collocarat. hanc Caesar vix anniculam Ti. Claudio Neroni,
Drusilla nato, privigno suo, despondit: quae coniunctio necessitudinem
eorum sanxit, familiaritatem reddidit frequentiorem.
20. Intimidad con Augusto y Marco Antonio:
(1) quamvis ante haec sponsalia non solum, cum ab urbe abesset, numquam
ad suorum quemquam litteras misit, quin Attico mitteret, quid ageret,
in primis quid legeret quibusque in locis et quamdiu esset moraturus,
(2) sed etiam, cum esset in urbe et propter infinitas suas occupationes
minus saepe, quam vellet, Attico frueretur, nullus dies temere
intercessit, quo non ad eum scriberet, cum modo aliquid de antiquitate
ab eo requireret, modo aliquam quaestionem poeticam ei proponeret,
interdum iocans eius verbosiores eliceret epistulas. (3) ex quo
accidit, cum aedis Iovis Feretrii in Capitolio, ab Romulo constituta,
vetustate atque incuria detecta prolaberetur, ut Attici admonitu Caesar
eam reficiendam curaret. (4) neque vero a M. Antonio minus absens
litteris colebatur, adeo ut accurate ille ex ultumis terris, quid
ageret, quid curae sibi haberet, certiorem facere Atticum. (5) hoc
quale sit, facilius existimabit is, qui iudicare poterit, quantae sit
sapientiae eorum retinere usum benivolentiamque, inter quos maximarum
rerum non solum aemulatio, sed obtrectatio tanta intercedebat, quantam
fuit incidere necesse inter Caesarem atque Antonium, cum se uterque
principem non solum urbis Romae, sed orbis terrarum esse cuperet.
21. Enfermedad:
(1) tali modo cum septem et septuaginta annos complesset atque ad
extremam senectutem non minus dignitate quam gratia fortunaque
crevisset - multas enim hereditates nulla alia re quam bonitate
consecutus <est> - tantaque prosperitate usus esset valetudinis,
ut annis triginta medicina non indiguisset, (2) nactus est morbum, quem
initio et ipse et medici contempserunt: nam putarunt esse tenesmon, cui
remedia celeria faciliaque proponebantur. (3) in hoc cum tres menses
sine ullis doloribus, praeterquam quos ex curatione capiebat,
consumpsisset, subito tanta vis morbi in imum intestinum prorupit, ut
extremo tempore per lumbos fistulae puris eruperint. (4) atque hoc
priusquam ei accideret, postquam in dies dolores accrescere febresque
accessisse sensit, Agrippam generum ad se accersi iussit et cum eo L.
Cornelium Balbum Sextumque Peducaeum. (5) hos ut venisse vidit, in
cubitum innixus «quantam» inquit «curam diligentiamque in valetudine
mea tuenda hoc tempore adhibuerim, cum vos testes habeam, nihil necesse
est pluribus verbis commemorare. quibus quoniam, ut spero, satisfeci,
me nihil reliqui fecisse, quod ad sanandum me pertineret, reliquum est,
ut egomet mihi consulam. id vos ignorare nolui: nam mihi stat alere
morbum desinere. (6) namque his diebus quidquid cibi sumpsi, ita
produxi vitam, ut auxerim dolores sine spe salutis. qua re a vobis
peto, primum ut consilium probetis meum, deinde ne frustra dehortando
impedire conemini».
22. Muerte de Ático:
(1) hac oratione habita tanta constantia vocis atque vultus, ut non ex
vita, sed ex domo in domum videretur migrare, (2) cum quidem Agrippa
eum flens atque osculans oraret atque obsecraret, ne ad id, quod natura
cogeret, ipse quoque sibi acceleraret, et, quoniam tum quoque posset
temporibus superesse, se sibi suisque reservaret, preces eius taciturna
sua obstinatione depressit. (3) sic cum biduum cibo se abstinuisset,
subito febris decessit leviorque morbus esse coepit. tamen propositum
nihilo setius peregit. itaque die quinto, postquam id consilium
inierat, pridie Kal. Aprilis Cn. Domitio C. Sosio consulibus decessit.
(4) elatus est in lecticula, ut ipse praescripserat, sine ulla pompa
funeris, comitantibus omnibus bonis, maxima vulgi frequentia. sepultus
est iuxta viam Appiam ad quintum lapidem in monumento Q. Caecilii,
avunculi sui.