
 |
CORNELII NEPOTIS L i b e r X I V D e h i s t o r i c i s L a t i n i s: Cato
|
|
Cornelio Nepote: Catón
1 Juventud de Catón. Primeras magistraturas
(1) M. Cato, ortus municipio Tusculo, adulescentulus, priusquam
honoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi heredium a
patre relictum habebat. inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in
consulatu censuraque habuit collegam, ut M. Perpenna censorius narrare
solitus est, Romam demigravit in foroque esse coepit. (2) primum
stipendium meruit annorum decem septemque. Q. Fabio M. Claudio
consulibus tribunus militum in Sicilia fuit. inde ut rediit, castra
secutus est C.Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est in
proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis. (2)
quaestor obtigit P.Africano consuli, cum quo non pro sortis
necessitudine vixit: namque ab eo perpetua dissensit vita. aedilis
plebi factus est cum C. Helvio. (4) praetor provinciam obtinuit
Sardiniam, ex qua quaestor superiore tempore ex Africa decedens Q.
Ennium poetam deduxerat, quod non minoris aestimamus quam quemlibet
amplissimum Sardiniensem triumphum.
2 Recibe el gobierno de la España Citerior. Censura de Catón
(1) Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco, sorte provinciam nactus
Hispaniam citeriorem, exque ea triumphum deportavit. (2) ibi cum
diutius moraretur, P. Scipio Africanus consul iterum, cuius in priori
consulatu quaestor fuerat, voluit eum de provincia depellere et ipse ei
succedere, neque hoc per senatum efficere potuit, cum quidem Scipio
principatum in civitate obtineret, quod tum non potentia, sed iure res
publica administrabatur. qua ex re iratus senatui <consulatu>
peracto, privatus in urbe mansit. (3) at Cato, censor cum eodem Flacco
factus, severe praefuit ei potestati. nam et in complures nobiles
animadvertit et multas res novas in edictum addidit, qua re luxuria
reprimeretur, quae iam tum incipiebat pullulare. (4) circiter annos
octoginta, usque ad extremam aetatem ab adulescentia, rei publicae
causa suscipere inimicitias non destitit. a multis tentatus non modo
nullum detrimentum existimationis fecit, sed, quoad vixit, virtutum
laude crevit.
3 Elogio de Catón. Su cultura y obras literarias
(1) In omnibus rebus singulari fuit industria: nam et agricola sollers
et [rei p.] peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis
orator et cupidissimus litterarum fuit. (2) quarum studium etsi senior
arripuerat, tamen tantum progressum fecit, ut non facile reperiri
possit neque de Graecis neque de Italicis rebus, quod ei fuerit
incognitum. ab adulescentia confecit orationes. (3) senex historias
scribere instituit. earum sunt libri septem. primus continet res gestas
regum populi Romani, secundus et tertius unde quaeque civitas orta sit
Italica, ob quam rem omnes Origines videtur appellasse. in quarto autem
bellum Poenicum est primum, in quinto secundum. (4) atque haec omnia
capitulatim sunt dicta. reliquaque bella pari modo persecutus est usque
ad praeturam Ser. Galbae, qui diripuit Lusitanos: atque horum bellorum
duces non nominavit, sed sine nominibus res notavit. in eisdem
exposuit, quae in Italia Hispaniisque aut fierent aut viderentur
admiranda: in quibus multa industria et diligentia comparet, nulla
doctrina.
(5) Huius de vita et moribus plura in eo libro
persecuti sumus, quem separatim de eo fecimus rogatu T. Pomponii
Attici. quare studiosos Catonis ad illud volumen delegamus.
Fuente: Biblioteca Augustana