
 |
CORNELII NEPOTIS
DE EXCELLENTIBUS DUCIBUS EXTERARUM GENTIUM. LIBER XXIII
|
|
Cornelio Nepote: Vida de Aníbal
1. Juventud de Aníbal:
Hannibal, Hamilcaris filius, Karthaginiensis. si
verum est, quod nemo
dubitat, ut populus Romanus omnes gentes virtute superarit, non est
infitiandum Hannibalem tanto praestitisse ceteros imperatores
prudentia, quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas
nationes. [2] nam quotienscumque cum eo congressus est in Italia,
semper discessit superior. quod nisi domi civium suorum invidia
debilitatus esset, Romanos videtur superare potuisse. sed multorum
obtrectatio devicit unius virtutem. [3] Hic autem velut hereditate
relictum odium paternum erga Romanos sic conservavit, ut prius animam
quam id deposuerit, qui quidem, cum patria pulsus esset et alienarum
opum indigeret, numquam destiterit animo bellare cum Romanis.
2. Relación con Antíoco y juramento contra Roma:
Nam ut omittam Philippum, quem absens hostem
reddidit Romanis, omnium
iis temporibus potentissimus rex Antiochus fuit. hunc tanta cupiditate
incendit bellandi, ut usque a rubro mari arma conatus sit inferre
Italiae. [2] ad quem cum legati venissent Romani, qui de eius voluntate
explorarent darentque operam consiliis clandestinis ut Hannibalem in
suspicionem regi adducerent, tamquam ab ipsis corruptus alia atque
antea sentiret, neque id frustra fecissent idque Hannibal comperisset
[3] seque ab interioribus consiliis segregari vidisset, tempore dato
adiit ad regem, eique cum multa de fide sua et odio in Romanos
commemorasset, hoc adiunxit: 'pater meus' inquit 'Hamilcar puerulo me,
utpote non amplius novem annos nato, in Hispaniam imperator
proficiscens Karthagine Iovi optimo maximo hostias immolavit. [4] quae
divina res dum conficiebatur, quaesivit a me vellemne secum in castra
proficisci. id cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem ne
dubitaret ducere, tum ille, faciam, inquit, si mihi fidem quam postulo
dederis. simul me ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat,
eamque ceteris remotis tenentem iurare iussit numquam me in amicitia
cum Romanis fore. [5] id ego iusiurandum patri datum usque ad hanc
aetatem ita conservavi, ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo
tempore eadem mente sim futurus. [6] quare si quid amice de Romanis
cogitabis, non imprudenter feceris, si me celaris; cum quidem bellum
parabis, te ipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris.'
3. La toma de Sagunto. El paso de los Alpes:
Hac igitur qua diximus aetate cum patre in Hispaniam
profectus est,
cuius post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni
praefuit. hoc quoque interfecto exercitus summam imperii ad eum
detulit. id Karthaginem delatum publice comprobatum est. [2] sic
Hannibal minor quinque et viginti annis natus imperator factus proximo
triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit, Saguntum, foederatam
civitatem, vi expugnavit, tres exercitus maximos comparavit. [3] ex his
unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania
reliquit, tertium in Italiam secum duxit. ut saltum Pyrenaeum transiit,
quacumque iter fecit, cum omnibus incolis confiixit: neminem nisi
victum dimisit. [4] ad Alpes posteaquam venit, qua Italiam ab Gallia
seiungunt, quas nemo umquam cum exercitu ante eum praeter Herculem
Graium transierat (quo facto is hodie saltus Graius appellatur),
Alpicos conantes prohibere transitu concidit, loca patefecit, itinera
muniit, effecit ut ea elephantus ornatus ire posset, qua antea unus
homo inermis vix poterat repere. hac copias traduxit in Italiamque
pervenit.
4. Victorias en Tesino, Trebia, Trasimeno y Cannas:
Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione
consule eumque
pepulerat. cum hoc eodem Clastidii apud Padum decernit sauciumque inde
ac fugatum dimittit. [2] tertio idem Scipio cum collega Ti. Longo apud
Trebiam adversus eum venit. cum iis manum conseruit, utrosque
profligavit. inde per Ligures Appenninum transiit, petens Etruriam. [3]
hoc in itinere adeo gravi morbo afficitur oculorum, ut postea numquam
dextro aeque bene usus sit. qua valetudine cum etiamnum premeretur
lecticaque ferretur, C. Flaminium consulem apud Trasumennum cum
exercitu insidiis circumventum occidit, neque multo post C. Centenium
praetorem cum delecta manu saltus occupantem. [4] hinc in Apuliam
pervenit. ibi obviam ei venerunt duo consules, C. Terentius et L.
Aemilius. utriusque exercitus uno proelio fugavit, Paulum consulem
occidit et aliquot praeterea consulares, in eis Cn. Servilium Geminum,
qui superiore anno fuerat consul.
5. Otras victorias en su marcha sobre Roma:
Hac pugna pugnata Romam profectus nullo resistente
in propinquis urbi
montibus moratus est. cum aliquot ibi dies castra habuisset et Capuam
reverteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno ei
se obiecit. [2] hic clausus locorum angustiis noctu sine ullo
detrimento exercitus se expedivit Fabioque, callidissimo imperatori,
dedit verba. namque obducta nocte sarmenta in cornibus iuvencorum
deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dispalatam
immisit. quo repentino visu obiecto tantum terrorem iniecit exercitui
Romanorum, ut egredi extra vallum nemo sit ausus. [3] hanc post rem
gestam non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum equitum pari
ac dictatorem imperio, dolo productum in proelium fugavit. Ti.
Sempronium Gracchum, iterum consulem, in Lucanis absens in insidias
inductum sustulit. M. Claudium Marcellum, quinquiens consulem, apud
Venusiam pari modo interfecit. [4] longum est omnia enumerare proelia.
quare hoc unum satis erit dictum, ex quo intellegi possit, quantus ille
fuerit: quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo adversus
eum post Cannensem pugnam in campo castra posuit.
6. Es llamado a Cartago. Derrota en Zama:
Hinc invictus patriam defensum revocatus bellum
gessit adversus P.
Scipionem, filium eius Scipionis, quem ipse primo apud Rhodanum, iterum
apud Padum, tertio apud Trebiam fugarat. [2] cum hoc exhaustis iam
patriae facultatibus cupivit impraesentiarum bellum componere, quo
valentior postea congrederetur. inde colloquium convenit, condiciones
non convenerunt. [3] post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem
conflixit; pulsus (incredibile dictu) biduo et duabus noctibus
Hadrumetum pervenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum
trecenta. [4] in hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie
excesserant, insidiati sunt ei, quos non solum effugit, sed etiam ipsos
oppressit. Hadrumeti reliquos e fuga collegit, novis dilectibus paucis
diebus multos contraxit.
7. Destierro y luchas finales:
Cum in apparando acerrime esset occupatus,
Karthaginienses bellum cum
Romanis composuerunt. ille nihilo setius exercitui postea praefuit
resque in Africa gessit [itemque Mago frater eius] usque ad P.
Sulpicium C. Aurelium consules. [2] his enim magistratibus legati
Karthaginienses Romam venerunt, qui senatui populoque Romano gratias
agerent, quod cum iis pacem fecissent, ob eamque rem corona aurea eos
donarent simulque peterent, ut obsides eorum Fregellis essent
captivique redderentur. [3] his ex senatus consulto responsum est:
munus eorum gratum acceptumque esse; obsides, quo loco rogarent,
futuros; captivos non remissuros, quod Hannibalem, cuius opera
susceptum bellum foret, inimicissimum nomini Romano, etiamnum cum
imperio apud exercitum haberent itemque fratrem eius Magonem. [4] hoc
responso Karthaginienses cognito Hannibalem domum et Magonem
revocarunt. huc ut rediit, rex factus est, postquam imperator fuerat,
anno secundo et vicesimo: ut enim Romae consules, sic Karthagine
quotannis annui bini reges creabantur. [5] in eo magistratu pari
diligentia se Hannibal praebuit, ac fuerat in bello. namque effecit ex
novis vectigalibus non solum ut esset pecunia, quae Romanis ex foedere
penderetur, sed etiam superesset, quae in aerario reponeretur. [6]
deinde [anno post praeturam] M. Claudio L. Furio consulibus Roma legati
Karthaginem venerunt. hos Hannibal ratus sui exposcendi gratia missos,
priusquam iis senatus daretur, navem ascendit clam atque in Syriam ad
Antiochum perfugit. [7] hac re palam facta Poeni naves duas, quae eum
comprehenderent, si possent consequi, miserunt, bona eius publicarunt,
domum a fundamentis disiecerunt, ipsum exulem iudicarunt.
8. Trata de sublevar a Cartago contra Roma. Lucha contra los rodios:
At Hannibal anno quarto, postquam domo profugerat,
L. Cornelio Q.
Minucio consulibus, cum quinque navibus Africam accessit in finibus
Cyrenaeorum, si forte Karthaginienses ad bellum inducere posset
Antiochi spe fiduciaque, cui iam persuaserat ut cum exercitibus in
Italiam proficisceretur. huc Magonem fratrem excivit. [2] id ubi Poeni
resciverunt, Magonem eadem, qua fratrem, absentem affecerunt poena.
illi desperatis rebus cum solvissent naves ac vela ventis dedissent,
Hannibal ad Antiochum pervenit. de Magonis interitu duplex memoria
prodita est: namque alii naufragio, alii a servulis ipsius interfectum
eum scriptum reliquerunt. [3] Antiochus autem si tam in gerendo bello
consiliis eius parere voluisset, quam in suscipiendo instituerat,
propius Tiberi quam in Thermopylis de summa imperii dimicasset. quem
etsi multa stulte conari videbat, tamen nulla deseruit in re. [4]
praefuit paucis navibus, quas ex Syria iussus erat in Asiam ducere,
iisque adversus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conflixit. in quo
cum multitudine adversariorum sui superarentur, ipse quo cornu rem
gessit fuit superior.
9. Huye a Creta y logra salvar sus tesoros:
Antiocho fugato verens ne dederetur, quod sine dubio
accidisset, si sui
fecisset potestatem, Cretam ad Gortynios venit, ut ibi, quo se
conferret, consideraret. [2] vidit autem vir omnium callidissimus in
magno se fore periculo, nisi quid providisset, propter avaritiam
Cretensium: magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse
famam. [3] itaque capit tale consilium. amphoras complures complet
plumbo, summas operit auro et argento. has praesentibus principibus
deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei
credere. his in errorem inductis statuas aeneas, quas secum portabat,
omni sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit. [4] Gortynii
templum magna cura custodiunt, non tam a ceteris quam ab Hannibale, ne
ille inscientibus iis tolleret sua secumque duceret.
10. Aníbal con Prusias:
Sic conservatis suis rebus omnibus Poenus illusis
Cretensibus ad
Prusiam in Pontum pervenit. apud quem eodem animo fuit erga Italiam
neque aliud quicquam egit quam regem armavit et exacuit adversus
Romanos. [2] quem cum videret domesticis opibus minus esse robustum,
conciliabat ceteros reges, adiungebat bellicosas nationes. dissidebat
ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos
gerebatur et mari et terra; [3] sed utrobique Eumenes plus valebat
propter Romanorum societatem. quo magis cupiebat eum Hannibal opprimi,
quem si removisset, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur. ad hunc
interficiundum talem iniit rationem. [4] classe paucis diebus erant
decreturi. superabatur navium multitudine: dolo erat pugnandum, cum par
non esset armis. imperavit quam plurimas venenatas serpentes vivas
colligi easque in vasa fictilia conici. [5] harum cum effecisset magnam
multitudinem, die ipso, quo facturus erat navale proelium, classiarios
convocat iisque praecipit, omnes ut in unam Eumenis regis concurrant
navem, a ceteris tantum satis habeant se defendere. id illos facile
serpentium multitudine consecuturos. [6] rex autem in qua nave
veheretur, ut scirent, se facturum: quem si aut cepissent aut
interfecissent, magno iis pollicetur praemio fore.
11. Aníbal combate con Eumenes. Astucia que emplea:
Tali cohortatione militum facta classis ab utrisque
in proelium
deducitur. quarum acie constituta, priusquam signum pugnae daretur,
Hannibal, ut palam faceret suis, quo loco Eumenes esset, tabellarium in
scapha cum caduceo mittit. [2] qui ubi ad naves adversariorum pervenit
epistulamque ostendens se regem professus est quaerere, statim ad
Eumenem deductus est, quod nemo dubitabat quin aliquid de pace esset
scriptum. tabellarius ducis nave declarata suis eodem, unde erat
egressus, se recepit. [3] at Eumenes soluta epistula nihil in ea
repperit nisi quae ad irridendum eum pertinerent. cuius rei etsi causam
mirabatur neque reperiebat, tamen proelium atatim committere non
dubitavit. [4] horum in concursu Bithyni Hannibalis praecepto universi
navem Eumenis adoriuntur. quorum vim rex cum sustinere non posset, fuga
salutem petiit, quam consecutus non esset, nisi intra sua praesidia se
recepisset, quae in proximo litore erant collocata. [5] reliquae
Pergamenae naves cum adversarios premerent acrius, repente in eas vasa
fictilia, de quibus supra mentionem fecimus, conici coepta sunt. quae
iacta initio risum pugnantibus concitarunt, neque quare id fieret
poterat intellegi. [6] postquam autem naves suas oppletas conspexerunt
serpentibus, nova re perterriti, cum, quid potissimum vitarent, non
viderent, puppes verterunt seque ad sua castra nautica rettulerunt. [7]
sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superavit, neque tum solum, sed
saepe alias pedestribus copiis pari prudentia pepulit adversarios.
12. Muerte de Aníbal:
Quae dum in Asia geruntur, accidit casu ut legati
Prusiae Romae apud T.
Quintium Flamininum consularem cenarent, atque ibi de Hannibale
mentione facta ex iis unus diceret eum in Prusiae regno esse. [2] id
postero die Flamininus senatui detulit. patres conscripti, qui
Hannibale vivo numquam se sine insidiis futuros existimarent, legatos
in Bithyniam miserunt, in eis Flamininum, qui ab rege peterent, ne
inimicissimum suum secum haberet sibique dederet. his Prusia negare
ausus non est; [3] illud recusavit, ne id a se fieri postularent, quod
adversus ius hospitii esset: ipsi, si possent, comprehenderent: locum,
ubi esset, facile inventuros. Hannibal enim uno loco se tenebat, in
castello quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificarat, ut in
omnibus partibus aedificii exitus haberet, scilicet verens ne usu
veniret, quod accidit. [4] huc cum legati Romanorum venissent ac
multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens
Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. qui
imperavit ei, ut omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi
nuutiaret, num eodem modo undique obsideretur. [5] puer cum celeriter,
quid vidisset, renuntiasset omnesque exitus occupatos ostendisset,
sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius vitam
esse retinendam. quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum
virtutum venenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit.
13. Grandeza y cultura de Aníbal. Su fama en la posteridad:
Sic vir fortissimus, multis variisque perfunctus
laboribus, anno
acquievit septuagesimo. quibus consulibus interierit, non convenit.
namque Atticus M. Claudio Marcello Q. Fabio Labeone consulibus mortuum
in annali suo scriptum reliquit, at Polybius L. Aemilio Paulo Cn.
Baebio Tamphilo, Sulpicius autem Blitho P. Cornelio Cethego M. Baebio
Tamphilo. [2] atque hic tantus vir tantisque bellis districtus nonnihil
temporis tribuit litteris. namque aliquot eius libri sunt, Graeco
sermone confecti, in eis ad Rhodios de Cn. Manlii Volsonis in Asia
rebus gestis. [3] huius belli gesta multi memoriae prodiderunt, sed ex
eis duo, qui cum eo in castris fuerunt simulque vixerunt, quamdiu
fortuna passa est, Silenus et Sosylus Lacedaemonius. atque hoc Sosylo
Hannibal litterarum Graecarum usus est doctore. [4]
Sed nos tempus est huius libri facere finem et Romanorum explicare
imperatores, quo facilius collatis utrorumque factis, qui viri
praeferendi sint, possit iudicari.
Vitae. Cornelius Nepos. Albert
Fleckeisen. Leipzig. Teubner. 1886