CORNELII NEPOTIS LIBER III DE EXCELLENTIBUS DUCIBUS EXTERARUM GENTIUM. CAPITULUM XXII
Cornelio Nepote: Vida de Amílcar
1. La campaña de Sicilia
(1) Hamilcar, Hannibalis filius, cognomine Barca, Carthaginiensis, primo
Poenico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescentulus in Sicilia
praeesse coepit exercitui. (2) cum ante eius adventum et mari et terra male res
gererentur Carthaginiensium, ipse ubi affuit, numquam hosti cessit neque locum
nocendi dedit, saepeque e contrario occasione data lacessivit semperque superior
discessit. quo facto, cum paene omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem
sic defendit, ut bellum eo loco gestum non videretur. (3) interim
Carthaginienses classe apud insulas Aegatis a C. Lutatio, consule Romanorum,
superati statuerunt belli facere finem eamque rem arbitrio permiserunt
Hamilcaris. ille etsi flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci serviundum
putavit, quod patriam exhaustam sumptibus diutius calamitates belli ferre non
posse intellegebat, (4) sed ita ut statim mente agitaret, si paulum modo res
essent refectae, bellum renovare Romanosque armis persequi, donicum aut virtute
vicissent aut victi manus dedissent. (5) hoc consilio pacem conciliavit. in quo
tanta fuit ferocia, cum Catulus negaret bellum compositurum, nisi ille cum suis,
qui Erycem tenuerunt, armis relictis Sicilia decederent, ut succumbente patria
ipse periturum se potius dixerit, quam cum tanto flagitio domum rediret: non
enim suae esse virtutis arma a patria accepta adversus hostis adversariis
tradere. huius pertinaciae cessit Catulus.
2. Revuelta de los mercenarios
(1) At ille ut Carthaginem venit, multo aliter ac sperarat rem publicam se
habentem cognovit. namque diuturnitate externi mali tantum exarsit intestinum
bellum, ut numquam pari periculo fuerit Carthago nisi cum deleta est. (2) primo
mercennarii milites qui<bus usi> adversus Romanos fuerant desciverunt,
quorum numerus erat viginti milium. hi totam abalienarunt Africam, ipsam
Carthaginem oppugnarunt. (3) quibus malis adeo sunt Poeni perterriti, ut etiam
auxilia ab Romanis petierint; eaque impetrarint. sed extremo, cum prope iam ad
desperationem pervenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt. (4) is non solum
hostis a muris Carthaginis removit, cum amplius centum milia facta essent
armatorum, sed etiam eo compulit, ut locorum angustiis clausi plures fame quam
ferro interirent. omnia oppida abalienata, in his Uticam atque Hipponem,
valentissima totius Africae, restituit patriae. (5) neque eo fuit contentus, sed
etiam finis imperi propagavit, tota Africa tantum otium reddidit, ut nullum in
ea bellum videretur multis annis fuisse.
3. La guerra en España
(1) Rebus his ex sententia peractis fidenti animo atque infesto Romanis, quo
facilius causam bellandi reperiret, effecit, ut imperator cum exercitu in
Hispaniam mitteretur, eoque secum duxit filium Hannibalem annorum novem. (2)
erat praeterea cum eo adulescens illustris, formosus, Hasdrubal, quem nonnulli
diligi turpius, quam par erat, ab Hamilcare loquebantur: non enim maledici tanto
viro deese poterant. quo factum est, ut a praefecto morum Hasdrubal cum eo
vetaretur esse. huic ille filiam suam in matrimonium dedit, quod moribus eorum
non poterat interdici socero genero. (3) de hoc ideo mentionem fecimus, quod
Hamilcare occiso ille exercitui praefuit resque magnas gessit, et princeps
largitione vetustos pervertit mores Carthaginiensium eiusdemque post mortem
Hannibal ab exercitu accepit imperium.
4. Muerte de Amílcar
(1) At Hamilcar, posteaquam mare transiit in Hispaniamque venit, magnas res
secunda gessit fortuna: maximas bellicosissimasque gentes subegit, equis, armis,
viris, pecunia totam locupletavit Africam. (2) hic cum in Italiam bellum inferre
meditaretur, nono anno postquam in Hispaniam venerat, in proelio pugnans
adversus Vettones occisus est. (3) huius perpetuum odium erga Romanos maxime
concitasse, videtur secundum bellum Poenicum. namque Hannibal, filius eius,
assiduis patris obtestationibus eo est perductus, ut interire quam Romanos non
experiri mallet.
Vitae. Cornelius Nepos. Albert
Fleckeisen. Leipzig. Teubner. 1886