I.E.S.
"PEDRO SOTO DE ROJAS", GRANADA

C. I.
CAESAR: DE BELLO CIVILI
C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI LIBER PRIMVS:
[I, 1] Litteris C. Caesaris consulibus redditis aegre ab his impetratum
est summa tribunorum plebis contentione, ut in senatu recitarentur; ut
vero ex litteris ad senatum referretur, impetrari non potuit. Referunt
consules de re publica [in civitate]. [Incitat] L. Lentulus consul
senatu rei publicae se non defuturum pollicetur, si audacter ac
fortiter sententias dicere velint; sin Caesarem respiciant atque eius
gratiam sequantur, ut superioribus fecerint temporibus, se sibi
consilium capturum neque senatus auctoritati obtemperaturum: habere se
quoque ad Caesaris gratiam atque amicitiam receptum. In eandem
sententiam loquitur Scipio: Pompeio esse in animo rei publicae non
deesse, si senatus sequatur; si cunctetur atque agat lenius, nequiquam
eius auxilium, si postea velit, senatum imploraturum.
[I, 2] Haec Scipionis oratio, quod senatus in urbe habebatur
Pompeiusque aberat, ex ipsius ore Pompei mitti videbatur. Dixerat
aliquis leniorem sententiam, ut primo M. Marcellus, ingressus in eam
orationem, non oportere ante de ea re ad senatum referri, quam dilectus
tota Italia habiti et exercitus conscripti essent, quo praesidio tuto
et libere senatus, quae vellet, decernere auderet; ut M. Calidius, qui
censebat, ut Pompeius in suas provincias proficieceretur, ne qua esset
armorum causa: timere Caesarem ereptis ab eo duabus legionibus, ne ad
eius periculum reservare et retinere eas ad urbem Pompeius videretur;
ut M. Rufus, qui sententiam Calidii paucis fere mutatis rebus
sequebatur. Hi omnes convicio L. Lentuli consulis correpti
exagitabantur. Lentulus sententiam Calidii pronuntiaturum se omnina
negavit. Marcellus perterritus conviciis a sua sententia discessit. Sic
vocibus consulis, terrore praesentis exercitus, minis amicorum Pompei
plerique compulsi inviti et coacti Scipionis sententiam sequuntur: uti
ante certam diem Caesar exercitum dimittat; si non faciat, eum adversus
rem publicam facturum videri. Intercedit M. Antonius, Q. Cassius,
tribuni plebis. Refertur confestim de intersessione tribunorum.
Dicuntur sententiae graves; ut quisque acerbissime crudelissimeque
dixit, ita quam maxime ab inimicis Caesaris collaudatur.
[I, 3] Misso ad vesperum senatu omnes, qui sunt eius ordinis, a Pompeio
evocantur. Laudat promptos Pompeius atque in posterum confirmat,
segniores castigat atque incitat. Multi undique ex veteribus Pompei
exercitibus spe praemiorum atque ordinum evocantur, multi ex duabus
legionibus, quae sunt traditae a Caesare, arcessuntur. Completur urbs
et ipsum comitium tribunis, centurionibus, evocatis. Omnes amici
consulum, necessarii Pompei atque eorum, qui veteres inimicitias cum
Caesare gerebant, in senatum coguntur; quorum vocibus et concursu
terrentur infirmiores, dubii confirmantur, plerisque vero libere
decernendi potestas eripitur. Pollicetur L. Piso censor sese iturum ad
Caesarem, item L. Roscius praetor, qui de his rebus eum doceant: sex
dies ad eam rem conficiendam spatii postulant. Dicuntur etiam ab
nonnullis sententiae, ut legati ad Caesarem mittantur, qui voluntatem
senatus ei proponant.
[I, 4] Omnibus his resistitur, omnibusque oratio consulis, Scipionis,
Catonis opponitur. Catonem veteres inimicitiae Caesaris incitant et
dolor repulsae. Lentulus aeris alieni magnitudine et spe exercitus ac
provinciarum et regum appellandorum largitionibus movetur, seque
alterum fore Sullam inter suos gloriatur, ad quem summa imperii redeat.
Scipionem eadem spes provinciae atque exercituum impellit, quos se pro
necessitudine partiturum cum Pompeio arbitratur, simul iudiciorum
metus, adulatio atque ostentatia sui et potentium, qui in re publica
iudiciisque tum plurimum pollebant. Ipse Pompeius, ab inimicis Caesaris
incitatus, et quod neminem dignitate secum exaequari volebat, totum se
ab eius amicitia averterat et cum communibus inimicis in gratiam
redierat, quorum ipse maximam partem illo affinitatis tempore
iniunxerat Caesari; simul infamia duarum legionum permotus, quas ab
itinere Asiae Syriaeque ad suam potentiam dominatumque converterat, rem
ad arma deduci studebat.
[I, 5] His de causis aguntur omnia raptim atque turbate. Nec docendi
Caesaris propinquis eius spatium datur, nec tribunis plebis sui
periculi deprecandi neque etiam extremi iuris intercessione retinendi,
quod L. Sulla reliquerat, facultas tribuitur, sed de sua salute septimo
die cogitare coguntur, quod illi turbulentissimi superioribus
temporibus tribuni plebis octavo denique mense suarum actionum
respicere ac timere consuerant. Decurritur ad illud extremum atque
ultimum senatus consultum, quo nisi paene in ipso urbis incendio atque
in desperatione omnium salutis sceleratorum audacia numquam ante
descensum est: dent operam consules, praetores, tribuni plebis, quique
pro consulibus sint ad urbem, ne quid res publica detrimenti capiat.
Haec senatusconsulto perscribuntur a.d. VII Id. Ian. Itaque V primis
diebus, quibus haberi senatus potuit, qua ex die consulatum iniit
Lentulus, biduo excepto comitiali et de imperio Caesaris et de
amplissimis viris, tribunis plebis, gravissime acerbissimeque
decernitur. Profugiunt statim ex urbe tribuni plebis seseque ad
Caesarem conferunt. Is eo tempore erat Ravennae exspectabatque suis
lenissimis postulatis responsa, si qua hominum aequitate res ad otium
deduci posset.
[I, 6] Proximis diebus habetur extra urbem senatus. Pompeius eadem
illa, quae per Scipionem ostenderat agit; senatus virtutem
constantiamque collaudat; copias suas exponit; legiones habere sese
paratas X; praeterea cognitum compertumque sibi alieno esse animo in
Caesarem milites neque eis posse persuaderi, uti eum defendant aut
sequantur. Statim de reliquis rebus ad senatum refertur: tota Italia
delectus habeatur; Faustus Sulla propere in Mauretaniam mittatur;
pecunia uti ex aerario Pompeio detur. Refertur etiam de rege Iuba, ut
socius sit atque amicus; Marcellus vero passurum se in praesentia
negat. De Fausto impedit Philippus, tribunus plebis. De reliquis rebus
senatusconsulta perscribuntur. Provinciae privatis decernuntur duae
consulares, reliquae praetoriae. Scipioni obvenit Syria, L. Domitio
Gallia; Philippus et Cotta privato consilio praetereuntur, neque eorum
sortes deiciuntur. In reliquas provincias praetores mittuntur. Neque
exspectant, quod superioribus annis acciderat, ut de eorum imperio ad
popullim feratur paludatique votis nuncupatis exeant. Consules, quod
ante id tempus accidit nunquam, ex urbe proficiscuntur, lictoresque
habent in urbe et Capitolio privati contra omnia vetustatis exempla.
Tota Italia delectus habentur, arma imperantur; pecuniae a municipiis
exiguntur, e fanis tolluntur: omnia divina humanaque iura permiscentur.
[I, 7] Quibus rebus cognitis Caesar apud milites contionatur. Omnium
temporum iniurias inimicorum in se commemorat; a quibus deductum ac
depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae,
cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit. Novum
in re publica introductum exemplum queritur, ut tribunicia intercessio
armis notaretur atque opprimeretur, quae superioribus annis armis esset
restituta. Sullam nudata omnibus rebus tribunicia potestate tamen
intercessionem liberam reliquisse. Pompeium, qui amissa restituisse
vldeatur, dona etiam, quae ante habuerint, ademisse. Quotienscumque sit
decretum, darent operam magistratus, ne quid res publica detrimenti
caperet (qua voce et quo senatus consulto populus Romanus ad arma sit
vocatus), factum in perniciosis legibus, in vi tribunicia, in
secessione populi templis locisque editioribus occupatis: atque haec
superioris aetatis exempla expiata Saturnini atque Gracchorum casibus
docet; quarum rerum illo tempore nihil factum, ne cogitatum quidem.
nulla lex promulgata, non cum populo agi coeptum, nulla secessio facta.
Hortatur, cuius imperatoris ductu v VIIII annis rem publicam
felicissime gesserint plurimaque proelia secunda fecerint, omnem
Galliam Germaniamque pacaverint, ut eius existimationem dignitatemque
ab inimicis defendant. Conclamant legionis XIII, quae aderat,
milites--hanc enim initio tumultus evocaverat, reliquae nondum
convenerant--sese paratos esse imperatoris sui tribunorumque plebis
iniurias defendere.
[I, 8] Cognita militum voluntate Ariminum cum ea legione proficiscitur
ibique tribunos plebis, qui ad eum profugerant, convenit; reliquas
legiones ex hibernis evocat et subsequi iubet. Eo L. Caesar adulescens
venit, cuius pater Caesaris erat legatus. Is reliquo sermone confecto,
cuius rei causa venerat, habere se a Pompeio ad eum privati officii
mandata demonstrat: velle Pompeium se Caesari purgatum, ne ea, quae rei
publicae causa egerit, in suam contumeliam vertat. Semper se rei
publicae commoda privatis necessitudinibus habuisse potiora. Caesarem
quoque pro sua dignitate debere et studium et iracundiam suam rei
publicae dimittere neque adeo graviter irasci inimicis, ut, cum illis
nocere se speret, rei publicae noceat. Pauca eiusdem generis addit cum
excusatione Pompei coniuncta. Eadem fere atque eisdem verbis praetor
Roscius agit cum Caesare sibique Pompeium commemorasse demonstrat.
[I, 9] Quae res etsi nihil ad levandas iniurias pertinere videbantur,
tamen idoneos nactus homines, per quos ea, quae vellet, ad eum
perferrentur, petit ab utroque, quoniam Pompei mandata ad se
detulerint, ne graventur sua quoque ad eum postulata deferre, si parvo
labore magnas controversias tollere atque omnem Italiam metu liberare
possint. Sibi semper primam rei publicae fuisse dignitatem vitaque
potiorem. Doluisse se, quod populi Romani beneficium sibi per
contumeliam ab inimicis extorqueretur, ereptoque semenstri imperio in
urbem retraheretur, cuius absentis rationem haberi proximis comitiis
populus iussisset. Tamen hanc iacturam honoris sui rei publicae causa
aequo animo tulisse; cum litteras ad senatum miserit, ut omnes ab
exercitibus discederent, ne id quidem impetravisse. Tota Italia
delectus haberi, retineri legiones II, quae ab se simulatione Parthici
belli sint abductae, civitatem esse in armis. Quonam haec omnia nisi ad
suam perniciem pertinere? Sed tamen ad omnia se descendere paratum
atque omnia pati rei publicae causa. Proficiscatur Pompeius in suas
provincias, ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab
armis, metus e civitate tollatur, libera comitia atque omnis res
publica senatui populoque Romano permittatur. Haec quo facilius
certisque condicionibus fiant et iureiurando sanciantur, aut ipse
propius accedat aut se patiatur accedere: fore uti per colloquia omnes
controversiae componantur.
[I, 10] Acceptis mandatis Roscius cum L. Caesare Capuam pervenit ibique
consules Pompeiumque invenit; postulata Caesaris renuntiat. Illi
deliberata re respondent scriptaque ad eum mandata per eos remittunt;
quorum haec erat summa: Caesar in Galliam reverteretur, Arimino
excederet, exercitus dimitteret; quae si fecisset, Pompeium in
Hispanias iturum. Interea, quoad fides esset data Caesarem facturum,
quae polliceretur, non intermissuros consules Pompeiumque delectus.
[I, 11] Erat iniqua condicio postulare, ut Caesar Arimino excederet
atque in provinciam reverteretur, ipsum et provincias et legiones
alienas tenere; exercitum Caesaris velle dimitti, delectus habere;
polliceri se in provineiam iturum neque, ante quem diem iturus sit,
definire, ut, si peracto consulatu Caesar profectus esset, nulla tamen
mendacii religione obstrictus videretur; tempus vero colloquio non dare
neque accessurum polliceri magnam pacis desperationem afferebat. Itaque
ab Arimino M. Antonium cum cohortibus V Arretium mittit; ipse Arimini
cum duabus subsistit ibique delectum habere instituit; Pisaurum, Fanum,
Anconam singulis cohortibua occupat.
[I, 12] Interea certior factus Iguium Thermum praetorem cohortibus V
tenere, oppidum munire, omniumque esse Iguvinorum optimam erga se
voluntatem, Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini
habebat, mittit. Cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati
Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit. Milites in itinere ab eo
discedunt ac domum revertuntur. Curio summa omnium voluntate Iguvium
recepit. Quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibus
Caesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit Auximumque
proficiscitur; quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat
delectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
[I, 13] Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium Varum
frequentes conveniunt; docent sui iudicii rem non esse; neque se neque
reliquos municipes pati posse C. Caesarem imperatorem, bene de re
publica meritum, tantis rebus gestis oppido moenibusque prohiberi;
proinde habeat rationem posteritatis et periculi sui. Quorum oratione
permotus Varus praesidium, quod introduxerat, ex oppido educit ac
profugit. Hunc ex primo ordine pauci Caesaris consecuti milites
consistere coegerunt. Commisso proelio deseritur a suisVarus; nonnulla
pars militum domum discedit; reliqui ad Caesarem perveniunt, atque una
cum eis deprensus L. Pupius, primi pili centurio, adducitur, qui hunc
eundem ordinem in exercitu Cn. Pompei antea duxerat. At Caesar milites
Attianos collaudat, Pupium dimittit, Auximatibus agit gratias seque
eorum facti memorem fore pollicetur.
[I, 14] Quibus rebus Romam nuntiatis tantus repente terror invasit, ut
cum Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset ad pecuniamque
Pompeio ex senatusconsulto proferendam, protinus aperto sanctiore
aerario ex urbe profugeret. Caesar enim adventare iam iamque et adesse
eius equites falso nuntiabantur. Hunc Marcellus collega et plerique
magistratus consecuti sunt. Cn. Pompeius pridie eius diei ex urbe
profectus iter ad legiones habebat, quas a Caesare acceptas in Apulia
hibernorum causa disposuerat. Delectus circa urbem intermittuntur;
nihil citra Capuam tutum esse omnibus videtur. Capuae primum se
confirmant et colligunt delectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam
deducti erant, habere instituunt; gladiatoresque, quos ibi Caesar in
ludo habebat, ad forum productos Lentulus spe libertatis confirmat
atque iis equos attribuit et se sequi iussit; quos postea monitus ab
suis, quod ea res omnium iudicio reprehendebatur, circum familias
conventus Campani custodiae causa distribuit.
[I, 15] Auximo Caesar progressus omnem agrum Picenum percurrit. Cunctae
earum regionum praefecturae libentissimis animis eum recipiunt
exercitumque eius omnibus rebus iuvant. Etiam Cingulo, quod oppidum
Labienus constituerat suaque pecunia exaedificaverat, ad eum legati
veniunt quaeque imperaverit se cupidissime facturos pollicentur.
Milites imperat: mittunt. Interea legio XII Caesarem consequitur. Cum
his duabus Asculum Picenulu proficiscitur. Id oppidum Lentulus Spinther
X cohortibus tenebat; qui Caesaris adventu cognito profugit ex oppido
cohortesque secum abducere conatus magna parte militum deseritur.
Relictus in itinere cum paucis incidit in Vibullium Rufum missum a
Pompeio in agrum Picenum confirmandorum hominum causa. A quo factus
Vibullius certior, quae res in Piceno gererentur, milites ab eo
accipit, ipsum dimittit. Item ex finitimis regionibus quas potest
contrahit cohortes ex delectibus Pompeianis; in his Camerino fugientem
Lucilium Hirrum cum sex cohortibus, quas ibi in praesidio habuerat,
excipit; quibus coactis XII efficit. Cum his ad Domitium Ahenobarbum
Corfinium magnis itineribus pervenit Caesaremque adesse cum legionibus
duabus nuntiat. Domitius per se circiter XX cohortes Alba, ex Marsis et
Paelignis, finitimis ab regionibus coegerat.
[I, 16] Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites, qui
ab eo discesserant, delectumque institui iubet; ipse unum diem ibi rei
frumentariae causa moratus Corfinium contendit. Eo cum venisset,
cohortes V praemissae a Domitio ex oppido pontem fluminis
interrumpebant, qui erat ab oppido milia passuum circiter III. Ibi cum
antecursoribus Caesaris proelio commisso celeriter Domitiani a ponte
repulsi se in oppidum receperunt. Caesar legionibus transductis ad
oppidum constitit iuxtaque murum castra posuit.
[I, 17] Re cognita Domitius ad Pompeium in Apuliam peritos regionum
magno proposito praemio cum litteris mittit, qui petant atque orent, ut
sibi subveniat: Caesarem duobus exercitibus et locorum angustiis facile
intercludi posse frumentoque prohiberi. Quod nisi fecerit, se
cohortesque amplius XXX magnumque numerum senatorum atque equitum
Romanorum in periculum esse venturum. Interim suos cohortatus tormenta
in muris disponit certasque cuique partes ad custodiam urbis attribuit;
militibus in contione agros ex suis possessionibus pollicetur, quaterna
in singulos iugera, et pro rata parte centurionibus evocatisque.
[I, 18] Interim Caesari nuntiatur Sulmonenses, quod oppidum a Corfinio
VII milium intervallo abest, cupere ea facere, quae vellet, sed a Q.
Lucretio senatore et Attio Peligno prohiberi, qui id oppidum VII
cohortium praesidio tenebant. Mittit eo M. Antonium cum legionis XIII
cohortibus V. Sulmonenses simulatque signa nostra viderunt, portas
aperuerunt universique, et oppidani et milites, obviam gratulantes
Antonio exierunt. Lucretius et Attius de muro se deiecerunt. Attius ad
Antonium deductus petit ut ad Caesarem mitteretur. Antonius cum
cohortibus et Attio eodem die, quo profectus erat, revertitur. Caesar
eas cohortes cum exercitu suo coniunxit Attiumque incolumem dimisit.
Caesar primis diebus castra magnis operibus munire et ex finitimis
municipiis frumentum comportare reliquasque copias exspectare
instituit. Eo triduo legio VIII ad eum venit cohortesque ex novis
Galliae dilectibus XXII equitesque ab rege Norico circiter CCC. Quorum
adventu altera castra ad alteram oppidi partem ponit; his castris
Curionem praefecit. Reliquis diebus oppidum vallo castellisque
circummunire instituit. Cuius operis maxima parte effecta eodem fere
tempore missi a Pompeio revertuntur.
[I, 19] Litteris perlectis Domitius dissimulans in consilio pronuntiat
Pompeium celeriter subsidio venturum hortaturque eos, ne animo
deficiant quaeque usui ad defendendum oppidum sint parent. Ipse arcano
cum paucis familiaribus suis colloquitur consiliumque fugae capere
constituit. Cum vultus Domiti cum oratione non consentiret, atque omnia
trepidantius timidiusque ageret, quam superioribus diebus consuesset,
multumque cum suis consiliandi causa secreto praeter consuetudinem
colloqueretur, concilia conventusque hominum fugeret, res diutius tegi
dissimularique non potuit. Pompeius enim rescripserat: sese rem in
summum periculum deducturum non esse, neque suo consilio aut voluntate
Domitium se in oppidum Corfinium contulisse; proinde, si qua fuisset
facultas, ad se cum omnibus copiis veniret. Id ne fieri posset,
obsidione atque oppidi circummunitione fiebat.
[I, 20] Divulgato Domiti consilio milites, qui erant Corfinii, prima
vesperi secessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militum
centurionesque atque honestissimos sui generis colloquuntur: obsideri
se a Caesare, opera munitionesque prope esse perfectas; ducem suum
Domitium, cuius spe atque fiducia permanserint, proiectis omnibus fugae
consilium capere: debere se suae salutis rationem habere. Ab his primo
Marsi dissentire incipiunt eamque oppidi partem, quae munitissima
videretur, occupant, tantaque inter eos dissensio exsistit, ut manum
conserere atque armis dimicare conentur; post paulo tamen internuntiis
ultro citroque missis quae ignorabant, de L. Domiti fuga, cognoscunt.
Itaque omnes uno consilio Domitium productum in publicum circumsistunt
et custodiunt legatosque ex suo numero ad Caesarem mittunt: sese
paratos esse portas aperire, quaeque imperaverit facere et L. Domitium
vivum in eius potestati tradere.
[I, 21] Quibus rebus cognitis Caesar, etsi magni interesse arbitrabatur
quam primum oppido potiri cohortesque ad se in castra traducere, ne qua
aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio
fieret voluntatis, quod saepe in bello parvis momentis magni casus
intercederent, tamen veritus, ne militum introitu et nocturni temporis
licentia oppidum diriperetur, eos, qui venerant, collaudat atque in
oppidum dimittit, portas murosque adservari iubet. Ipse eis operibus,
quae facere instituerat, milites disponit non certis spatiis
intermissis, ut erat superiorum dierum consuetudo, sed perpetuis
vigiliis stationibusque, ut contingant inter se atque omnem munitionem
expleant; tribunos militum et praefectos circummittit atque hortatur,
non solum ab eruptionibus caveant, sed etiam singulorum hominum
occultos exitus adservent. Neque vero tam remisso ac languido animo
quisquam omnium fuit, qui ea nocte conquieverit. Tanta erat summae
rerum exspectatio, ut alius in aliam partem mente atque animo
traheretur, quid ipsis Corfiniensibus, quid Domitio, quid Lentulo, quid
reliquis accideret, qui quosque eventus exciperent.
[I, 22] Quarta vigilia circiter Lentulus Spinther de muro cum vigiliis
custodibusque nostris colloquitur; velle, si sibi fiat potestas,
Caesarem convenire. Facta potestate ex oppido mittitur, neque ab eo
prius Domitiani milites discedunt, quam in conspectum Caesaris
deducatur. Cum eo de salute sua agit, orat atque obsecrat, ut sibi
parcat, veteremque amicitiam commemorat Caesarisque in se beneficia
exponit; quae erant maxima: quod per eum in collegium pontificum
venerat, quod provinciam Hispaniam ex praetura habuerat, quod in
petitione consulatus erat sublevatus. Cuius orationem Caesar
interpellat: se non maleficii causa ex provincia egressum, sed uti se a
contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos plebis in ea re ex
civitate expulsos in suam dignitatem restitueret, ut se et populum
Romanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret. Cuius
oratione confirmatus Lentulus, ut in oppidum reverti liceat, petit:
quod de sua salute impetraverit, fore etiam reliquis ad suam spem
solatio; adeo esse perterritos nonnullos, ut suae vitae durius
consulere cogantur. Facta potestate discedit.
[I, 23] Caesar, ubi luxit, omnes senatores senatorumque liberos,
tribunos militum equitesque Romanos ad se produci iubet. Erant
quinquaginta; ordinis senatorii L. Domitius, P. Lentulus Spinther, L.
Caecilius Rufus, Sex. Quintilius Varus quaestor, L. Rubrius; praeterea
filius Domiti aliique complures adulescentes et magnus numerus equitum
Romanorum et decurionum, quos ex municipiis Domitius evocaverat. Hos
omnes productos a contumeliis militum conviciisque prohibet; pauca apud
eos loquitur, [queritur] quod sibi a parte eorum gratia relata non sit
pro suis in eos maximis beneficiis; dimittit omnes incolumes. HS |LX|,
quod advexerat Domitius atque in publico deposuerat, allatum ad se ab
IIII viris Corfiniensibus Domitio reddit, ne continentior in vita
hominum quam in pecunia fuisse videatur, etsi eam pecuniam publicam
esse constabat datamque a Pompeio in stipendium. Milites Domitianos
sacramentum apud se dicere iubet atque eo die castra movet iustumque
iter conficit VII omnino dies ad Corfinium commoratus, et per fines
Marrucinorum, Frentranorum, Larinatium in Apuliam pervenit.
[I, 24] Pompeius his rebus cognitis, quae erant ad Corfinium gestae,
Luceria proficiscitur Canusium atque inde Brundisium. Copias undique
omnes ex novis dilectibus ad se cogi iubet; servos, pastores armat
atque eis equos attribuit; ex his circiter CCC equites conficit. L.
Manlius praetor Alba cum cohortibus sex profugit, Rutilius Lupus
praetor Tarracina cum tribus; quae procul equitatum Caesaris
conspicatae, cui praeerat Vibius Curius, relicto praetore signa ad
Curium transferunt atque ad eum transeunt. Item reliquis itineribus
nonnullae cohortes in agmen Caesaris, aliae in equites incidunt.
Reducitur ad eum deprensus ex itinere N. Magius Cremona, praefectus
fabrum Cn. Pompei. Quem Caesar ad eum remittit cum mandatis: quoniam ad
id tempus facultas colloquendi non fuerit, atque ipse Brundisium sit
venturus, interesse rei publicae et communis salutis se cum Pompeio
colloqui; neque vero idem profici longo itineris spatio, cum per alios
condiciones ferantur, ac si coram de omnibus condicionibus disceptetur.
[I, 25] His datis mandatis Brundisium cum legionibus VI pervenit,
veteranis III et reliquis, quas ex novo dilectu confecerat atque in
itinere compleverat; Domitianas enim cohortes protinus a Corfinio in
Siciliam miserat. Reperit consules Dyrrachium profectos cum magna parte
exercitus, Pompeium remanere Brundisii cum cohortibus viginti; neque
certum inveniri poterat, obtinendine Brundisii causa ibi remansisset,
quo facilius omne Hadriaticum mare ex ultimis Italiae partibus
regionibusque Graeciae in potestate haberet atque ex utraque parte
bellum administrare posset, an inopia navium ibi restitisset,
veritusque ne ille Italiam dimittendam non existimaret, exitus
administrationesque Brundisini portus impedire instituit. Quorum operum
haec erat ratio. Qua fauces erant angustissimae portus, moles atque
aggerem ab utraque parte litoris iaciebat, quod his locis erat vadosum
mare. Longius progressus, cum agger altiore aqua contineri non posset,
rates duplices quoquo versus pedum XXX e regione molis collocabat. Has
quaternis ancoris ex IIII angulis destinabat, ne fluctibus moverentur.
His perfectis collocatisque alias deinceps pari magnitudine rates
iungebat. Has terra atque aggere integebat, ne aditus atque incursus ad
defendendum impediretur. A fronte atque ab utroque latere cratibus ac
pluteis protegebat; in quarta quaque earum turres binorum tabulatorum
excitabat, quo commodius ab impetu navium incendiisque defenderet.
[I, 26] Contra haec Pompeius naves magnas onerarias, quas in portu
Brundisino deprehenderat, adornabat. Ibi turres cum ternis tabulatis
erigebat easque multis tormentis et omni genere telorum completas ad
opera Caesaris adpellebat, ut rates perrumperet atque opera
disturbaret. Sic cotidie utrimque eminus fundis, sagittis reliquisque
telis pugnabatur. Atque haec Caesar ita administrabat, ut condiciones
pacis dimittendas non existimaret; ac tametsi magnopere admirabatur
Magium, quem ad Pompeium cum mandatis miserat, ad se non remitti, atque
ea res saepe temptata etsi impetus eius consiliaque tardabat, tamen
omnibus rebus in eo perseverandum putabat. Itaque Caninium Rebilum
legatum, familiarem necessariumque Scriboni Libonis, mittit ad eum
colloquii causa; mandat, ut Libonem de concilianda pace hortetur;
imprimis, ut ipse cum Pompeio colloqueretur, postulat; magnopere sese
confidere demonstrat, si eius rei sit potestas facta, fore, ut aequis
condicionibus ab armis discedatur. Cuius rei magnam partem laudis atque
existimationis ad Libonem perventuram, si illo auctore atque agente ab
armis sit discessum. Libo a colloquio Canini digressus ad Pompeium
proficiscitur. Paulo post renuntiat, quod consules absint, sine illis
non posse agi de compositione. Ita saepius rem frustra temptatam Caesar
aliquando dimittendam sibi iudicat et de bello agendum.
[I, 27] Prope dimidia parte operis a Caesare effecta diebusque in ea re
consumptis VIIII naves a consulibus Dyrrachio remissae, quae priorem
partem exercitus eo deportaverant, Brundisium revertuntur. Pompeius
sive operibus Caesaris permotus sive etiam quod ab initio Italia
excedere constituerat, adventu navium profectionem parare incipit et,
quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites
oppidum irrumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat,
fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes stipitesque
praeacutos defigit. Haec levibus cratibus terraque inaequat; aditus
autem atque itinera duo, quae extra murum ad portum ferebant, maximis
defixis trabibus atque eis praeacutis praesepit. His paratis rebus
milites silentio naves conscendere iubet, expeditos autem ex evocatis,
sagittariis funditoribusque raros in muro turribusque disponit. Hos
certo signo revocare constituit, cum omnes milites naves
conscendissent, atque eis expedito loco actuaria navigia relinquit.
[I, 28] Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei
contumeliis permoti Caesaris rebus favebant. Itaque cognita Pompei
profectione concursantibus illis atque in ea re occupatis vulgo ex
tectis significabant. Per quos re cognita Caesar scalas parari
militesque armari iubet, ne quam rei gerendae facultatem dimittat.
Pompeius sub noctem naves solvit. Qui erant in muro custodiae causa
collocati, eo signo, quod convenerat, revocantur notisque itineribus ad
naves decurrunt. Milites positis scalis muros ascendunt, sed moniti a
Brundisinis, ut vallum caecum fossasque caveant, subsistunt et longo
itinere ab his circumducti ad portum perveniunt duasque naves cum
militibus, quae ad moles Caesaris adhaeserant, scaphis lintribusque
reprehendunt, reprehensas excipiunt.
[I, 29] Caesar etsi ad spem conficiendi negotii maxime probabat coactis
navibus mare transire et Pompeium sequi, priusquam ille sese
transmarinis auxiliis confirmaret, tamen eius rei moram temporisque
longinquitatem timebat, quod omnibus coactis navibus Pompeius
praesentem facultatem insequendi sui ademerat. Relinquebatur, ut ex
longinquioribus regionibus Galliae Picenique et a freto naves essent
exspectandae. Id propter anni tempus longum atque impeditum videbatur.
Interea veterem exercitum, duas Hispanias confirmari, quarum erat
altera maximis beneficiis Pompei devincta, auxilia, equitatum parari,
Galliam Italiamque temptari se absente nolebat.
[I, 30] Itaque in praesentia Pompei sequendi rationem omittit, in
Hispaniam proficisci constituit: duumviris municipiorum omnium imperat,
ut naves conquirant Brundisiumque deducendas curent. Mittit in
Sardiniam cum legione una Valerium legatum, in Siciliam Curionem pro
praetore cum legionibus duabus; eundem, cum Siciliam recepisset,
protinus in Africam traducere exercitum iubet. Sardiniam obtinebat M.
Cotta, Siciliam M. Cato; Africam sorte Tubero obtinere debebat.
Caralitani, simul ad se Valerium mitti audierunt, nondum profecto ex
Italia sua sponte Cottam ex oppido eiciunt. Ille perterritus, quod
omnem provinciam consentire intellegebat, ex Sardinia in Africam
profugit. Cato in Sicilia naves longas veteres reficiebat, novas
civitatibus imperabat. Haec magno studio agebat. In Lucanis Brutiisque
per legatos suos civium Romanorum delectus habebat, equitum peditumque
certum numerum a civitatibus Siciliae exigebat. Quibus rebus paene
perfectis adventu Curionis cognito queritur in contione sese proiectum
ac proditum a Cn. Pompeio, qui omnibus rebus imparatissimis non
necessarium bellum suscepisset et ab se reliquisque in senatu
interrogatus omnia sibi esse ad bellum apta ac parata confirmavisset.
Haec in contione questus ex provincia fugit.
[I, 31] Nacti vacuas ab imperiis Sardiniam Valerius, Curio Siciliam,
cum exercitibus eo perveniunt. Tubero cum in Africam venisset, invenit
in provincia cum imperio Attium Varum; qui ad Auximum, ut supra
demonstravimus, amissis cohortibus protinus ex fuga in Africam
pervenerat atque eam sua sponte vacuam occupaverat delectuque habito
duas legiones effecerat, hominum et locorum notitia et usu eius
provinciae nactus aditus ad ea conanda, quod paucis ante annis ex
praetura eam provinciam obtinuerat. Hic venientem Uticam navibus
Tuberonem portu atque oppido prohibet neque adfectum valetudine filium
exponere in terra patitur, sed sublatis ancoris excedere eo loco cogit.
[I, 32] His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore
intermitteretur, milites in proxima municipia deducit; ipse ad urbem
proficiscitur. Coacto senatu iniurias inimicorum commemorat. Docet se
nullum extraordinarium honorem appetisse, sed exspectato legitimo
tempore consulatus eo fuisse contentum, quod omnibus civibus pateret.
Latum ab X tribunis plebis contradicentibus inimicis, Catone vero
acerrime repugnante et pristina consuetudine dicendi mora dies
extrahente, ut sui ratio absentis haberetur, ipso consule Pompeio ; qui
si improbasset, cur ferri passus esset? Si probasset, cur se uti populi
beneficio prohibuisset? Patientiam proponit suam, cum de exercitibus
dimittendis ultro postulavisset; in quo iacturam dignitatis atque
honoris ipse facturus esset. Acerbitatem inimicorum docet, qui, quod ab
altero postularent, in se recusarent, atque omnia permisceri mallent,
quam imperium exercitusque dimittere. Iniuriam in eripiendis legionibus
praedicat, crudelitatem et insolentiam in circumscribendis tribunis
plebis; condiciones a se latas, expetita colloquia et denegata
commemorat. Pro quibus rebus hortatur ac postulat, ut rem publicam
suscipiant atque una secum administrent. Sin timore defugiant, illis se
oneri non futurum et per se rem publicam administraturum. Legatos ad
Pompeium de compositione mitti oportere, neque se reformidare, quod in
senatu Pompeius paulo ante dixisset, ad quos legati mitterentur, his
auctoritatem attribui timoremque eorum, qui mitterent significari.
Tenuis atque infirmi haec animi videri. Se vero, ut operibus anteire
studuerit, sic iustitia et aequitate velle superare.
[I, 33] Probat rem senatus de mittendis legatis: sed, qui mitterentur,
non reperiebantur, maximeque timoris causa pro se quisque id munus
legationis recusabat. Pompeius enim discedens ab urbe in senatu dixerat
eodem se habiturum loco, qui Romae remansissent et qui in castris
Caesaris fuissent. Sic triduum disputationibus excusationibusque
extrahitur. Subicitur etiam L. Metellus, tribunus plebis, ab inimicis
Caesaris, qui hanc rem distrahat, reliquasque res, quascumque agere
instituerit, impediat. Cuius cognito consilio Caesar frustra diebus
aliquot consumptis, ne reliquum tempus amittat, infectis eis, quae
agere destinaverat, ab urbe proficiscitur atque in ulteriorem Galliam
pervenit.
[I, 34] Quo cum venisset, cognoscit missum a Pompeio Vibullium Rufum,
quem paucis ante diebus Corfinio captum ipse dimiserat; profectum item
Domitium ad occupandam Massiliam navibus actuariis septem, quas Igilii
et in Cosano a privatis coactas servis, libertis, colonis suis
compleverat; praemissos etiam legatos Massilienses domum, nobiles
adulescentes, quos ab urbe discedens Pompeius erat adhortatus, ne nova
Caesaris officia veterum suorum beneficiorum in eos memoriam
expellerent. Quibus mandatis acceptis Massilienses portas Caesari
clauserant; Albicos, barbaros homines, qui in eorum fide antiquitus
erant montesque supra Massiliam incolebant, ad se vocaverant; frumentum
ex finitimis regionibus atque ex omnibus castellis in urbem
convexerant; armorum officinas in urbe instituerant; muros portas
classem reficiebant.
[I, 35] Evocat ad se Caesar Massilia XV primos; cum his agit, ne
initium inferendi belli a Massiliensibus oriatur: debere eos Italiae
totius auctoritatem sequi potius quam unius hominis voluntati
obtemperare. Reliqua, quae ad eorum sanandas mentes pertinere
arbitrabatur, commemorat. Cuius orationem legati domum referunt atque
ex auctoritate haec Caesari renuntiant: intellegere se divisum esse
populum Romanum in partes duas; neque sui iudicii neque suarum esse
virium discernere, utra pars iustiorem habeat causam. Principes vero
esse earum partium Cn. Pompeium et C. Caesarem patronos civitatis;
quorum alter agros Volcarum Arecomicorum et Helviorum publice iis
concesserit, alter bello victos Sallyas attribuerit vectigaliaque
auxerit. Quare paribus eorum beneficiis parem se quoque voluntatem
tribuere debere et neutrum eorum contra alterum iuvare aut urbe aut
portibus recipere.
[I, 36] Haec dum inter eos aguntur, Domitius navibus Massiliam pervenit
atque ab eis receptus urbi praeficitur; summa ei belli administrandi
permittitur. Eius imperio classem quoquo versus dimittunt; onerarias
naves, quas ubique possunt, deprehendunt atque in portum deducunt,
parum clavis aut materia atque armamentis instructis ad reliquas
armandas reficiendasque utuntur; frumenti quod inventum est, in
publicum conferunt; reliquas merces commeatusque ad obsidionem urbis,
si accidat, reservant. Quibus iniuriis permotus Caesar legiones tres
Massiliam adducit; turres vineasque ad oppugnationem urbis agere, naves
longas Arelate numero XII facere instituit. Quibus effectis armatisque
diebus XXX, a qua die materia caesa est, adductisque Massiliam his D.
Brutum praeficit, C. Trebonium legatum ad oppugnationem Massiliae
relinquit.
[I, 37] Dum haec parat atque administrat, C. Fabium legatum cum
legionibus III, quas Narbone circumque ea loca hiemandi causa
disposuerat, in Hispaniam praemittit celeriterque saltus Pyrenaeos
occupari iubet, qui eo tempore ab L. Afranio legato praesidiis
tenebantur. Reliquas legiones, quae longius hiemabant, subsequi iubet.
Fabius, ut erat imperatum, adhibita celeritate praesidium ex saltu
deiecit magnisque itineribus ad exercitum Afrani contendit.
[I, 38] Adventu L.Vibulli Rufi, quem a Pompeio missum in Hispaniam
demonstratum est, Afranius et Petreius et Varro, legati Pompei, quorum
unus Hispaniam citeriorem tribus legionibus, alter ulteriorem a saltu
Castulonensi ad Anam duabus legionibus, tertius ab Ana Vettonum agrum
Lusitaniamque pari numero legionum optinebat, officia inter se
partiuntur, uti Petreius ex Lusitania per Vettones cum omnibus copiis
ad Afranium proficiscatur, Varro cum eis, quas habebat, legionibus
omnem ulteriorem Hispaniam tueatur. His rebus constitutis equites
auxiliaque toti Lusitaniae a Petreio, Celtiberiae, Cantabris
barbarisque omnibus, qui ad Oceanum pertinent, ab Afranio imperantur.
Quibus coactis celeriter Petreius per Vettones ad Afranium pervenit,
constituuntque communi consilio bellum ad Ilerdam propter ipsius
opportunitatem gerere.
[I, 39] Erant, ut supra demonstratum est, legiones Afranii tres,
Petreii duae, praeterea scutatae citerioris provinciae et caetratae
ulterioris Hispaniae cohortes circiter LXXX equitumque utriusque
provinciae circiter V milia. Caesar legiones in Hispaniam praemiserat
VI, auxilia peditum V milia, equitum III milia, quae omnibus
superioribus bellis habuerat, et parem ex Gallia numerum, quam ipse
pacaverat, nominatim ex omnibus civitatibus nobilissimo et fortissimo
quoque evocato, huc optimi generis hominum ex Aquitanis montanisque,
qui Galliam provinciam attingunt addiderat. Audierat Pompeium per
Mauretaniam cum legionibus iter in Hispaniam facere confestimque esse
venturum. Simul a tribunis militum centurionibusque mutuas pecunias
sumpsit; has exercitui distribuit. Quo facto duas res consecutus est,
quod pignore animos centurionum devinxit et largitione militum
voluntates redemit.
[I, 40] Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque
temptabat. In Sicori flumine pontes effecerat duos distantes inter se
milia passuum IIII. His pontibus pabulatum mittebat, quod ea quae citra
flumen fuerant, superioribus diebus consumpserat. Hoc idem fere atque
eadem de causa Pompeiani exercitus duces faciebant, crebroque inter se
equestribus proeliis contendebant. Huc cum cotidiana consuetudine
congressae pabulatoribus praesidio propiore ponte legiones Fabianae
duae flumen transissent, impedimentaque et omnis equitatus sequeretur,
subito vi ventorum et aquae magnitudine pons est interruptus et reliqua
multitudo equitum interclusa. Quo cognito a Petreio et Afranio ex
aggere atque cratibus, quae flumine ferebantur, celeriter suo ponte
Afranius, quem oppido castrisque coniunctum habebat, legiones IIII
equitatumque omnem traiecit duabusque Fabianis occurrit legionibus.
Cuius adventu nuntiato L. Plancus, qui legionibus praeerat, necessaria
re coactus locum capit superiorem diversamque aciem in duas partes
constituit, ne ab equitatu circumveniri posset. Ita congressus impari
numero magnos impetus legionum equitatusque sustinet. Commisso ab
equitibus proelio signa legionum duarum procul ab utrisque
conspiciuntur, quas C. Fabius ulteriore ponte subsidio nostris miserat
suspicatus fore id, quod accidit, ut duces adversariorum occasione et
beneficio fortunae ad nostros opprimendos uterentur. Quarum adventu
proelium dirimitur, ac suas uterque legiones reducit in castra.
[I, 41] Eo biduo Caesar cum equitibus DCCCC, quos sibi praesidio
reliquerat, in castra pervenit. Pons, qui fuerat tempestate
interruptus, paene erat refectus; hunc noctu perfici iussit. Ipse
cognita locorum natura ponti castrisque praesidio sex cohortes reliquit
atque omnia impedimenta et postero die omnibus copiis triplici
instructa acie ad Ilerdam proficiscitur et sub castris Afranii
constitit et ibi paulisper sub armis moratus facit aequo loco pugnandi
potestatem. Potestate facta Afranius copias educit et in medio colle
sub castris constituit. Caesar, ubi cognovit per Afranium stare, quo
minus proelio dimicaretur, ab infimis radicibus montis intermissis
circiter passibus CCCC castra facere constituit et, ne in opere
faciundo milites repentino hostium incursu exterrerentur atque opere
prohiberentur, vallo muniri vetuit, quod eminere et procul videri
necesse erat, sed a fronte contra hostem pedum XV fossam fieri iussit.
Prima et secunda acies in armis, ut ab initio constituta erat,
permanebat; post has opus in occulto a III acie fiebat. Sic omne prius
est perfectum, quam imtellegeretur ab Afranio castra muniri. Sub
vesperum Caesar intra hanc fossam legiones reducit atque ibi sub armis
proxima nocte conquiescit.
[I, 42] Postero die omnem exercitum intra fossam continet et, quod
longius erat agger petendus, in praesentia similem rationem operis
instituit singulaque latera castrorum singulis attribuit legionibus
munienda fossasque ad eandem magnitudinem perfici iubet; reliquas
legiones in armis expeditas contra hostem constituit. Afranius
Petreiusque terrendi causa atque operis impediendi copias suas ad
infimas montis radices producunt et proelio lacessunt, neque idcirco
Caesar opus intermittit confisus praesidio legionum trium et munitione
fossae. Illi non diu commorati nec longius ab infimo colle progressi
copias in castra reducunt. Tertio die Caesar vallo castra communit;
reliquas cohortes, quas in superioribus castris reliquerat,
impedimentaque ad se traduci iubet.
[I, 43] Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra
Petreius atque Afranius habebant, planities circiter passuum CCC, atque
in hoc fere medio spatio tumulus erat paulo editior; quem si
occupavisset Caesar et communisset, ab oppido et ponte et commeatu
omni, quem in oppidum contulerant, se interclusurum adversarios
confidebat. Hoc sperans legiones III ex castris educit acieque in locis
idoneis instructa unius legionis antesignanos procurrere atque eum
tumulum occupare iubet. Qua re cognita celeriter quae in statione pro
castris erant Afranii cohortes breviore itinere ad eundem occupandum
locum mittuntur. Contenditur proelio, et quod prius in tumulum
Afraniani venerant, nostri repelluntur atque aliis submissis subsidiis
terga vertere seque ad signa legionum recipere coguntur.
[I, 44] Genus erat pugnae militum illorum, ut magno impetu primo
procurrerent, audacter locum caperent, ordines suos non magnopere
servarent, rari dispersique pugnarent; si premerentur, pedem referre et
loco excedere non turpe existimarent cum Lusitanis reliquisque barbaris
barbaro genere quodam pugnae assuefacti; quod fere fit, quibus quisque
in locis miles inveteraverit, ut multum earum regionum consuetudine
moveatur. Haec tum ratio nostros perturbavit insuetos huius generis
pugnae: circumiri enim sese ab aperto latere procurrentibus singulis
arbitrabantur; ipsi autem suos ordines servare neque ab signis
discedere neque sine gravi causa eum locum, quem ceperant, dimitti
censuerant oportere. Itaque perturbatis antesignanis legio, quae in eo
cornu constiterat, locum non tenuit atque in proximum collem sese
recepit.
[I, 45] Caesar paene omni acie perterrita, quod praeter opinionem
consuetudinemque acciderat, cohortatus suos legionem nonam subsidio
ducit; hostem insolenter atque acriter nostros insequentem supprimit
rursusque terga vertere seque ad oppidum Ilerdam recipere et sub muro
consistere cogit. Sed nonae legionis milites elati studio, dum sarcire
acceptum detrimentum volunt, temere insecuti longius fugientes in locum
iniquum progrediuntur et sub montem, in quo erat oppidum positum
Ilerda, succedunt. Hinc se recipere cum vellent, rursus illi ex loco
superiore nostros premebant. Praeruptus locus erat utraque ex parte
derectus ac tantum in latitudinem patebat, ut tres instructae cohortes
eum locum explerent, ut neque subsidia ab lateribus submitti neque
equites laborantibus usui esse possent. Ab oppido autem declivis locus
tenui fastigio vergebat in longitudinem passuum circiter CCCC. Hac
nostris erat receptus, quod eo incitati studio inconsultius
processerant; hoc pugnabatur loco, et propter angustias iniquo et quod
sub ipsis radicibus montis constiterant, ut nullum frustra telum in eos
mitteretur. Tamen virtute et patientia nitebantur atque omnia vulnera
sustinebant. Augebatur illis copia, atque ex castris cohortes per
oppidum crebro submittebantur, ut integri defessis succederent. Hoc
idem Caesar facere cogebatur, ut submissis in eundem locum cohortibus
defessos reciperet.
[I, 46] Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque nostrique
gravius a multitudine premerentur, consumptis omnibus telis gladiis
destrictis impetum adversus montem in cohortes faciunt, paucisque
deiectis reliquos sese convertere cogunt. Submotis sub murum cohortibus
ac nonnullam partem propter terrorem in oppidum compulsis facilis est
nostris receptus datus. Equitatus autem noster ab utroque latere, etsi
deiectis atque inferioribus locis constiterat, tamen summa in iugum
virtute connititur atque inter duas acies perequitans commodiorem ac
tutiorem nostris receptum dat. Ita vario certamine pugnatum est. Nostri
in primo congressu circiter LXX ceciderunt, in his Q. Fulginius ex
primo hastato legionis XIIII, qui propter eximiam virtutem ex
inferioribus ordinibus in eum locum pervenerat; vulnerantur amplius DC.
Ex Afranianis interficiuntur T. Caecilius, primi pili centurio, et
praeter eum centuriones IIII, milites amplius CC.
[I, 47] Sed haec eius diei praefertur opinio, ut se utrique superiores
discessisse existimarent: Afraniani, quod, cum esse omnium iudicio
inferiores viderentur, comminus tam diu stetissent et nostrorum impetum
sustinuissent et initio locum tumulumque tenuissent, quae causa
pugnandi fuerat, et nostros primo congressu terga vertere coegissent;
nostri autem, quod iniquo loco atque impari congressi numero quinque
horis proelium sustinuissent, quod montem gladiis destrictis
ascendissent, quod ex loco superiore terga vertere adversarios
coegissent atque in oppidum compulissent. Illi eum tumulum, pro quo
pugnatum est, magnis operibus munierunt praesidiumque ibi posuerunt.
[I, 48] Accidit etiam repentinum incommodum biduo, quo haec gesta sunt.
Tanta enim tempestas cooritur, ut numquam illis locis maiores aquas
fuisse constaret. Tum autem ex omnibus montibus nives proluit ac summas
ripas fluminis superavit pontesque ambo, quos C. Fabius fecerat, uno
die interrupit. Quae res magnas difficultates exercitui Caesaris
attulit. Castra enim, ut supra demonstratum est, cum essent inter
flumina duo, Sicorim et Cingam, spatio milium XXX, neutrum horum
transiri poterat, necessarioque omnes his angustiis continebantur.
Neque civitates, quae ad Caesaris amicitiam accesserant, frumentum
supportare, neque ei, qui pabulatum longius progressi erant, interclusi
fluminibus reverti neque maximi commeatus, qui ex Italia Galliaque
veniebant, in castra pervenire poterant. Tempus erat autem
difficillimum, quo neque frumenta in hibernis erant neque multum a
maturitate aberant; ac civitates exinanitae, quod Afranius paene omne
frumentum ante Caesaris adventum Ilerdam convexerat, reliqui si quid
fuerat, Caesar superioribus diebus consumpserat; pecora, quod secundum
poterat esse inopiae subsidium, propter bellum finitimae civitates
longius removerant. Qui erant pabulandi aut frumentandi causa
progressi, hos levis armaturae Lusitani peritique earum regionum
cetrati citerioris Hispaniae consectabantur; quibus erat proclive
tranare flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad
exercitum non eant.
[I, 49] At exercitus Afranii omnium rerum abundabat copia. Multum erat
frumentum provisum et convectum superioribus temporibus, multum ex omni
provincia comportabatur; magna copia pabuli suppetebat. Harum omnium
rerum facultates sine ullo periculo pons Ilerdae praebebat et loca
trans flumen integra, quo omnino Caesar adire non poterat.
[I, 50] Hae permanserunt aquae dies complures. Conatus est Caesar
reficere pontes; sed nec magnitudo fluminis permittebat, neque ad ripam
dispositae cohortes adversariorum perfici patiebantur. Quod illis
prohibere erat facile cum ipsius fluminis natura atque aquae
magnitudine, tum quod ex totis ripis in unum atque angustum locum tela
iaciebantur; atque erat difficile eodem tempore rapidissimo flumine
opera perficere et tela vitare.
[I, 51] Nuntiatur Afranio magnos commeatus, qui iter habebant ad
Caesarem, ad flumen constitisse. Venerant eo sagittarii ex Rutenis,
equites ex Gallia cum multis carris magnisque impedimentis, ut fert
Gallica consuetudo. Erant praeterea cuiusque generis hominum milia
circiter VI cum servis liberisque; sed nullus ordo, nullum imperium
certum, cum suo quisque consilio uteretur atque omnes sine timore iter
facerent usi superiorum temporum atque itinerum licentia. Erant
complures honesti adulescentes, senatorum filii et ordinis equestris;
erant legationes civitatum; erant legati Caesaris. Hos omnes flumina
continebant. Ad hos opprimendos cum omni equitatu tribusque legionibus
Afranius de nocte proficiscitur imprudentesque ante missis equitibus
aggreditur. Celeriter sese tamen Galli equites expediunt proeliumque
committunt. Ei, dum pari certamine res geri potuit, magnum hostium
numerum pauci sustinuere; sed ubi signa legionum appropinquare
coeperunt, paucis amissis sese in proximos montes conferunt. Hoc pugnae
tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum; nacti enim spatium
se in loca superiora receperunt. Desiderati sunt eo die sagittarii
circiter CC, equites pauci, calonum atque impedimentorum non magnus
numerus.
[I, 52] His tamen omnibus annona crevit; quae fere res non solum inopia
praesentis, sed etiam futuri temporis timore ingravescere consuevit.
Iamque ad denarios L in singulos modios annona pervenerat, et militum
vires inopia frumenti deminuerat, atque incommoda in dies augebantur;
et ita paucis diebus magna erat facta rerum commutatio ac se fortuna
inclinaverat, ut nostri magna inopia necessariarum rerum
conflictarentur, illi omnibus abundarent rebus superioresque
haberentur. Caesar eis civitatibus, quae ad eius amicitiam accesserant,
quod minor erat frumenti copia, pecus imperabat; calones ad
longinquiores civitates dimittebat; ipse praesentem inopiam quibus
poterat subsidiis tutabatur.
[I, 53] Haec Afranius Petreiusque et eorum amici pleniora etiam atque
uberiora Romam ad suos perscribebant; multa rumor affingebat, ut paene
bellum confectum videretur. Quibus litteris nuntiisque Romam perlatis
magni domum concursus ad Afranium magnaeque gratulationes fiebant;
multi ex Italia ad Cn. Pompeium proficiscebantur, alii, ut principes
talem nuntium attulisse, alii ne eventum belli exspectasse aut ex
omnibus novissimi venisse viderentur.
[I, 54] Cum in his angustiis res esset, atque omnes viae ab Afranianis
militibus equitibusque obsiderentur, nec pontes perfici possent,
imperat militibus Caesar, ut naves faciant, cuius generis eum
superioribus annis usus Britanniae docuerat. Carinae ac prima statumina
ex levi materia fiebant; reliquum corpus navium viminibus contextum
coriis integebatur. Has perfectas carris iunctis devehit noctu milia
passuum a castris XXII militesque his navibus flumen transportat
continentemque ripae collem improviso occupat. Hunc celeriter,
priusquam ab adversariis sentiatur, communit. Huc legionem postea
traicit atque ex utraque parte pontem instituit, biduo perficit. Ita
commeatus et qui frumenti causa processerant tuto ad se recipit et rem
frumentariam expedire incipit.
[I, 55] Eodem die equitum magnam partem flumen traiecit. Qui
inopinantes pabulatores et sine ullo dissipatos timore aggressi magnum
numerum iumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque cetratis
subsidio missis scienter in duas partes sese distribuunt, alii ut
praedae praesidio sint, alii ut venientibus resistant atque eos
propellant, unamque cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem
procurrerat, seclusam ab reliquis circumveniunt atque interficiunt
incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur.
[I, 56] Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses usi L. Domitii
consilio naves longas expediunt numero XVII, quarum erant XI tectae.
Multa huc minora navigia addunt, ut ipsa multitudine nostra classis
terreatur. Magnum numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus
supra demonstratum est, imponunt atque hos praemiis
pollicitationibusque incitant. Certas sibi deposcit naves Domitius
atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet. Sic
omnibus rebus instructa classe magna fiducia ad nostras naves
procedunt, quibus praeerat D. Brutus. Hae ad insulam, quae est contra
Massiliam, stationes obtinebant.
[I, 57] Erat multo inferior numero navium Brutus; sed electos ex
omnibus legionibus fortissimos viros, antesignanos, centuriones, Caesar
ei classi attribuerat, qui sibi id muneris depoposcerant. Hi manus
ferreas atque harpagones paraverant magnoque numero pilorum, tragularum
reliquorumque telorum se instruxerant. Ita cognito hostium adventu suas
naves ex portu educunt, cum Massiliensibus confligunt. Pugnatum est
utrimque fortissime atque acerrime; neque multum Albici nostris virtute
cedebant, homines asperi et montani, exercitati in armis; atque hi modo
digressi a Massiliensibus recentem eorum pollicitationem animis
continebant, pastoresque Domitii spe libertatis excitati sub oculis
domini suam probare operam studebant.
[I, 58] Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorum
confisi nostros eludebant impetusque eorum excipiebant et, quoad
licebat latiore uti spatio, producta longius acie circumvenire nostros
aut pluribus navibus adoriri singulas aut remos transcurrentes
detergere, si possent, contendebant; cum propius erat necessario
ventum, ab scientia gubernatorum atque artificiis ad virtutem
montanorum confugiebant. Nostri cum minus exercitatis remigibus
minusque peritis gubernatoribus utebantur, qui repente ex onerariis
navibus erant producti neque dum etiam vocabulis armamentorum cognitis,
tum etiam tarditate et gravitate navium impediebantur; factae enim
subito ex humida materia non eundem usum celeritatis habebant. Itaque,
dum locus comminus pugnandi daretur, aequo animo singulas binis navibus
obiciebant atque iniecta manu ferrea et retenta utraque nave diversi
pugnabant atque in hostium naves transcendebant et magno numero
Albicorum et pastorum interfecto partem navium deprimunt, nonnullas cum
hominibus capiunt, reliquas in portum compellunt. Eo die naves
Massiliensium cum eis, quae sunt captae, intereunt VIIII.
[I, 59] Hoc primum Caesari ad Ilerdam nuntiatur; simul perfecto ponte
celeriter fortuna mutatur. Illi perterriti virtute equitum minus
libere, minus audacter vagabantur, alias non longo a castris progressi
spatio, ut celerem receptum haberent, angustius pabulabantur, alias
longiore circuitu custodias stationesque equitum vitabant, aut aliquo
accepto detrimento aut procul equitatu viso ex medio itinere proiectis
sarcinis fugiebant. Postremo et plures intermittere dies et praeter
consuetudinem omnium noctu constituerant pabulari.
[I, 60] Interim Oscenses et Calagurritani, qui erant Oscensibus
contributi, mittunt ad eum legatos seseque imperata facturos
pollicentur. Hos Tarraconenses et Iacetani et Ausetani et paucis post
diebus Illurgavonenses, qui flumen Hiberum attingunt, insequuntur.
Petit ab his omnibus, ut se frumento iuvent. Pollicentur atque omnibus
undique conquisitis iumentis in castra deportant. Transit etiam cohors
Illurgavonensis ad eum cognito civitatis consilio et signa ex statione
transfert. Magna celeriter commutatio rerum. Perfecto ponte, magnis
quinque civitatibus ad amicitiam adiunctis, expedita re frumentaria,
exstinctis rumoribus de auxiliis legionum, quae cum Pompeio per
Mauritaniam venire dicebantur, multae longinquiores civitates ab
Afranio desciscunt et Caesaris amicitiam sequuntur.
[I, 61] Quibus rebus perterritis animis adversariorum Caesar, ne semper
magno circuitu per pontem equitatus esset mittendus, nactus idoneum
locum fossas pedum XXX in latitudinem complures facere instituit,
quibus partem aliquam Sicoris averteret vadumque in eo flumine
efficeret. His paene effectis magnum in timorem Afranius Petreiusque
perveniunt, ne omnino frumento pabuloque intercluderentur, quod multum
Caesar equitatu valebat. Itaque constituunt illis locis excedere et in
Celtiberiam bellum transferre. Huic consilio suffragabatur etiam illa
res, quod ex duobus contrariis generibus, quae superiore bello cum
Sertorio steterant civitates, victae nomen atque imperium absentis
Pompei timebant, quae in amicitia manserant, magnis affectae beneficiis
eum diligebant; Caesaris autem erat in barbaris nomen obscurius. Hic
magnos equitatus magnaque auxilia exspectabant et suis locis bellum in
hiemem ducere cogitabant. Hoc inito consilio toto flumine Hibero naves
conquiri et Octogesam adduci iubent. Id erat oppidum positum ad Hiberum
miliaque passuum a castris aberat XXX. Ad eum locum fluminis navibus
iunctis pontem imperant fieri legionesque duas flumen Sicorim
traducunt, castraque muniunt vallo pedum XII.
[I, 62] Qua re per exploratores cognita summo labore militum Caesar
continuato diem noctemque opere in flumine avertendo huc iam rem
deduxerat, ut equites, etsi difficulter atque aegre fiebat, possent
tamen atque auderent flumen transire, pedites vero tantummodo umeris ac
summo pectore exstarent et cum altitudine aquae tum etiam rapiditate
fluminis ad transeundum impedirentur. Sed tamen eodem fere tempore pons
in Hibero prope effectus nuntiabatur, et in Sicori vadum reperiebatur.
[I, 63] Iam vero eo magis illi maturandum iter existimabant. Itaque
duabus auxiliaribus cohortibus Ilerdae praesidio relictis omnibus
copiis Sicorim transeunt et cum duabus legionibus, quas superioribus
diebus traduxerant, castra coniungunt. Relinquebatur Caesari nihil,
nisi uti equitatu agmen adversariorum male haberet et carperet. Pons
enim ipsius magnum circuitum habebat, ut multo breviore itinere illi ad
Hiberum pervenire possent. Equites ab eo missi flumen transeunt et, cum
de tertia vigilia Petreius atque Afranius castra movissent, repente
sese ad novissimum agmen ostendunt et magna multitudine circumfusa
morari atque iter impedire incipiunt.
[I, 64] Prima luce ex superioribus locis, quae Caesaris castris erant
coniuncta, cernebatur equitatus nostri proelio novissimos illorum premi
vehementer ac nonnumquam sustineri extremum agmen atque interrumpi,
alias inferri signa et universarum cohortium impetu nostros propelli,
dein rursus conversos insequi. Totis vero castris milites circulari et
dolere hostem ex manibus dimitti, bellum non necessario longius duci;
centuriones tribunosque militum adire atque obsecrare, ut per eos
Caesar certior fieret, ne labori suo neu periculo parceret; paratos
esse sese, posse et audere ea transire flumen, qua traductus esset
equitatus. Quorum studio et vocibus excitatus Caesar, etsi timebat
tantae magnitudini fluminis exercitum obicere, conandum tamen atque
experiendum iudicat. Itaque infirmiores milites ex omnibus centuriis
deligi iubet, quorum aut animus aut vires videbantur sustinere non
posse. Hos cum legione una praesidio castris relinquit; reliquas
legiones expeditas educit magnoque numero iumentorum in flumine supra
atque infra constituto traducit exercitum. Pauci ex his militibus
abrepti vi fluminis ab equitatu excipiuntur ac sublevantur; interit
tamen nemo. Traducto incolumi exercitu copias instruit triplicemque
aciem ducere incipit. Ac tantum fuit in militibus studii, ut milium sex
ad iter addito circuitu magnaque ad vadum fluminis mora interposita
eos, qui de tertia vigilia exissent, ante horam diei VIIII
consequerentur.
[I, 65] Quos ubi Afranius procul visos cum Petreio conspexit, nova re
perterritus locis superioribus constitit aciemque instruit. Caesar in
campis exercitum reficit, ne defessum proelio obiciat; rursus conantes
progredi insequitur et moratur. Illi necessario maturius, quam
constituerant, castra ponunt. Suberant enim montes, atque a milibus
passuum V itinera difficilia atque angusta excipiebant. Hos montes
intrasse cupiebant, ut equitatum effugerent Caesaris praesidiisque in
angustiis collocatis exercitum itinere prohiberent, ipsi sine periculo
ac timore Hiberum copias traducerent. Quod fuit illis conandum atque
omni ratione efficiendum; sed totius diei pugna atque itineris labore
defessi rem in posterum diem distulerunt. Caesar quoque in proximo
colle castra ponit.
[I, 66] Media circiter nocte eis, qui aquandi causa longius a castris
processerant, ab equitibus correptis fit ab his certior Caesar duces
adversariorum silentio copias castris educere. Quo cognito signum dari
iubet et vasa militari more conclamari. Illi exaudito clamore veriti,
ne noctu impediti sub onere confligere cogerentur aut ne ab equitatu
Caesaris in angustius tenerentur, iter supprimunt copiasque in castris
continent. Postero die Petreius cum paucis equitibus occulte ad
exploranda loca proficiscitur. Hoc idem fit ex castris Caesaris.
Mittitur L. Decidius Sasa cum paucis, qui loci naturam perspiciat.
Uterque idem suis renuntiat: V milia passuum proxima intercedere
itineris campestris, inde excipere loca aspera et montuosa; qui prior
has angustias occupaverit, ab hoc hostem prohiberi nihil esse negotii.
[I, 67] Disputatur in consilio a Petreio atque Afranio et tempus
profectionis quaeritur. Plerique censebant, ut noctu iter facerent:
posse prius ad angustias veniri, quam sentiretur. Alii, quod pridie
noctu conclamatum esset in Caesaris castris, argumenti sumebant loco
non posse clam exiri. Circumfundi noctu equitatum Caesaris atque omnia
loca atque itinera obsidere; nocturnaque proelia esse vitanda, quod
perterritus miles in civili dissensione timori magis quam religioni
consulere consuerit. At lucem multum per se pudorem omnium oculis,
multum etiam tribunorum militum et centurionum praesentiam afferre;
quibus rebus coerceri milites et in officio contineri soleant. Quare
omni ratione esse interdiu perrumpendum: etsi aliquo accepto
detrimento, tamen summa exercitus salva locum, quem petant, capi posse.
Haec vincit in consilio sententia, et prima luce postridie constituunt
proficisci.
[I, 68] Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes copias castris
educit magnoque circuitu nullo certo itinere exercitum ducit. Nam quae
itinera ad Hiberum atque Octogesam pertinebant castris hostium
oppositis tenebantur. Ipsi erant transcendendae valles maximae ac
difflcillimae; saxa multis locis praerupta iter impediebant, ut arma
per manus necessario traderentur, militesque inermes sublevatique alii
ab aliis magnam partem itineris conficerent. Sed hunc laborem recusabat
nemo, quod eum omnium laborum finem fore existimabant, si hostem Hibero
intercludere et frumento prohibere potuissent.
[I, 69] Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex castris
procurrebant contumeliosisque vocibus prosequebantur nostros:
necessarii victus inopia coactos fugere atque ad Ilerdam reverti. Erat
enim iter a proposito diversum, contrariamque in partem iri videbatur.
Duces vero eorum consilium suum laudibus efferebant, quod se castris
tenuissent; multumque eorum opinionem adiuvabat, quod sine iumentis
impedimentisque ad iter profectos videbant, ut non posse inopiam
diutius sustinere confiderent. Sed, ubi paulatim retorqueri agmen ad
dextram conspexerunt iamque primos superare regionem castrorum animum
adverterunt, nemo erat adeo tardus aut fugiens laboris, quin statim
castris exeundum atque occurrendum putaret. Conclamatur ad arma, atque
omnes copiae paucis praesidio relictis cohortibus exeunt rectoque ad
Hiberum itinere contendunt.
[I, 70] Erat in celeritate omne positum certamen, utri prius angustias
montesque occuparent; sed exercitum Caesaris viarum difficultates
tardabant, Afranii copias equitatus Caesaris insequens morabatur. Res
tamen ab Afranianis huc erat necessario deducta, ut, si priores montes,
quos petebant, attigissent, ipsi periculum vitarent, impedimenta totius
exercitus cohortesque in castris relictas servare non possent; quibus
interclusis exercitu Caesaris auxilium ferri nulla ratione poterat.
Confecit prior iter Caesar atque ex magnis rupibus nactus planitiem in
hac contra hostem aciem instruit. Afranius, cum ab equitatu novissimum
agmen premeretur, ante se hostem videret, collem quendam nactus ibi
constitit. Ex eo loco IIII cetratorum cohortes in montem, qui erat in
conspectu omnium excelsissimus, mittit. Hunc magno cursu concitatos
iubet occupare, eo consilio, uti ipse eodem omnibus copiis contenderet
et mutato itinere iugis Octogesam perveniret. Hunc cum obliquo itinere
cetrati peterent, conspicatus equitatus Caesaris in cohortes impetum
fecit; nec minimam partem temporis equitum vim cetrati sustinere
potuerunt omnesque ab eis circumventi in conspectu utriusque exercitus
interficiuntur.
[I, 71] Erat occasio bene gerendae rei. Neque vero id Caesarem
fugiebat, tanto sub oculis accepto detrimento perterritum exercitum
sustinere non posse, praesertim circumdatum undique equitatu, cum in
loco aequo atque aperto confligeretur; idque ex omnibus partibus ab eo
flagitabatur. Concurrebant legati, centuriones tribunique militum: ne
dubitaret proelium committere; omnium esse militum paratissimos animos.
Afranianos contra multis rebus sui timoris signa misisse: quod suis non
subvenissent, quod de colle non decederent, quod vix equitum incursus
sustinerent collatisque in unum locum signis conferti neque ordines
neque signa servarent. Quod si iniquitatem loci timeret, datum iri
tamen aliquo loco pugnandi facultatem, quod certe inde decedendum esset
Afranio nec sine aqua permanere posset.
[I, 72] Caesar in eam spem venerat, se sine pugna et sine vulnere
suorum rem conficere posse, quod re frumentaria adversarios
interclusisset. Cur etiam secundo proelio aliquos ex suis amitteret?
cur vulnerari pateretur optime de se meritos milites? cur denique
fortunam periclitaretur? praesertim cum non minus esset imperatoris
consilio superare quam gladio. Movebatur etiam misericordia civium,
quos interficiendos videbat; quibus salvis atque incolumibus rem
obtinere malebat. Hoc consilium Caesaris plerisque non probabatur:
milites vero palam inter se loquebantur, quoniam talis occasio
victoriae dimitteretur, etiam cum vellet Caesar, sese non esse
pugnaturos. Ille in sua sententia perseverat et paulum ex eo loco
digreditur, ut timorem adversariis minuat. Petreius atque Afranius
oblata facultate in castra sese referunt. Caesar praesidiis montibus
dispositis omni ad Hiberum intercluso itinere quam proxime potest
hostium castris castra communit.
[I, 73] Postero die duces adversariorum perturbati, quod omnem rei
frumentariae fluminisque Hiberi spem dimiserant, de reliquis rebus
consultabant. Erat unum iter, Ilerdam si reverti vellent; alterum, si
Tarraconem peterent. Haec consiliantibus eis nuntiantur aquatores ab
equitatu premi nostro. Qua re cognita crebras stationes disponunt
equitum et cohortium alariarum legionariasque intericiunt cohortes
vallumque ex castris ad aquam ducere incipiunt, ut intra munitionem et
sine timore et sine stationibus aquari possent. Id opus inter se
Petreius atque Afranius partiuntur ipsique perficiundi operis causa
longius progrediuntur.
[I, 74] Quorum discessu liberam nacti milites colloquiorum facultatem
vulgo procedunt, et quem quisque in castris notum aut municipem habebat
conquirit atque evocat. Primum agunt gratias omnibus, quod sibi
perterritis pridie pepercissent: eorum se beneficio vivere. Deinde de
imperatoris fide quaerunt, rectene se illi sint commissuri, et quod non
ab initio fecerint armaque cum hominibus necessariis et consanguineis
contulerint, queruntur. His provocati sermonibus fidem ab imperatore de
Petreii atque Afranii vita petunt, ne quod in se scelus concepisse neu
suos prodidisse videantur. Quibus confirmatis rebus se statim signa
translaturos confirmant legatosque de pace primorum ordinum centuriones
ad Caesarem mittunt. Interim alii suos in castra invitandi causa
adducunt, alii ab suis abducuntur, adeo ut una castra iam facta ex
binis viderentur; compluresque tribuni militum et centuriones ad
Caesarem veniunt seque ei commendant. Idem hoc fit a principibus
Hispaniae, quos evocaverant et secum in castris habebant obsidum loco.
Hi suos notos hospitesque quaerebant, per quem quisque eorum aditum
commendationis haberet ad Caesarem. Afranii etiam filius adulescens de
sua ac parentis sui salute cum Caesare per Sulpicium legatum agebat.
Erant plena laetitia et gratulatione omnia, eorum, qui tanta pericula
vitasse, et eorum, qui sine vulnere tantas res confecisse videbantur,
magnumque fructum suae pristinae lenitatis omnium iudicio Caesar
ferebat, consiliumque eius a cunctis probabatur.
[I, 75] Quibus rebus nuntiatis Afranius ab instituto opere discedit
seque in castra recipit, sic paratus, ut videbatur, ut, quicumque
accidisset casus, hunc quieto et aequo animo ferret. Petreius vero non
deserit sese. Armat familiam; cum hac et praetoria cohorte cetratorum
barbarisque equitibus paucis, beneficiariis suis, quos suae custodiae
causa habere consuerat, improviso ad vallum advolat, colloquia militum
interrumpit, nostros repellit a castris, quos deprendit interficit.
Reliqui coeunt inter se et repentino periculo exterriti sinistras sagis
involvunt gladiosque destringunt atque ita se a cetratis equitibusque
defendunt castrorum propinquitate confisi seque in castra recipiunt et
ab eis cohortibus, quae erant in statione ad portas, defenduntur.
[I, 76] Quibus rebus confectis flens Petreius manipulos circumit
militesque appellat, neu se neu Pompeium, imperatorem suum, adversariis
ad supplicium tradant, obsecrat. Fit celeriter concursus in praetorium.
Postulat, ut iurent omnes se exercitum ducesque non deserturos neque
prodituros neque sibi separatim a reliquis consilium capturos. Princeps
in haec verba iurat ipse; idem iusiurandum adigit Afranium;
subsequuntur tribuni militum centurionesque; centuriatim producti
milites idem iurant. Edicunt, penes quem quisque sit Caesaris miles, ut
producatur: productos palam in praetorio interficiunt. Sed plerosque
ei, qui receperant, celant noctuque per vallum emittunt. Sic terror
oblatus a ducibus, crudelitas in supplicio, nova religio iurisiurandi
spem praesentis deditionis sustulit mentesque militum convertit et rem
ad pristinam belli rationem redegit.
[I, 77] Caesar, qui milites adversariorum in castra per tempus
colloquii venerant, summa diligentia conquiri et remitti iubet. Sed ex
numero tribunorum militum centurionumque nonnulli sua voluntate apud
eum remanserunt. Quos ille postea magno in honore habuit; centuriones
in priores ordines, equites Romanos in tribunicium restituit honorem.
[I, 78] Premebantur Afraniani pabulatione, aquabantur aegre. Frumenti
copiam legionarii nonnullam habebant, quod dierum XXII ab Ilerda
frumentum iussi erant efferre, cetrati auxiliaresque nullam, quorum
erant et facultates ad parandum exiguae et corpora insueta ad onera
portanda. Itaque magnus eorum cotidie numerus ad Caesarem perfugiebat.
In his erat angustiis res. Sed ex propositis consiliis duobus
explicitius videbatur Ilerdam reverti, quod ibi paulum frumenti
reliquerant. Ibi se reliquum consilium explicaturos confidebant.
Tarraco aberat longius; quo spatio plures rem posse casus recipere
intellegebant. Hoc probato consilio ex castris proficiscuntur. Caesar
equitatu praemisso, qui novissimum agmen carperet atque impediret, ipse
cum legionibus subsequitur. Nullum intercedebat tempus, quin extremi
cum equitibus proeliarentur.
[I, 79] Genus erat hoc pugnae. Expeditae cohortes novissirnum agmen
claudebant pluresque in locis campestribus subsistebant. Si mons erat
ascendendus, facile ipsa loci natura periculum repellebat, quod ex
locis superioribus, qui antecesserant, suos ascendentes protegebant;
cum vallis aut locus declivis suberat, neque ei, qui antecesserant,
morantibus opem ferre poterant, equites vero ex loco superiore in
aversos tela coniciebant, tum magno erat in periculo res.
Relinquebatur, ut, cum eiusmodi locis esset appropinquatum, legionum
signa consistere iuberent magnoque impetu equitatum repellerent, eo
submoto repente incitati cursu sese in valles universi demitterent
atque ita transgressi rursus in locis superioribus consisterent. Nam
tantum ab equitum suorum auxiliis aberant, quorum numerum habebant
magnum, ut eos superioribus perterritos proeliis in medium reciperent
agmen ultroque eos tuerentur; quorum nulli ex itinere excedere licebat,
quin ab equitatu Caesaris exciperetur.
[I, 80] Tali dum pugnatur modo, lente atque paulatim proceditur,
crebroque, ut sint auxilio suis, subsistunt; ut tum accidit. Milia enim
progressi IIII vehementiusque peragitati ab equitatu montem excelsum
capiunt ibique una fronte contra hostem castra muniunt neque iumentis
onera deponunt. Ubi Caesaris castra posita tabernaculaque constituta et
dimissos equites pabulandi causa animum adverterunt, sese subito
proripiunt hora circiter sexta eiusdem diei et spem nacti morae
discessu nostrorum equitum iter facere incipiunt. Qua re animum adversa
Caesar refectis legionibus subsequitur, praesidio impedimentis paucas
cohortes relinquit; hora x subsequi pabulatores equitesque revocari
iubet. Celeriter equitatus ad cotidianum itineris officium revertitur.
Pugnatur acriter ad novissimum agmen, adeo ut paene terga convertant,
compluresque milites, etiam nonnulli centuriones, interficiuntur.
Instabat agmen Caesaris atque universum imminebat.
[I, 81] Tum vero neque ad explorandum idoneum locum castris neque ad
progrediendum data facultate consistunt necessario et procul ab aqua et
natura iniquo loco castra ponunt. Sed isdem de causis Caesar, quae
supra sunt demonstratae, proelio non lacessit et eo die tabernacula
statui passus non est, quo paratiores essent ad insequendum omnes, sive
noctu sive interdiu erumperent. Illi animadverso vitio castrorum tota
nocte munitiones proferunt castraque castris convertunt. Hoc idem
postero die a prima luce faciunt totumque in ea re diem consumunt. Sed
quantum opere processerant et castra protulerant, tanto aberant ab aqua
longius, et praesenti malo aliis malis remedia dabantur. Prima nocte
aquandi causa nemo egreditur ex castris; proximo die praesidio in
castris relicto universas ad aquam copias educunt, pabulatum emittitur
nemo. His eos suppliciis male haberi Caesar et necessariam subire
deditionem quam proelio decertare malebat. Conatur tamen eos vallo
fossaque circummunire, ut quam maxime repentinas eorum eruptiones
demoretur; quo necessario descensuros existimabat. Illi et inopia
pabuli adducti et, quo essent expeditiores, omnia sarcinaria iumenta
interfici iubent.
[I, 82] In his operibus consiliisque biduum consumitur; tertio die
magna iam pars operis Caesaris processerat. Illi impediendae reliquae
munitionis causa hora circiter VIIII signo dato legiones educunt
aciemque sub castris instruunt. Caesar ab opere legiones revocat,
equitatum omnem convenire iubet, aciem instruit; contra opinionen enim
militum famamque omnium videri proelium defugisse magnum detrimentum
afferebat. Sed eisdem de causis, quae sunt cognitae, quo minus dimicare
vellet, movebatur, atque hoc etiam magis, quod spatii brevitate etiam
in fugam coniectis adversariis non multum ad summam victoria iuvare
poterat. Non enim amplius pedum milibus duobus ab castris castra
distabant; hinc duas partes acies occupabant duae; tertia vacabat ad
incursum atque impetum militum relicta. Si proelium committeretur,
propinquitas castrorum celerem superatis ex fuga receptum dabat. Hac de
causa constituerat signa inferentibus resistere, prior proelio non
lacessere.
[I, 83] Acies erat Afraniana duplex legionum V; tertium in subsidiis
locum alariae cohortes obtinebant; Caesaris triplex; sed primam aciem
quaternae cohortes ex V legionibus tenebant, has subsidiariae ternae et
rursus aliae totidem suae cuiusque legionis subsequebantur; sagittarii
funditoresque media continebantur acie, equitatus latera cingebat. Tali
instructa acie tenere uterque propositum videbatur: Caesar, ne nisi
coactus proelium committeret; ille, ut opera Caesaris impediret.
Producitur tamen res, aciesque ad solis occasum continentur; inde
utrique in castra discedunt. Postero die munitiones institutas Caesar
parat perficere; illi vadum fluminis Sicoris temptare, si transire
possent. Qua re animadversa Caesar Germanos levis armaturae equitumque
partem flumen traicit crebrasque in ripis custodias disponit.
[I, 84] Tandem omnibus rebus obsessi, quartum iam diem sine pabulo
retentis iumentis, aquae, lignorum, frumenti inopia colloquium petunt
et id, si fieri possit, semoto a militibus loco. Ubi id a Caesare
negatum et, palam si colloqui vellent, concessum est, datur obsidis
loco Caesari filius Afranii. Venitur in eum locum, quem Caesar delegit.
Audiente utroque exercitu loquitur Afranius: non esse aut ipsis aut
militibus succensendum, quod fidem erga imperatorem suum Cn. Pompeium
conservare voluerint. Sed satis iam fecisse officio satisque supplicii
tulisse perpessos omnium rerum inopiam; nunc vero paene ut feras
circummunitos prohiberi aqua, prohiberi ingressu, neque corpore dolorem
neque animo ignominiam ferre posse. Itaque se victos confiteri; orare
atque obsecrare, si qui locus misericordiae relinquatur, ne ad ultimum
supplicium progredi necesse habeat. Haec quam potest demississime et
subiectissime exponit.
[I, 85] Ad ea Caesar respondit: nulli omnium has partes vel querimoniae
vel miserationis minus convenisse. Reliquos enim omnes officium suum
praestitisse: se, qui etiam bona condicione, et loco et tempore aequo,
confligere noluerit, ut quam integerrima essent ad pacem omnia;
exercitum suum, qui iniuria etiam accepta suisque interfectis, quos in
sua potestate habuerit, conservarit et texerit; illius denique
exercitus milites, qui per se de concilianda pace egerint; qua in re
omnium suorum vitae consulendum putarint. Sic omnium ordinum partes in
misericordia constitisse: ipsos duces a pace abhorruisse; eos neque
colloquii neque indutiarum iura servasse et homines imperitos et per
colloquium deceptos crudelissime interfecisse. Accidisse igitur his,
quod plerumque hominum nimia pertinacia atque arrogantia accidere
soleat, uti eo recurrant et id cupidissime petant, quod paulo ante
contempserint. Neque nunc se illorum humilitate neque aliqua temporis
opportunitate postulare, quibus rebus opes augeantur suae; sed eos
exercitus, quos contra se multos iam annos aluerint, velle dimitti.
Neque enim sex legiones alia de causa missas in Hispaniam septimamque
ibi conscriptam neque tot tantasque classes paratas neque submissos
duces rei militaris peritos. Nihil horum ad pacandas Hispanias, nihil
ad usum provinciae provisum, quae propter diuturnitatem pacis nullum
auxilium desiderarit. Omnia haec iam pridem contra se parari; in se
novi generis imperia constitui, ut idem ad portas urbanis praesideat
rebus et duas bellicosissimas provincias absens tot annis obtineat; in
se iura magistratuum commutari, ne ex praetura et consulatu, ut semper,
sed per paucos probati et electi in provincias mittantur; in se etiam
aetatis excusationem nihil valere, cum superioribus bellis probati ad
obtinendos exercitus evocentur; in se uno non servari, quod sit omnibus
datum semper imperatoribus, ut rebus feliciter gestis aut cum honore
aliquo aut certe sine ignominia domum revertantur exercitumque
dimittant. Quae tamen omnia et se tulisse patienter et esse laturum;
neque nunc id agere, ut ab illis abductum exercitum teneat ipse, quod
tamen sibi difficile non sit, sed ne illi habeant, quo contra se uti
possint. Proinde, ut esset dictum, provinciis excederent exercitumque
dimitterent; si id sit factum, se nociturum nemini. Hanc unam atque
extremam esse pacis condicionem.
[I, 86] Id vero militibus fuit pergratum et iucundum, ut ex ipsa
significatione cognosci potuit, ut, qui aliquid iusti incommodi
exspectavissent, ultro praemium missionis ferrent. Nam cum de loco et
tempore eius rei controversia inferretur, et voce et manibus universi
ex vallo, ubi constiterant, significare coeperunt, ut statim
dimitterentur, neque omni interposita fide firmum esse posse, si in
aliud tempus differretur. Paucis cum esset in utramque partem verbis
disputatum, res huc deducitur, ut ei, qui habeant domicilium aut
possessionem in Hispania, statim, reliqui ad Varum flumen dimittantur;
ne quid eis noceatur, neu quis invitus sacramentum dicere cogatur, a
Caesare cavetur.
[I, 87] Caesar ex eo tempore, dum ad flumen Varum veniatur, se
frumentum daturum pollicetur. Addit etiam, ut, quod quisque eorum in
bello amiserit, quae sint penes milites suos, eis, qui amiserint,
restituatur; militibus aequa facta aestimatione pecuniam pro his rebus
dissolvit. Quascumque postea controversias inter se milites habuerunt,
sua sponte ad Caesarem in ius adierunt. Petreius atque Afranius cum
stipendium ab legionibus paene seditione facta flagitarentur, cuius
illi diem nondum venisse dicerent, Caesar ut cognosceret, postulatum
est, eoque utrique, quod statuit, contenti fuerunt. Parte circiter
tertia exercitus eo biduo dimissa duas legiones suas antecedere,
reliquas subsequi iussit, ut non longo inter se spatio castra facerent,
eique negotio Q. Fufium Calenum legatum praeficit. Hoc eius praescripto
ex Hispania ad Varum flumen est iter factum, atque ibi reliqua pars
exercitus dimissa est.