I.E.S. "PEDRO SOTO DE ROJAS", GRANADA

C. I.
CAESAR: DE BELLO CIVILI
C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI LIBER SECVNDVS;
[II, 1] Dum haec in Hispania geruntur, C. Trebonius legatus, qui ad
oppugnationem Massiliae relictus erat, duabus ex partibus aggerrem,
vineas turresque ad oppidum agere instituit. Una erat proxima portui
navalibusque, altera ad portam, qua est aditus ex Gallia atque
Hispania, ad id mare, quod adiacet ad ostium Rhodani. Massilia enim
fere tribus ex oppidi partibus mari alluitur; reliqua quarta est, quae
aditum habeat ab terra. Huius quoque spatii pars ea, quae ad arcem
pertinet, loci natura et valle altissima munita longam et difficilem
habet oppugnationem. Ad ea perficienda opera C. Trebonius magnam
iumentorum atque hominum multitudinem ex omni provincia vocat; vimina
materiamque comportari iubet. Quibus comparatis rebus aggerem in
altitudinem pedum LXXX exstruit.
[II, 2] Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum
apparatus tantaque multitudo tormentorum, ut eorum vim nullae contextae
viminibus vineae sustinere possent. Asseres enim pedum XII cuspidibus
praefixi atque hi maximis bllistis missi per IIII ordines cratium in
terra defigebantur. Itaque pedalibus lignis coniunctis inter se
porticus integebantur, atque hac agger inter manus proferebatur.
Antecedebat testudo pedum LX aequandi loci causa facta item ex
fortissimis lignis, convoluta omnibus rebus, quibus ignis iactus et
lapides defendi possent. Sed magnitudo operum, altitudo muri atque
turrium, multitudo tormentorum omnem administrationem tardabat. Crebrae
etiam per Albicos eruptiones fiebant ex oppido ignesque aggeri et
turribus inferebantur; quae facile nostri milites repellebant magnisque
ultro illatis detrimentis eos, qui eruptionem fecerant, in oppidum
reiciebant.
[II, 3] Interim L Nasidius, a Cn. Pompeio cum classe navium XVI, in
quibus paucae erant aeratae, L. Domitio Massiliensibusque subsidio
missus, freto Siciliae imprudente atque inopinante Curione pervehitur
appulsisque Messanam navibus atque inde propter repentinum terrorem
principum ac senatus fuga facta navem ex navalibus eorum deducit. Hac
adiuncta ad reliquas naves cursum Massiliam versus perficit
praemissaque clam navicula Domitium Massiliensesque de suo adventu
certiores facit eosque magnopere hortatur, ut rursus cum Bruti classe
additis suis auxiliis confligant.
[II, 4] Massilienses post superius incommodum veteres ad eundem numerum
ex navalibus productas naves refecerant summaque industria armaverant
(remigum, gubernatorum magna copia suppetebat) piscatoriasque
adiecerant atque contexerant, ut essent ab ictu telorum remiges tuti;
has sagittariis tormentisque compleverunt. Tali modo instructa classe
omnium seniorum, matrum familiae, virginum precibus et fletu excitati,
extremo tempore civitati subvenirent, non minore animo ac fiducia, quam
ante dimicaverant, naves conscendunt. Communi enim fit vitio naturae,
ut inusitatis atque incognitis rebus magis confidamus vehementiusque
exterreamur; ut tum accidit. Adventus enim L. Nasidii summa spe et
voluntate civitatem compleverat. Nacti idoneum ventum ex portu exeunt
et Tauroenta, quod est castellum Massilensium, ad Nasidium perveniunt
ibique naves expediunt rursusque se ad confligendum animo confirmant et
consilia communicant. Dextra pars attribuitur Massiliensibus, sinistra
Nasidio.
[II, 5] Eodem Brutus contendit aucto navium numero. Nam ad eas, quae
factae erant Arelate per Caesarem, captivae Massiliensium accesserant
sex. Has superioribus diebus refecerat atque omnibus rebus instruxerat.
Itaque suos cohortatus, quos integros superarissent ut victos
contemnerent, plenus spei bonae atque animi adversus eos proficiscitur.
Facile erat ex castris C. Trebonii atque omnibus superioribus locis
prospicere in urbem, ut omnis iuventus, quae in oppido remanserat,
omnesque superioris aetatis cum liberis atque uxoribus ex publicis
locis custodiisque aut e muro ad caelum manus tenderent, aut templa
deorum immortalium adirent et ante simulacra proiecti victoriam ab diis
ecerent. Neque erat quisquam omnium, quin in eius diei casu suarum
omnium fortunarum eventum consistere existimaret. Nam et honesti ex
iuventute et cuiusque aetatis amplissimi nominatim evocati atque
obsecrati naves conscenderant ut, si quid adversi accidisset, ne ad
conandum quidem sibi quicquam reliqui fore viderent; si superavissent,
vel domesticis opibus vel externis auxiliis de salute urbis
confiderent.
[II, 6] Commisso proelio Massiliensibus res nulla ad virtutem defuit;
sed memores eorum praeceptorum, quae paulo ante ab suis aeceperant, hoc
animo decertabant, ut nullum aliud tempus ad conandum habituri
viderentur, et quibus in pugna vitae periculum accideret, non ita multo
se reliquorum civium fatum antecedere existimareut, quibus urbe capta
eadem esset belli fortuna patienda. Diductisque nostris paulatim
navibus et artificio gubernatorum et mobilitati navium locus dabatur,
et si quando nostri facultatem nacti ferreis manibus iniectis navem
religaverant, undique suis laborantibus succurrebant. Neque vero
coniuncti Albici comminus pugnando deficiebant neque multum cedebant
virtute nostris. Simul ex minoribus navibus magna vis eminus missa
telorum multa nostris de improviso imprudentibus atque impeditis
vulnera inferebant. Conspicataeque naves triremes duae navem D. Bruti,
quae ex insigni facile agnosci poterat, duabus ex partibus sese in eam
incitaverant Sed tantum re provisa Brutus celeritate navis enisus est,
ut parvo momento antecederet. Illae adeo graviter inter se incitatae
conflixerunt, ut vehementissime utraque ex concursu laborarent, altera
vero praefracto rostro tota collabefieret. Qua re animadversa, quae
proximae ei loco ex Bruti classe naves erant, in eas impeditas impetum
faciunt celeriterque ambas deprimunt.
[II, 7] Sed Nasidianae naves nullo usui fuerunt celeriterque pugna
excesserunt; non enim has aut conspectus patriae aut propinquorum
praecepta ad extremum vitae periculum adire cogebant. Itaque ex eo
numero navium nulla desiderata est: ex Massiliensium classe V sunt
depressae, IV captae, una cum Nasidianis profugit; quae omnes
citeriorem Hispaniam petiverunt. At ex reliquis una praemissa Massiliam
huius nuntii perferendi gratia cum iam appropinquaret urbi, omnis sese
multitudo ad cognoscendum effudit, et re cognita tantus luctus excepit,
ut urbs ab hostibus capta eodem vestigio videretur. Massilienses tamen
nihilo secius ad defensionem urbis reliqua apparare coeperunt.
[II, 8] Est animadveraum ab legionibus, qui dextram partem operis
administrabant, ex crebris hostium eruptionibus magno sibi ease
praesidio posse, si ibi pro castello ac receptaculo turrim ex latere
sub muro fecissent Quam primo ad repentinos incursus humilem parvamque
fecerunt. Huc se referebant; hinc, si qua maior oppresserat vis,
propugnabant; hinc ad repellendum et prosequendum hostem procurrebant.
Patebat haec quoquo versus pedes XXX, sed parietum crassitudo pedes V.
Postea vero, ut est rerum omnium magister usus, hominum adhibita
sollertia inventum est magno esse usui posse, si haec esset in
altitudinem turris elata. Id hac ratione perfectum est.
[II, 9] Ubi turris altitudo perducta est ad contabulationem, eam in
parietes instruxerunt, ita ut capita tignorum extrema parietum
structura tegerentur, ne quid emineret, ubi ignis hostium
adhaeresceret. Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac
vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo
tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus
suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura,
supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus
religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam
extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere
possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam
contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam
lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset,
centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa
tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium
discuterent Storias autem ex funibus ancorariis tres in longitudinem
parietum turris latas IIII pedes fecerunt easque ex tribus partibus,
quae ad hostes vergebant, eminentibus trabibus circum turrim
praependentes religaverunt; quod unum genus tegimenti alils locis erant
experti nullo telo neque tormento traici posse. Ubi vero ea pars
turris, quae erat perfecta, tecta atque munita est ab omni ictu
hostium, pluteos ad alia opera abduxerunt; turris tectum per se ipsum
pressionibus ex contignatione prima supendere ac tollere coeperunt Ubi,
quantum storiarum demissio patiebatur, tantum elevarant, intra haec
tegimenta abditi atque muniti parietes lateribus exstruebant rursusque
alia pressione ad aedificandum sibi locum expediebant. Ubi tempus
alterius contabulationis videbatur, tigna item ut primo tecta extremis
lateribus instruebant exque ea contignatione rursus summam
contabulationem storiasque elevabant. Ita tuto ac sine ullo vulnere ac
periculo sex tabulata exstruxerunt fenestrasque, quibus in locis visum
est, ad tormenta mittenda in struendo reliquerunt.
[II, 10] Ubi ex ea turri, quae circum essent opera, tueri se posse
confisi sunt, musculum pedes LX longum ex materia bipedali, quem a
turri latericia ad hostium turrim murumque perducerent, facere
instituerunt; cuius musculi haec erat forma. Duae primum trabes in solo
aeque longae distantes inter se pedes IIII collocantur, inque eis
columellae pedum in altitudinem V defiguntur. Has inter se capreolis
molli fastigio coniungunt, ubi tigna, quae musculi tegendi causa
ponant, collocentur. Eo super tigna bipedalia iniciunt eaque laminis
clavisque religant. Ad extremum musculi tectum trabesque extremas
quadratas regulas IIII patentes digitos defigunt, quae lateres, qui
super musculo struantur, contineant. Ita fastigato atque ordinatim
structo, ut trabes erant in capreolis collocatae, lateribus lutoque
musculus, ut ab igni, qui ex muro iaceretur, tutus esset, contegitur.
Super lateres coria inducuntur, ne canalibus aqua immissa lateres
diluere posset Coria autem, ne rursus igni ac lapidibus corrumpantur,
centonibus conteguntur. Hoc opus omne tectum vineis ad ipsam turrim
perficiunt subitoque inopinantibus hostibus machinatione navali,
phalangis subiectis, ad turrim hostium admovent, ut aedificio iungatur.
[II, 11] Quo malo perterriti subito oppidani saxa quam maxima possunt
vectibus promovent praecipitataque muro in musculum devolvunt. Ictum
firmitas materiae sustinet, et quicquid incidit fastigio musculi
elabitur. Id ubi vident, mutant consilium: cupas taeda ac pice refertas
incendunt easque de muro in musculum devolvunt. Involutae labuntur,
delapsae ab lateribus longuriis furcisque ab opere removentur. Interim
sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus
fundamenta continebantur, convellunt. Musculus ex turri latericia a
nostris telis tormentisque defenditur; hostes ex muro ac turibus
submoventur: non datur libera muri defendendi facultas. Compluribus iam
lapidibus ex ea, quae suberat, turri subductis repentina ruina pars
eius turris concidit, pars reliqua consequens procumbebat: cum hostes
urbis direptione perterriti inermes cum infulis se porta foras universi
proripiunt ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt.
[II, 12] Qua nova re oblata omnis administratio belli consistit,
militesque aversi a proelio ad studium audiendi et cognoscendi
feruntur. Ubi hostes ad legatos exercitumque pervenerunt, universi se
ad pedes proiciunt; orant, ut adventus Caesaris exspectetur: captam
suam urbem videre: opera perfecta, turrim subrutam; itaque ab
defensione desistere. Nullam exoriri moram posse, quo minus, cum
venisset, si imperata non facerent ad nutum, e vestigio diriperentur.
Docent, si omnino turris concidisset, non posse milites contineri, quin
spe praedae in urbem irrumperent urbemque delerent. Haec atque eiusdem
generis complura ut ab hominibus doctis magna cum misericordia fletuque
pronuntiantur.
[II, 13] Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt,
oppuguatione desistunt; operibus custodias relinquunt. Indutiarum
quodam genere misericordia facto adventus Caesaris exspectatur. Nullum
ex muro, nullum a nostris mittitur telum; ut re confecta omnes curam et
diligentiam remittunt. Caesar enim per litteras Trebonio magnopere
mandaverat, ne per vim oppidum expugnari pateretur, ne gravius permoti
milites et defectionis odio et contemptione sui et diutino labore omnes
puberes interficerent; quod se facturos minabantur, aegreque tunc sunt
retenti, quin oppidum irrumperent, graviterque cam rem tulerunt, quod
stetisse per Treboninm, quo minus oppido potirentur, videbatur.
[II, 14] At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli
quaerunt interiectisque aliquot diebus nostris languentibus atque animo
remissis subito meridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex
diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma vero omnia
reposita contectaque essent, portis se foras erumpunt, secundo magnoque
vento ignem operibus inferunt. Hunc sic distulit ventus, uti uno
tempore agger, plueti, testudo, turris, tormenta flammam conciperent et
prius haec omnia consumerentur, quam, quemadmodum accidisset,
animadverti posset. Nostri repentina fortuna permoti arma, quae
possunt, arripiunt; alii ex castris sese incitant. Fit in hostes
impetus; sed de muro sagittis tormentisque fugientes persequi
prohibentur. Illi sub murum se recipiunt ibique musculum turrimque
latericiam libere incendunt. Ita multorum mensium labor hostium
perfidia et vi tempestatis puncto temporis interiit. Temptaverunt hoc
idem Massilienses postero die. Eandem nacti tempestatem maiore cum
fiducia ad alteram turrim aggeremque eruptione pugnaverunt multumque
ignem intulerunt. Sed ut superioris temporis contentionem nostri omnem
remiserant, ita proximi diei casu admoniti omnia ad defensionem
paraverant. Itaque multis interfectis reliquos infecta re in oppidum
reppulerunt.
[II, 15] Trebonius ea, quae sunt amissa, multo majore militum studio
administrare et reficere instituit. Nam ubi tantos suos labores et
apparatus male cecidisse viderunt indutiisque per scelus violatis suam
virtutem irrisui fore perdoluerunt, quod, unde agger omnino comportari
posset, nihil erat reliquum, omnibus arboribus longe lateque in finibus
Massiliensium excisis et convectis, aggerem novi generis atque
inauditum ex latericiis duobus muris senum pedum crassitudine atque
eorum murorum contignatione facere instituerunt aequa fere altitudine,
atque ille congesticius ex materia fuerat agger. Ubi aut spatium inter
muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae
interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse
possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur, crates luto
integuntur. Sub tecto miles dextra ac sinistra muro tectus, adversus
plutei obiectu, operi quaecumque sunt usui sine periculo supportat.
Celeriter res administratur; diuturni laboris detrimentum sollertia et
virtute militum brevi reconciliatur. Portae, quibus locis videtur,
eruptionis causa in muro relinquuntur.
[II, 16] Quod ubi hostes viderunt, ea, quae vix longinquo spatio refici
non posse sperassent, paucorum dierum opera et labore ita refecta, ut
nullus perfidiae neque eruptioni locus esset nec quicquam omnino
relinqueretur, qua aut telis militibus aut igni operibus noceri posset,
eodemque exemplo sentiunt totam urbem, qua sit aditus ab terra, muro
turribusque circumiri posse, sic ut ipsis consistendi in suis
munitionibus locus non esset, cum paene inaedificata muris ab exercitu
nostro moenia viderentur ac telum manu coniceretur, suorumque
tormentorum usum, quibus ipsi magna speravissent, spatio propinquitatis
interire parique condicione ex muro ac turribus bellandi data se
virtute nostris adaequare non posse intellegunt, ad easdem deditionis
condiciones recurrunt.
[II, 17] M. Varro in ulteriore Hispania initio cognitis eis rebus, quae
sunt in Italia gestae, diffidens Pompeianis rebus amicissime de Caesare
loquebatur: pracoccupatum sese legatione ab Cn. Pompeio teneri
obstrictum fide; necessitudinem quidem sibi nihilo minorem cum Caesare
intercedere, neque se ignorare, quod esset officium legati, qui
fiduciariam operam obtineret, quae vires suae, quae voluntas erga
Caesarem totius provinciae. Haec omnibus ferebat sermonibus neque se in
ullam partem movebat. Postea vero, cum Caesarem ad Massiliam detineri
cognovit, copias Petreii cum exercitu Afranii esse coniunctas, magna
auxilia convenisse, magna esse in spe atque exspectari et consentire
omnem citeriorem provinciam, quaeque postea acciderant, de angustiis ad
Ilerdam rei fumentariae, accepit, atque haec ad eum latius atque
inflatius Afranius perscribebat, se quoque ad motus fortunae movere
coepit.
[II, 18] Delectum habuit tota provincia, legionibus completis duabus
cohortes circiter XXX alarias addidit. Frumenti magnum numerum coegit,
quod Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret. Naves
longas X Gaditanis ut facerent imperavit, complures praeterea Hispali
faciendas curavit. Pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis
in oppidum Gades contulit; eo sex cohortes praesidii causa ex provincia
misit Gaiumque Gallonium, equitem Romanum, familiarem Domitii, qui eo
procurandae hereditatis causa venerat missus a Domitio, oppido Gadibus
praefecit; arma omnia privata ac publica in domum Gallonii contulit.
Ipse habuit graves in Caesarem contiones. Saepe ex tribunali
praedicavit adversa Caesarem proelia fecisse, magnum numerum ab eo
militum ad Afranium perfugisse: haec se certis nuntiis, certis
auctoribus comperisse. Quibus rebus perterritos cives Romanos eius
provinciae sibi ad rem publicam administrandam HS | CLXXX |
[18,000,000] et argenti pondo XX milia, tritici modium CXX milia
polliceri coegit. Quas Caesari esse amicas civitates arbitrabatur, his
graviora onera iniungebat praesidiaque eo deducebat et iudicia in
privatos reddebat qui verba atque orationem adversus rem publicam
habuissent: eorum bona in publicum addicebat, Provinciam omnem in sua
et Pompei verba iusiurandum adigebat. Cognitis eis rebus, quae sunt
gestae in citeriore Hispania, bellum parabat. Ratio autem haec erat
belli, ut se cum II legionibus Gades conferret, naves frumentumque omne
ibi contineret; provinciam enim omnem Caesaris rebus favere cognoverat.
In insula frumento navibusque comparatis bellum duci non difficile
existimabat. Caesar, etsi multis necessariisque rebus in Italiam
revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis
relinquere, quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in
citeriore provincia sciebat.
[II, 19] Itaque duabus legionibus missis in ulteriorem Hispaniam cum Q.
Cassio, tribuno plebis, ipse DC cum equitibus magnis itineribus
progreditur edictumque praemittit, ad quam diem magistratus
principesque omnium civitatum sibi esse praesto Cordubae vellet. Quo
edicto tota provincia pervulgato nulla fuit civitas, quin ad id tempus
partem senatus Cordubam mitteret, non civis Romanus paulo notior, quin
ad diem conveniret. Simul ipse Cordubae conventus per se portas Varroni
clausit, custodias vigiliasque in turribus muroque disposuit, cohortes
duas, quae colonicae appellabantur, cum eo casu venissent, tuendi
oppidi causa apud se retinuit. Eisdem diebus Carmo nenses, quae est
longe firmissima totius provinciae civitas, deductis tribus in arcem
oppidi cobortibus a Varrone praesidio, per se cohortes eiecit portasque
praeclusit.
[II, 20] Hoc vero magis properare Varro, ut cum legionibus quam primum
Gades contenderet, ne itinere aut traiectu intercluderetur: tanta ac
tam secunda in Caesarem voluntas provinciae reperiebatur. Progresso ei
paulo longius litterae Gadibus redduntur: simulatque sit cognitum de
edicto Caesaris, consensisse Gaditanos principes eum tribunis
cohortium, quae essent ibi in praesidio, ut Gallonium ex oppido
expellerent, urbem insulamque Caesari servarent. Hoc inito consilio
denuntiavisse Gallonio, ut sua sponte, dum sine periculo liceret,
excederet Gadibus; si id non fecisset, sibi consilium capturos. Hoc
timore adductum Gallonium Gadibus excessisse. His cognitis rebus altera
ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur, ex castris Varronis
adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit
atque in foro et porticibus sine maleficio consedit. Quod factum adeo
eius conventus cives Romani comprobaverunt, ut domum ad se quisque
hospitio cupidissime reciperet. Quibus rebus perterritus Varro, cum
itinere converso sese Italicam venturum praemisisset, certior ab suis
factus est praeclusas esse portas. Tum vero omni interclusus itinere ad
Caesarem mittit, paratum se esse legionem, cui iusserit, tradere. Ille
ad eum Sextum Caesarem mittit atque huic tradi iubet. Tradita legione
Varro Cordubam ad Caesarem venit; relatis ad eum publicis cum fide
rationibus quod penes eum est pecuniae tradit et, quid ubique habeat
frumenti et navium, ostendit.
[II, 21] Caesar contione habita Cordubae omnibus generatim gratias
agit: civibus Romanis, quod oppidum in sua potestate studuissent
habere; Hispanis, quod praesidia expulissent; Gaditanis, quod conatus
adversariorum infregissent seseque in libertatem vindicassent; tribunis
militum centurionibusque, qui eo praesidii causa venerant, quod eorum
consilia sua virtute confirmassent. Pecunias, quas erant in publicum
Varroni cives Romani polliciti, remittit; bona restituit eis, quos
liberius locutos hanc poenam tulisse cognoverat. Tributis quibusdam
populis publicis privatisque praemiis reliquos in posterum bona spe
complet biduumque Cordubae commoratus Gades proficiscitur; pecunias
monumentaque, quae ex fano Herculis collata erant in privatam domum,
referri in templum iubet. Provinciae Q. Cassium praeficit; huic III
legiones attribuit. Ipse eis navibus, quas M. Varro quasque Gaditani
iussu Varronis fecerant, Tarraconem paucis diebus pervenit. Ibi totius
fere citerioris provinciae legationes Caesaris adventum exspectabant.
Eadem ratione privatim ac publice quibusdam civitatibus habitis
honoribus Tarracone discedit pedibusque Narbonem atque inde Massiliam
perverit, Ibi legem de dictatore latam seseque dictatorem dictum a M.
Lepido praetore cognoscit.
[II, 22] Massilienses omnibus defessi malis, rei frumentariae ad summam
inopiam adducti, bis navali proelio superati, crebris eruptionibus
fusi, gravi etiam pestilentia conflictati ex diutina conclusione et
mutatione victus (panico enim vetere atque hordeo corrupto omnes
alebantur, quod ad huiusmodi casus antiquitus paratum in publicum
contulerant) deiecta turri, labefacta magna parte muri, auxiliis
provinciarum et exercituum desperatis, quos in Caesaris potestatem
venisse cognoverant, sese dedere sine fraude constituunt. Sed paucis
ante diebus L. Domitius cognita Massiliensium voluntate navibus III
comparatis, ex quibus duas familiaribus suis attribuerat, unam ipse
conscenderat nactus turbidam tempestatem profectus est. Hunc
conspicatae naves, quae iussu Bruti consuetudine cotidiana ad portum
excubabant, sublatis ancoris sequi coeperunt. Ex his unum ipsius
navigium contendit et fugere perseveravit auxilioque tempestatis ex
conspectu abiit, duo perterrita concursu nostrarum navium sese in
portum receperunt. Massilienses arma tormentaque ex oppido, ut est
imperatum, proferunt, naves ex portu navalibusque educunt, pecuniam ex
publico tradunt. Quibus rebus confectis Caesar magis eos pro nomine et
vetustate, quam pro meritis in se civitatis conservans duas ibi
legiones praesidio relinquit, ceteras in Italiam mittit; ipse ad urbem
proficiscitur.
[II, 23] Eisdem temporibus C. Curio in Africam profectus ex Sicilia et
iam ab initio copias P. Attii Vari despiciens duas legiones ex IIII,
quas a Caesare acceperat, D equites transportabat biduoque et noctibus
tribus navigatione consumptis appellit ad eum locum, qui appellatur
Anquillaria. Hic locus abest a Clupeis passuum XXII milia habetque non
incommodam aestate stationem et duobus eminentibus promuntoriis
continetur. Huius adventum L. Caesar filius cum X longis navibus ad
Clupea praestolans, quas naves Uticae ex praedonum bello subductas P.
Attius reficiendas huius belli causa curaverat, veritus navium
multitudinem ex alto refugerat appulsaque ad proximum litus trireme
constrata et in litore relicta pedibus Adrumetum perfugerat. Id oppidum
C. Considius Longus unius legionis praesidio tuebatur. Reliquae
Caesaris naves eius fuga se Adrumetum receperunt. Hunc secutus Marcius
Rufas quaestor navibus XII, quas praesidio onerariis navibus Curio ex
Sicilia eduxerat, postquam in litore relictam navem conspexit, hanc
remulco abstraxit; ipse ad C. Curionem cum classe redit.
[II, 24] Curio Marcium Uticam navibus praemittit; ipse eodem cum
exercitu proficiscitur biduique iter progressus ad flumen Bagradam
pervenit. Ibi C. Caninium Rebilum legatum cum legionibus reliquit; ipse
cum equitatu antecedit ad castra exploranda Cornelia, quod is locus
peridoneus castris habebatur. Id autem est iugum directum eminens in
mare, utraque ex parte praeruptum atque asperum, sed tamen paulo
leniore fastigio ab ea parte, quae ad Uticam vergit. Abest directo
itinere ab Utica paulo amplius passuum milibus III. Sed hoc itinere est
fons, quo mare succedit longius, lateque is locus restagnat; quem si
qui vitare voluerit, sex milium circuitu in oppidum pervenit.
[II, 25] Hoc explorato loco Curio castra Vari conspicit muro oppidoque
coniuncta ad portam, quae appellatur Belica, admodum munita natura
loci, una ex parte ipso oppido Utica, altero a theatro, quod est ante
oppidum, substructionibus eius operis maximis, aditu ad castra
difficili et angusto. Simul animadvertit multa undique portari atque
agi plenissimis viis, quae repentini tumultus timore ex agris in urbem
conferantur. Huc equitatum mittit, ut diriperet atque haberet loco
praedae; eodemque tempore his rebus subsidio DC Numidae ex oppido
peditesque CCCC mittuntur a Varo, quos auxilii causa rex Iuba paucis
diebus ante Uticam miserat. Huic et paternum hospitium cum Pompeio et
simultas cum Curione intercedebat, quod tribunus plebis legem
promulgaverat, qua lege regnum Iubae publicaverat. Concurrunt equites
inter se; neque vero primum impetum nostrorum Numidae ferre potuerunt,
sed interfectis circiter CXX reliqui se in castra ad oppidum
receperunt. Interim adventu longarum navium Curio pronuntiare onerariis
navibus iubet, quae stabant ad Uticam numero circiter CC, se in hostium
habiturum loco, qui non e vestigio ad castra Cornelia naves
traduxisset. Qua pronuntiatione facta temporis puncto sublatis ancoris
omnes Uticam relinquunt et quo imperatum est transeunt. Quae res omnium
rerum copia complevit exercitum.
[II, 26] His rebus gestis Curio se in castra ad Bagradam recipit atque
universi exercitus conclamatione imperator appellatur posteroque die
exercitum Uticam ducit et prope oppidum castra ponit. Nondum opere
castrorum perfecto equites ex statione nuntiant magna auxilia equitum
peditumque ab rege missa Uticam venire; eodemque tempore vis magna
pulveris cernebatur, et vestigio temporis primum agmen erat in
conspectu. Novitate rei Curio permotus praemittit equites, qui primum
impetum sustineant ac morentur; ipse celeriter ab opere deductis
legionibus aciem instruit. Equitesque committunt proelium et, priusquam
plane legiones explicari et consistere possent, tota auxilia regis
impedita ac perturbata, quod nullo ordine et sine timore iter fecerant,
in fugam coniciunt equitatuque omni fere incolumi, quod se per litora
celeriter in oppidum recepit, magnum peditum numerum interficiunt.
[II, 27] Proxima nocte centuriones Marsi duo ex castris Curionis cum
manipularibus suis XXII ad Attium Varum perfugiunt. Hi, sive vere quam
habuerant opinionem ad eum perferunt, sive etiam auribus Vari serviunt
(nam, quae volumus, et credimus libenter et, quae sentimus ipsi,
reliquos sentire speramus), confirmant quidem certe totius exercitus
animos alienos esse a Curione maximeque opus esse in conspectum
exercitus venire et colloquendi dare facultatem. Qua opinione adductus
Varus postero die mane legiones ex castris educit. Facit idem Curio,
atque una valle non magna interiecta suas uterque copias instruit.
[II, 28] Erat in exercitu Vari Sextus Quintilius Varus, quem fuisse
Corfinii supra demonstratum est. Hic dimissus a Caesare in Africam
venerat, legionesque eas traduxerat Curio, quas superioribus temporibus
Corfinio receperat Caesar, adeo ut paucis mutatis centurionibus eidem
ordines manipulique constarent. Hanc nactus appellationis causam
Quintilius circuire aciem Curionis atque obsecrare milites coepit, ne
primam sacramenti, quod apud Domitium atque apud se quaestorem
dixissent, memoriam deponerent, neu contra eos arma ferrent, qui eadem
essent usi fortuna eademque in obsidione perpessi, neu pro his
pugnarent, a quibus cum contumelia perfugae appellarentur. Huc pauca ad
spem largitionis addidit, quae ab sua liberalitate, si se atque Attium
secuti essent, exspectare deberent. Hac habita oratione nullam in
partem ab exercitu Curionis fit significatio, atque ita suas uterque
copias reducit.
[II, 29] At in castris Curionis magnus omnium incessit timor animis. Is
variis hominum sermonibus celeriter augetur. Unusquisque enim opiniones
fingebat et ad id, quod ab alio audierat, sui aliquid timoris addebat.
Hoc ubi uno auctore ad plures permanaverat, atque alius alii
tradiderat, plures auctores eius rei videbantur. Civile bellum; genus
hominum, cui liceret libere facere et sequi, quod vellet; legiones eae,
quae paulo ante apud adversarios fuerant, nam etiam Caesaris beneficium
mutaverat consuetudo, qua offerrentur; municipia etiam diversis
partibus coniuncta, namque ex Marsis Pelignisque veniebant ei qui
superiore nocte: haec in contuberniis commilitesque nonnulli graviora;
sermones militum dubii durius accipiebantur, nonnulli etiam ab eis, qui
diligentiores videri volebant, fingebantur.
[II, 30] Quibus de causis consilio convocato de summa rerum deliberare
incipit. Erant sententiae, quae conandum omnibus modis castraque Vari
oppugnanda censerent, quod in huiusmodi militum consiliis otium maxime
contrarium esse arbitrarentur; postremo praestare dicebant per virtutem
in pugna belli fortunam experiri, quam desertos et circumventos ab suis
gravissimum supplicium perpeti. Erant, qui censerent de tertia vigilia
in castra Cornelia recedendum, ut maiore spatio temporis interiecto
militum mentes sanarentur, simul, si quid gravius accidisset, magna
multitudine navium et tutius et facilius in Siciliam receptus daretur.
[II, 31] Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri sententiae
deesset animi, tantum alteri superesse dicebat: hos turpissimae fugae
rationem habere, illos etiam iniquo loco dimicandum putare. "Qua enim,"
inquit, "fiducia et opere et natura loci munitissima castra expugnari
posse confidimus? Aut vero quid proficimus, si accepto magno detrimento
ab oppugnatione castrorum discedimus? Quasi non et felicitas rerum
gestarum exercitus benevolentiam imperatoribus et res adversae odia
colligant! Castrorum autem mutatio quid habet nisi turpem fugam et
desperationem omnium et alienationem exercitus? Nam neque pudentes
suspicari oportet sibi parum credi, neque improbos scire sese timeri,
quod his licentiam timor augeat noster, illis studia deminuat." "Quod
si iam," inquit, "haec explorata habeamus, quae de exercitus
alienatione dicuntur, quae quidem ego aut omnino falsa aut certe minora
opinione esse confido, quanto haec dissimulari et occultari, quam per
nos confirmari praestet? An non, uti corporis vulnera, ita exercitus
incommoda sunt tegenda, ne spem adversariis augeamus? At etiam, ut
media nocte proficiscamur, addunt, quo maiorem, credo, licentiam
habeant, qui peccare conentur. Namque huiusmodi res aut pudore aut metu
tenentur; quibus rebus nox maxime adversaria est. Quare neque tanti sum
animi, ut sine spe castra oppugnanda censeam, neque tanti timoris, uti
spe deficiam, atque omnia prius experienda arbitror magnaque ex parte
iam me una vobiscum de re iudicium facturum confido."
[II, 32] Dimisso consilio contionem advocat militum. Commemorat, quo
sit eorum usus studio ad Corfinium Caesar, ut magnam partem Italiae
beneficio atque auctoritate eorum suam fecerit. "Vos enim vestrumque
factum omnia," inquit, "deinceps municipia sunt secuta, neque sine
causa et Caesar amicissime de vobis et illi gravissime iudicaverunt.
Pompeius enim nullo proelio pulsus vestri facti praeiudicio demotus
Italia excessit; Caesar me, quem sibi carissimum habuit, provinciam
Siciliam atque Africam, sine quibus urbem atque Italiam tueri non
potest, vestrae fidei commisit. At sunt, qui vos hortentur, ut a nobis
desciscatis. Quid enim est illis optatius, quam uno tempore et nos
circumvenire et vos nefario scelere obstringere? aut quid irati gravius
de vobis sentire possunt, quam ut eos prodatis, qui se vobis omnia
debere iudicant, in eorum potestatem veniatis, qui se per vos perisse
existimant? An vero in Hispania res gestas Caesaris non audistis? duos
pulsos exercitus, duos superatos duces, duas receptas provincias? haec
acta diebus XL, quibus in conspectum adversariorum venerit Caesar? An,
qui incolumes resistere non potuerunt, perditi resistant? vos autem
incerta victoria Caesarem secuti diiudicata iam belli fortuna victum
sequamini, cum vestri officii praemia percipere debeatis? Desertos enim
se ac proditos a vobis dicunt et prioris sacramenti mentionem faciunt.
Vosne vero L. Domitium, an vos Domitius deseruit? Nonne extremam pati
fortunam paratos proiecit ille? nonne sibi clam salutem fuga petivit?
nonne proditi per illum Caesaris beneficio estis conservati? Sacramento
quidem vos tenere qui potuit, cum proiectis fascibus et deposito
imperio privatus et captus ipse in alienam venisset potestatem?
Relinquitur nova religio, ut eo neglecto sacramento, quo tenemini,
respiciatis illud, quod deditione ducis et capitis deminutione sublatum
est. At, credo, si Caesarem probatis, in me offenditis. Qui de meis in
vos meritis praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et mea voluntate et
vestra exspectatione leviora; sed tamen sui laboris milites semper
eventu belli praemia petiverunt, qui qualis sit futurus, ne vos quidem
dubitatis: diligentiam quidem nostram aut, quem ad finem adhuc res
processit, fortunam cur praeteream? An poenitet vos, quod salvum atque
incolumem exercitum nulla omnino nave desiderata traduxerim? quod
classem hostium primo impetu adveniens profligaverim? quod his per
biduum equestri proelio superaverim? quod ex portu sinuque
adversariorum CC naves oneratas abduxerim eoque illos compulerim, ut
neque pedestri itinere neque navibus commeatu iuvari possint? Hac vos
fortuna atque his ducibus repudiatis Corfiniensem ignominiam, Italiae
fugam, Hispaniarum deditionem, Africi belli praeiudicia, sequimini!
Equidem me Caesaris militem dici volui, vos me imperatoris nomine
appellavistis. Cuius si vos poenitet, vestrum vobis beneficium remitto,
mihi meum nomen restituite, ne ad contumeliam honorem dedisse
videamini."
[II, 33] Qua oratione permoti milites crebro etiam dicentem
interpellabant, ut magno cum dolore infidelitatis suspicionem sustinere
viderentur, discedentem vero ex contione universi cohortantur, magno
sit animo, necubi dubitet proelium committere et suam fidem virtutemque
experiri. Quo facto commutata omnium et voluntate et opinione consensu
summo constituit Curio, cum primum sit data potestas, proelio rem
committere posteroque die productos eodem loco, quo superioribus diebus
constiterat, in acie collocat. Ne Varus quidem dubitat copias
producere, sive sollicitandi milites sive aequo loco dimicandi detur
occasio, ne facultatem praetermittat.
[II, 34] Erat vallis inter duas acies, ut supra demonstratum est, non
ita magna, at difficili et arduo ascensu. Hanc uterque, si
adversariorum copiae transire conarentur, exspectabat, quo aequiore
loco proelium committeret. Simul ab sinistro cornu P. Attii equitatus
omnis et una levis armaturae interiecti complures, cum se in vallem
demitterent, cernebantur. Ad eos Curio equitatum et duas Marrucinorum
cohortes mittit; quorum primum impetum equites hostium non tulerunt,
sed admissis equis ad suos refugerunt; relicti ab his, qui una
procurrerant levis armaturae, circumveniebantur atque interficiebantur
ab nostris. Huc tota Vari conversa acies suos fugere et concidi
videbat. Tunc Rebilus, legatus Caesaris, quem Curio secum ex Sicilia
duxerat, quod magnum habere usum in re militari sciebat, "perterritum,"
inquit, "hostem vides, Curio: quid dubitas uti temporis opportunitate?"
Ille unum elocutus, ut memoria tenerent milites ea, quae pridie sibi
confirmassent, sequi sese iubet et praecurrit ante omnes. Adeo erat
impedita vallis, ut in ascensu nisi sublevati a suis primi non facile
eniterentur. Sed praeoccupatus animus Attianorum militum timore et fuga
et caede suorum nihil de resistendo cogitabat, omnesque se iam ab
equitatu circumveniri arbitrabantur. Itaque priusquam telum abici
posset, aut nostri propius accederent, omnis Vari acies terga vertit
seque in castra recepit.
[II, 35] Qua in fuga Fabius Pelignus quidam ex infimis ordinibus de
exercitu Curionis primus agmen fugientium consecutus magna voce Varum
nomine appellans requirebat, uti unus esse ex eius militibus et monere
aliquid velle ac dicere videretur. Ubi ille saepius appellatus aspexit
ac restitit et, quis esset aut quid vellet, quaesivit, umerum apertum
gladio appetit paulumque afuit, quin Varum interficeret; quod ille
periculum sublato ad eius conatum scuto vitavit. Fabius a proximis
militibus circumventus interficitur. Hac fugientium multitudine ac
turba portae castrorum occupantur atque iter impeditur, pluresque in eo
loco sine vulnere quam in proelio aut fuga intereunt, neque multum
afuit, quin etiam castris expellerentur, ac nonnulli protinus eodem
cursu in oppidum contenderunt. Sed cum loci natura et munitio castrorum
aditum prohibebant, tum quod ad proelium egressi Curionis milites eis
rebus indigebant, quae ad oppugnationem castrorum erant usui. Itaque
Curio exercitum in castra reducit suis omnibus praeter Fabium
incolumibus, ex numero adversariorum circiter DC interfectis ac mille
vulneratis; qui omnes discessu Curionis multique praeterea per
simulationem vulnerum ex castris in oppidum propter timorem sese
recipiunt. Qua re animadversa Varus et terrore exercitus cognito
bucinatore in castris et paucis ad speciem tabernaculis relictis de
tertia vigilia silentio exercitum in oppidum reducit.
[II, 36] Postero die Curio obsidere Uticam et vallo circummunire
instituit. Erat in oppido multitudo insolens belli diuturnitate otii,
Uticenses pro quibusdam Caesaris in se beneficiis illi amicissimi,
conventus is, qui ex variis generibus constaret, terror ex superioribus
proeliis magnus. Itaque de deditione omnes palam loquebantur et cum P.
Attio agebant, ne sua pertinacia omnium fortunas perturbari vellet.
Haec cum agerentur, nuntii praemissi ab rege Iuba venerunt, qui ilium
adesse cum magnis copiis dicerent et de custodia ac defensione urbis
hortarentur. Quac res eorum perterritos animos confirmavit.
[II, 37] Nuntiabantur haec eadem Curioni, sed aliquamdiu fides fieri
non poterat: tantam habebat suarum rerum fiduciam. Iamque Caesaris in
Hispania res secundae in Africam nuntiis ac litteris perferebantur.
Quibus omnibus rebus sublatus nihil contra se regem nisurum
existimabat. Sed ubi certis auctoribus comperit minus V et XX milibus
longe ab Utica eius copias abesse, relictis munitionibus sese in castra
Cornelia recepit. Huc frumentum comportare, castra munire, materiam
conferre coepit statimque in Siciliam misit, uti duae legiones
reliquusque equitatus ad se mitteretur. Castra erant ad bellum ducendum
aptissima natura loci et munitione et maris propinquitate et aquae et
salis copia, cuius magna vis iam ex proximis erat salinis eo congesta.
Non materia multitudine arborum, non frumentum, euius erant plenissimi
agri, deficere poterat. Itaque omnium suorum consensu Curio reliquas
copias exspectare et bellum ducere parabat.
[II, 38] His constitutis rebus probatisque consiliis ex perfugis
quibusdam oppidanis audit Iubam revocatum finitimo bello et
controversiis Leptitanorum restitisse in regno, Saburram, eius
praefectum, cum mediocribus copiis missum Uticae appropinquare. His
auctoribus temere credens consilium commutat et proelio rem committere
constituit. Multum ad hanc rem probandam adiuvat adulescentia,
magnitudo animi, superioris temporis proventus, fiducia rei bene
gerendae. His rebus impulsus equitatum omnem prima nocte ad castra
hostium mittit ad flumen Bagradam, quibus praeerat Saburra, de quo ante
erat auditum; sed rex omnibus copiis insequebatur et sex milium passuum
intervallo a Saburra consederat. Equites missi nocte iter conficiunt,
imprudentes atque inopinantes hostes aggrediuntur. Numidae enim quadam
barbara consuetudine nullis ordinibus passim consederant. Hos oppressos
somno et dispersos adorti magnum eorum numerum interficiunt; multi
perterriti profugiunt. Quo facto ad Curionem equites revertuntur
captivosque ad eum reducunt.
[II, 39] Curio cum omnibus copiis quarta vigilia exierat cohortibus V
castris praesidio relictis. Progressus milia passuum VI equites
convenit, rem gestam cognovit; e captivis quaerit, quis castris ad
Bagradam praesit: respondent Saburram. Reliqua studio itineris
conficiendi quaerere praetermittit proximaque respiciens signa,
"videtisne," inquit, "milites, captivorum orationem cum perfugis
convenire? abesse regem, exiguas esse copias missas, quae paucis
equitibus pares esse non potuerint? Proinde ad praedam, ad gloriam
properate, ut iam de praemiis vestris et de referenda gratia cogitare
incipiamus." Erant per se magna, quae gesserant equites, praesertim cum
eorum exiguus numerus cum tanta multitudine Numidarum confertur. Haec
tamen ab ipsis inflatius commemorabantur, ut de suis homines laudibus
libenter praedicant. Multa praeterea spolia praeferebantur, capti
homines equique producebantur, ut, quicquid intercederet temporis, hoc
omne victoriam morari videretur. Ita spei Curionis militum studia non
deerant. Equites sequi iubet sese iterque accelerat, ut quam maxime ex
fuga perterritos adoriri posset. At illi itinere totius noctis confecti
subsequi non poterant, atque alii alio loco resistebant. Ne haec quidem
Curionem ad spem morabantur.
[II, 40] Iuba certior factus a Saburra de nocturno proelio II milia
Hispanorum et Gallorum equitum, quos suae custodiae causa circum se
habere consuerat, et peditum eam partem, cui maxime confidebat,
Saburrae submisit; ipse cum reliquis copiis elephantisque LX lentius
subsequitur. Suspicatus praemissis equitibus ipsum affore Curionem
Saburra copias equitum peditumque instruit atque his imperat, ut
simulatione timoris paulatim cedant ac pedem referant: sese, cum opus
esset, signum proelii daturum et, quod rem postulare cognovisset,
imperaturum. Curio ad superiorem spem addita praesentis temporis
olninione, hostes fugere arbitratus copias ex locis superioribus in
campum deducit.
[II, 41] Quibus ex locis cum longius esset progressus, confecto iam
labore exercitu XII milium spatio constitit. Dat suis signum Saburra,
aciem constituit et circumire ordines atque hortari incipit; sed
peditatu dumtaxat procul ad speciem utitur, equites in aciem immittit.
Non deest negotio Curio suosque hortatur, ut spem omnem in virtute
reponant. Ne militibus quidem ut defessis neque equitibus ut paucis et
labore confectis studium ad pugnandum virtusque deerat; sed hi erant
numero CC, reliqui in itinere substiterant. Hi, quamcumque in partem
impetum fecerant, hostes loco cedere cogebant, sed neque longius
fugientes prosequi neque vehementius equos incitare poterant. At
equitatus hostium ab utroque cornu circuire aciem nostram et aversos
proterere incipit. Cum cohortes ex acie procucurrissent, Numidae
integri celeritate impetum nostrorum effugiebant rurusque ad ordines
suos se recipientes circuibant et ab acie excludebant. Sic neque in
loco manere ordinesque servare neque procurrere et casum subire tutum
videbatur. Hostium copiae submissis ab rege auxiliis crebro augebantur;
nostros vires lassitudine deficiebant, simul ei, qui vulnera
acceperant, neque acie excedere neque in locum tutum referri poterant,
quod tota acies equitatu hostium circumdata tenebatur. Hi de sua salute
desperantes, ut extremo vitae tempore homines facere consuerunt, aut
suam mortem miserabantur aut parentes suos commendabant, si quos ex eo
periculo fortuna servare potuisset. Plena erant omnia timoris et
luctus.
[II, 42] Curio, ubi perterritis omnibus neque cohortationes suas neque
preces audiri intellegit, unam ut in miseris rebus spem reliquam
salutis esse arbitratus, proximos colles capere universos atque eo
signa inferri iubet. Hos quoque praeoccupat missus a Saburra equitatus.
Tum vero ad summam desperationem nostri perveniunt et partim fugientes
ab equitatu interficiuntur, partim integri procumbunt. Hortatur
Curionem Cn. Domitius, praefectus equitum, cum paucis equitibus
circumsistens, ut fuga salutem petat atque in castra contendat, et se
ab eo non discessurum pollicetur. At Curio numquam se amisso exercitu,
quem a Caesare fidei commissum acceperit, in eius conspectum reversurum
confirmat atqne ita proelians interficitur. Equites ex proelio perpauci
se recipiunt; sed ei, quos ad novissimum agmen equorum reficiendorum
causa substitisse demonstratum est, fuga totius exercitus procul
animadversa sese incolumes in castra conferunt. Milites ad unum omnes
interficiuntur.
[II, 43] His rebus cognitis Marcius Rufus quaestor in castris relictus
a Curione cohortatur suos, ne animo deficiant. Illi orant atque
obsecrant, ut in Siciliam navibus reportentur. Pollicetur magistrisque
imperat navium, ut primo vespere omnes scaphas ad litus appulsas
habeant. Sed tantus fuit omnium terror, ut alii adesse copias Iubae
dicerent, alii cum legionibus instare Varum iamque se pulverem
venientium cernere, quarum rerum nihil omnino acciderat, alii classem
hostium celeriter advolaturam suspicarentur. Itaque perterritis omnibus
sibi quisque consulebat. Qui in classe erant, proficisci properabant.
Horum fuga navium onerariarum magistros incitabat; pauci lenunculi ad
officium imperiumque conveniebant. Sed tanta erat completis litoribus
contentio, qui potissimum ex magno numero conscenderent, ut multitudine
atque onere nonnulli deprimerentur, reliqui hoc timore propius adire
tardarentur.
[II, 44] Quibus rebus accidit, ut pauci milites patresque familiae, qui
aut gratia aut misericordia valerent aut naves adnare possent, recepti
in Siciliam incolumes pervenirent. Reliquae copiae missis ad Varum
noctu legatorum numero centurionibus sese ei dediderunt. Quarum
cohortium milites postero die ante oppidum Iuba conspicatus suam esse
praedicans praedam magnam partem eorum interfici iussit, paucos electos
in regnum remisit, cum Varus suam fidem ab eo laedi quereretur neque
resistere auderet. Ipse equo in oppidum vectus prosequentibus
compluribus senatoribus, quo in numero erat Ser. Sulpicius et Licinius
Damasippus paucis, quae fieri vellet, Uticae constituit atque imperavit
diebusque post paucis se in regnum cum omnibus copiis recepit.