I.E.S. "PEDRO SOTO DE ROJAS", GRANADA

C. I.
CAESAR: DE BELLO CIVILI
C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI LIBER TERTIVS:
[III, 1] Dictatore habente comitia
Caesare consules creantur Iulius
Caesar et P. Servilius: is enim erat annus, quo per leges ei consulem
fieri liceret. His rebus confectis, cum fides tota Italia esset
angustior neque creditae pecuniae solverentur, constituit, ut arbitri
darentur; per eos fierent aestimationes possessionum et rerum, quanti
quaeque earum ante bellum fuisset, atque hac creditoribus traderentur.
Hoc et ad timorem novarum tabularum tollendum minuendumve, qui fere
bella et civiles dissensiones sequi consuevit, et ad debitorum tuendam
existimationem esse aptissimum existimavit. Itemque praetoribus
tribunisque plebis rogationes ad populum ferentibus nonnullos ambitus
Pompeia lege damnatos illis temporibus, quibus in urbe praesidia
legionum Pompeius habuerat, quae iudicia aliis audientibus iudicibus,
aliis sententiam ferentibus singulis diebus erant perfecta, in integrum
restituit, qui se illi initio civilis belli obtulerant, si sua opera in
bello uti vellet, proinde aestimans, ac si usus esset, quoniam aui
fecissent potestatem. Statuerat enim prius hos iudicio populi debere
restitui, quam suo beneficio videri receptos, ne aut ingratus in
referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populi beneficio
videretur.
[III, 2] His rebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis
XI dies tribuit dictaturaque se abdicat et ab urbe proficiscitur
Brundisiumque pervenit. Eo legiones XII, equitatum omnem venire
iusserat. Sed tantum navium repperit, ut anguste XV milia legionariorum
militum, DC equites transportari possent. Hoc unum Caesari ad
celeritatem conficiendi belli defuit. Atque hae ipsae copiae hoc
infrequentiores imponuntur, quod multi Gallicis tot bellis defecerant,
longumque iter ex Hispania magnum numerum deminuerat, et gravis
autumnus in Apulia circumque Brundisium ex saluberrimis Galliae et
Hispaniae regionibus omnem exercitum valetudine temptaverat.
[III, 3] Pompeius annuum spatium ad comparandas copias nactus, quod
vacuum a bello atque ab hoste otiosum fuerat, magnam ex Asia
Cycladibusque insulis, Corcyra, Athenis, Ponto, Bithynia, Syria,
Cilicia, Phoenice, Aegypto classem coegerat, magnam omnibus locis
aedificandam curaverat; magnam imperatam Asiae, Syriae regibusque
omnibus et dynastis et tetrarchis et liberis Achaiae populis pecuniam
exegerat, magnam societates Carum provinciarum, quas ipse obtinebat,
sibi numerare coegerat.
[III, 4] Legiones effecerat civium Romanorum VIIII: V ex Italia, quas
traduxerat; unam ex Cilicia veteranam, quam factam ex duabus gemellam
appellabat; unam ex Creta et Macedonia ex veteranis militibus, qui
dimissi a superioribus imperatoribus in his provinciis consederant;
duas ex Asia, quas Lentulus consul conscribendas curaverat. Praeterea
magnum numerum ex Thessalia, Boeotia, Achaia Epiroque supplementi
nomine in legiones distribuerat: his Antonianos milites admiscuerat.
Praeter has exspectabat cum Scipione ex Syria legiones II. Sagittarios
Creta, Lacedaemone, ex Ponto atque Syria reliquisque civitatibus III
milia numero habebat, funditorum cohortes sescenarias II, equitum VII
milia. Ex quibus DC Gallos Deiotarus adduxerat, D Ariobarzanes ex
Cappadocia; ad eundem numerum Cotys ex Thracia dederat et Sadalam
filium miserat; ex Macedonia CC erant, quibus Rhascypolis praeerat,
excellenti virtute; D ex Gabinianis Alexandria, Gallos Germanosque,
quos ibi A. Gabinius praesidii causa apud regem Ptolomaeum reliquerat,
Pompeius filius eum classe adduxerat; DCCC ex servis suis pastorumque
suorum numero coegerat; CCC Tarcondarius Castor et Domnilaus ex
Gallograecia dederant (horum alter una venerat, alter filium miserat);
CC ex Syria a Commageno Antiocho, cui magna Pompeius praemia tribuit,
missi erant, in his plerique hippotoxotae. Huc Dardanos, Bessos partim
mercenarios, partim imperio aut gratia comparatos, item Macedones,
Thessalos ac reliquarum gentium et civitatum adiecerat atque eum, quem
supra demonstravimus, numerum expleverat.
[III, 5] Frumenti vim maximam ex Thessalia, Asia, Aegypto, Creta,
Cyrenis reliquisque regionibus comparaverat. Hiemare Dyrrachii,
Apolloniae omnibusque oppidis maritimis constituerat, ut mare transire
Caesarem prohiberet, eiusque rei causa omni ora maritima classem
disposuerat. Praeerat Aegyptiis navibus Pompeius filius, Asiaticis D.
Laelius et C. Triarius, Syriacis C. Cassius, Rhodiis C. Marcellus cum
C. Coponio, Liburnicae atque Achaicae classi Scribonius Libo et M.
Octavius. Toti tamen officio maritimo M. Bibulus praepositus cuncta
administrabat; ad hunc summa imperii respiciebat.
[III, 6] Caesar, ut Brundisium venit, contionatus apud milites, quoniam
prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum, aequo animo
mancipia atque impedimenta in Italia relinquerent, ipsi expediti naves
conscenderent, quo maior numerus militum posset imponi, omniaque ex
victoria et ex sua liberalitate sperarent, conclamantibus omnibus,
imperaret, quod vellet, quodcumque imperavisset, se aequo animo esse
facturos, II. Non. Ian. naves solvit. Impositae, ut supra demonstratum
est, legiones VII. Postridie terram attigit. Inter Cerauniorum saxa et
alia loca periculosa quietam nactus stationem et portus omnes timens,
quos teneri ab adversariis arbitrabatur, ad eum locum, qui appellabatur
Palaeste, omnibus navibus ad unam incolumibum milites euit.
[III, 7] Erat Orici Lucretius Vespillo et Minucius Rufus cum Asiaticis
navibus XVIII, quibus iussu D. Laelii praeerant, M. Bibulus cum navibus
ex Corcyrae. Sed neque illi sibi confisi ex portu prodire sunt ausi,
cum Caesar omnino XII naves longas praesidio duxisset, in quibus erant
constratae IIII, neque Bibulus impeditis navibus dispersisque remigibus
satis mature occurrit, quod prius ad continentem visus est Caesar, quam
de eius adventu fama omnino in eas regiones perferretur.
[III, 8] Eitis militibus naves eadem nocte Brundisium a Caesare
remittuntur, ut reliquae legiones equitatusque transportari possent.
Huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus, qui celeritatem
in transportandis legionibus adhiberet. Sed serius a terra provectae
naves neque usae nocturna aura in redeundo offenderunt. Bibulus enim
Corcyrae certior factus de adventu Caesaris, sperans alicui se parti
onustarum navium occurrere posse, inanibus occurrit et nactus circiter
XXX in eas indiligentiae suae ac doloris iracundiam erupit omnesque
incendit eodemque igne nautas dominosque navium interfecit, magnitudine
poenae reliquos terreri sperans. Hoc confecto negotio a Sasonis ad
Curici portum stationes litoraque omnia longe lateque classibus
occupavit custodiisque diligentius dispositis ipse gravissima hieme in
navibus excubans neque ullum laborem aut munus despiciens, neque
subsidium exspectans si in Caesaris complexum venire posset . . .
[III, 9] Discessu Liburnarum ex Illyrico M. Octavius cum eis, quas
habebat, navibus Salonas pervenit. Ibi concitatis Dalmatis reliquisque
barbaris Issam a Caesaris amicitia avertit; conventurn Salonis cum
neque pollicitationibus neque denuntiatione periculi permovere posset,
oppidum oppugnare instituit. Est autem oppidum et loci natura et colle
munitum. Sed celeriter cives Romani ligneis effectis turribus his sese
munierunt et, cum essent infirmi ad resistendum propter paucitatem
hominum crebris confecti vulneribus, ad extremum auxilium descenderunt
servosque omnes puberes liberaverunt et praesectis omnium mulierum
crinibus tormenta effecerunt. Quorum cognita sententia Octavius quinis
castris oppidum circumdedit atque uno tempore obsidione et
oppugnationibus eos premere coepit. Illi omnia perpeti parati maxime a
re frumentaria laborabant. Cui rei missis ad Caesarem legatis auxilium
ab eo petebant; reliqua, ut poterant, incommoda per se sustinebant. Et
longo interposito spatio cum diuturnitas oppugnationis neglegentiores
Octavianos effecisset, nacti occasionem meridiani temporis discessu
eorum pueris mulieribusque in muro dispositis, ne quid cotidianae
consuetudinis desideraretur, ipsi manu facta cum eis, quos nuper
liberaverant, in proxima Octavii castra irruperunt. His expugnatis
eodem impetu altera sunt adorti, inde tertia et quarta et deinceps
reliqua omnibusque eos castris expulerunt et magno numero interfecto
reliquos atque ipsum Octavium in naves confugere coegerunt. Hic fuit
oppugnationis exitus. Iamque hiems appropinquabat, et tantis
detrimentis acceptis Octavius desperata oppugnatione oppidi Dyrrachium
sese ad Pompeium recepit.
[III, 10] Demonstravimus L. Vibullium Rufum, Pompei praefectum, bis in
potestatem pervenisse Caesaris atque ab eo esse dimissum, semel ad
Corfinium, iterum in Hispania. Hunc pro suis beneficiis Caesar idoneum
iudicaverat, quem cum mandatis ad Cn. Pompeium mitteret, eundemque apud
Cn. Pompeium auctoritatem habere intellegebat Erat autem haec summa
mandatorum: debere utrumque pertinaciae finem facere et ab armis
discedere neque amplius fortunam periclitari. Satis esse magna utrimque
incommoda accepta, quae pro disciplina et praeceptis habere possent, ut
reliquos casus timerent: ilium Italia expulsum amissa Sicilia et
Sardinia duabusque Hispaniis et cohortibus in Italia atque Hispania
civium Romanorum centum atque XXX; se morte Curionis et detrimento
Africani exercitus tanto militumque deditione ad Curictam. Proinde sibi
ac rei publicae parcerent, cum, quantum in bello fortuna posset, iam
ipsi incommodis suis satis essent documento. Hoc unum esse tempus de
pace agendi, dum sibi uterque confideret et pares ambo viderentur; si
vero alteri paulum modo tribuisset fortuna, non esse usurum
condicionibus pacis eum, qui superior videretur, neque fore aequa parte
contentum, qui se omnia habiturum confideret. Condiciones pacis,
quoniam antea convenire non potuissent, Romae ab senatu et a populo
peti debere. Interea et rei publicae et ipsis placere oportere, si
uterque in contione statim iuravisset se triduo proximo exercitum
dimissurum. Depositis armis auxiliisque, quibus nunc confiderent,
necessario populi senatusque iudicio fore utrumque contentum. Haec quo
facilius Pompeio probari possent, omnes suas terrestres ubique copias
dimissurum . . .
[III, 11] Vibullius eitus Corcyrae non minus necessarium esse
existimavit de repentino adventu Caesaris Pompeium fieri certiorem, uti
ad id consilium capere posset, antequam de mandatis agi inciperetur,
atque ideo continuato nocte ac die itinere atque omnibus oppidis
mutatis ad celeritatem iumentis ad Pompeium contendit, ut adesse
Caesarem nuntiaret. Pompeius erat eo tempore in Candavia iterque ex
Macedonia in hiberna Apolloniam Dyrrachiumque habebat. Sed re nova
perturbatus maioribus itineribus Apolloniam petere coepit, ne Caesar
orae maritimae civitates occuparet. At ille eitis militibus eodem die
Oricum proficiscitur. Quo cum venisset, L. Torquatus, qui iussu Pompei
oppido praeerat praesidiumque ibi Parthinorum habebat, conatus portis
clausis oppidum defendere, cum Graecos murum ascendere atque arma
capere iuberet, illi autem se contra imperium populi Romani pugnaturos
esse negarent, oppidani autem etiam sua sponte Caesarem recipere
conarentur, desperatis omnibus auxiliis portas aperuit et se atque
oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo conservatus est.
[III, 12] Recepto Caesar Orico nulla interposita mora Apolloniam
proficiscitur. Cuius adventu audito L. Staberius, qui ibi praeerat,
aquam comportare in arcem atque eam munire obsidesque ab Apolloniatibus
exigere coepit. Illi vero daturos se negare, neque portas consuli
praeclusuros, neque sibi iudicium sumpturos contra atque omnis Italia
populusque Romanus indicavisset. Quorum cognita voluntate clam profugit
Apollonia Staberius. Illi ad Caesarem legatos mittunt oppidoque
recipiunt. Hos sequnntur Bullidenses, Amantini et reliquae finitimae
civitates totaque Epiros et legatis ad Caesarem missis, quae imperaret,
facturos pollicentur.
[III, 13] At Pompeins cognitis his rebus, quae erant Orici atque
Apolloniae gestae, Dyrrachio timens diurnis eo nocturnisque itineribus
contendit. Simul Caesar appropinquare dicebatur, tantusque terror
incidit eius exercitui, quod properans noctem diei coniunxerat neque
iter intermiserat, ut paene omnes ex Epiro finitimisque regionibus
signa relinquerent, complures arma proicerent ac fugae simile iter
videretur. Sed cum prope Dyrrachium Pompeius constitisset castraque
metari iussisset, perterrito etiam tum exercitu princeps Labienus
procedit iuratque se eum non deserturum eundemque casum subiturum,
quemcumque ei fortuna tribuisset. Hoc idem reliqui iurant legati;
tribuni militum centurionesque sequuntur, atque idem omnis exercitus
iurat. Caesar praeoccupato itinere ad Dyrrachium finem properandi facit
castraque ad flumen Apsum ponit in finibus Apolloniatium, ut bene
meritae civitates tutae essent praesidio, ibique reliquarum ex Italia
legionum adventum exspectare et sub pellibus hiemare constituit. Hoc
idem Pompeius fecit et trans flumen Apsum positis castris eo copias
omnes auxiliaque conduxit.
[III, 14] Calenus legionibus equitibusque Brundisii in naves impositis,
ut erat praeceptum a Caesare, quantum navium facultatem habebat, naves
solvit paulumque a portu progressus litteras a Caesare accipit, quibus
est certior factus portus litoraque omnia classibus adversariorum
teneri. Quo cognito se in portum recipit navesque omnes revocat Una ex
his, quae perseveravit neque imperio Caleni obtemperavit, quod erat
sine militibus privatoque consilio administrabatur, delata Oricum atque
a Bibulo expugnata est; qui de servis liberisque omnibus ad impuberes
supplicium sumit et ad unum interficit. Ita exiguo tempore magnoque
casu totius exercitus salus constitit.
[III, 15] Bibulus, ut supra demonstratum est, erat cum classe ad Oricum
et, sicuti mari portibusque Caesarem prohibebat, ita ipse omni terra
earurn regionum prohibebatur; praesidiis enim dispositis omnia litora a
Caesare tenebantur, neque lignandi atque aquandi neque naves ad terram
religandi potestas fiebat. Erat res in magna difficultate, summisque
angustiis rerum necessariarun premebantur, adeo ut cogerentur sicuti
reliquum commeatum ita ligna atque aquam Corcyra navibus onerariis
supportare; atque etiam uno tempore accidit, ut difficilioribus usi
tempestatibus ex pellibus, quibus erant tectae naves, nocturnum
excipere rorem cogerentur; quas tamen difficultates patienter atque
aequo animo ferebant neque sibi nudanda litora et relinquendos portus
existimabant. Sed cum essent in quibus demonstravi angustiis, ac se
Libo cum Bibulo coniunxisset, loquuntur ambo ex navibus cum M. Acilio
et Statio Murco legatis; quorum alter oppidi muris, alter praesidiis
terrestribus praeerat: velle se de maximis rebus cum Caesare loqui, si
sibi eius rei facultas detur. Huc addunt pauca rei confirmandae causa,
ut de compositione acturi viderentur. Interim postulant ut sint
indutiae, atque ab eis impetrant. Magnum enim, quod afferebant,
videbatur, et Caesarem id summe sciebant cupere, et profectum aliquid
Vibullil mandatis existimabatur.
[III, 16] Caesar eo tempore cum legione una profectus ad recipiendas
ulteriores civitates et rem frumentariam expediendam, qua angusta
utebatur,erat ad Buthrotum, oppidum oppositum Corcyrae. Ibi certior ab
Acilio et Murco per litteras factus de postulatis Libonis et Bibuli
legionem relinquit; ipse Oricum revertitur. Eo cum venisset, evocantur
illi ad colloquium. Prodit Libo atque excusat Bibulum, quod is
iracundia summa erat inimicitiasque habebat etiam privatas cum Caesare
ex aedilitate et praetura conceptas: ob eam causam colloquium vitasse,
ne res maximae spei maximaeque utilitatis eius iracundia impedirentur.
Suam summam esse ac fuisse semper voluntatem, ut componeretur atque ab
armis discederetur, sed potestatem eius rei nullam habere, propterea
quod de consilii sententia summam belli rerumque omnium Pompeio
permiserint. Sed postulatis Caesaris cognitis missuros ad Pompeium,
atque illum reliqua per se acturum hortantibus ipsis. Interea manerent
indutiae, dum ab illo rediri posset, neve alter alteri noceret. Huc
addit pauca de causa et de copiis auxiliisque suis.
[III, 17] Quibus rebus neque tum respondendum Caesar existimavit, neque
nunc, ut memoriae prodantur, satis causae putamus. Postulabat Caesar,
ut legatos sibi ad Pompeium sine periculo mittere liceret, idque ipsi
fore reciperent aut acceptos per se ad eum perducerent. Quod ad
indutias pertineret, sic belli rationem esse divisam, ut illi classe
naves auxiliaque sua impedirent, ipse ut aqua terraque eos prohiberet.
Si hoc sibi remitti vellent, remitterent ipsi de maritimis custodiis;
si illud tenerent, se quoque id retenturum. Nihilo minus tamen agi
posse de compositione, ut haec non remitterentur, neque hanc rem illi
esse impedimento. Libo neque legatos Caesaris recipere neque periculum
praestare eorum, sed totam rem ad Pompelum reicere: unum instare de
indutiis vehementissimeque contendere. Quem ubi Caesar intellexit
praesentis periculi atque inopiae vitandae causa omnem orationem
instituisse neque ullam spem aut condicionem pacis afferre, ad reliquam
cogitationem belli sese recepit.
[III, 18] Bibulus multos dies terra prohibitus et graviore morbo ex
frigore et labore implicitus, cum neque curari posset neque susceptum
officium deserere vellet, vim morbi sustinere non potuit Eo mortuo ad
neminem unum summa imperii redit, sed separatim suam quisque classem ad
arbitrium suum administrabat. Vibullius sedato tumultu, quem repentinus
adventus Caesaris concitaverat, ubi primum e re visum est, adhibito
Libone et L. Lucceio et Theophane, quibuscum communicare de maximis
rebus Pompeius consueverat, de mandatis Caesaris agere instituit. Quem
ingressum in sermonem Pompeius interpellavit et loqui plura prohibuit.
"Quid mihi," inquit, "aut vita aut civitate opus est, quam beneficio
Caesaris habere videbor? cuius rei opinio tolli non poterit, cum in
Italiam, ex qua profectus sum, reductus existimabor bello periecto." Ab
eis Caesar haec facta cognovit, qui sermoni interfuerunt; conatus tamen
nihilo minus est allis rationibus per colloquia de pace agere.
[III, 19] Inter bina castra Pompei atque Caesaris unum flumen tantum
intererat Apsus, crebraque inter se colloquia milites habebant, neque
ullum interim telum per pactiones loquentium traiciebatur. Mittit P.
Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis, qui ea, quae maxime ad pacem
pertinere viderentur, ageret et crebro magna voce pronuntiaret,
liceretne civibus ad cives de pace legatos mittere, quod etiam
fugitivis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuisset, praesertim eum id
agerent, ne cives cum civibus armis decertarent? Multa suppliciter
locutus est, ut de sua atque omnium salute debebat, silentioque ab
utrisque militibus auditus. Responsum est ab altera parte Aulum
Varronem profiteri se altera die ad colloquium venturum atque una
visurum, quemadmodum tuto legati venire et quae vellent exponere
possent; certumque ei rei tempus constituitur. Quo cum esset postero
die ventum, magna utrimque multitudo convenit, magnaque erat
exspectatio eius rei, atque omnium animi intenti esse ad pacem
videbantur. Qua ex frequentia, Titus Labienus prodit, sed missa
oratione de pace, loqui atque altercari cum Vatinio incipit. Quorum
mediam orationem interrumpunt subito undique tela immissa; quae ille
obtectus armis militum vitavit; vulnerantur tamen complures, in his
Cornelius Balbus, M. Plotius, L. Tiburtius, centuriones militesque
nonnulli. Tum Labienus: "desinite ergo de compositione loqui; nam nobis
nisi Caesaris capite relato pax esse nulla potest."
[III, 20] Eisdem temporibus M. Caelius Rufus praetor causa debitorum
suscepta initio magistratus tribunal suum iuxta C. Treboni, praetoris
urbani, sellam collocavit et, si quis appellavisset de aestimatione et
de solutionibus, quae per arbitrum fierent, ut Caesar praesens
constituerat, fore auxilio pollicebatur. Sed fiebat aequitate decreti
et humanitate Treboni, qui his temporibus clementer et moderate ius
dicendum existimabat, ut reperiri non possent, a quibus initium
appellandi nasceretur. Nam fortasse inopiam excusare et calamitatem aut
propriam suam aut temporum queri et difficultates auctionandi proponere
etiam mediocris est animi; integras vero tenere possessiones, qui se
debere fateantur, cuius animi aut cuius impudentiae est? Itaque, hoc
qui postularet reperiebatur nemo. Atque ipsis, ad quorum commodum
pertinebat, durior inventus est Caelius. Et ab hoc profectus initio, ne
frustra ingressus turpem causam videretur, legem promulgavit, ut
sexenni die sine usuris creditae pecuniae solvantur.
[III, 21] Cum resisteret Servilius consul reliquique magistratus, et
minus opinione sua efficeret, ad hominum excitanda studia sublata
priore lege duas promulgavit: unam, qua mercedes habitationum annuas
conductoribus donavit, aliam tabularum novarum, impetuque multitudinis
in C. Trebonium facto et nonnullis vulneratis eum de tribunali
deturbavit. De quibus rebus Servilius consul ad senatum rettulit,
senatusque Caelium ab re publica removendum censuit. Hoc decreto eum
consul senatu prohibuit et contionari conantem de rostris deduxit. Ille
ignominia et dolore permotus palam se proficisci ad Caesarem simulavit;
clam nuntiis ad Milonem missis, qui Clodio interfecto eo nomine erat
damnatus, atque eo in Italiam evocato, quod magnis muneribus datis
gladiatoriac familiae reliquias habebat, sibi coniiunxit atque eum in
Thurinum ad sollicitandos pastores praemisit. Ipse cum Casilinum
venisset, uno que tempore signa eius militaria atque arma Capuae essent
comprensa et familia Neapoli visa, quae proditionem oppidi appararet,
patefactis consiliis exclusus Capua et periculum veritus, quod
conventus arma ceperat atque eum hostis loco habendum existimabat,
consilio destitit atque eo itinere sese avertit.
[III, 22] Interim Milo dimissis circum municipia litteris, se ea, quae
faceret, iussu atque imperio facere Pompei, quae mandata ad se per
Vibullium delata essent, quos ex acre alieno laborare arbitrabatur,
sollicitabat. Apud quos cum proficere nihil posset, quibusdam solutis
ergastulis Cosam in agro Thurino oppugnare coepit. Eo cum a Q. Pedio
praetore cum legione . . . lapide ictus ex muro periit. Et Caelius
profectus, ut dictitabat, ad Caesarem pervenit Thurios. Ubi cum quosdam
eius municipii sollicitaret equitibusque Caesaris Gallis atque
Hispanis, qui eo praesidii causa missi erant, pecuniam polliceretur, ab
his est interfectus. Ita magnarum initia rerum, quae occupatione
magistratuum et temporum sollicitam Italiam habebant, celerem et
facilem exitum habuerunt.
[III, 23] Libo profectus ab Orico cum classe, cui praeerat, navium L,
Brundisium venit insulamque, quae contra portum Brundisinum est,
occupavit, quod praestare arbitrabatur unum locum, qua necessarius
nostris erat egressus, quam omnia litora ac portus custodia clausos
teneri. Hic repentino adventu naves onerarias quasdam nactus incendit
et unam frumento onustam abduxit magnumque nostris terrorem iniecit et
noctu militibus ac sagittariis in terram eitis praesidium equitum
deiecit et adeo loci opportunitate profecit, uti ad Pompeium litteras
mitteret, naves reliquas, si vellet, subduci et refici iubcret: sua
classe auxilia sese Caesaris prohibiturum.
[III, 24] Erat eo tempore Antonius Brundisii; is virtute militum
confisus scaphas navium magnarum circiter LX cratibus pluteisque
contexit eoque milites delectos imposuit atque eas in litore pluribus
locis separatim disposuit navesque triremes duas, quas Brundisii
faciendas curaverat, per causam exercendorum remigum ad fauces portus
prodire iussit. Has cum audacius progressas Libo vidisset, sperans
intercipi posse, quadriremes V ad eas misit. Quae cum navibus nostris
appropinquassent, nostri veterani in portum refugiebant: illi studio
incitati incautius sequebantur. Iam ex omnibus partibus subito
Antonianae scaphae signo dato se in hostes incitaverunt primoque impeto
unam ex his quadriremibus cum remigibus defensoribusque suis ceperunt,
reliquas turpiter refugere coegerunt. Ad hoc detrimentum accessit, ut
equitibus per oram maritimam ab Antonio dispositis aquari
prohiberentur. Qua necessitate et ignominia permotus Libo discessit a
Brundisio obsessionemque nostrorum omisit.
[III, 25] Multi iam menses erant et hiems praecipitaverat, neque
Brundisio naves legionesque ad Caesarem veniebant Ac nonnullae eius rei
praetermissae occasiones Caesari videbantur, quod certi saepe flaverant
venti, quibus necessario committendum existimabat. Quantoque eius
amplius processerat temporis, tanto erant alacriores ad custodias, qui
classibus praeerant, maioremque fiduciam prohibendi habebant, et
crebris Pompei litteris castigabantur, quoniam primo venientem Caesarem
non prohibuissent, ut reliquos eius exercitus impedirent, duriusque
cotidie tempus ad transportandum lenioribus ventis exspectabant. Quibus
rebus permotus Caesar Brundisium ad suos severius scripsit, nacti
idoneum ventum ne occasionem navigandi dimitterent, sive ad litora
Apolloniatium [sive ad Labeatium] cursum dirigere atque eo naves eicere
possent. Haec a custodiis classium loca maxime vacabant, quod se
longius a portibus committere non audebant.
[III, 26] Illi adhibita audacia et virtute administrantibus M. Antonio
et Fufio Caleno, multum ipsis militibus hortantibus neque ullum
periculum pro salute Caesaris recusantibus nacti austrum naves solvunt
atque altero die Apolloniam praetervehuntur. Qui cum essent ex
continenti visi, Coponius, qui Dyrrachii classi Rhodiae praeerat, naves
ex portu educit, et cum iam nostris remissiore vento appropinquasset,
idem auster increbuit nostrisque praesidio fuit. Neque vero ille ob eam
causam conatu desistebat, sed labore et perseverantia nautarum etiam
vim tempestatis superari posse sperabat praetervectosque Dyrrachium
magna vi venti nihilo secius sequebatur. Nostri usi fortunae beneficio
tamen impetum classis timebant, si forte ventus remisisset. Nacti
portum, qui appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum III, eo
naves introduxerunt (qui portus ab Africo tegebatur, ab austro non erat
tutus) leviusque tempestatis quam classis periculum aestimaverunt. Quo
simulatque introitum est, incredibili felicitate auster, qui per biduum
flaverat, in Africum se vertit.
[III, 27] Hic subitam commutationem fortunae videre licuit. Qui modo
sibi timuerant, hos tutissimus portus recipiebat; qui nostris navibus
periculum intulerant, de suo timere cogebantur. Itaque tempore
commutato tempestas et nostros texit et naves Rhodias afflixit, ita ut
ad unam omnes, constratae numero XVI, eliderentur et naufragio
interirent, et ex magno remigum propugnatorumque numero pars ad
scopulos allisa interficeretur, pars ab nostris detraheretur; quos
omnes conservatos Caesar domum dimisit.
[III, 28] Nostrae naves duae tardius cursu confecto in noctem
coniectae, cum ignorarent, quem locum reliquae cepissent, contra Lissum
in ancoris constiterunt. Has scaphis minoribusque navigiis compluribus
immissis Otacilius Crassus, qui Lissi praeerat, expugnare parabat;
simul de deditione eorum agebat et incolumitatem deditis pollicebatur.
Harum altera navis CCXX e legione tironum sustulerat, altera ex
veterana paulo minus CC. Hic cognosci licuit, quantum esset hominibus
praesidii in animi firmitudine. Tirones enim multitudine navium
perterriti et salo nauseaque confecti iureiurando accepto, nihil eis
nocituros hostes, se Otacilio dediderunt; qui omnes ad eum producti
contra religionem iurisiurandi in eius conspectu crudelissime
interficiuntur. At veteranae legionis milites, item conflictati et
tempestatis et sentinae vitiis, neque ex pristina virtute remittendum
aliquid putaverunt, et tractandis condicionibus et simulatione
deditionis extracto primo noctis tempore gubernatorem in terram navem
eicere cogunt, ipsi idoneum locum nacti reliquam noctis partem ibi
confecerunt et luce prima missis ad eos ab Otacilio equitibus, qui eam
partem orae maritimae asservabant, circiter CCCC, quique eos armati ex
praesidio secuti sunt, se defenderunt et nonnullis eorum interfectis
incolumes se ad nostros receperunt.
[III, 29] Quo facto conventus civium Romanorum, qui Lissum obtinebant,
quod oppidum eis antea Caesar attribuerat muniendumque curaverat,
Antonium recepit omnibusque rebus iuvit. Otacilius sibi timens ex
oppido fugit et ad Pompeium pervenit. Eitis omnibus copiis Antonius,
quarum erat summa veteranarum trium legionum uniusque tironum et
equitum DCCC, plerasque naves in Italiam remittit ad reliquos milites
equitesque transportandos, pontones, quod est genus navium Gallicarum,
Lissi relinquit, hoc consilio, ut si forte Pompeius vacuam existimans
Italiam eo traiecisset exercitum, quae opinio erat edita in vulgus,
aliquam Caesar ad insequendum facultatem haberet, nuntiosque ad eum
celeriter mittit, quibus regionibus exercitum euisset et quid militum
transvexisset.
[III, 30] Haec eodem fere tempore Caesar atque Pompeius cognoscunt. Nam
praetervectas Apolloniam Dyrrachiumque naves viderant ipsi, ut iter
secundum eas terra direxerant, sed quo essent eae delatae, primus
diebus ignorabant. Cognitaque re diversa sibi ambo consilia capiunt:
Caesar, ut quam primum se cum Antonio coniungeret; Pompeius, ut
venientibus in itinere se opponeret, si imprudentes ex insidiis,
adoriri posset,eodemque die uterque eorum ex castris stativis a flumine
Apso exercitum educunt: Pompeius clam et noctu, Caesar palam atque
interdiu. Sed Caesari circuitu maiore iter erat longius, adverso
flumine, ut vado transire posset; Pompeius, quia expedito itinere
flumen ei transeundum non erat, magnis itineribus ad Antonium contendit
atque eum ubi appropinquare cognovit, idoneum locum nactus ibi copias
collocavit suosque omnes in castris continuit ignesque fieri prohibuit,
quo occultior esset eius adventus. Haec ad Antonium statim per Graecos
deferuntur. Ille missis ad Caesarem nuntiis unum diem sese castris
tenuit; altero die ad eum pervenit Caesar. Cuius adventu cognito
Pompeius, ne duobus circumcluderetur exercitibus, ex eo loco discedit
omnibusque copiis ad Asparagium Dyrrachinorum pervenit atque ibi idoneo
loco castra ponit.
[III, 31] His temporibus Scipio detrimentis quibusdam circa montem
Amanum acceptis imperatorem se appellaverat. Quo facto civitatibus
tyrannisque magnas imperaverat pecunias, item a publicanis suae
provinciae debitam biennii pecuniam exegerat et ab eisdem insequentis
anni mutuam praeceperat equitesque toti provinciae imperaverat. Quibus
coactis, finitimis hostibus Parthis post se relictis, qui paulo ante M.
Crassum imperatorem interfecerant et M. Bibulum in obsidione habuerant,
legiones equitesque ex Syria deduxerat. Summamque in sollicitudinem ac
timorem Parthici belli provincia cum venisset, ac nonnullae militum
voces cum audirentur, sese, contra hostem si ducerentur, ituros, contra
civem et consulem arma non laturos, deductis Pergamum atque in
locupletissimas urbes in hiberna legionibus maximas largitiones fecit
et confirmandorum militum causa diripiendas his civitates dedit.
[III, 32] Interim acerbissime imperatae pecuniae tota provincia
exigebantur. Multa praeterea generatim ad avaritiam excogitabantur. In
capita singula servorum ac liberorum tributum imponebatur; columnaria,
ostiaria, frumentum, milites, arma, remiges, tormenta, vecturae
imperabantur; cuius modo rei nomen reperiri poterat, hoc satis esse ad
cogendas pecunias videbatur. Non solum urbibus, sed paene vicis
castellisque singulis cum imperio praeficiebantur. Qui horum quid
acerbissime crudelissimeque fecerat, is et vir et civis optimus
habebatur. Erat plena lictorum et imperiorum provincia, differta
praefectis atque exactoribus: qui praeter imperatas pecunias suo etiam
privato compendio serviebant; dictitabant enim se domo patriaque
expulsos omnibus necessariis egere rebus, ut honesta praescriptione rem
turpissimam tegerent. Accedebant ad haec gravissimae usurae, quod in
bello plerumque accidere consuevit universis imperatis pecuniis; quibus
in rebus prolationem diei donationem esse dicebant. Itaque aes alienum
provinciae eo biennio multiplicatum est. Neque minus ob eam causam
civibus Romanis eius provinciae, sed in singulos conventus singulasque
civitates certae pecuniae imperabantur, mutuasque illas ex
senatusconsulto exigi dictitabant; publicanis, ut in Syria fecerant,
insequentis anni vectigal promutuum.
[III, 33] Praeterea Ephesi a fano Dianae depositas antiquitus pecunias
Scipio tolli iubebat. Certaque eius rei die constituta cum in fanum
ventum esset adhibitis compluribus ordinis senatorii, quos advocaverat
Scipio, litterae ei redduntur a Pompeio, mare transisse cum legionibus
Caesarem: properaret ad se cum exercitu venire omniaque posthaberet.
His litteris acceptis quos advocaverat dimittit; ipse iter in
Macedoniam parare incipit paucisque post diebus est profectus. Haec res
Ephesiae pecuniae salutem attulit.
[III, 34] Caesar Antonii exercitu coniuncto deducta Orico legione, quam
tuendae orae maritimae causa posuerat, temptandas sibi provincias
longiusque procedendum existimabat et, cum ad eum ex Thessalia
Aetoliaque legati venissent, qui praesidio misso pollicerentur earum
gentium civitates imperata facturas, L. Cassium Longinum cum legione
tironum, quae appellabatur XXVII, atque equitibus CC in Thessaliam, C.
Calvisium Sabinum cum cohortibus V paucisque equitibus in Aetoliam
misit; maxime eos, quod erant propinquae regiones, de re frumentaria ut
providerent, hortatus est. Cn. Domitium Calvinum cum legionibus duabus,
XI et XII, et equitibus D in Macedoniam proficisci iussit; cuius
provinciae ab ea parte, quae libera appellabatur, Menedemus, princeps
earum regionum, missus legatus omnium suorum excellens studium
profitebatur.
[III, 35] Ex his Calvisius primo adventu summa omnium Aetolorum
receptus voluntate, praesidiis adversariorum Calydone et Naupacto
eiectis, omni Aetolia potitus est. Cassius in Thessaliam cum legione
pervenit. Hic cum essent factiones duae, varia voluntate civitatum
utebatur: Hegesaretos, veteris homo potentiae, Pompeianis rebus
studebat; Petraeus, summae nobilitatis adulescens, suis ac suorum
opibus Caesarem enixe invabat.
[III, 36] Eodemque tempore Domitius in Macedoniam venit; et cum ad eum
frequentes civitatum legationes convenire coepissent, nuntiatum est
adesse Scipionem cum legionibus, magna opinione et fama omnium; nam
plerumque in novitate rem fama antecedit. Hic nullo in loco Macedoniae
moratus magno impetu tetendit ad Domitium et, cum ab eo milia passuum
XX afuisset, subito se ad Cassium Longinum in Thessalasm convertit. Hoc
adeo celeriter fecit, ut simul adesse et venire nuntiaretur, et quo
iter expeditius faceret, M. Favonium ad flumen Aliacmonem, quod
Macedoniam a Thessalia dividit, cum cohortibus VIII praesidio
impedimentis legionum reliquit castellumque ibi muniri iussit. Eodem
tempore equitatus regis Cotyis ad castra Cassii advolavit, qui circum
Thessaliam esse consuerat. Tum timore perterritus Cassius cognito
Scipionis adventu visisque equitibus, quos Scipionis esse arbitrabatur,
ad montes se convertit, qui Thessaliam cingunt, atque ex his locis
Ambraciam versus iter facere coepit. At Scipionem properantem sequi
litterae sunt consecutae a M. Favonio, Domitium cum legionibus adesse
neque se praesidium, ubi constitutus esset, sine auxilio Scipionis
tenere posse. Quibus litteris acceptis consilium Scipio iterque
commutat; Cassium sequi desistit, Favonio auxilium ferre contendit.
Itaque die ac nocte continuato itinere ad eum pervenit, tam opportuno
tempore, ut simul Domitiani exercitus pulvis cerneretur, et primi
antecursores Scipionis viderentur. Ita Cassio industria Domitii,
Favonio Scipionis celeritas salutem attulit.
[III, 37] Scipio biduum castris stativis moratus ad flumen, quod inter
eum et Domitii castra fluebat, Aliacmonem, tertio die prima luce
exercitum vado traducit et castris positis postero die mane copias ante
frontem castrorum instruit. Domitius tum quoque sibi dubitandum non
putavit, quin productis legionibus proelio decertaret. Sed cum esset
inter bina castra campus circiter milium passuum II, Domitius castris
Scipionis aciem suam subiecit; ille a vallo non discedere perseveravit.
Ac tamen aegre retentis Domitianis militibus est factum, ne proelio
contenderetur, et maxime, quod rivus difficilibus ripis subiectus
castris Scipionis progressus nostrorum impediebat. Quorum studium
alacritatemque pugnandi cum cognovisset Scipio, suspicatus fore, ut
postero die aut invitus dimicare cogeretur aut magna cum infamia
castris se contineret, qui magna exspectatione venisset, temere
progressus turpem habuit exitum et noctu ne conclamatis quidem vasis
flumen transit atque in eandem partem, ex qua venerat, redit ibique
prope flumen edito natura loco castra posuit. Paucis diebus
interpositis noctu insidias equitum collocavit, quo in loco
superioribus fere diebus nostri pabulari consueverant; et cum cotidiana
consuetudine Qu. Varus, praefectus equitum Domitii, venisset, subito
illi ex insidiis consurrexerunt. Sed nostri fortiter impetum eorum
tulerunt, celeriterque ad suos quisque ordines rediit, atque ultro
universi in hostes impetum fecerunt; ex his circiter LXXX interfectis,
reliquis in fugam coniectis, duobus amissis in castra se receperunt.
[III, 38] His rebus gestis Domitius, sperans Scipionem ad pugnam elici
posse, simulavit sese angustiis rei frumentarise adductum castra
movere, vasisque militari more conclamatis progressus milia passuum III
loco idoneo et occulto omnem exercitum equitatumque collocavit. Scipio
ad sequendum paratus equitum magnam partem ad explorandum iter Domitii
et cognoscendum praemisit. Qui cum essent progressi, primaeque turmae
insidias intravissent, ex fremitu equorum illata suspicione ad suos se
recipere coeperunt, quique hos sequebantur celerem eorum receptum
conspicati restiterunt. Nostri, cognitis insidiis, ne frustra reliquos
exspectarent, duas nacti turmas exceperunt (in his fuit M. Opimius,
praefectus equitum), reliquos omnes aut interfecerunt aut captos ad
Domitium deduxerunt.
[III, 39] Deductis orae maritimae praesidiis Caesar, ut supra
demonstratum est, III cohortes Orici oppidi tuendi causa reliquit
isdemque custodiam navium longarum tradidit, quas ex Italia traduxerat.
Huic officio oppidoque Acilius Caninus legatus praeerat. Is naves
nostras interiorem in portum post oppidum reduxit et ad terram
deligavit faucibusque portus navem onerariam submersam obiecit et huic
alteram coniunxit; super quam turrim effectam ad ipsum introitum portus
opposuit et militibus complevit tuendamque ad omnes repentinos casus
tradidit.
[III, 40] Quibus cognitis rebus Cn. Pompeius filius, qui classi
Aegyptiae praeerat, ad Oricum venit submersamque navim remulco
multisque contendens funibus adduxit atque alteram navem, quae erat ad
custodiam ab Acilio posita, pluribus aggressus navibus, in quibus ad
libram fecerat turres, ut ex superiore pugnans loco integrosque semper
defatigatis submittens et reliquis partibus simul ex terra scalis et
classe moenia oppidi temptans, uti adversariorum manus diduceret,
labore et multitudine telorum nostros vicit, deiectisque defensoribus,
qui omnes scaphis excepti refugerant, eam navem expugnavit, eodemque
tempore ex altera parte molem tenuit naturalem obiectam, quae paene
insulam oppidum effecerat, et IIII biremes subiectis scutulis impulsas
vectibus in interiorem portum traduxit. Ita ex utraque parte naves
longas aggressus, quae erant deligatae ad terram atque inanes, IIII ex
his abduxit, reliquas incendit. Hoc confecto negotio D. Laelium ab
Asiatica classe abductum reliquit, qui commeatus Bullide atque Amantia
importari in oppidum prohibebat. Ipse Lissum profectus naves onerarias
XXX a M. Antonio relictas intra portum aggressus omnes incendit; Lissum
expugnare conatus defendentibus civibus Romanis, qui eius conventus
erant, militibusque, quos praesidii causa miserat Caesar, triduum
moratus paucis in oppugnatione amissis re infecta inde discessit.
[III, 41] Caesar, postquam Pompeium ad Asparagium esse cognovit, eodem
cum exercitu profectus expugnato in itinere oppido Parthinorum, in quo
Pompeius praesidium habebat, tertio die ad Pompeium pervenit iuxtaque
eum castra posuit et postridie eductis omnibus copiis acie instructa
decernendi potestatem Pompeio fecit. Ubi illum suis locis se tenere
animadvertit, reducto in castra exercitu aliud sibi consilium capiendum
existimavit. Itaque postero die omnibus copiis magno circuitu difficili
angustoque itinere Dyrrachium profectus est sperans Pompeium aut
Dyrrachium compelli aut ab eo intercludi posse, quod omnem commeatum
totiusque belli apparatum eo contulisset; ut accidit Pompeim enim primo
ignorans eius consilium, quod diverso ab ea regione itinere profectum
videbat, angustiis rei frumentariae compulsum discessisse existimabat;
postea per exploratores certior factus postero die castra movit,
breviore itinere se occurrere ei posse sperans. Quod fore suspicatus
Caesar militesque adhortatus, ut aequo animo laborem ferrent, parvam
partem noctis itinere intermisso mane Dyrrachium venit, cum primum
agmen Pompei procul cerneretur, atque ibi castra posuit.
[III, 42] Pompeim interclusus Dyrrachio, ubi propositum tenere non
potuit, secundo usus consilio edito loco, qui appellatur Petra
aditumque habet navibus mediocrem atque eas a quibusdam protegit
ventis, castra communit. Eo partem navium longarum convenire, frumentum
commeatumque ab Asia atque omnibus regionibus, quas tenebat, comportari
imperat. Caesar longius bellum ductum iri existimans et de Italicis
commeatibus desperans, quod tanta diligentia omni litora a Pompeianis
tenebantur, classesque ipsius, quas hieme in Sicilia, Gallia, Italia
fecerat, morabantur, in Epirum rei frumentariae causa Q. Tillium et L.
Canuleium legatum misit, quodque hae regiones aberant longius, locis
certis horrea constituit vecturasque frumenti finitimis civitatibus
descripsit. Item Lisso Parthinisque et omnibus castellis quod esset
frumenti conquiri iussit. Id erat perexiguum cum ipsius agri natura,
quod sunt loca aspera ac montuosa ac plerumque frumento utuntur
importato, tum quod Pompeius haec providerat et superioribus diebus
praedae loco Parthinos habuerat frumentumque omne conquisitum spoliatis
effossisque eorum domibus per equites comportarat.
[III, 43] Quibus rebus cognitis Caesar consilium capit ex loci natura.
Erant enim circum castra Pompei permulti editi atque asperi colles. Hos
primum praesidiis tenuit castellaque ibi communit. Inde, ut loci
cuiusque natura ferebat, ex castello in castellum perducta munitione
circumvallare Pompeium instituit, haec spectans, quod angusta re
frumentaria utebatur quodque Pompeius multitudine equitum valebat, quo
minore periculo undique frumentum commeatumque exercitui supportare
posset, simul, uti pabulatione Pompeium prohiberet equitatumque eius ad
rem gerendam inutilem efficeret, tertio, ut auctoritatem qua ille
maxime apud exteras nationes niti videbatur, minueret, cum fama per
orbem terrarum percrebuisset, illum a Caesare obsideri neque audere
proelio dimicare.
[III, 44] Pompeius neque a mari Dyrrachioque discedere volebat, quod
omnem apparatum belli, tela, arma, tormenta ibi collocaverat
frumentumque exercitui navibus supportabat, neque munitiones Caesaris
prohibere poterat, nisi proelio decertare vellet; quod eo tempore
statuerat non esse faciendum. Relinquebatur, ut extremam rationem belli
sequens quam plurimos colles occuparet et quam latissimas regiones
praesidiis teneret Caesarisque copias, quam maxime posset, distineret;
idque accidit. Castellis enim XXIIII effectis XV milia passuum circuitu
amplexus hoc spatio pabulabatur; multaque erant intra eum locum manu
sata, quibus interim iumenta pasceret. Atque ut nostri perpetua
munitione providebant, ne quo loco erumperent Pompeiani ac nostros post
tergum adorirentur, ita illi interiore spatio perpetuas munitiones
efficiebant, ne quem locum nostri intrare atque ipsos a tergo
circumvenire possent. Sed illi operibus vincebant, quod et numero
militum praestabant et interiore spatio minorem circuitum habebant.
Quaecumque erant loca Caesari capienda, etsi prohibere Pompeius totis
copiis et dimicare non constituerat, tamen suis locis sagittarios
funditoresque mittebat, quorum magnum habebat numerum, multique ex
nostris vulnerabantur, magnusque incesserat timor sagittarum, atque
omnes fere milites aut ex coactis aut ex centonibus aut ex coriis
tunicas aut tegimenta fecerant, quibus tela vitarent.
[III, 45] In occupandis praesidiis magna vi uterque nitebatur: Caesar,
ut quam angustissime Pompeium contineret; Pompeius, ut quam plurimos
colles quam maximo circuitu occuparet, crebraque ob eam causam proelia
fiebant. In his cum legio Caesaris nona praesidium quoddam occupavisset
et munire coepisset, huic loco propinquum et contrarium collem Pompeius
occupavit nostrosque opere prohibere coepit et, cum una ex parte prope
aequum aditum haberet, primum sagittariis funditoribusque circumiectis,
postea levis armaturae magna multitudine missa tormentisque prolatis
munitiones impediebat; neque erat facile nostris uno tempore propugnare
et munire. Caesar, cum suos ex omnibus partibus vulnerari videret,
recipere se iussit et loco excedere. Erat per declive receptus. Illi
autem hoc acrius instabant neque regredi nostros patiebantur, quod
timore adducti locum relinquere videbantur. Dicitur eo tempore glorians
apud suos Pompeius dixisse: non recusare se, quin nullius usus
imperator existimaretur, si sine maximo detrimento legiones Caesaris
sese recepissent inde, quo temere essent progressae.
[III, 46] Caesar receptui suorum timens crates ad extremum tumulum
contra hostem proferri et adversas locari, intra has mediocri
latitudine fossam tectis militibus obduci iussit locumque in omnes
partes quam maxime impediri. Ipse idoneis locis funditores instruxit,
ut praesidio nostris se recipientibus essent. His rebus comparatis
legionem reduci iussit. Pompeiani hoc insolentius atque audacius
nostros premere et instare coeperunt cratesque pro munitione obiectas
propulerunt, ut fossas transcenderent. Quod cum animadvertisset Caesar,
veritus, ne non reducti, sed reiecti viderentur, maiusque detrimentum
caperetur, a medio fere spatio suos per Antonium, qui ei legioni
praeerat, cohortatus tuba signum dari atque in hostes impetum fieri
iussit. Milites legionis VIIII subito conspirtati pila coniecerunt et
ex inferiore loco adversus clivum incitati cursu praecipites Pompeianos
egerunt et terga vertere coegerunt; quibus ad recipiendum crates
deiectae longuriique obiecti et institutae fossae magno impedimento
fuerunt. Nostri vero, qui satis habebant sine detrimento discedere,
compluribus interfectis V omnino suorum amissis quietissime se
receperunt pauloque citra eum locum allis comprehensis collibus
munitiones perfecerunt.
[III, 47] Erat nova et inusitata belli ratio cum tot castellorum numero
tantoque spatio et tantis munitionibus et toto obsidionis genere, tum
etiam reliquis rebus. Nam quicumque alterum obsidere conati sunt,
perculsos atque infirmos hostes adorti aut proelio superatos aut aliqua
offensione permotos continuerunt, cum ipsi numero equitum militumque
praestarent; causa autem obsidionis haec fere esse consuevit, ut
frumento hostes prohiberent. At tum integras atque incolumes copias
Caesar inferiore militum numero continebat, cum illi omnium rerum copia
abundarent; cotidie enim magnus undique navium numerus conveniebat,
quae commeatum supportarent, neque ullus flare ventus poterat, quin
aliqua ex parte secundum cursum haberent. Ipse autem consumptis omnibus
longe lateque frumentis summis erat in angustiis. Sed tamen haec
singulari patientia milites ferebant. Recordabantur enim eadem se
superiore anno in Hispania perpessos labore et patientia maximum bellum
confecisse, meminerant ad Alesiam magnam se inopiam perpessos, multo
etiam maiorem ad Avaricum, maximarum gentium victores discessisse. Non
illi hordeum cum daretur, non legumina recusabant; pecus vero cuius rei
summa erat ex Epiro copia, magno in honore habebant.
[III, 48] Est autem genus radicis inventum ab eis, qui fuerant vacui ab
operibus, quod appellatur chara, quod admixtum lacte multum inopiam
levabat. Id ad similitudinem panis efficiebant. Eius erat magna copia.
Ex hoc effectos panes, cum in colloquiis Pompeiani famem nostris
obiectarent, vulgo in eos iaciebant, ut spem eorum minuerent.
[III, 49] Iamque frumenta maturescere incipiebant, atque ipsa spes
inopiam sustentabat, quod celeriter se habituros copiam confidebant;
crebraeque voces militum in vigiliis colloquiisque audiebantur, prius
se cortice ex arboribus victuros, quam Pompeium e manibus dimissuros.
Libenter etiam ex perfugis cognoscebant equos eorum tolerari, reliqua
vero iumenta interisse; uti autem ipsos valetudine non bona, cum
angustiis loci et odore taetro ex multitudine cadaverum et cotidianis
laboribus insuetos operum, tum aquae summa inopia affectos. Omnia enim
flumina atque omnes rivos, qui ad mare pertinebant, Caesar aut
averterat aut magnis operibus obstruxerat, atque ut erant loca montuosa
et aspera, angustias vallium sublicis in terram demissis praesaepserat
terramque aggesserat, ut aquam contineret. Itaque illi necessario loca
sequi demissa ac palustria et puteos fodere cogebantur atque hunc
laborem ad cotidiana opera addebant; qui tamen fontes a quibusdam
praesidiis aberant longius et celeriter aestibus exarescebant. At
Caesaris exercitus optima valetudine summaque aquae copia utebatur, tum
commeatus omni genere praeter frumentum abundabat; quibus cotidie
melius succedere tempus maioremque spem maturitate frumentorum proponi
videbant.
[III, 50] In novo genere belli novae ab utrisque bellandi rationes
reperiebantur. Illi, cum animadvertissent ex ignibus noctu cohortes
nostras ad munitiones excubare, silentio aggressi universi intra
multitudinem sagittas coniciebant et se confestim ad suos recipiebant.
Quibus rebus nostri usu docti haec reperiebant remedia, ut alio loco
ignes facerent . . .
[III, 51] Interim certior factus P. Sulla, quem discedens catris
praefecerat Caesar, auxillo cohorti venit cum legionibus duabus; cuius
adventu facile sunt repulsi Pompeiani. Neque vero conspectum aut
impetum nostrorum tulerunt, primisque deiectis reliqui se verterunt et
loco cesserunt. Sed insequentes nostros, ne longius prosequerentur,
Sulla revocavit. At plerique existimant, si acrius insequi voluisset,
bellum eo die potuisse finire. Cuius consilium reprehendendum non
videtur. Aliae enim sunt legati partes atque imperatoris: alter omnia
agere ad praescriptum, alter libere ad summam rerum consulere debet.
Sulla a Caesare in castris relictus liberatis suis hoc fuit contentus
neque proelio decertare voluit, quae res tamen fortasse aliquem
reciperet casum, ne imperatorias sibi partes sumpsisse videretur.
Pompeianis magnam res ad receptum difficultatem afferebat. Nam ex
iniquo progressi loco in summo constiterant; si per declive sese
reciperent, nostros ex superiore insequentes loco verebantur; neque
multum ad solis occasum temporis supererat; spe enim conficiendi
negotii prope in noctem rem duxerant. Ita necessario atque ex tempore
capto consilio Pompeius tumulum quendam occupavit, qui tantum aberat a
nostro castello, ut telum tormento missum adigi non posset. Hoc
consedit loco atque eum communivit omnesque ibi copias continuit.
[III, 52] Eodem tempore duobus praeterea locis pugnatum est: nam plura
castella Pompeius pariter distinendae manus causa temptaverat, ne ex
proximis praesidiis succurri posset. Uno loco Volcatius Tullus impetum
legionis sustinuit cohortibus tribus atque eam loco depulit; altero
Germani munitiones nostras egressi compluribus interfectis sese ad suos
incolumes receperunt.
[III, 53] Ita uno die VI proeliis factis, tribus ad Dyrrachium, tribus
ad munitiones, cum horum omnium ratio haberetur, ad duorurn milium
numero ex Pompeianis cecidisse reperiebamus, evocatos centurionesque
complures (in eo fuit numero Valerius Flaccus, L. filius, eius, qui
praetor Asiam obtinuerat); signaque sunt militaria sex relata. Nostri
non amplius XX omnibus sunt proeliis desiderati. Sed in castello nemo
fuit omnino militum, quin vulneraretur, quattuorque ex una cohorte
centuriones oculos amiserunt. Et cum laboris sui periculique
testimonium afferre vellent, milia sagittarum circiter XXX in castellum
coniecta Caesari renumeraverunt, scutoque ad eum relato Scaevae
centurionis inventa sunt in eo foramina CXX. Quem Caesar, ut erat de se
meritus et de re publica, donatum milibus CC collaudatumque ab octavis
ordinibus ad primipilum se traducere pronuntiavit (eius enim opera
castellum magna ex parte conservatum esse constabat) cohortemque postea
duplici stipendio, frumento, veste, cibariis militaribusque donis
amplissime donavit
[III, 54] Pompeius noctu magnis additis munitionibus reliquis diebus
turres exstruxit, et in altitudinem pedum XV effectis operibus vineis
eam partem castrorum obtexit, et quinque intermissis diebus alteram
noctem subnubilam nactus obstructis omnibus castrorum portis et ad
impediendum obicibus obiectis tertia inita vigilia silentio exercitum
eduxit et se in antiquas munitiones recepit.
[III, 55] Omnibus deinceps diebus Caesar exercitum in aciem aequum in
locum produxit, si Pompeius proelio decertare vellet, ut paene castris
Pompei legiones subiceret; tantumque a vallo eius prima acies aberat,
uti ne telum tormento adigi posset. Pompeius autem, ut famam
opinionemque hominum teneret, sic pro castris exercitum constituebat,
ut tertia acies vallum contingeret, omnis quidem instructus exercitus
telis ex vallo coniectis protegi posset.
[III, 56] Aetolia, Acarnania, Amphilochis per Cassium Longinum et
Calvisium Sabinum, ut demonstravimus, receptis temptandam sibi Achaiam
ac paulo longius progrediendum existimabat Caesar. Itaque eo Calenum
misit eique Sabinum et Cassium cum cohortibus adiungit. Quorum cognito
adventu Rutilius Lupus, qui Achaiam missus a Pompeio obtinebat, Isthmum
praemunire instituit, ut Achaia Fufium prohiberet. Calenus Delphos,
Thebas, Orchomenum voluntate ipsarum civitatium recepit, nonnullas
urbes per vim expugnavit, reliquas civitates circummissis legationibus
amicitia Caesari conciliare studebat. In his rebus fere erat Fufius
occupatus.
[III, 57] Haec cum in Achaia atque apud Dyrrachium gererentur,
Scipionemque in Macedoniam venisse constaret, non oblitus pristini
instituti Caesar mittit ad eum A. Clodium, suum atque illius
familiarem, quem ab illo traditum initio et commendatum in suorum
necessariorum numero habere instituerat. Huic dat litteras mandataque
ad eum; quorum haec erat summa: sese omnia de pace expertum nihil adhuc
effecisse: hoc arbitrari vitio factum eorum, quos esse auctores eius
rei voluisset, quod sua mandata perferre non opportuno tempore ad
Pompeium vererentur. Scipionem ea esse auctoritate, ut non solum libere
quae probasset exponere, sed etiam ex magna parte compellere atque
errantem regere posset; praeesse autem suo nomine exercitui, ut praeter
auctoritatem vires quoque ad coercendum haberet. Quod si fecisset,
quietem Italiae, pacem provinciarum, salutem imperii uni omnes acceptam
relaturos. Haec ad eum mandata Clodius refert ac primis diebus, ut
videbatur, libenter auditus reliquis ad colloquium non admittitur,
castigato Scipione a Favonio, ut postea confecto bello reperiebamus,
infectaque re sese ad Caeaarem recepit.
[III, 58] Caesar, quo facilius equitatum Pompeianum ad Dyrrachium
contineret et pabulatione prohiberet, aditus duos, quos esse angustos
demonstravimus, magnis operibus praemunivit castellaque his locis
posuit. Pompeius, ubi nihil profici equitatu cognovit, paucis
intermissis diebus rursus eum navibus ad se intra munitiones recipit.
Erat summa inopia pabuli, adeo ut foliis ex arboribus strictis et
teneris harundinum radicibus contusis equos alerent (frumenta enim,
quae fuerant intra munitiones sata, consumpserant); cogebantur Corcyra
atque Acarnania longo interiecto navigationis spatio pabulum
supportare, quodque erat eius rei minor copia, hordeo adaugere atque
his rationibus equitatum tolerare. Sed postquam non modo hordeum
pabulumque omnibus locis herbaeque desectae, sed etiam frons ex
arboribus deficiebat, corruptis equis macie conandum sibi aliquid
Pompeius de eruptione existimavit.
[III, 59] Erant apud Caesarem in equitum numero Allobroges duo fratres,
Raucillus et Egus, Adbucilli filii, qui principatum in civitate multis
annis obtinuerat, singulari virtute homines, quorum opera Caesar
omnibus Gallicis bellis optima fortissimaque erat usus. His domi ob has
causas amplissimos magistratus mandaverat atque eos extra ordinem in
senatum legendos curaverat agrosque in Gallia ex hostibus captos
praemiaque rei pecuniariae magna tribuerat locupletesque ex egentibus
fecerat. Hi propter virtutem non solum apud Caesarem in honore erant,
sed etiam apud exercitum cari habebantur; sed freti amicitia Caesaris
et stulta ac barbara arrogantia elati despiciebant suos stipendiumque
equitum fraudabant et praedam omnem domum avertebant. Quibus illi rebus
permoti universi Caesarem adierunt palamque de eorum iniuriis sunt
questi et ad cetera addiderunt falsum ab his equitum numerum deferri,
quorum stipendium averterent.
[III, 60] Caesar neque tempus illud animadversionis esse existimans et
multa virtuti corum concedens rem totam distulit; illos secreto
castigavit, quod quaestui equites haberent, monuitque, ut ex sua
amicitia omnia exspectarent et ex praeteritis suis officiis reliqua
sperarent. Magnam tamen haec res illis offensionem et contemptionem ad
omnes attulit, idque ita esse cum ex aliorum obiectationibus tum etiam
ex domestico iudicio atque animi conscientia intellegebant. Quo pudore
adducti et fortasse non se liberari, sed in aliud tempus reservari
arbitrati discedere a nobis et novam temptare fortunam novasque
amicitias experiri constituerunt. Et cum paucis collocuti clientibus
suis, quibus tantum facinus committere audebant, primum conati sunt
praefectum equitum C. Volusenum interficere, ut postea bello confecto
cognitum est, ut cum munere aliquo perfugisse ad Pompelum viderentur;
postquam id difficilius visum est neque facultas perficiendi dabatur,
quam maximas potuerunt pecunias mutuati, proinde ac si suis satisfacere
et fraudata restituere vellent, multis coemptis equis ad Pompeium
transierunt cum eis, quos sui consilii participes habebant.
[III, 61] Quos Pompeius, quod erant honesto loco nati et instructi
liberaliter magnoque comitatu et multis iumentis venerant virique
fortes habebantur et in honore apud Caesarem fuerant, quodque novum et
praeter consuetudinem acciderat, omnia sua praesidia circumduxit atque
ostentavit. Nam ante id tempus nemo aut miles aut eques a Caesare ad
Pompeium transierat, cum paene cotidie a Pompeio ad Caesarem
perfugerent, vulgo vero universi in Epiro atque Aetolia conscripti
milites earumque regionum omnium, quae a Caesare tenebantur. Sed hi
cognitis omnibus rebus, seu quid in munitionibus perfectum non erat,
seu quid a peritioribus rei militaris desiderari videbatur,
temporibusque rerum et spatiis locorum, custodiarum varia diligentia
animadversa, prout cuiusque eorum, qui negotiis praeerant, aut natura
aut studium ferebat, haec ad Pompeium omnia detulerunt.
[III, 62] Quibus ille cognitis rebus eruptionisque iam ante capto
consilio, ut demonstratum est, tegimenta galeis milites ex viminibus
facere atque aggerem iubet comportare. His paratis rebus magnum numerum
levis armaturae et sagittariorum aggeremque omnem noctu in scaphas et
naves actuarias imponit et de media nocte cohortes LX ex maximis
castris praesidiisque deductas ad eam partem munitionum ducit, quae
pertinebant ad mare longissimeque a maximis castris Caesaris aberant.
Eodem naves, quas demonstravimus, aggere et levis armaturae militibus
completas, quasque ad Dyrrachium naves longas habebat, mittit et, quid
a quoque fieri velit, praecipit. Ad eas munitiones Caesar Lentulum
Marcellinum quaestorem cum legione VIIII positum habebat. Huic, quod
valetudine minus commoda utebatur, Fulvium Postumum adiutorem
submiserat.
[III, 63] Erat eo loco fossa pedum XV et vallum contra hostem in
altitudinem pedum X, tantundemque eius valli agger in latitudinem
patebat: ab eo intermisso spatio pedum DC alter conversus in contrariam
partem erat vallus humiliore paulo munitione. Hoc enim superioribus
diebus timens Caesar, ne navibus nostri circumvenirentur, duplicem eo
loco fecerat vallum, ut, si ancipiti proelio dimicaretur, posset
resisti. Sed operum magnitudo et continens omnium dierum labor, quod
milium passuum in circuitu XVII munitiones erat complexus, perficiendi
spatium non dabat. Itaque contra mare transversum vallum, qui has duas
munitiones coniungeret, nondum perfecerat. Quae res nota erat Pompeio
delata per Allobrogas perfugas, magnumque nostris attulerat incommodum.
Nam ut ad mare duo cohortes nonae legionis excubuerant, accessere
subito prima luce Pompeiani; simul navibus circumvecti milites in
exteriorem vallum tela iaciebant, fossaeque aggere complebantur, et
legionarii interioris munitionis defensores scalis admotis tormentis
cuiusque generis telisque terrebant, magnaque multitudo sagittariorum
ab utraque parte circumfundebatur. Multum autem ab ictu lapidum, quod
unum nostris erat telum, viminea tegimenta galeis imposita defendebant.
Itaque cum omnibus rebus nostri premerentur atque aegre resisterent
animadversum est vitium munitionis, quod supra demonstratum est, atque
inter duos vallos, qua perfectum opus non erat, Pompeiani navibus eiti
in aversos nostros impetum fecerunt atque ex utraque munitione deiectos
terga vertere coegerunt
[III, 64] Hoc tumultu nuntiato Marcellinus cohortes subsidio nostris
laborantibus submittit ex castris; quae fugientes conspicatae neque
illos suo adventu confirmare potuerunt neque ipsae hostium impetum
tulerunt. Itaque quodcumque addebatur subsidii, id corruptum timore
fugientium terrorem et periculum augebat; hominum enim multitudine
receptus impediebatur. In eo proelio cum gravi vulnere esset affectus
aquilifer et a viribus deficeretur, conspicatus equites nostros, "hanc
ego," inquit, "et vivus multos per annos magna diligentia defendi et
nunc moriens eadem fide Caesari restituo. Nolite, obsecro, committere,
quod ante in exercitu Caesaris non accidit, ut rei militaris dedecus
admittatur, incolumemque ad eum deferte." Hoc casu aquila conservatur
omnibus primae cohortis centurionibus interfectis praeter principem
priorem.
[III, 65] Iamque Pompeiani magna caede nostrorum castris Marcellini
appropinquabant non mediocri terrore illato reliquis cohortibus, et M.
Antonius, qui proximum locum praesidiorum tenebat, ea re nuntiata cum
cohortibus XII descendens ex loco superiore cernebatur. Cuius adventus
Pompeianos compressit nostrosque firmavit, ut se ex maximo timore
colligerent. Neque multo post Caesar significatione per castella fumo
facta, ut erat superioris temporis consuetudo, deductis quibusdam
cohortibus ex praesidiis eodem venit. Qui cognito detrimento eum
animadvertisset Pompeium extra munitiones egressum, castra secundum
mare munire, ut libere pabulari posset nec minus aditum navibus
haberet, commutata ratione belli, quoniam propositum non tenuerat,
castra iuxta Pompeium munire iussit.
[III, 66] Qua perfecta munitione animadversum est a speculatoribus
Caesaris, cohortes quasdam, quod instar legionis videretur, esse post
silvam et in vetera castra duci. Castrorum sic situs erat. Superioribus
diebus nona Caesaris legio, cum se obiecisset Pompeianis copiis atque
opere, ut demonstravimus, circummuniret, castra eo loco posuit. Haec
silvam quandam contingebant neque longius a mari passibus CCC aberant.
Post mutato consilio quibusdam de causis Caesar paulo ultra eum locum
castra transtulit, paucisque intermissis diebus eadem Pompeius
occupaverat et, quod eo loco plures erat legiones habiturus, relicto
interiore vallo maiorem adiecerat munitionem. Ita minora castra inclusa
maioribus castelli atque arcis locum obtinebant. Item ab angulo
catrorum sinistro munitionem ad flumen perduxerat circiter passus CCCC,
quo liberius a periculo milites aquarentur. Sed is quoque mutato
consilio quibusdam de causis, quas commemorari necesse non est, eo loco
excesserat. Ita complures dies inania manserant castra; munitiones
quidem omnes integrae erant.
[III, 67] Eo signa legionis illata speculatores Caesari renuntiarunt.
Hoc idem visum ex superioribus quibusdam castellis confirmaverunt. Is
locus aberat a novis Pompei castris circiter passus quingentos. Hanc
legionem sperans Caesar se opprimere posse et cupiens eius diei
detrimentum sarcire, reliquit in opere cohortes duas, quae speciem
munitionis praeberent; ipse diverso itinere quam potuit occultissime
reliquas cohortes, numero XXXIII, in quibus erat legio nona multis
amissis centurionibus deminutoque militum numero, ad legionem Pompei
castraque minora duplici acie eduxit. Neque eum prima opinio fefellit.
Nam et pervenit prius, quam Pompeius sentire posset, et tametsi erant
munitiones castrorum magnae, tamen sinistro cornu, ubi erat ipse,
celeriter aggressus Pompeianos ex vallo deturbavit. Erat obiectus
portis ericius. Hic paulisper est pugnatum, cum irrumpere nostri
conarentur, illi castra defenderent, fortissime Tito Pulione, cuius
opera proditum exercitum C. Antoni demonstravimus, eo loco propugnante.
Sed tamen nostri virtute vicerunt excisoque ericio primo in maiora
castra, post etiam in castellum, quod erat inclusum maioribus castris,
irruperunt, quo pulsa legio sese receperat, et nonnullos ibi
repugnantes interfecerunt.
[III, 68] Sed fortuna, quae plurimum potest cum in reliquis rebus tum
praecipue in bello, parvis momentis magnas rerum commutationes efficit;
ut tum accidit. Munitionem, quam pertinere a castris ad flumen supra
demonstravimus, dextri Caesaris cornu cohortes ignorantia loci sunt
secutae, cum portam quaererent castrorumque eam munitionem esse
arbitrarentur. Quod cum esset animadversum coniunctam esse flumini,
prorutis munitionibus defendente nullo transcenderunt, omnisque noster
equitatus eas cohortes est secutus.
[III, 69] Interim Pompeius hac satis longa interiecta mora et re
nuntiata V legiones ab opere deductas subsidio suis duxit, eodemque
tempore equitatus eius nostris equitibus appropinquabat, et acies
instructa a nostris, qui castra occupaverant, cernebatur, omniaque sunt
subito mutata. Legio Pompeiana celeris spe subsidii confirmata ab
decumana porta resistere conabatur atque ultro in nostros impetum
faciebat. Equitatus Caesaris, quod angusto itinere per aggeres
ascendebat, receptui suo timens initium fugae faciebat. Dextrum cornu,
quod erat a sinistro seclusum, terrore equitum animadverso, ne intra
munitionem opprimeretur, ea parte, quam proruerat, sese recipiebat, ac
plerique ex his, ne in angustias inciderent, ex X pedum munitione se in
fossas praecipitabant, primisque oppressis reliqui per horum corpora
salutem sibi atque exitum pariebant. Sinistro cornu milites, cum ex
vallo Pompeium adesse et suos fugere cernerent, veriti, ne angustiis
intercluderentur, cum extra et intus hostem haberent, eodem, quo
venerant, receptu sibi consulebant, omniaque erant tumultus, timoris,
fugae plena, adeo ut, cum Caesar signa fugientium manu prenderet et
consistere iuberet, alii admissis equis eodem cursu confugerent, alii
metu etiam signa dimitterent, neque quisquam omnino consisteret.
[III, 70] His tantis malis haec subsidia succurrebant, quo minus omnis
deleretur exercitus, quod Pompeius insidias timens, credo, quod haec
praeter spem acciderant eius, qui paulo ante ex castris fugientes suos
conspexerat, munitionibus appropinquare aliquamdiu non audebat,
equitesque eius angustis spatiis atque his ab Caesaris militibus
occupatis ad insequendum tardabantur. Ita parvae res magnum in utramque
partem momentum habuerunt. Munitiones enim a castris ad flumen
perductae expugnatis iam castris Pompei prope iam expeditam Caesaris
victoriam interpellaverunt, eadem res celeritate insequentium tardata
nostris salutem attulit.
[III, 71] Duobus his unius diei proeliis Caesar desideravit milites
DCCCCLX et notos equites Romanos Tuticanum Gallum, senatoris filium, C.
Fleginatem Placentia, A. Granium Puteolis, M. Sacrativirum Capua,
tribunos militum et centuriones XXXII; sed horum omnium pars magna in
fossis munitionibusque et fluminis ripis oppressa suorum in terrore ac
fuga sine ullo vulnere interiit; signaque sunt militaria amissa XXXII.
Pompeius eo proelio imperator est appellatus. Hoc nomen obtinuit atque
ita se postea salutari passus est, sed neque in litteris scribere est
solitus, neque in fascibus insignia laureae praetulit. At Labienus, cum
ab eo impetravisset, ut sibi captivos tradi iuberet, omnes productos
ostentationis, ut videbatur, causa, quo maior perfugae fides haberetur,
commilitones appellans et magna verborum contumelia interrogans,
solerentne veterani milites fugere, in omnium conspectu interfecit.
[III, 72] His rebus tantum fiduciae ac spiritus Pompeianis accessit, ut
non de ratione belli cogitarent, sed vicisse iam viderentur. Non illi
paucitatem nostrorum militum, non iniquitatem loci atque angustias
praeoccupatis castris et ancipitem terrorem intra extraque munitiones,
non abscisum in duas partes exercitum, cum altera alteri auxilium ferre
non posset, causae fuisse cogitabant. Non ad haec addebant non concursu
acri facto, non proelio dimicatum, sibique ipsos multitudine atque
angustiis maius attulisse detrimentum, quam ab hoste accepissent. Non
denique communes belli casus recordabantur, quam parvulae saepe causae
vel falsae suspicionis vel terroris repentini vel obiectae religionis
magna detrimenta intulissent, quotiens vel ducis vitio vel culpa
tribuni in exercitu esset offensum; sed, proinde ac si virtute
vicissent, neque ulla commutatio rerum posset accidere, per orbem
terrarum fama ac litteris victoriam eius diei concelebrabant.
[III, 73] Caesar a superioribus consiliis depulsus omnem sibi
commutandam belli rationem existimavit. Itaque uno tempore praesidiis
omnibus deductis et oppugnatione dimissa coactoque in unum locum
exercitu contionem apud milites habuit hortatusque est, ne ea, quae
accidissent, graviter ferrent neve his rebus terrerentur multisque
secundis proeliis unum adversum et id mediocre opponerent. Habendam
fortunae gratiam, quod Italiam sine aliquo vulnere cepissent, quod duas
Hispanias bellicosissimorum hominum peritissimis atque exercitatissimis
ducibus pacavissent, quod finitimas frumentariasque provincias in
potestatem redegissent; denique recordari debere, qua felicitate inter
medias hostium classes oppletis non solum portibus, sed etiam litoribus
omnes incolumes essent transportati. Si non omnia caderent secunda,
fortunam esse industria sublevandam. Quod esset acceptum detrimenti,
cuiusvis potius quam suae culpae debere tribui. Locum se aequum ad
dimicandum dedisse, potitum esse hostium castris, expulisse ac
superasse pugnantes. Sed sive ipsorum perturbatio sive error aliquis
sive etiam fortuna partam iam praesentemque victoriam interpellavisset,
dandam omnibus operam, ut acceptum incommodum virtute sarciretur. Quod
si esset factum, futurum, uti ad Gergoviam contigisset, ut detrimentum
in bonum verteret, atque qui ante dimicare timuissent, ultro se proelio
offerrent.
[III, 74] Hac habita contione nonnullos signiferos ignominia notavit ac
loco movit. Exercitui quidem omni tantus incessit ex incommodo dolor
tantumque studium infamiae sarciendae, ut nemo aut tribuni aut
centurionis imperium desideraret, et sibi quisque etiam poenae loco
graviores imponeret labores, simulque omnes arderent cupiditate
pugnandi, cum superioris etiam ordinis nonnulli ratione permoti
manendum eo loco et rem proelio committendam existimarent. Contra ea
Caesar neque satis militibus perterritis confidebat spatiumque
interponendum ad recreandos animos putabat, et relictis munitionibus
magnopere rei frumentariae timebat.
[III, 75] Itaque nulla interposita mora sauciorum modo et aegrorum
habita ratione impedimenta omnia silentio prima nocte ex castris
Apolloniam praemisit. Haec conquiescere ante iter confectum vetuit. His
una legio missa praesidio est. His explicitis rebus duas in castris
legiones retinuit, reliquas de quarta vigilia compluribus portis
eductas eodem itinere praemisit parvoque spatio intermisso, ut et
militare institutum servaretur, et quam serissime eius profectio
cognosceretur conclamari iussit statimque egressus et novissimum agmen
consecutus celeriter ex conspectu castrorum discessit. Neque vero
Pompeius cognito consilio eius moram ullam ad insequendum intulit; sed
eodem spectans, si itinere impeditos perterritos deprehendere posset,
exercitum e castris eduxit equitatumque praemisit ad novissimum agmen
demorandum, neque consequi potuit, quod multum expedito itinere
antecesserat Caesar. Sed cum ventum esset ad flumen Genusum, quod ripis
erat impeditis, consecutus equitatus novissimos proelio detinebat. Huic
suos Caesar equites opposuit expeditosque antesignanos admiscuit CCCC;
qui tantum profecerunt, ut equestri proelio commisso pellerent omnes
compluresque interficerent ipsique incolumes se ad agmen reciperent.
[III, 76] Confecto iusto itinere eius diei Caesar traductoque exercitu
flumen Genusum veteribus suis in castris contra Asparagium consedit
militesque omnes intra vallum continuit equitatumque per causam
pabulandi emissum confestim decumana porta in castra se recipere
iussit. Simili ratione Pompeius confecto eius diei itinere in suis
veteribus castris ad Asparagium consedit. Eius milites, quod ab opere
integris munitionibus vacabant, alii lignandi pabulandique causa
longius progrediebantur, alii, quod subito consilium profectionis
ceperant magna parte impedimentorum et sarcinarum relicta, ad haec
repetenda invitati propinquitate superiorum castrorum, depositis in
contubernio armis, vallum relinquebant. Quibus ad sequendum impeditis
Caesar, quod fore providerat, meridiano fere tempore signo profectionis
dato exercitum educit duplicatoque eius diei itinere VIII milia passuum
ex eo loco procedit; quod facere Pompeius discessu militum non potuit.
[III, 77] Postero die Caesar similiter praemissis prima nocte
impedimentis de quarta vigilia ipse egreditur, ut, si qua esset
imposita dimicandi necessitas, subitum casum expedito exercitu subiret.
Hoc idem reliquis fecit diebus. Quibus rebus perfectum est, ut
altissimis fluminibus atque impeditissimis itineribus nullum acciperet
incommodum. Pompeius primi diei mora illata et reliquorum dierum
frustra labore suscepto, cum se magnis itineribus extenderet et
praegressos consequi cuperet, quarto die finem sequendi fecit atque
aliud sibi consilium capiendum existimavit.
[III, 78] Caesari ad saucios deponendos, stipendium exercitui dandum,
socios confirmandos, praesidium urbibus relinquendum necesse erat adire
Apolloniam. Sed his rebus tantum temporis tribuit, quantum erat
properanti necesse; timens Domitio, ne adventu Pompei praeoccuparetur,
ad eum omni celeritate et studio incitatus ferebatur. Totius autem rei
consilium his rationibus explicabat, ut, si Pompeius eodem contenderet,
abductum ilium a mari atque ab eis copiis, quas Dyrrachii comparaverat,
abstractum pari condicione belli secum decertare cogeret; si in Italiam
transiret, coniuncto exercitu cum Domitio per Illyricum Italiae
subsidio proficisceretur; si Apolloniam Oricumque oppugnare et se omni
maritima ora excludere conaretur, obsesso Scipione necessario illum
suis auxilium ferre cogeret. Itaque praemissis nuntiis ad Cn. Domitium
Caesar ei scripsit et, quid fieri vellet, ostendit, praesidioque
Apolloniae cohortibus IIII, Lissi I, III Orici relictis, quique erant
ex vulneribus aegri depositis, per Epirum atque Athamaniam iter facere
coepit. Pompeius quoque de Caesaris consilio coniectura iudicans ad
Scipionem properandum sibi existimabat: si Caesar iter illo haberet, ut
subsidium Scipioni ferret; si ab ora maritima Oricoque discedere
nollet, quod legiones equitatumque ex Italia exspectaret, ipse ut
omnibus copiis Domitium aggrederetur.
[III, 79] His de causis uterque eorum celeritati studebat, et suis ut
esset auxilio, et ad opprimendos adversarios ne occasioni temporis
deesset. Sed Caesarem Apollonia a directo itinere averterat; Pompeius
per Candaviam iter in Macedoniam expeditum habebat. Accessit etiam ex
improviso aliud incommodum, quod Domitius, qui dies complures castris
Scipionis castra collata habuisset, rei frumentariae causa ab eo
discesserat et Heracliam, quae est subiecta Candaviae, iter fecerat, ut
ipsa fortuna illum obicere Pompeio videretur. Haec ad id tempus Caesar
ignorabat. Simul a Pompeio litteris per omnes provincias civitatesque
dimissis proelio ad Dyrrachium facto latius inflatiusque multo, quam
res erat gesta, fama percrebuerat, pulsum fugere Caesarem paene omnibus
copiis amissis; haec itinera infesta reddiderat, haec civitates
nonnullas ab eius amicitia avertebat. Quibus accidit rebus, ut pluribus
dimissi itineribus a Caesare ad Domitium et a Domitio ad Caesarem nulla
ratione iter conficere possent. Sed Allobroges, Raucilli atque Egi
familiares, quos perfugisse ad Pompeium demonstravimus, conspicati in
itinere exploratores Domitii, seu pristina sua consuetudine, quod una
in Gallia bella gesserant, seu gloria elati cuncta, ut erant acta,
euerunt et Caesaris profectionem et adventum Pompei docuerunt. A quibus
Domitius certior factus vix IIII horarum spatio antecedens hostium
beneficio periculum vitavit et ad Aeginium, quod est oppidum obiectum
Thessaliae, Caesari venienti occurrit.
[III, 80] Coniuncto exercitu Caesar Gomphos pervenit, quod est oppidum
primum Thessaliae venientibus ab Epiro; quae gens paucis ante mensibus
ultro ad Caesarem legatos miserat, ut suis omnibus facultatibus
uteretur, praesidiumque ab eo militum petierat. Sed eo fama iam
praecurrerat, quam supra docuimus, de proelio Dyrrachino, quod multis
auxerat partibus. Itaque Androsthenes, praetor Thessaliae, cum se
victoriae Pompei comitem esse mallet quam socium Caesaris in rebus
adversis, omnem ex agris multitudinem servorum ac liberorum in oppidum
cogit portasque praecludit et ad Scipionem Pompeiumque nuntios mittit,
ut sibi subsidio veniant: se confidere munitionibus oppidi, si
celeriter succurratur; longinquam oppugnationem sustinere non posse.
Scipio discessu exercituum ab Dyrrachio cognito Larisam legiones
adduxerat; Pompeius nondum Thessaliae appropinquabat. Caesar castris
munitis scalas musculosque ad repentinam oppugnationem fieri et crates
parari iussit. Quibus rebus effectis cohortatus milites docuit, quantum
usum haberet ad sublevandam omnium rerum inopiam potiri oppido pleno
atque opulento, simul reliquis civitatibus huius urbis exemplo inferre
terrorem et id fieri celeriter, priusquam auxilia concurrerent. Itaque
usus singulari militum studio eodem, quo venerat, die post horam nonam
oppidum altissimis moenibus oppugnare aggressus ante solis oocasum
expugnavit et ad diripiendum militibus concessit statimque ab oppido
castra movit et Metropolim venit, sic ut nuntios expugnati oppidi
famamque antecederet.
[III, 81] Metropolitae primum eodem usi consilio isdem permoti
rumoribus portas clauserunt murosque armatis compleverunt; sed postea
casu civitatis Gomphensis cognito ex captivis, quos Caesar ad murum
producendos curaverat, portas aperuerunt. Quibus diligentissime
conservatis collata fortuna Metropolitum cum casu Gomphensium nulla
Thessaliae fuit civitas praeter Larisaeos, qui magnis exercitibus
Scipionis tenebantur, quin Caesari parerent atque imperata facerent.
Ille idoneum locum in agris nactus, qua prope iam matura frumenta
erant, ibi adventum exspectare Pompei eoque omnem belli rationem
conferre constituit.
[III, 82] Pompeius paucis post diebus in Thessaliam pervenit
contionatusque apud cunctum exercitum suis agit gratias, Scipionis
milites cohortatur, ut parta iam victoria praedae ac praemiorum velint
esse participes, receptisque omnibus in una castra legionibus suum cum
Scipione honorem partitur classicumque apud eum cani et alterum illi
iubet praetorium tendi. Auctis copiis Pompei duobusque magnis
exercitibus coniunctis pristina omnium confirmatur opinio, et spes
victoriae augetur, adeo ut, quicquid intercederet temporis, id morari
reditum in Italiam videretur, et si quando quid Pompeius tardius aut
consideratius faceret, unius esse negotium diei, sed illum delectari
imperio et consulares praetoriosque servorum habere numero dicerent.
Iamque inter se palam de praemiis ac de sacerdotiis contendebant in
annosque consulatum definiebant, alii domos bonaque eorum, qui in
castris erant Caesaris, petebant; magnaque inter eos in consilio fuit
controversia, oporteretne Lucili Hirri, quod is a Pompeio ad Parthos
missus esset, proximis comitiis praetoriis absentis rationem haberi,
cum eius necessarii fidem implorarent Pompei, praestaret, quod
proficiscenti recepisset, ne per eius auctoritatem deceptus videretur,
reliqui, in labore pari ac periculo ne unus omnes antecederet,
recusarent.
[III, 83] Iam de sacerdotio Caesaris Domitius, Scipio Spintherque
Lentulus cotidianis contentionibus ad gravissimas verborum contumelias
palam descenderunt, cum Lentulus aetatis honorem ostentaret, Domitius
urbanam gratiam dignitatemque iactaret, Scipio affinitate Pompei
confideret. Postulavit etiam L. Afranium proditionis exercitus Acutius
Rufus apud Pompeium, quod gestum in Hispania diceret. Et L. Domitius in
consilio dixit placere sibi bello confecto ternas tabellas dari ad
iudicandum eis, qui ordinis essent senatorii belloque una cum ipsis
interfuissent, sententiasque de singulis ferrent, qui Romae
remansissent quique intra praesidia Pompei fuissent neque operam in re
militari praestitissent: unam fore tabellam, qui liberandos omni
periculo censerent; alteram, qui capitis damnarent; tertiam, qui
pecunia multarent. Postremo omnes aut de honoribus suis aut de praemiis
pecuniae aut de persequendis inimicitiis agebant nec, quibus rationibus
superare possent, sed, quemadmodum uti victoria deberent, cogitabant.
[III, 84] Re frumentaria praeparata confirmatisque militibus et satis
longo spatio temporis a Dyrrachinis proeliis intermisso, quo satis
perspectum habere militum animum videretur, temptandum Caesar
existimavit, quidnam Pompeius propositi aut voluntatis ad dimicandum
haberet. Itaque exercitum ex castris eduxit aciemque instruxit, primum
suis locis pauloque a castris Pompei longius, continentibus vero
diebus, ut progrederetur a castris suis collibusque Pompeianis aciem
subiceret. Quae res in dies confirmatiorem eius exercitum efficiebat.
Superius tamen institutum in equitibus, quod demonstravimus, servabat,
ut, quoniam numero multis partibus esset inferior, adulescentes atque
expeditos ex antesignanis electis ad pernicitatem armis inter equites
proeliari iuberet, qui cotidiana consuetudine usum quoque eius generis
proeliorum perciperent. His erat rebus effectum, ut equitum mille etiam
apertioribus locis VII milium Pompeianorum impetum, cum adesset usus,
sustinere auderent neque magnopere eorum multitudine terrerentur.
Namque etiam per eos dies proelium secundum equestre fecit atque unum
Allobrogem ex duobus, quos perfugisse ad Pornpeium supra docuimus, cum
quibusdam interfecit.
[III, 85] Pompeius, qui castra in colle habebat, ad infimas radices
montis aciem instruebat semper, ut videbatur, exspectans, si iniquis
locis Caesar se subiceret. Caesar nulla ratione ad pugnam elici posse
Pompeium existimans hanc sibi commodissimam belli rationem iudicavit,
uti castra ex eo loco moveret semperque esset in itineribus, haec
spectans, ut movendis castris pluribusque adeundis locis commodiore re
frumentaria uteretur, simulque in itinere ut aliquam occasionem
dimicandi nancisceretur et insolitum ad laborem Pompei exercitum
cotidianis itineribus defatigaret. His constitutis rebus, signo iam
profectionis dato tabernaculisque detensis animadversum est paulo ante
extra cotidianam consuetudinem longius a vallo esse aciem Pompei
progressam, ut non iniquo loco posse dimicari videretur. Tum Caesar
apud suos, cum iam esset agmen in portis, "differendum est" inquit,
"iter in praesentia nobis et de proelio cogitandum, sicut semper
depoposcimus; animo simus ad dimicandum parati: non facile occasionem
postea reperiemus"; confestimque expeditas copias educit.
[III, 86] Pompeius quoque, ut postea cognitum est, suorum omnium
hortatu statuerat proelio decertare. Namque etiam in consilio
superioribus diebus dixerat, priusquam concurrerent acies, fore uti
exercitus Caesaris pelleretur. Id cum essent plerique admirati, "scio
me," inquit, "paene incredibilem rem polliceri; sed rationem consilii
mei accipite, quo firmiore animo in proelium prodeatis. Persuasi
equitibus nostris (idque mihi facturos confirmaverunt), ut, cum propius
sit accessum, dextrum Caesaris cornu ab latere aperto aggrederentur et
circumventa ab tergo acie prius perturbatum exercitum pellerent, quam a
nobis telum in hostem iaceretur. Ita sine periculo legionum et paene
sine vulnere bellum conficiemus. Id autem difficile non est, cum tantum
equitatu valeamus." Simul denuntiavit, ut essent animo parati in
posterum et, quoniam fieret dimicandi potestas, ut saepe rogitavissent,
ne suam neu reliquorum opinionem fallerent.
[III, 87] Hunc Labienus excepit et, cum Caesaris copias despiceret,
Pompei consilium summis laudibus efferret, " noli," inquit,
"existimare, Pompei, hunc esse exercitum, qui Galliam Germaniamque
devicerit. Omnibus interfui proeliis neque temere incognitam rem
pronuntio. Perexigua pars illius exercitus superest; magna pars
deperiit, quod accidere tot proeliss fuit necesse, multos autumni
pestilentia in Italia consumpsit, multi domum discesserunt, multi sunt
relicti in continenti. An non audistis ex eis, qui per causam
valetudinis remanserunt, cohortes esse Brundisi factas? Hae copiae,
quas videtis, ex dilectibus horum annorum in citeriore Gallia sunt
refectae, et plerique sunt ex coloniis Transpadanis. Ac tamen quod fuit
roboris duobus proeliis Dyrrachinis interiit." Hace cum dixisset,
iuravit se nisi victorem in castra non reversurum reliquosque, ut idem
facerent, hortatus est. Hoc laudans Pompeius idem iuravit; nec vero ex
reliquis fuit quisquam, qui iurare dubitaret. Haec cum facta sunt in
consilio, magna spe et laetitia omnium discessum est; ac iam animo
victoriam praecipiebant, quod de re tanta et a tam perito imperatore
nihil frustra confirmari videbatur.
[III, 88] Caesar, cum Pompei castris appropinquasset, ad hunc modum
aciem eius instructam animadvertit. Erant in sinistro cornu legiones
duae traditae a Caesare initio dissensionis ex senatusconusulto; quarum
una prima, altera tertia appellabatur. In eo loco ipse erat Pompeius.
Mediam aciem Scipio cum legionibus Syriacis tenebat. Ciliciensis legio
coniuncta cum cohortibus Hispanis, quas traductas ab Afranio docuimus,
in dextro cornu erant collocatae. Has firmissimas se habere Pompeius
existimabat. Reliquas inter aciem mediam cornuaque interiecerat
numeroque cohortes CX expleverat. Haec erant milia XLV, evocatorum
circiter duo, quae ex beneficiariis superiorum exercituum ad eum
convenerant; quae tot acie disperserat. Reliquas cohortes VII castris
propinquisque castellis praesidio disposuerat. Dextrum cornu eius rivus
quidam impeditis ripis muniebat; quam ob causam cunctum equitatum,
sagittarios funditoresque omnes sinistro cornu obiecerat.
[III, 89] Caesar superius institutum servans decimam legionem in dextro
cornu, nonam in sinistro collocaverat, tametsi erat Dyrrachinis
proeliis vehementer attenuata, et huic sic adiunxit octavam, ut paene
unam ex duabus efficeret, atque alteram alteri praesidio esse iusserat.
Cohortes in acie LXXX constitutas habebat, quae summa erat milium XXII;
cohortes VII castris praesidlo reliquerat. Sinistro cornu Antonium,
dextro P. Sullam, media acie Cn. Domitium praeposuerat. Ipse contra
Pompeium constitit. Simul his rebus animadversis, quas demonstravimus,
timens, ne a multitudine equitum dextrum cornu circumveniretur,
celeriter ex tertia acie singulas cohortes detraxit atque ex his
quartam instituit equitatuique opposuit et, quid fieri vellet, ostendit
monuitque eius diei victoriam in earum cohortium virtute constare.
Simul tertiae aciei totique exercitui imperavit, ne iniussu suo
concurreret: se, cum id fieri vellet, vexillo signum daturum.
[III, 90] Exercitum cum militari more ad pugnam cohortaretur suaque in
eum perpetui temporis officia praedicaret, imprimis commemoravit:
testibus se militibus uti posse, quanto studio pacem petisset; quae per
Vatinium in colloquiis, quae per Aulum Clodium eum Scipione egisset,
quibus modis ad Oricum cum Libone de mittendis legatis contendisset.
Neque se umquam abuti militum sanguine neque rem publicam alterutro
exercitu privare voluisse. Hac habita oratione ecentibus militibus et
studio pugnae ardentibus tuba signum dedit.
[III, 91] Erat C. Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui
superiore anno apud eum primum pilum in legione X duxerat, vir
singulari virtute. Hic signo dato, "sequimini me," inquit, "manipulares
mei qui fuistis, et vestro imperatori quam constituistis operam date.
Unum hoc proelium superest; quo confecto et ille suam dignitatem et nos
nostram libertatem recuperabimus." Simul respiciens Caesarem, "faciam,"
inquit, "hodie, imperator, ut aut vivo mihi aut mortuo gratias agas."
Haec cum dixisset, primus ex dextro cornu procucurrit, atque eum electi
milites circiter CXX voluntarii eiusdem cohortis sunt prosecuti.
[III, 92] Inter duas acies tantum erat relictum spatii, ut satis esset
ad concursum utriusque exercitus. Sed Pompeius suis praedixerat, ut
Caesaris impetum exciperent neve se loco moverent aciemque eius
distrahi paterentur; idque admonitu C. Triarii fecisse dicebatur, ut
primus incursus visque militum infringeretur aciesque distenderetur,
atque in suis ordinibus dispositi dispersos adorirentur; leviusque
casura pila sperabat in loco retentis militibus, quam si ipsi immissis
telis occurrissent, simul fore, ut duplicato cursu Caesaris milites
exanimarentur et lassitudine conficerentur. Quod nobis quidem nulla
ratione factum a Pompeio videtur, propterea quod est quaedam animi
incitatio atque alacritas naturaliter innata omnibus, quae studio
pugnae incenditur; hanc non reprimere, sed augere imperatores debent;
neque frustra antiquitus institutum est, ut signa undique concinerent
clamoremque universi tollerent; quibus rebus et hostes terreri et suos
incitari existimaverunt.
[III, 93] Sed nostri milites dato signo cum infestis pilis
procucurrissent atque animum advertissent non concurri a Pompeianis,
usu periti ac superioribus pugnis exercitati sua sponte cursum
represserunt et ad medium fere spatium constiterunt, ne consumptis
viribus appropinquarent, parvoque intermisso temporis spatio ac rursus
renovato cursu pila miserunt celeriterque, ut erat praeceptum a
Caesare, gladios strinxerunt. Neque vero Pompeiani huic rei defuerunt.
Nam et tela missa exceperunt et impetum legionum tulerunt et ordines
suos servarunt pilisque missis ad gladios redierunt. Eodem tempore
equites ab sinistro Pompei cornu, ut erat imperatum, universi
procucurrerunt, omnisque multitudo sagittariorum se profudit. Quorum
impetum noster equitatus non tulit, sed paulatim loco motus cessit,
equitesque Pompei hoc acrius instare et se turmatim explicare aciemque
nostram a latere aperto circumire coeperunt. Quod ubi Caesar
animadvertit, quartae aciei, quam instituerat sex cohortium, dedit
signum. Illi celeriter procucurrerunt infestisque signis tanta vi in
Pompei equites impetum fecerunt, ut eorum nemo consisteret, omnesque
conversi non solum loco excederent, sed protinus incitati fuga montes
altissimos peterent. Quibus submotis omnes sagittarii funditoresque
destituti inermes sine praesidio interfecti sunt. Eodem impetu cohortes
sinistrum cornu pugnantibus etiam tum ac resistentibus in acie
Pompeianis circumierunt eosque a tergo sunt adorti.
[III, 94] Eodem tempore tertiam aciem Caesar, quae quieta fuerat et se
ad id tempus loco tenuerat, procurrere iussit. Ita cum recentes atque
integri defessis successissent, alii autem a tergo adorirentur,
sustinere Pompeiani non potuerunt, atque universi terga verterunt.
Neque vero Caesarem fefellit, quin ab eis cohortibus, quae contra
equitatum in quarta acie collocatae essent, initium victoriae oriretur,
ut ipse in cohortandis militibus pronuntiaverat. Ab his enim primum
equitatus est pulsus, ab isdem factae caedes sagittariorum ac
funditorum, ab isdem acies Pornpeiana a sinistra parte circumita atque
initium fugae factum. Sed Pompeius, ut equitatum suum pulsum vidit
atque eam partem, cui maxime confidebat, perterritam animadvertit,
aliis quoque diffisus acie excessit protinusque se in castra equo
contulit et eis centurionibus, quos in statione ad praetoriam portam
posuerat, clare, ut milites exaudirent, "tuemini," inquit, "castra et
defendite diligenter, si quid durius acciderit. Ego reliquas portas
circumeo et castrorum praesidia confirmo." Haec cum dixisset, se in
praetorium contulit summae rei diffidens et tamen eventum exspectans.
[III, 95] Caesar Pompeianis ex fuga intra vallum compulsis nullum
spatium perterritis dari oportere existimans milites cohortatus est, ut
beneficio fortunae uterentur castraque oppugnarent. Qui, etsi magno
aestu fatigati (nam ad meridiem res erat perducta), tamen ad omnem
laborem animo parati imperio paruerunt. Castra a cohortibus, quae ibi
praesidio erant relictae, industrie defendebantur, multo etiam acrius a
Thracibus barbarisque auxiliis. Nam qui acie refugerant milites, et
animo perterriti et lassitudine confecti, missis plerique armis
signisque militaribus, magis de reliqua fuga quam de castrorum
defensione cogitabant. Neque vero diutius, qui in vallo constiterant,
multitudinem telorum sustinere potuerunt, sed confecti vulneribus locum
reliquerunt, protinusque omnes ducibus usi centurionibus tribunisque
militum in altissimos montes, qui ad castra pertinebant, confugerunt.
[III, 96] In castris Pompei videre licuit trichilas structas, magnum
argenti pondus expositum, recentibus caespitibus tabernacula constrata,
Lucii etiam Lentuli et nonnullorum tabernacula protecta edera, multaque
praeterea, quae nimiam luxuriam et victoriae fiduciam designarent, ut
facile existimari posset nihil eos de eventu eius diei timuisse, qui
non necessarias conquirerent voluptates. At hi miserrimo ac
patientissimo exercitui Caesaris luxuriam obiciebant, cui semper omnia
ad necessarium usum defuissent. Pompeius, iam cum intra vallum nostri
versarentur, equum nactus, detractis insignibus imperatoris, decumana
porta se ex castris eiecit protinusque equo citato Larisam contendit.
Neque ibi constitit, sed eadem celeritate, paucos suos ex fuga nactus,
nocturno itinere non intermisso, comitatu equitum XXX ad mare pervenit
navemque frumentariam conscendit, saepe, ut dicebatur, querens tantum
se opinionem fefellisse, ut, a quo genere hominum victoriam sperasset,
ab eo initio fugae facto paene proditus videretur.
[III, 97] Caesar castris potitus a militibus contendit, ne in praeda
occupati reliqui negotii gerendi facultatem dimitterent. Qua re
impetrata montem opere circummunire instituit. Pompeiani, quod is mons
erat sine aqua, diffisi ei loco relicto monte universi iugis eius
Larisam versus se recipere coeperunt. Qua re animadversa Caesar copias
suas divisit partemque legionum in castris Pompei remanere iussit,
partem in sua castra remisit, IIII secum legiones duxit commodioreque
itinere Pompeianis occurrere coepit et progressus milia passuum VI
aciem instruxit. Qua re animadversa Pompeiani in quodam monte
constiterunt. Hunc montem flumen subluebat. Caesar milites cohortatus,
etsi totius diei continenti labore erant confecti noxque iam suberat,
tamen munitione flumen a monte seclusit, ne noctu aquari Pompeiani
possent. Quo perfecto opere illi de deditione missis legatis agere
coeperunt. Pauci ordinis senatorii, qui se cum eis coniunxerant, nocte
fuga salutem petiverunt.
[III, 98] Caesar prima luce omnes eos, qui in monte consederant, ex
superioribus locis in planiciem descendere atque arma proicere iussit.
Quod ubi sine recusatione fecerunt passisque palmis proiecti ad terram
flentes ab eo salutem petiverunt, consolatus consurgere iussit et pauca
apud eos de lenitate sua locutus, quo minore essent timore, omnes
conservavit militibusque suis commendavit, ne qui eorum violaretur, neu
quid sui desiderarent. Hac adhibita diligentia ex castris sibi legiones
alias occurrere et eas, quas secum duxerat, in vicem requiescere atque
in castra reverti iussit eodemque die Larisam pervenit.
[III, 99] In eo proelio non amplius CC milites desideravit, sed
centuriones, fortes viros, circiter XXX amisit. Interfectus est etiam
fortissime pugnans Crastinus, cuius mentionem supra fecimus, gladio in
os adversum coniecto. Neque id fuit falsum, quod ille in pugnam
proficiscens dixerat. Sic enim Caesar existimabat, eo proelio
excellentissimam virtutem Crastini fuisse, optimeque eum de se meritum
iudicabat. Ex Pompeiano exercitu circiter milia XV cecidisse
videbantur, sed in deditionem venerunt amplius milia XXIIII (namque
etiam cohortes, quae praesidio in castellis fuerant, sese Sullae
dediderunt), multi praeterea in finitimas civitates refugerunt;
signaque militaria ex proelio ad Caesarem sunt relata CLXXX et aquilae
VIIII. L. Domitius ex castris in montem refugiens, cum vires eum
lassitudine defecissent, ab equitibus est interfectus.
[III, 100] Eodem tempore D. Laelius cum classe ad Brundisium venit
eademque ratione, qua factum a Libone antea demonstravimus, insulam
obiectam portui Brundisino tenuit. Similiter Vatinius, qui Brundisio
praeerat, tectis instructisque scaphis elicuit naves Laelianas atque ex
his longius productam unam qninqueremem et minores duas in angustiis
portus cepit itemque per equites dispositos aqua prohibere classiarios
instituit. Sed Laelius tempore anni commodiore usus ad navigandum
onerariis navibus Corcyra Dyrrachioque aquam suis supportabat, neque a
proposito deterrebatur neque ante proelium in Thessalia factum cognitum
aut ignominia amissarum navium aut necessariarum rerum inopia ex portu
insulaque expelli potuit.
[III, 101] Isdem fere temporibus C. Cassius cum classe Syrorum et
Phoenicum et Cilicum in Siciliam venit, et cum esset Caesaris classis
divisa in duas partes, dimidiae parti praeesset P. Sulpicius praetor ad
Vibonem, dimidiae M. Pomponius ad Messanam, prius Cassius ad Messanam
navibus advolavit, quam Pomponius de eius adventu cognosceret,
perturbatumque eum nactus nullis custodiis neque ordinibus certis,
magno vento et secundo completas onerarias naves taeda et pice et stupa
reliquisque rebus, quae sunt ad incendia, in Pomponianam classem
immisit atque omnes naves incendit XXXV, e quibus erant XX constratae.
Tantusque eo facto timor incessit, ut, cum esset legio praesidio
Messanae, vix oppidum defenderetur, et nisi eo ipso tempore quidam
nuntii de Caesaris victoria per dispositos equites essent allati,
existimabant plerique futurum fuisse, uti amitteretur. Sed
opportunissime nuntiis allatis oppidum est defensum; Cassiusque ad
Sulpicianam inde classem profectus est Vibonem, applicatisque nostris
ad terram navibus pari atque antea ratione Cassius secundum nactus
ventum onerarias naves praeparatas ad incendium immisit, et flamma ab
utroque cornu comprensa naves sunt combustae quinque. Cumque ignis
magnitudine venti latius serperet, milites, qui ex veteribus legionibus
erant relicti praesidio navibus ex numero aegrorum, ignominiam non
tulerunt, sed sua sponte naves conscenderunt et a terra solverunt
impetuque facto in Cassianam classem quinqueremes duas, in quarum
altera erat Cassius, ceperunt; sed Cassius exceptus scapha refugit;
praeterea duae sunt depressae triremes. Neque multo post de proelio
facto in Thessalia cognitum est, ut ipsis Pompeianis fides fieret; nam
ante id tempus fingi a legatis amicisque Caesaris arbitrabantur. Quibus
rebus cognitis ex his locis Cassius cum classe discessit.
[III, 102] Caesar omnibus rebus relictis persequendum sibi Pompeium
existimavit, quascumque in partes se ex fuga recepisset, ne rursus
copias comparare alias et bellum renovare posset, et quantumcumque
itineris equitatu efficere poterat, cotidie progrediebatur legionemque
unam minoribus itineribus subsequi iussit. Erat edictum Pompei nomine
Amphipoli propositum, uti omnes eius provinciae iuniores, Graeci
civesque Romani, iurandi causa convenirent. Sed utrum avertendae
suspicionis causa Pompeius proposuisset, ut quam diutissime longioris
fugae consilium occultaret, an ut novis dilectibus, si nemo premeret,
Macedoniam tenere conaretur, existimari non poterat. Ipse ad ancoram
unam noctem constitit et vocatis ad se Amphipoli hospitibus et pecunia
ad necessarios sumptus corrogata, cognito Caesaris adventu, ex eo loco
discessit et Mytilenas paucis diebus venit. Biduum tempestate retentus
navibusque aliis additis actuariis in Ciliciam atque inde Cyprum
pervenit. Ibi cognoscit consensu omnium Antiochensium civiumque
Romanorum, qui illic negotiarentur, arma capta esse excludendi sui
causa nuntiosque dimissos ad eos, qui se ex fuga in finitimas civitates
recepisse dicerentur, ne Antiochiam adirent: id si fecissent, magno
eorum capitis periculo futurum. Idem hoc L. Lentulo, qui superiore anno
consul fuerat, et P. Lentulo consulari ac nonnullis aliis acciderat
Rhodi; qui cum ex fuga Pompeium sequerentur atque in insulam venissent,
oppido ac portu recepti non erant missisque ad eos nuntiis, ut ex his
locis discederent contra voluntatem suam naves solverant. Iamque de
Caesaris adventu fama ad civitates perferebatur.
[III, 103] Quibus cognitis rebus Pompeius deposito adeundae Syriae
consilio pecunia societatis sublata et a quibusdam privatis sumpta et
aeris magno pondere ad militarem usum in naves imposito duobusque
milibus hominum armatis, partim quos ex familiis societatum delegerat,
partim a negotiatoribus coegerat, quosque ex suis quisque ad hanc rem
idoneos existimabat, Pelusium pervenit. Ibi casu rex erat Ptolomaeus,
puer aetate, magnis copiis cum sorore Cleopatra bellum gerens, quam
paucis ante mensibus per suos propinquos atque amicos regno expulerat;
castraque Cleopatrae non longo spatio ab eius castris distabant. Ad eum
Pompeius misit, ut pro hospitio atque amicitia patris Alexandria
reciperetur atque illius opibus in calamitate tegeretur. Sed qui ab eo
missi erant, confecto legationis officio liberius cum militibus regis
colloqui coeperunt eosque hortari, ut suum officium Pompeio
praestarent, neve eius fortunam despicerent. In hoc erant numero
complures Pompei milites, quos ex eius exercitu acceptos in Syria
Gabinius Alexandriam traduxerat belloque confecto apud Ptolomaeum,
patrem pueri, reliquerat.
[III, 104] His tum cognitis rebus amici regis, qui propter aetatem eius
in procuratione erant regni, sive timore adducti, ut postea
praedicabant, sollicitato exercitu regio ne Pompeius Alexandriam
Aegyptumque occuparet, sive despecta eius fortuna, ut plerumque in
calamitate ex amicis inimici exsistunt, his, qui erant ab eo missi,
palam liberaliter responderunt eumque ad regem venire iusserunt; ipsi
clam consilio inito Achillam, praefectum regium, singulari hominem
audacia, et L. Septimium, tribunum militum, ad interficiendum Pompeium
miserunt. Ab his liberaliter ipse appellatus et quadam notitia Septimii
productus, quod bello praedonum apud eum ordinem duxerat, naviculam
parvulam conscendit cum paucis suis: ibi ab Achilla et Septimio
interficitur. Item L. Lentulus comprehenditur ab rege et in custodia
necatur.
[III, 105] Caesar, cum in Asiam venisset, reperiebat T. Ampium conatum
esse pecunias tollere Epheso ex fano Dianae eiusque rei causa senatores
omnes ex provincia evocasse, ut his testibus in summa pecuniae
uteretur, sed interpellatum adventu Caesaris profugisse. Ita duobus
temporibus Ephesiae pecuniae Caesar auxilium tulit. Item constabat
Elide in templo Minervae repetitis atque enumeratis diebus, quo die
proelium secundum Caesar fecisset, simulacrum Victoriae, quod ante
ipsam Minervam collocatum esset et ante ad simulacrum Minervae
spectavisset, ad valvas se templi limenque convertisse. Eodemque die
Antiochiae in Syria bis tantus exercitus clamor et signorum sonus
exauditus est, ut in muris armata civitas discurreret. Hoc idem
Ptolomaide accidit. Pergami in occultis ac reconditis templi, quo
praeter sacerdotes adire fas non est, quae Graeci adyta appellant,
tympana sonuerunt. Item Trallibus in templo Victoriae, ubi Caesaris
statuam consecraverant, palma per eos dies inter coagmenta lapidum ex
pavimento exstitisse ostendebatur.
[III, 106] Caesar paucos dies in Asia moratus, cum audisset Pompeium
Cypri visum, coniectans eum in Aegyptum iter habere propter
necessitudines regni reliquasque eius loci opportunitates cum legione
una, quam se ex Thessalia sequi iusserat, et altera, quam ex Achaia a
Q. Fufio legato evocaverat, equitibusque DCCC et navibus longis Rhodiis
X et Asiaticis paucis Alexandriam pervenit. In his erant legionibus
hominum milia tria CC; reliqui vulneribus ex proeliis et labore ac
magnitudine itineris confecti consequi non potuerant. Sed Caesar
confisus fama rerum gestarum infirmis auxiliis proficisci non
dubitaverat, aeque omnem sibi locum tutum fore existimans. Alexandriae
de Pompei morte cognoscit atque ibi primum e nave egrediens clamorem
militum audit, quos rex in oppido praesidii causa reliquerat, et
concursum ad se fieri videt, quod fasces anteferrentur. In hoc omnis
multitudo maiestatem regiam minui praedicabat. Hoc sedato tumultu
crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis concitationes
fiebant, compluresque milites huius urbis omnibus partibus
interficiebantur.
[III, 107] Quibus rebus animadversis legiones sibi alias ex Asia adduci
iussit, quas ex Pompeianis militibus confecerat. Ipse enim necessario
etesiis tenebatur, qui navigantibus Alexandria flant adversissimi
venti. Interim controversias regum ad populum Romanum et ad se, quod
esset consul, pertinere existimans atque eo magis officio suo
convenire, quod superiore consulatu cum patre Ptolomaeo et lege et
senatusconsulto societas erat facta, ostendit sibi placere regem
Ptolomaeum atque eius sororem Cleopatram exercitus, quos haberent,
dimittere et de controversiis iure apud se potius quam inter se armis
disceptare.
[III, 108] Erat in procuratione regni propter aetatem pueri nutricius
eius, eunuchus nomine Pothinus. Is primum inter suos queri atque
indignari coepit regem ad causam dicendam evocari; deinde adiutores
quosdam consilii sui nactus ex regis amicis exercitum a Pelusio clam
Alexandriam evocavit atque eundem Achillam, cuius supra meminimus,
omnibus copiis praefecit. Hunc incitatum suis et regis inflatum
pollicitationibus, quae fieri vellet, litteris nuntiisque edocuit. In
testamento Ptolomaei patris heredes erant scripti ex duobus filiis
maior et ex duabus filiabus ea, quae aetate antecedebat. Haec uti
fierent, per omnes deos perque foedera, quae Romae fecisset, eodem
testamento Ptolomaeus populum Romanum obtestabatur. Tabulae testamenti
unae per legatos eius Romam erant allatae, ut in aerario ponerentur
(hic cum propter publicas occupationes poni non potuissent, apud
Pompeium sunt depositae), alterae eodem exemplo relictae atque
obsignatae Alexandriae proferebantur.
[III, 109] De his rebus cum ageretur apud Caesarem, isque maxime vellet
pro communi amico atque arbitro controversias regum componere, subito
exercitus regius equitatusque omnis venire Alexandriam nuntiatur.
Caesaris copiae nequaquam erant tantae, ut eis, extra oppidum si esset
dimicandum, confideret. Relinquebatur, ut se suis locis oppido teneret
consiliumque Achillae cognosceret. Milites tamen omnes in armis esse
iussit regemque hortatus est, ut ex suis necessariis, quos haberet
maximae auctoritatis, legatos ad Achillam mitteret et, quid esset suae
voluntatis, ostenderet. A quo missi Dioscorides et Serapion, qui ambo
legati Romae fuerant magnamque apud patrem Ptolomaeum auctoritatem
habuerant, ad Achillam pervenerunt. Quos ille, cum in conspectum eius
venissent, priusquam audiret aut, cuius rei causa missi essent,
cognosceret, corripi atque interfici iussit; quorum alter accepto
vulnere occupatus per suos pro occiso sublatus, alter interfectus est.
Quo facto regem ut in sua potestate haberet, Caesar efficit, magnam
regium nomen apud suos auctoritatem habere existimans et ut potius
privato paucorum et latronum quam regio consilio susceptum bellum
videretur.
[III, 110] Erant cum Achilla eae copiae, ut neque numero neque genere
hominum neque usu rei militaris contemnendae viderentur. Milia enim XX
in armis habebat. Haec constabant ex Gabinianis militibus qui iam in
consuetudinem Alexandrinae vitae ac licentiae venerant et nomen
disciplinamque populi Romani dedidicerant uxoresque duxerant, ex quibus
plerique liberos habebant. Huc accedebant collecti ex praedonibus
latronibusque Syriae Ciliciaeque provinciae finitimarumque regionum.
Multi praeterea capitis damnati exulesque convenerant; figitivis
omnibus nostris certus erat Alexandriae receptus certaque vitae
condicio, ut dato nomine militum essent numero; quorum si quis a domino
prehenderetur, consensu militum eripiebatur, qui vim suorum, quod in
simili culpa versabantur, ipsi pro suo periculo defendebant. Hi regum
amicos ad mortem deposcere, hi bona locupletum diripere, stipendii
augendi causa regis domum obsidere, regno expellere alios, alios
arcessere vetere quodam Alexandrini exercitus instituto consuerant.
Erant praeterea equitum milia duo. Inveteraverant hi omnes compluribus
Alexandriae bellis; Ptolomaeum patrem in regnum reduxerant, Bibuli
filios duos interfecerant, bella cum Aegyptiis gesserant. Hunc usum rei
militaris habebant.
[III, 111] His copiis fidens Achillas paucitatemque militum Caesaris
despiciens occupabat Alexandriam praeter eam oppidi partem, quam Caesar
cum militibus tenebat, primo impetu domum eius irrumpere conatus; sed
Caesar dispositis per vias cohortibus impetum eius sustinuit. Eodemque
tempore pugnatum est ad portum, ac longe maximam ea res attulit
dimicationem. Simul enim diductis copiis pluribus viis pugnabatur, et
magna multitudine naves longas occupare hostes conabantur; quarum erant
L auxilio missae ad Pompeium proelioque in Thessalia facto domum
redierant, quadriremes omnes et quinqueremes aptae instructaeque
omnibus rebus ad navigandum, praeter has XXII, quae praesidii causa
Alexandriae esse consuerant, constratae omnes; quas si occupavissent,
classe Caesari erepta portum ac mare totum in sua potestate haberent,
commeatu auxiliisque Caesarem prohiberent. Itaque tanta esta
contentione actum, quanta agi debuit, cum illi celerem in ea re
victoriam, hi salutem suam consistere viderent. Sed rem obtinuit Caesar
omnesque eas naves et reliquas, quae erant in navalibus, incendit, quod
tam late tueri parva manu non poterat, confestimque ad Pharum navibus
milites euit.
[III, 112] Pharus est in insula turris magna altitudine, mirificis
operibus exstructae; quae nomen ab insula accepit. Haec insula obiecta
Alexandriae portum efficit; sed a superioribus regibus in longitudinem
passuum a DCCC in mare iactis molibus angusto itinere ut ponte cum
oppido coniungitur. In hac sunt insula domicilia Aegyptiorum et vicus
oppidi magnitudine; quaeque ibi naves imprudentia aut tempestate paulum
suo cursu decesserunt, has more praedonum diripere consuerunt. Eis
autem invitis, a quibus Pharus tenetur, non potest esse propter
angustias navibus introitus in portum. Hoc tum veritus Caesar, hostibus
in pugna occupatis, militibus eitis Pharum prehendit atque ibi
praesidium posuit. Quibus est rebus effectum, uti tuto frumentum
auxiliaque navibus ad eum supportari possent. Dimisit enim circum omnes
propinquas provincias atque inde auxilia evocavit. Reliquis oppidi
partibus sic est pugnatum, ut aequo proelio discederetur et neutri
pellerentur (id efficiebant angustiae loci), paucisque utrimque
interfectis Caesar loca maxime necessaria complexus noctu praemuniit.
In eo tractu oppidi pars erat regiae exigua, in quam ipse habitandi
causa initio erat inductus, et theatrum coniunctum domui quod arcis
tenebat locum aditusque habebat ad portum et ad reliqua navalia. Has
munitiones insequentibus auxit diebus, ut pro muro obiectas haberet neu
dimicare invitus cogeretur. Interim filia minor Ptolomaei regis vacuam
possessionem regni sperans ad Achillam sese ex regia traiecit unaque
bellum administrare coepit. Sed celeriter est inter eos de principatu
controversia orta; quae res apud milites largitiones auxit; magnis enim
iacturis sibi quisque eorum animos conciliabat. Haec dum apud hostes
geruntur, Pothinus, nutricius pueri et procurator regni in parte
Caesaris, cum ad Achillam nuntios mitteret hortareturque, ne negotio
desisteret neve animo deficeret, indicatis deprehensisque internuntiis
a Caesare est interfectus. Haec initia belli Alexandrini fuerunt.