LIBER PRIMVS
[I, 1.]
Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam
incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae,
nostra Galli appellantur. hi omnes lingua, institutis, legibus inter se
differunt. Gallos ab Aquitanis Garunna flumen, a Belgis Matrona et
Sequana dividit. horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a
cultu atque humanitate provinciae longissime absunt minimeque ad eos
mercatores saepe commeant atque ea, quae ad effeminandos animos
pertinent, important proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum
incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. qua de causa Helvetii
quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis
proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent
aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. eorum una pars, quam Gallos
obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur
Garunna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis
et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab extremis
Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis
Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garunna
flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani, quae est ad
Hispaniam, pertinet, spectat inter occasum solis et septentriones.
[I,
2.] Apud Helvetios longe
nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. is M. Messala [et P.] M.
Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis
fecit et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis
exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius
Galliae imperio potiri. id hoc facilius iis persuasit, quod undique
loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo
atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit, altera ex
parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios, tertia
lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis
dividit. his rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile
finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines bellandi cupidi
magno dolore adficiebantur. pro multitudine autem hominum et pro gloria
belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui in
longitudinem milia passuum ccxl, in latitudinem clxxx patebant.
[I, 3] His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti
constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare,
iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam
maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis
civitatibus pacem et amicitiam confirmare. ad eas res conficiendas
biennium sibi satis esse duxerunt, in tertium annum
profectionem lege confirmant. ad eas res conficiendas Orgetorix
deligitur. is sibi legationem ad civitates suscepit. in eo itinere
persuadet Castico Catamantaloedis filio Sequano, cuius pater regnum in
Sequanis multos annos obtinuerat et ab senatu populi Romani amicus
appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante
habuerat; itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore
principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut
idem conaretur persuadet eique filiam suam in matrimonium dat.
perfacile factu esse illis probat conata perficere propterea quod ipse
suae civitatis imperium obtenturus esset: non esse dubium, quin totius
Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis
regna conciliaturum confirmat. hac oratione adducti inter se fidem et
ius iurandum dant et regno occupato per tres potentissimos ac
firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.
[I, 4] Ea res est Helvetiis per
indicium
enuntiata. moribus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere
coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat ut igni cremaretur. die
constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam,
ad hominum milia decem, undique coegit et omnes clientes obaeratosque
suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne causam
diceret se eripuit. cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum
exsequi conaretur multitudinemque hominum ex agris magistratus
cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest suspicio, ut Helvetii
arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.
[I, 5] Post
eius mortem nihilominus Helvetii id quod
constituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant.
ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt,
oppida
sua omnia numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata
aedificia incendunt, frumentum omne, praeter quod secum portaturi
erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia
pericula subeunda essent; trium mensum molita cibaria sibi quemque domo
efferre iubent. persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis
uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis una cum iis
proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum
Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se socios sibi
adsciscunt.
[I, 6] Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire
possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram
et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem
altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum
per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod
inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus
fluit isque nonnullis locis vado transitur. extremum oppidum Allobrogum
est proximumque Helvetiorum finibus Genava. ex eo oppido pons ad
Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono
animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut
per suos fines eos ire paterentur. omnibus rebus ad profectionem
comparatis diem dicunt qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. is
dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone A. Gabinio consulibus.
[I, 7] Caesari cum id nuntiatum esset eos per provinciam
nostram
iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest
itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit.
provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat. erat
omnino in Gallia ulteriore legio una; pontem qui erat ad Genavam iubet
rescindi. ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad
eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et
Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in
animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod
aliud iter haberent nullum; rogare ut eius voluntate id sibi facere
liceat. Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum
exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum
non putabat; neque homines inimico animo, data facultate per provinciam
itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat.
tamen, ut spatium intercedere posset, dum milites quos imperaverat
convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum; si
quid vellent, ad Id. Apr. reverterentur.
[I, 8] Interea ea legione, quam secum habebat,
militibusque,
qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum
influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit,
milia passuum decem novem murum in altitudinem
pedum
sedecim fossamque perducit. eo opere perfecto praesidia disponit,
castella communit, quo facilius si se invito transire conarentur,
prohibere possit. ubi ea dies quam constituerat cum legatis, venit et
legati ad eum reverterunt, negat se more et exemplo populi Romani posse
iter ulli per provinciam dare et, si vim facere conentur, prohibiturum
ostendit. Helvetii ea spe deiecti navibus iunctis ratibusque
compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua minima altitudo fluminis
erat, nonnumquam interdiu, saepius noctu si perrumpere possent conati,
operis munitione et militum concursu et telis repulsi hoc conatu
destiterunt.
[I, 9] Relinquebatur una per Sequanos via, qua
Sequanis
invitis propter angustias ire non poterant. his cum sua sponte
persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo
deprecatore a Sequanis impetrarent. Dumnorix gratia et largitione apud
Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate
Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus
novis rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habere
obstrictas volebat. itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat, ut per
fines suos Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent
perficit: Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine
maleficio et iniuria transeant.
[I, 10] Caesari nuntiatur Helvetiis esse in animo
per agrum
Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a
Tolosatium finibus absunt, quae civitas est in provincia. id si fieret,
intellegebat magno cum periculo provinciae futurum, ut homines
bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque
frumen tariis finitimos haberet. ob eas causas ei munitioni,
quam
fecerat, T. Labienum legatum praefecit; ipse in Italiam magnis
itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae
circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in
ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire
contendit. ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus
occupatis itinere exercitum prohibere conantur. compluribus his
proeliis pulsis ab Ocelo, quod est citerioris provinciae extremum, in
fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in
Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit. hi
sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.
[I, 11] Helvetii iam per angustias et fines
Sequanorum suas
copias traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros
populabantur. Haedui cum se suaque ab iis defendere non possent,
legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: ita se omni tempore de
populo Romano meritos esse, ut paene in conspectu exercitus nostri agri
vastari, liberi eorum in servitutem abduci, oppida expugnari non
debuerint. eodem tempore [Haedui] Ambarri, necessarii et consanguinei
Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile
ab oppidis vim hostium prohibere. item Allobroges qui trans Rhodanum
vicos possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et
demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. quibus rebus
adductus Caesar non exspectandum sibi statuit, dum omnibus fortunis
sociorum consumptis in Santonos Helvetii pervenirent.
[I, 12] Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et
Sequanorum in Rhodanum influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in
utram partem fluat iudicari non possit. id Helvetii ratibus ac
lintribus iunctis transibant. ubi per exploratores Caesar certior
factus est tres iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse,
quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia
vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem
pervenit quae nondum flumen transierat. eos impeditos et inopinantes
adgressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt
atque in proximas silvas abdiderunt. is pagus appellabatur Tigurinus;
nam omnis civitas Helvetia in quattuor partes vel pagos est divisa. hic
pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium
consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat. ita sive
casu sive consilio deorum immortalium, quae pars civitatis Helvetiae
insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenas
persolvit. qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas
iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem
legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.
[I, 13] Hoc proelio facto reliquas copias
Helvetiorum ut
consequi posset, pontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum
traducit. Helvetii repentino eius adventu commoti, cum id quod ipsi
diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die
fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt. cuius legationis
Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux
Helvetiorum
fuerat. is ita cum Caesare egit: si pacem populus Romanus cum Helvetiis
faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios ubi eos
Caesar constituisset atque esse voluisset; sin bello persequi
perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et
pristinae virtutis Helvetiorum. quod improviso unum pagum adortus
esset, cum ii qui flumen transissent, suis auxilium ferre non possent,
ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos
despiceret. se ita a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis
virtute quam dolo contenderent aut insidiis niterentur. quare ne
committeret, ut is locus ubi constitissent ex calamitate populi Romani
et internecione exercitus nomen caperet aut memoriam proderet.
[I, 14] His
Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis
dari, quod eas res, quas legati Helvetii commemorassent, memoria
teneret, atque eo gravius ferre, quo minus merito populi Romani
accidissent. qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse
difficile cavere; sed eo deceptum quod neque commissum a se
intellegeret quare timeret, neque sine causa timendum putaret. quod si
veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum,
quod eo invito iter per provinciam per vim temptassent, quod Haeduos,
quod Ambarros, quod Allobroges vexassent, memoriam deponere posse? quod
sua victoria tam insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune
iniurias tulisse admirarentur, eodem pertinere. consuesse enim deos
immortales, quo gravius homines ex commu tatione rerum
doleant,
quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et
diuturniorem impunitatem concedere. cum ea ita sint, tamen si obsides
ab iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur facturos intellegat, et si
Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si
Allobrogibus satisfaciant, sese cum iis pacem esse facturum. Divico
respondit: ita Helvetios a maioribus suis institutos esse uti obsides
accipere, non dare consuerint; eius rei populum Romanum esse testem.
hoc responso dato discessit.
[I, 15] Postero die castra ex eo loco movent. idem
facit
Caesar equitatumque omnem, ad numerum quattuor milium, quem ex omni
provincia et Haeduis atque eorum sociis coactum habebat, praemittit,
qui videant quas in partes hostes iter faciant. qui cupidius novissimum
agmen insecuti alieno loco cum equitatu Helvetiorum proelium
committunt, et pauci de nostris cadunt. quo proelio sublati Helvetii,
quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant,
audacius subsistere nonnumquam et novissimo agmine proelio nostros
lacessere coeperunt. Caesar suos a proelio continebat ac satis habebat
in praesentia hostem rapinis pabulationibusque prohibere. ita dies
circiter quindecim iter fecerunt, uti inter novissimum hostium agmen et
nostrum primum non amplius quinis aut senis milibus passuum interesset.
[I, 16] Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum,
quod
essent publice polliciti, flagitare. nam propter
frigora
quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita estnon modo
frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna
copia suppetebat. eo autem frumento, quod flumine Arari navibus
subvexerat, propterea minus uti poterat quod iter ab Arari Helvetii
averterant, a quibus discedere nolebat. diem ex die ducere Headui:
conferri, comportari, adesse dicere. ubi se diutius duci intellexit et
diem instare, quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis
eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his
Diviciaco et Lisco qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum
appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet
potestatem, graviter eos accusat quod, cum neque emi neque ex agris
sumi posset, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis non
sublevetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus
bellum susceperit. multo etiam gravius, quod sit destitutus, queritur.
[I, 17] Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus,
quod
antea tacuerat, proponit: esse nonnullos quorum auctoritas apud plebem
plurimum valeat, qui privatim plus possint quam ipsi magistratus. hos
seditiosa atque improba oratione multitudinem deterrere, ne frumentum
conferant, quod debeant: praestare, si iam principatum Galliae obtinere
non possent, Gallorum quam Romanorum imperia
perferre;
neque dubitare debeant, quin si Helvetios superaverint, Romani una cum
reliqua Gallia Haeduis libertatem sint erepturi. ab isdem nostra
consilia quaeque in castris gerantur, hostibus enuntiari; hos a se
coerceri non posse. quin etiam, quod necessariam rem coactus Caesari
enuntiarit, intellegere sese, quanto id cum periculo fecerit, et ob eam
causam quamdiu potuerit tacuisse.
[I, 18] Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem,
Diviciaci
fratrem, designari sentiebat, sed quod pluribus praesentibus eas res
iactari nolebat, celeriter concilium dimittit, Liscum retinet. quaerit
ex solo ea quae in conventu dixerat. dicit liberius atque audacius.
eadem secreto ab aliis quaerit; reperit esse vera: ipsum esse
Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem
gratia, cupidum rerum novarum. compluris annos portoria reliquaque
omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta habere, propterea quod
illo licente contra liceri audeat nemo. his rebus et suam rem
familiarem auxisse et facultates ad largiendum magnas comparasse;
magnum numerum equitatus suo sumptu semper alere et circum se habere;
neque solum domi, sed etiam apud finitimas civitates largiter posse,
atque huius potentiae causa matrem in Biturigibus homini illic
nobilissimo ac potentissimo conlocasse, ipsum ex Helvetiis uxorem
habere, sororem ex matre et propinquas suas nuptum in alias civitates
conlocasse. favere et cupere Helvetiis propter eam adfinitatem, odisse
etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum adventu potentia eius
deminuta et Diviciacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris
sit restitutus. si quid accidat Romanis, summam in spem per Helvetios
regni obtinendi venire; imperio populi Romani non modo de regno, sed
etiam de ea quam habeat gratia desperare. reperiebat etiam in quaerendo
Caesar, quod proelium equestre adversum paucis ante diebus esset
factum, initium eius fugae factum ab Dumnorige atque eius equitibusnam
equitatui, quem auxilio Caesari Haedui miserant, Dumnorix praeerat;
eorum fuga reliquum esse equitatum perterritum.
[I, 19] Quibus rebus cognitis, cum ad has
suspiciones
certissimae res accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios
traduxisset, quod obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia non
modo iniussu suo et civitatis, sed etiam inscientibus ipsis fecisset,
quod a magistratu Haeduorum accusaretur, satis esse causae arbitrabatur
quare in eum aut ipse animadverteret aut civitatem animadvertere
iuberet. his omnibus rebus unum repugnabat quod Diviciaci fratris
summum in populum Romanum studium, summam in se voluntatem, egregiam
fidem, iustitiam, temperantiam cognoverat; nam ne eius supplicio
Diviciaci animum offenderet, verebatur. itaque priusquam quicquam
conaretur, Diviciacum ad se vocari iubet et cotidianis interpretibus
remotis per C. Valerium Troucillum, principem Galliae provinciae,
familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo
conloquitur; simul commonefacit, quae ipso praesente in concilio
Gallorum de Dumnorige sint dicta, et ostendit quae separatim quisque de
eo apud se dixerit. petit atque hortatur, ut sine eius offensione animi
vel ipse de eo causa cognita statuat vel civitatem statuere
iubeat.
[I, 20] Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem
complexus
obsecrare coepit ne quid gravius in fratrem statueret: scire se illa
esse vera, nec quemquam ex eo plus quam se doloris capere, propterea
quod, cum ipse gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille
minimum propter adulescentiam posset, per se crevisset, quibus opibus
ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam
uteretur. sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi
commoveri. quod si quid ei a Caesare gravius accidisset, cum ipse eum
locum amicitiae apud eum teneret, neminem existimaturum non sua
voluntate factum. qua ex re futurum uti totius Galliae animi a se
averterentur. haec cum pluribus verbis flens a Caesare peteret, Caesar
eius dextram prendit; consolatus rogat, finem orandi faciat; tanti eius
apud se gratiam esse ostendit uti et rei publicae iniuriam et suum
dolorem eius voluntati ac precibus condonet. Dumnorigem ad se vocat,
fratrem adhibet; quae in eo reprehendat ostendit; quae ipse intellegat,
quae civitas queratur proponit; monet ut in reliquum tempus omnes
suspiciones vitet; praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit.
Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur, scire
possit.
[I, 21] Eodem die ab exploratoribus certior factus
hostes
sub monte consedisse milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset
natura montis et qualis in circuitu ascensus qui cognoscerent misit.
renuntiatum est facilem esse. de tertia vigilia T. Labienum legatum pro
praetore cum duabus legionibus et iis ducibus, qui iter cognoverant,
summum iugum montis ascendere iubet; quid sui consilii sit ostendit.
ipse de quarta vigilia eodem itinere, quo hostes ierant, ad eos
contendit equitatumque omnem ante se mittit. P. Considius, qui rei
militaris peritissimus habebatur et in exercitu L. Sullae et postea in
M. Crassi fuerat, cum exploratoribus praemittitur.
[I, 22] Prima luce, cum summus mons a [Lucio]
Labieno
teneretur, ipse ab hostium castris non longius mille et quingentis
passibus abesset neque, ut postea ex captivis comperit, aut ipsius
adventus aut Labieni cognitus esset, Considius equo admisso ad eum
accurrit, dicit montem quem a Labieno occupari voluerit, ab hostibus
teneri: id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse. Caesar suas
copias in proximum collem subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat
ei praeceptum a Caesare, ne proelium committeret, nisi ipsius copiae
prope hostium castra visae essent, ut undique uno tempore in hostes
impetus fieret, monte occupato nostros exspectabat proelioque
abstinebat. multo denique die per exploratores Caesar cognovit et
montem ab suis teneri et Helvetios castra movisse et Considium timore
perterritum, quod non vidisset, pro viso sibi renuntiavisse. eo die quo
consueverat intervallo hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum
castris castra ponit.
[I, 23] Postridie eius diei, quod omnino biduum
supererat,
cum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido
Haeduorum longe maximo et copiosissimo, non amplius milibus passuum
xviii aberat, rei frumentariae prospiciendum existimans iter ab
Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit. ea res per fugitivos L.
Aemilii, decurionis equitum Gallorum, hostibus nuntiatur. Helvetii seu
quod timore perterritos Romanos discedere a se existimarent, eo magis
quod pridie superioribus locis occupatis proelium non commisissent,
sive eo quod re frumentaria intercludi posse
confiderent,
commutato consilio atque itinere converso nostros a novissimo agmine
insequi ac lacessere coeperunt.
[I, 24]
Postquam id animadvertit, copias suas Caesar in
proximum collem subducit equitatumque, qui sustineret hostium impetum,
misit. ipse interim in colle medio triplicem aciem instruxit legionum
quattuor veteranarum; in summo iugo duas legiones, quas in Gallia
citeriore proxime conscripserat, et omnia auxilia conlocari, ita uti
supra se totum montem hominibus compleret, interea sarcinas in unum
locum conferri et eum ab his, qui in superiore acie constiterant,
muniri iussit. Helvetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta in
unum locum contulerunt; ipsi confertissima acie reiecto nostro equitatu
phalange facta sub primam nostram aciem successerunt.
[I, 25] Caesar
primum suo, deinde omnium ex conspectu
remotis equis, ut aequato omnium periculo spem fugae tolleret,
cohortatus suos proelium commisit. milites e loco superiore pilis
missis facile hostium phalangem perfregerunt. ea disiecta gladiis
destrictis in eos impetum fecerunt. Gallis magno ad pugnam erat
impedimento, quod pluribus eorum scutis uno ictu
pilorum
transfixis et conligatis, cum ferrum se inflexisset, neque evellere
neque sinistra impedita satis commode pugnare poterant, multi ut diu
iactato bracchio praeoptarent scuta e manu emittere et nudo corpore
pugnare. tandem vulneribus defessi et pedem referre et, quod mons
suberat circiter mille passuum, eo se recipere coeperunt. capto monte
et succedentibus nostris Boii et Tulingi, qui hominum milibus circiter
xv agmen hostium claudebant et novissimis praesidio erant, ex itinere
nostros latere aperto adgressi circumvenire et id conspicati Helvetii,
qui in montem sese receperant, rursus instare et proelium redintegrare
coeperunt. Romani conversa signa bipertito intulerunt: prima et secunda
acies, ut victis ac summotis resisteret, tertia, ut venientes
sustineret.
[I, 26] Ita
ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est.
diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut
coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos
se contulerunt. nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum
pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit. ad multam noctem etiam
ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerant
et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant et nonnulli
inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque
vulnerabant. diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri
potiti sunt. ibi Orgetorigis filia atque unus e
filiis
captus est. ex eo proelio circiter milia hominum cxxx superfuerunt
eaque tota nocte continenter ierunt. nullam partem noctis itinere
intermisso in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter
vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri triduum morati
eos sequi non potuissent. Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque misit,
ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem loco
quo Helvetios habiturum. ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos
sequi coepit.
[I, 27]
Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de
deditione ad eum miserunt. qui cum eum in itinere convenissent seque ad
pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissent atque
eos in eo loco, quo tum essent, suum adventum exspectare iussisset,
paruerunt. eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos, qui ad
eos perfugissent, poposcit. dum ea conquiruntur et conferuntur nocte
intermissa, circiter hominum milia sex eius pagi qui Verbigenus
appellatur, sive timore perterriti, ne armis traditis supplicio
adficerentur, sive spe salutis inducti quod in tanta multitudine
dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse
existimarent, prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum
finesque Germanorum contenderunt.
[I, 28] Quod
ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant,
his uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vellent,
imperavit; reductos in hostium numero habuit; reliquos omnes obsidibus,
armis, perfugis traditis in deditionem accepit. Helvetios, Tuligos,
Latobrigos in fines suos unde erant profecti reverti iussit et quod
omnibus frugibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent,
Allobrogibus imperavit ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida
vicosque quos incenderant restituere iussit. id ea maxime ratione
fecit, quod noluit eum locum unde Helvetii discesserant vacare, ne
propter bonitatem agrorum Germani qui trans Rhenum incolunt suis
finibus in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae provinciae
Allobrogibusque essent. Boios petentibus Haeduis, quod egregia virtute
erant cogniti, ut in finibus suis conlocarent, concessit; quibus illi
agros dederunt quosque postea in parem iuris libertatisque condicionem
atque ipsi erant receperunt.
[I, 29] In
castris Helvetiorum tabulae repertae sunt
litteris Graecis confectae et ad Caesarem relatae, quibus in tabulis
nominatim ratio confecta erat, qui numerus domo exisset eorum qui arma
ferre possent, et item separatim pueri, senes mulieresque. quarum
omnium rerum summa erat capitum Helvetiorum milia ducenta sexaginta
tria, Tulingorum milia xxxvi, Latobrigorum xiiii, Rauracorum xxiii,
Boiorum xxxii; ex his qui arma ferre possent ad milia nonaginta duo.
summa omnium fuerunt ad milia trecenta sexaginta octo. eorum qui domum
red ierunt, censu habito ut Caesar imperaverat, repertus est
numerus milium centum et decem.
[I, 30] Bello
Helvetiorum confecto totius fere Galliae
legati principes civitatum ad Caesarem gratulatum convenerunt:
intellegere sese, tametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi
Romani ab his poenas bello repetisset, tamen eam rem non minus ex usu
terrae Galliae quam populi Romani accidisse, propterea quod eo consilio
florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent, uti toti Galliae
bellum inferrent imperioque potirentur locumque domicilio ex magna
copia deligerent quem ex omni Gallia opportunissimum ac fructuosissimum
iudicassent reliquasque civitates stipendiarias haberent. petiverunt
uti sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere idque
Caesaris voluntate facere liceret; sese habere quasdam res quas ex
communi consensu ab eo petere vellent. ea re permissa diem concilio
constituerunt et iure iurando, nequis enuntiaret, nisi quibus communi
consilio mandatum esset, inter se sanxerunt.
[I, 31] Eo
concilio dimisso idem principes civitatum, qui
ante fuerant, ad Caesarem reverterunt petieruntque, uti sibi secreto in
occulto de sua omniumque salute cum eo agere liceret. ea re impetrata
sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt: non minus se id
contendere et laborare, ne ea quae dixissent enuntiarentur, quam uti ea
quae vellent impetrarent, propterea quod, si enuntiatum esset, summum
in cruciatum se venturos viderent. locu tus est pro his
Diviciacus Haeduus: Galliae totius factiones esse duas: harum alterius
principatum tenere Haeduos, alterius Arvernos. hi cum tantopere de
potentatu inter se multos annos contenderent, factum esse uti ab
Arvernis Sequanisque Germani mercede arcesserentur. horum primo
circiter milia xv Rhenum transisse; posteaquam agros et cultum et
copias Gallorum homines feri ac barbari adamassent, traductos plures;
nunc esse in Gallia ad centum et viginti milium numerum. cum his
Haeduos eorumque clientes semel atque iterum armis contendisse; magnam
calamitatem pulsos accepisse, omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem
equitatum amisisse. quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui et
sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia plurimum ante in
Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos
civitatis et iure iurando civitatem obstringere, sese neque obsides
repetituros neque auxilium a populo Romano imploraturos neque
recusaturos, quominus perpetuo sub illorum dicione atque imperio
essent. unum se esse ex omni civitate Haeduorum, qui adduci non
potuerit, ut iuraret aut liberos suos obsides daret. ob eam rem se ex
civitate profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum,
quod solus neque iure iurando neque obsidibus teneretur. sed peius
victoribus Sequanis quam Haeduis victis accidisse, propterea quod
Ariovistus rex Germanorum in eorum finibus consedisset tertiamque
partem agri Sequani, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset, et
nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet, propterea quod
paucis mensibus ante Harudum milia hominum xxiiii ad eum venissent,
quibus locus ac sedes pararentur. futurum esse paucis annis, uti omnes
ex Galliae finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent;
neque enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro, neque hanc
consuetudinem victus cum illa comparandam. Ariovistum autem ut semel
Gallorum copias proelio vicerit, quod proelium factum sit ad
Magetobrigam, superbe et crudeliter imperare, obsides nobilissimi
cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla cruciatusque edere, si
qua res non ad nutum aut ad voluntatem eius facta sit. hominem esse
barbarum, iracundum, temerarium; non posse eius imperia diutius
sustineri. nisi si quid in Caesare populoque Romano sit auxilii,
omnibus Gallis idem esse faciendum, quod Helvetii fecerint, ut domo
emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant
fortunamque, quaecumque accidat, experiantur. haec si enuntiata
Ariovisto sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus, qui apud eum
sint, gravissimum supplicium sumat. Caesarem vel auctoritate sua atque
exercitus vel recenti victoria vel nomine populi Romani deterrere
posse, ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur, Galliamque
omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere.
[I, 32] Hac
oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant
magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt. animadvertit Caesar
unos ex omnibus Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent,
sed tristes capite demisso terram intueri. eius rei quae causa esset
miratus ex ipsis quaesiit. nihil Sequani respondere, sed in eadem
tristitia taciti permanere. cum ab his saepius quaereret neque ullam
omnino vocem exprimere posset, idem Diviciacus Haeduus respondit: hoc
esse miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod
soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent
absentisque Ariovisti crudelitatem velut si coram adesset horrerent,
propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur, Sequanis vero,
qui intra fines suos Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in
potestate eius essent, omnes cruciatus essent perferendi.
[I, 33] His rebus cognitis Caesar Gallorum animos
verbis
confirmavit pollicitusque est sibi eam rem curae futuram; magnam se
habere spem et beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem
iniuriis facturum. hac oratione habita concilium dimisit. et secundum
ea multae res eum hortabantur, quare sibi eam rem cogitandam et
suscipiendam putaret, inprimis, quod Haeduos fratres consanguineosque
saepe numero a senatu appellatos in servitute atque in dicione videbat
Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos
intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et
rei publicae esse arbitrabatur. paulatim autem Germanos consuescere
Rhenum transire et in Galliam magnam eorum multitudinem venire populo
Romano periculosum videbat, neque sibi homines feros ac barbaros
temperaturos existimabat, quin cum omnem Galliam occupavissent, ut ante
Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam exirent atque inde in
Italiam contenderent, praesertim cum Sequanos a provincia nostra
Rhodanus divideret; quibus rebus quam maturrime occurrendum putabat.
ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam
sumpserat, ut ferendus non videretur.
[I, 34]
Quamobrem placuit ei ut ad Ariovistum legatos
mitteret, qui ab eo postularent, uti aliquem locum medium utriusque
conloquio deligeret: velle sese de re publica et summis utriusque rebus
cum eo agere. ei legationi Ariovistus respondit: si quid ipsi a Caesare
opus esset, sese ad eum venturum fuisse; si quid ille se velit, illum
ad se venire oportere. praeterea se neque sine exercitu in eas partes
Galliae venire audere quas Caesar possideret, neque exercitum sine
magno commeatu atque molimento in unum locum contrahere posse. sibi
autem mirum videri, quid in sua Gallia, quam bello vicisset, aut
Caesari aut omnino populo Romano negotii esset.
[I, 35] His
responsis ad Caesarem relatis iterum ad eum
Caesar legatos cum his mandatis mittit: quoniam tanto suo populique
Romani beneficio adfectus, cum in consulatu suo rex atque amicus ab
senatu appellatus esset, hanc sibi populoque Romano gratiam referret,
ut in conloquium venire invitatus gravaretur neque de communi re
dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse, quae ab eo
postularet: primum, ne quam multitudinem hominum amplius trans Rhenum
in Galliam traduceret; deinde obsides, quos haberet ab Haeduis,
redderet Sequanisque permitteret, ut quos illi haberent, voluntate eius
reddere illis liceret; neve Haeduos iniuria lacesseret neve his
sociisque eorum bellum inferret. si id ita fecisset, sibi populoque
Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram; si non
impetraret, sese, quoniam M. Messala M. Pisone consulibus senatus
censuisset, uti, quicumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo
rei publicae facere posset, Haeduos ceterosque amicos po puli
Romani defenderet, se Haeduorum iniurias non neglecturum.
[I, 36] Ad
haec Ariovistus respondit: ius esse belli, ut
qui vicissent, iis quos vicissent, quemadmodum vellent, imperarent;
item populum Romanum victis non ad alterius praescriptum, sed ad suum
arbitrium imperare consuesse. si ipse populo Romano non praescriberet
quemadmodum suo iure uteretur, non oportere se a populo Romano in suo
iure impediri. Haeduos sibi, quoniam belli fortunam temptassent et
armis congressi ac superati essent, stipendiarios esse factos. magnam
Caesarem iniuriam facere, qui suo adventu vectigalia sibi deteriora
faceret. Haeduis se obsides redditurum non esse neque his neque eorum
sociis iniuria bellum inlaturum, si in eo manerent quod convenisset,
stipendiumque quotannis penderent. si id non fecissent, longe his
fraternum nomen populi Romani afuturum. quod sibi Caesar denuntiaret se
Haeduorum iniurias non neglecturum, neminem secum sine sua pernicie
contendisse. cum vellet, congrederetur: intellecturum quid invicti
Germani, exercitatissimi in armis, qui inter annos xiiii tectum non
subissent, virtute possent.
[I, 37] Haec
eodem tempore Caesari mandata referebantur et
legati ab Haeduis et a Treveris veniebant: Haedui questum, quod Harudes
qui nuper in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur;
sese ne obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere potuisse;
Treveri autem, pagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse qui
Rhenum transire conarentur; his praeesse Nasuam et Cimberium fratres.
quibus rebus Caesar vehemen ter commotus maturandum sibi
existimavit, ne si nova manus Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti
sese coniunxisset, minus facile resisti posset. itaque re frumentaria,
quam celerrime potuit, comparata magnis itineribus ad Ariovistum
contendit.
[I, 38] Cum
tridui viam processisset, nuntiatum est ei
Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est
oppidum maximum Sequanorum, contendere triduique viam a suis finibus
processisse. id ne accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar
existimabat. namque omnium rerum, quae ad bellum usui erant, summa erat
in eo oppido facultas, idque natura loci sic muniebatur, ut magnam ad
ducendum bellum daret facultatem, propterea quod flumen Dubis ut
circino circumductum paene totum oppidum cingit; reliquum spatium, quod
est non amplius pedum <mille> sescentorum, qua flumen
intermittit, mons continet magna altitudine, ita ut radices eius montis
ex utraque parte ripae fluminis contingant. hunc murus circumdatus
arcem efficit et cum oppido coniungit. huc Caesar magnis nocturnis
diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium
conlocat.
[I, 39] Dum
paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae
commeatusque causa moratur, ex percontatione nostro rum
vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum
Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse
praedicabantsaepe numero sese cum his congressos ne vultum quidem atque
aciem oculorum dicebant ferre potuisse, tantus subito timor omnem
exercitum occupavit, ut non mediocriter omnium mentes animosque
perturbaret. hic primum ortus est a tribunis militum, praefectis
reliquisque, qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in
re militari usum habebant. quorum alius alia causa inlata, quam sibi ad
proficiscendum necessariam esse diceret, petebat ut eius voluntate
discedere liceret; nonnulli pudore adducti, ut timoris suspicionem
vitarent, remanebant. hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas
tenere poterant; abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut
cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. vulgo totis
castris testamenta obsignabantur. horum vocibus ac timore paulatim
etiam ii qui magnum in castris usum habebant, milites centurionesque
quique equitatui praeerant, perturbabantur. qui se ex his minus timidos
existimari volebant, non se hostem vereri, sed angustias itineris et
magnitudinem silvarum, quae inter eos atque Ariovistum intercederent,
aut rem frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere
dicebant. nonnulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moveri ac signa
ferri iussisset, non fore dicto audientes milites neque propter timorem
signa laturos.
[I, 40] Haec
cum animadvertisset, convocato consilio
omniumque ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus vehementer
eos incusavit: primum quod aut quam in partem aut quo consilio
ducerentur, sibi quaerendum aut cogitandum putarent. Ariovistum se
consule cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse; cur hunc tam
temere quisquam ab officio discessurum iudicaret? sibi quidem
persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum
perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum.
quodsi furore atque amentia impulsus bellum intulisset, quid tandem
vererentur? aut cur de sua virtute aut de ipsius diligentia
desperarent? factum eius hostis periculum patrum nostrorum memoria, cum
Cimbris et Teutonis a C. Mario pulsis non minorem laudem exercitus quam
ipse imperator meritus videbatur; factum etiam nuper in Italia servili
tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplina, quam a nobis
accepissent, sublevarent, ex quo iudicari posset, quantum haberet in se
boni constantia, propterea quod, quos aliquamdiu inermes sine causa
timuissent, hos postea armatos ac victores superassent. denique hos
esse eosdem Germanos, quibuscum saepe numero Helvetii congressi non
solum in suis, sed etiam in illorum finibus plerumque superassent, qui
tamen pares esse nostro exercitui non potuerint. si quos adversum
proelium et fuga Gallorum commoveret, hos, si quaererent, reperire
posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum,
cum
multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem
fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum magis
ratione et consilio quam virtute vicisse. cui rationi contra homines
barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare
nostros exercitus capi posse. qui suum timorem in rei frumentariae
simulationem angustiasque itineris conferrent, facere arroganter, cum
aut de officio imperatoris desperarent aut praescribere auderent. haec
sibi esse curae; frumentum Sequanos, Leucos, Lingones subministrare
iamque esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos brevi tempore
iudicaturos. quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur,
nihil se ea re commoveri; scire enim quibuscumque exercitus dicto
audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo
facinore comperto avaritiam esse convictam. suam innocentiam perpetua
vita, felicitatem Helvetiorum bello esse perspectam. itaque se, quod in
longiorem diem conlaturus fuisset, repraesentaturum et proxima nocte de
quarta vigilia castra moturum, ut quam primum intellegere posset, utrum
apud eos pudor atque officium an 5timor plus valeret. quodsi praeterea
nemo sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua non
dubitaret, sibique eam praetoriam cohortem futuram.
huic
Caesar legioni indulserat praecipue et propter virtutem confidebat
maxime.
[I, 41] Hac oratione habita mirum in modum conversae
sunt
omnium mentes summaque alacritas et cupiditas belli gerendi iniecta
est, princepsque decima legio per tribunos militum ei gratias egit,
quod de se optimum iudicium fecisset, seque esse ad bellum gerendum
paratissimam confirmavit. deinde reliquae legiones cum tribunis militum
et primorum ordinum centurionibus egerunt, uti per eos Caesari satis
facerent; se neque umquam dubitasse neque timuisse neque de summa belli
suum iudicium, sed imperatoris esse existimavisse. eorum satisfactione
accepta et itinere exquisito per Diviciacum, quod e Gallis ei maximam
fidem habebat, ut milium amplius quinquaginta circuitu locis apertis
exercitum duceret, de quarta vigilia, ut dixerat, profectus est.
septimo die, cum iter non intermitteret, ab exploratoribus certior
factus est Ariovisti copias a nostris milia passuum quattuor et viginti
abesse.
[I, 42]
Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos ad
eum mittit: quod antea de conloquio postulasset, id
per se
fieri licere, quoniam propius accessisset seque id sine periculo facere
posse existimaret. non respuit condicionem Caesar, iamque eum ad
sanitatem reverti arbitrabatur, cum id quod antea petenti denegasset,
ultro polliceretur, magnamque in spem veniebat pro suis tantis
populique Romani in eum beneficiis cognitis suis postulatis fore, uti
pertinacia desisteret. dies conloquio dictus est ex eo die quintus.
interim cum legati saepe ultro citroque inter eos mitterentur,
Ariovistus postulavit ne quem peditem ad conloquium Caesar adduceret:
vereri se ne per insidias ab eo circumveniretur; uterque cum equitatu
veniret; alia ratione sese non esse venturum. Caesar, quod neque
conloquium interposita causa tolli volebat neque salutem suam Gallorum
equitatui committere audebat, commodissimum esse statuit omnibus equis
Gallis equitibus detractis eo legionarios milites legionis decimae, cui
quam maxime confidebat, imponere, ut praesidium quam amicissimum,
siquid opus facto esset, haberet. quod cum fieret, non inridicule
quidam ex militibus decimae legionis dixit plus quam pollicitus esset
Caesarem ei facere: pollicitum se in cohortis praetoriae loco decimam
legionem habiturum ad equum rescribere.
[I, 43]
Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis
grandis. hic locus aequum fere spatium a castris utriusque, Ariovisti
et Caesaris, aberat. eo, ut erat dictum, ad conloquium venerunt.
legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus ducentis ab eo tumulo
constituit; item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt.
Ariovistus, ex equis ut conloquerentur et praeter se denos ad
conloquium adducerent, postulavit. ubi eo ventum est, Caesar initio
orationis sua senatusque in eum beneficia commemoravit, quod rex
appellatus esset a senatu, quod amicus, quod munera amplissime missa;
quam rem et paucis contigisse et pro magnis hominum officiis consuesse
tribui docebat; illum, cum neque aditum neque causam postulandi iustam
haberet, beneficio ac liberalitate sua ac senatus ea praemia
consecutum. docebat etiam quam veteres quamque iustae causae
necessitudinis ipsis cum Haeduis intercederent, quae senatus consulta
quotiens quamque honorifica in eos facta essent, ut omni tempore totius
Galliae principatum Headui tenuissent, prius etiam quam nostram
amicitiam adpetissent. populi Romani hanc esse consuetudinem, ut socios
atque amicos non modo sui nihil deperdere, sed gratia, dignitate,
honore auctiores velit esse; quod vero ad amicitiam populi Romani
attulissent, id iis eripi quis pati posset? postulavit deinde eadem,
quae legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum sociis
bellum inferret, obsides redderet, si nullam partem Germanorum domum
remittere posset, at ne quos amplius Rhenum transire
pateretur.
[I, 44]
Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de
suis virtutibus multa praedicavit: transisse Rhenum sese non sua
sponte, sed rogatum et accersitum a Gallis; non sine magna spe
magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse; sedes habere in
Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos; stipendium
capere iure belli, quod victores victis imponere consuerint. non sese
Gallis, sed Gallos sibi bellum intulisse; omnes Galliae civitates ad se
oppugnandum venisse ac contra se castra habuisse; eas omnes copias uno
a se proelio pulsas ac superatas esse. si iterum experiri velint, se
iterum paratum esse decertare; si pace uti velint, iniquum esse de
stipendio recusare, quod sua voluntate ad id tempus pependerint.
amicitiam populi Romani sibi ornamento et praesidio, non detrimento
esse oportere, idque se hac spe petisse. si per populum Romanum
stipendium remittatur et dediticii subtrahantur, non minus se libenter
recusaturum populi Romani amicitiam quam adpetierit. quod multitudinem
Germanorum in Galliam traducat, id se sui muniendi, non Galliae
inpugnandae causa facere. eius rei testimonium esse quod nisi rogatus
non venerit et quod bellum non intulerit, sed defenderit. se prius in
Galliam venisse quam populum Romanum; numquam ante hoc tempus exercitum
populi Romani Galliae provinciae finibus egressum. quid sibi vellet?
cur in suas possessiones veniret? provinciam suam hanc esse Galliam,
sicut illam nostram. ut ipsi concedi non oporteret, si in nostros fines
impetum faceret, sic item nos esse iniquos, quod in suo iure se
interpellaremus. quod a se Haeduos amicos appellatos diceret, non se
tam barbarum neque tam imperitum esse rerum ut non sciret neque bello
Allobrogum proximo Haeduos Romanis auxilium tulisse, neque ipsos in his
contentionibus, quas Haedui secum et cum Sequanis habuissent, auxilio
populi Romani usos esse. debere se suspicari simulata Caesarem
amicitia, quod exercitum in Gallia habeat, sui opprimendi causa habere.
qui nisi decedat atque exercitum deducat ex his regionibus, sese illum
non pro amico, sed pro hoste habiturum. quodsi eum interfecerit, multis
se nobilibus principibusque populi Romani gratum esse facturumid se ab
ipsis per eorum nuntios compertum habere, quorum omnium gratiam atque
amicitiam eius morte redimere posset. quodsi decessisset et liberam
possessionem Galliae sibi tradidisset, magno se illum praemio
remuneraturum et quaecumque bella geri vellet sine ullo eius labore et
periculo confecturum.
[I, 45] Multa
a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare
negotio desistere non posset; neque suam neque populi Romani
consuetudinem pati uti optime meritos socios desereret, neque se
iudicare Galliam potius esse Ariovisti quam populi Romani. bello
superatos esse Arvernos et Rutenos a Q. Fabio Maximo, quibus populus
Romanus ignovisset neque in provinciam redegisset neque stipendium
imposuisset. quodsi antiquissimum quodque tempus spectari oporteret,
populi Romani iustissimum esse in Gallia imperium; si iudicium senatus
observari oporteret, liberam debere esse Galliam, quam bello victam
suis legibus uti voluisset.
[I, 46] Dum
haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum
est equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros
adequitare, lapides telaque in nostros conicere. Caesar loquendi finem
fecit seque ad suos recepit suisque imperavit ne quod omnino telum in
hostes reicerent. nam etsi sine ullo periculo legionis delectae cum
equitatu proelium fore videbat, tamen committendum non putabat, ut
pulsis hostibus dici posset eos ab se per fidem in conloquio
circumventos. posteaquam in vulgus militum elatum est, qua arrogantia
in conloquio Ariovistus usus omni Gallia Romanis interdixisset
impetumque in nostros eius equites fecissent eaque res conloquium
diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi maius exercitui
iniectum est.
[I, 47] Biduo
post Ariovistus ad Caesarem legatos mittit:
velle se de iis rebus, quae inter eos agi coeptae neque perfectae
essent, agere cum eo; uti aut iterum conloquio diem constitueret aut,
si id minus vellet, ex suis legatis aliquem ad se mitteret. conloquendi
Caesari causa visa non est, et eo magis, quod pridie eius diei Germani
retineri non potuerant quin in nostros tela conicerent. legatum ex suis
sese magno cum periculo ad eum missurum et hominibus feris obiecturum
existimabat. commodissimum visum est C. Valerium Procillum, C. Valeri
Caburi filium, summa virtute et humanitate adulescentem, cuius pater a
C. Valerio Flacco civitate donatus erat, et propter fidem et propter
linguae Gallicae scientiam, qua multa iam Ariovistus longinqua
consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germanis causa non esset,
ad eum mittere et una M. Metium, qui hospitio Ariovisti utebatur. his
mandavit ut quae diceret Ariovistus cognoscerent et ad se referrent.
quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset, exercitu suo
praesente conclamavit: quid ad se venirent? an speculandi causa?
conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit.
[I, 48] Eodem
die castra promovit et milibus passuum sex a
Caesaris castris sub monte consedit. postridie eius diei praeter castra
Caesaris suas copias traduxit et milibus passuum duobus ultra eum
castra fecit eo consilio uti frumento commeatuque, qui ex Sequanis et
Haeduis supportaretur, Caesarem intercluderet. ex eo die dies continuos
quinque Caesar pro castris suas copias produxit et aciem instructam
habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio contendere, ei potestas non
deesset. Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit,
equestri proelio cotidie contendit. genus hoc erat pugnae quo se
Germani exercuerant: equitum milia erant sex, totidem numero pedites
velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia singuli singulos suae
salutis causa delegerant; cum his in proeliis versabantur, ad hos se
equites recipiebant; hi, si quid erat durius, concurrebant; si qui
graviore vulnere accepto equo deciderat, circumsistebant; si quo erat
longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat horum
exercitatione celeritas, ut iubis equorum sublevati cursum adaequarent.
[I, 49] Ubi
eum castris se tenere Caesar intellexit, ne
diutius commeatu prohiberetur, ultra eum locum quo in loco Germani
consederant, circiter passus sescentos ab his, castris idoneum locum
delegit acieque triplici instructa ad eum locum venit. primam et
secundam aciem in armis esse, tertiam castra munire iussit. hic locus
ab hoste circiter passus sescentos, uti dictum est, aberat. eo circiter
hominum numero sedecim milia expedita cum omni equitatu Ariovistus
misit, quae copiae nostros terrerent et munitione prohiberent. nihilo
setius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem propulsare,
tertiam opus perficere iussit. munitis castris duas ibi legiones
reliquit et partem auxiliorum, quattuor reliquas legiones in castra
maiora reduxit.
[I, 50]
Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque
copias suas eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem
instruxit hostibusque pugnandi potestatem fecit. ubi ne tum quidem eos
prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit. tum
demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret,
misit. acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est. solis occasu
suas copias Ariovistus multis et inlatis et acceptis vulneribus in
castra reduxit. cum ex captivis quaereret Caesar, quamobrem Ariovistus
proelio non decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos ea
consuetudo esset, ut matres familiae eorum sortibus vaticinationibusque
declararent, utrum proelium committi ex usu esset necne; eas ita
dicere: non esse fas Germanos superare, si ante novam lunam proelio
contendissent.
[I, 51]
Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque
castris, quod satis esse visum est, reliquit, alarios omnes in
conspectu hostium pro castris minoribus constituit, quod minus
multitudine militum legionariorum pro hostium numero valebat, ut ad
speciem alariis uteretur; ipse triplici instructa acie usque ad castra
hostium accessit. tum demum necessario Germani suas copias castris
eduxerunt generatimque constituerunt paribus intervallis Harudes,
Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque
aciem suam raedis et carris circumdederunt, ne qua spes in fuga
relinqueretur. eo mulieres imposuerunt, quae ad proelium proficiscentes
passis manibus flentes implorabant, ne se in servitutem Romanis
traderent.
[I, 52] Caesar
singulis legionibus singulos legatos et
quaestorem praefecit, uti eos testes suae quisque virtutis haberet;
ipse a dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium esse
animadverterat, proelium commisit. ita nostri acriter in hostes signo
dato impetum fecerunt, itaque hostes repente celeriterque procurrerunt,
ut spatium pila in hostes coniciendi non daretur. relictis pilis
comminus gladiis pugnatum est. at Germani celeriter ex consuetudine sua
phalange facta impetus gladiorum exceperunt. reperti sunt complures
nostri, qui in phalangem insilirent et scuta manibus revellerent et
desuper vulnerarent. cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in
fugam coniecta esset, a dextro cornu vehementer multitudine suorum
nostram aciem premebant. id cum animadvertisset P. Crassus adulescens
qui equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii, qui inter aciem
versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit.
[I, 53] Ita
proelium restitutum est, atque omnes hostes
terga verterunt neque prius fugere destiterunt, quam ad flumen Rhenum
milia passuum ex eo loco circiter quinque pervenerunt. ibi perpauci aut
viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi
salutem reppererunt. in his fuit Ariovistus qui naviculam deligatam ad
ripam nactus ea profugit; reliquos omnes equitatu consecuti nostri
interfecerunt. duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba natione, quam
domo secum duxerat, altera Norica regis Voccionis soror, quam in Gallia
duxerat a fratre missam: utraque in ea fuga periit; duae filiae: harum
altera occisa, altera capta est. C. Valerius Procillus, cum a
custodibus in fuga trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem
hostes equitatu persequentem incidit. quae quidem res Caesari non
minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod hominem
honestissimum provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum
ex manibus hostium sibi restitutum videbat neque eius calamitate de
tanta voluptate et gratulatione quicquam fortuna deminuerat. is se
praesente de se ter sortibus consultum dicebat, utrum igni statim
necaretur an in aliud tempus reservaretur; sortium beneficio se esse
incolumem. item M. Metius repertus et ad eum reductus est.
[I, 54] Hoc
proelio trans Rhenum nuntiato Suebi, qui ad
ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt. quos ubi, qui proximi
Rhenum incolunt, perterritos senserunt, insecuti magnum ex his numerum
occiderunt. Caesar una aestate duobus maximis bellis confectis maturius
paulo quam tempus anni postulabat, in hiberna in Sequanos exercitum
deduxit. hibernis Labienum praeposuit, ipse in citeriorem Galliam ad
conventus agendos profectus est.