LIBER SECVNDVS
[II, 1] Cum esset Caesar in citeriore Gallia [in hibernis], ita uti
supra demonstravimus, crebri ad eum rumores adferebantur litterisque
item Labieni certior fiebat omnes Belgas, quam tertiam esse Galliae
partem dixeramus, contra populum Romanum coniurare obsidesque inter se
dare. Coniurandi has esse causas: primum quod vererentur ne, omni
pacata Gallia, ad eos exercitus noster adduceretur; deinde quod ab non
nullis Gallis sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius in
Gallia versari noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque
inveterascere in Gallia moleste ferebant, partim qui mobilitate et
levitate animi novis imperiis studebant; ab non nullis etiam quod in
Gallia a potentioribus atque iis qui ad conducendos homines facultates
habebant vulgo regna occupabantur; qui minus facile eam rem imperio
nostro consequi poterant.
[II, 2] His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in
citeriore Gallia novas conscripsit et inita aestate in ulteriorem
Galliam qui deduceret Q. Pedium legatum misit. Ipse, cum primum pabuli
copia esse inciperet, ad exercitum venit. Dat negotium Senonibus
reliquisque Gallis qui finitimi Belgis erant uti ea quae apud eos
gerantur cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. Hi constanter
omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum locum conduci. Tum
vero dubitandum non existimavit quin ad eos proficisceretur. Re
frumentaria provisa castra movet diebusque circiter XV ad fines
Belgarum pervenit.
[II, 3] Eo cum de improviso
celeriusque omnium opinione venisset, Remi,
qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad eum legatos Iccium et
Andebrogium, primos civitatis, miserunt, qui dicerent se suaque omnia
in fidem atque potestatem populi Romani permittere, neque se cum
reliquis Belgis consensisse neque contra populum Romanum coniurasse,
paratosque esse et obsides dare et imperata facere et oppidis recipere
et frumento ceterisque rebus iuvare; reliquos omnes Belgas in armis
esse, Germanosque qui cis Rhenum incolant sese cum his coniunxisse,
tantumque esse eorum omnium furorem ut ne Suessiones quidem, fratres
consanguineosque suos, qui eodem iure et isdem legibus utantur, unum
imperium unumque magistratum cum ipsis habeant, deterrere potuerint
quin cum iis consentirent.
[II, 4] Cum ab iis quaereret quae
civitates quantaeque in armis essent
et quid in bello possent, sic reperiebat: plerosque Belgos esse ortos a
Germanis Rhenumque antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi
consedisse Gallosque qui ea loca incolerent expulisse, solosque esse
qui, patrum nostrorum memoria omni Gallia vexata, Teutonos Cimbrosque
intra suos fines ingredi prohibuerint; qua ex re fieri uti earum rerum
memoria magnam sibi auctoritatem magnosque spiritus in re militari
sumerent. De numero eorum omnia se habere explorata Remi dicebant,
propterea quod propinquitatibus adfinitatibus quo coniuncti quantam
quisque multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum
pollicitus sit cognoverint. Plurimum inter eos Bellovacos et virtute et
auctoritate et hominum numero valere: hos posse conficere armata milia
centum, pollicitos ex eo numero electa milia LX totiusque belli
imperium sibi postulare. Suessiones suos esse finitimos; fines
latissimos feracissimosque agros possidere. Apud eos fuisse regem
nostra etiam memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum, qui cum
magnae partis harum regionum, tum etiam Britanniae imperium obtinuerit;
nunc esse regem Galbam: ad hunc propter iustitiam prudentiamque summam
totius belli omnium voluntate deferri; oppida habere numero XII,
polliceri milia armata L; totidem Nervios, qui maxime feri inter ipsos
habeantur longissimeque absint; XV milia Atrebates, Ambianos X milia,
Morinos XXV milia, Menapios VII milia, Caletos X milia, Veliocasses et
Viromanduos totidem, Atuatucos XVIIII milia; Condrusos, Eburones,
Caerosos, Paemanos, qui uno nomine Germani appellantur, arbitrari ad XL
milia.
[II, 5] Caesar Remos cohortatus
liberaliterque oratione prosecutus
omnem senatum ad se convenire principumque liberos obsides ad se adduci
iussit. Quae omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. Ipse
Diviciacum Haeduum magnopere cohortatus docet quanto opere rei publicae
communisque salutis intersit manus hostium distineri, ne cum tanta
multitudine uno tempore confligendum sit. Id fieri posse, si suas
copias Haedui in fines Bellovacorum introduxerint et eorum agros
populari coeperint. His datis mandatis eum a se dimittit. Postquam
omnes Belgarum copias in unum locum coactas ad se venire vidit neque
iam longe abesse ab iis quos miserat exploratoribus et ab Remis
cognovit, flumen Axonam, quod est in extremis Remorum finibus,
exercitum traducere maturavit atque ibi castra posuit. Quae res et
latus unum castrorum ripis fluminis muniebat et post eum quae erant
tuta ab hostibus reddebat et commeatus ab Remis reliquisque civitatibus
ut sine periculo ad eum portari possent efficiebat. In eo flumine pons
erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium
Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in altitudinem
pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.
[II, 6] Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia
passuum VIII. Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt.
Aegre eo die sustentatum est. Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio
est haec: ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in
murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est,
testudine facta portas succedunt murumque subruunt. Quod tum facile
fiebat. Nam cum tanta multitudo lapides ac tela coicerent, in muro
consistendi potestas erat nulli. Cum finem oppugnandi nox fecisset,
Iccius Remus, summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido
praeerat, unus ex iis qui legati de pace ad Caesarem venerant, nuntium
ad eum mittit, nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius sustinere
non posse.
[II, 7] Eo de media nocte Caesar
isdem ducibus usus qui nuntii ab Iccio
venerant, Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio
oppidanis mittit; quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium
propugnandi accessit et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi
discessit. Itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remorum
depopulati, omnibus vicis aedificiisque quo adire potuerant incensis,
ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et a milibus passuum
minus duobus castra posuerunt; quae castra, ut fumo atque ignibus
significabatur, amplius milibus passuum VIII latitudinem patebant.
[II, 8] Caesar primo et propter
multitudinem hostium et propter eximiam
opinionem virtutis proelio supersedere statuit; cotidie tamen
equestribus proeliis quid hostis virtute posset et quid nostri auderent
periclitabatur. Ubi nostros non esse inferiores intellexit, loco pro
castris ad aciem instruendam natura oportuno atque idoneo, quod is
collis ubi castra posita erant paululum ex planitie editus tantum
adversus in latitudinem patebat quantum loci acies instructa occupare
poterat, atque ex utraque parte lateris deiectus habebat et in fronte
leniter fastigatus paulatim ad planitiem redibat, ab utroque latere
eius collis transversam fossam obduxit circiter passuum CCCC et ad
extremas fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit, ne, cum
aciem instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab
lateribus pugnantes suos circumvenire possent. Hoc facto, duabus
legionibus quas proxime conscripserat in castris relictis ut, si quo
opus esset, subsidio duci possent, reliquas VI legiones pro castris in
acie constituit. Hostes item suas copias ex castris eductas
instruxerunt.
[II, 9] Palus erat non magna inter
nostrum atque hostium exercitum.
Hanc si nostri transirent hostes expectabant; nostri autem, si ab illis
initium transeundi fieret, ut impeditos adgrederentur, parati in armis
erant. Interim proelio equestri inter duas acies contendebatur. Ubi
neutri transeundi initium faciunt, secundiore equitum proelio nostris
Caesar suos in castra reduxit. Hostes protinus ex eo loco ad flumen
Axonam contenderunt, quod esse post nostra castra demonstratum est. Ibi
vadis repertis partem suarum copiarum traducere conati sunt eo consilio
ut, si possent, castellum, cui praeerat Q. Titurius legatus,
expugnarent pontemque interscinderent; si minus potuissent, agros
Remorum popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum erant,
commeatuque nostros prohiberent.
[II, 10] [Caesar] certior factus ab
Titurio omnem equitatum et levis
armaturae Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit atque ad
eos contendit. Acriter in eo loco pugnatum est. Hostes impeditos nostri
in flumine adgressi magnum eorum numerum occiderunt; per eorum corpora
reliquos audacissime transire conantes multitudine telorum reppulerunt
primosque, qui transierant, equitatu circumventos interfecerunt.
Hostes, ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se
fefellisse intellexerunt neque nostros in locum iniquiorum progredi
pugnandi causa viderunt atque ipsos res frumentaria deficere coepit,
concilio convocato constituerunt optimum esse domum suam quemque
reverti, et quorum in fines primum Romani exercitum introduxissent, ad
eos defendendos undique convenirent, ut potius in suis quam in alienis
finibus decertarent et domesticis copiis rei frumentariae uterentur. Ad
eam sententiam cum reliquis causis haec quoque ratio eos deduxit, quod
Diviciacum atque Haeduos finibus Bellovacorum adpropinquare
cognoverant. His persuaderi ut diutius morarentur neque suis auxilium
ferrent non poterat.
[II, 11] Ea re constituta, secunda
vigilia magno cum, strepitu ac
tumultu castris egressi nullo certo ordine neque imperio, cum sibi
quisque primum itineris locum peteret et domum pervenire properaret,
fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur. Hac re statim Caesar
per speculatores cognita insidias veritus, quod qua de causa
discederent nondum perspexerat, exercitum equitatumque castris
continuit. Prima luce, confirmata re ab exploratoribus, omnem
equitatum, qui novissimum agmen moraretur, praemisit. His Q. Pedium et
L. Aurunculeium Cottam legatos praefecit; T. Labienum legatum cum
legionibus tribus subsequi iussit. Hi novissimos adorti et multa milia
passuum prosecuti magnam multitudinem eorum fugientium conciderunt, cum
ab extremo agmine, ad quos ventum erat, consisterent fortiterque
impetum nostrorum militum sustinerent, priores, quod abesse a periculo
viderentur neque ulla necessitate neque imperio continerentur, exaudito
clamore perturbatis ordinibus omnes in fuga sibi praesidium ponerent.
Ita sine ullo periculo tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt
quantum fuit diei spatium; sub occasum solis sequi destiterunt seque in
castra, ut erat imperatum, receperunt.
[II, 12] Postridie eius diei Caesar, prius quam se hostes ex terrore ac
fuga reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis erant,
exercitum duxit et magno itinere [confecto] ad oppidum Noviodunum
contendit. Id ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus
esse audiebat, propter latitudinem fossae murique altitudinem paucis
defendentibus expugnare non potuit. Castris munitis vineas agere
quaeque ad oppugnandum usui erant comparare coepit. Interim omnis ex
fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte convenit. Celeriter
vineis ad oppidum actis, aggere iacto turribusque constitutis,
magnitudine operum, quae neque viderant ante Galli neque audierant, et
celeritate Romanorum permoti legatos ad Caesarem de deditione mittunt
et petentibus Remis ut conservarentur impetrant.
[II, 13] Caesar, obsidibus acceptis
primis civitatis atque ipsius
Galbae regis duobus filiis armisque omnibus ex oppido traditis, in
deditionem Suessiones accipit exercitumque in Bellovacos ducit. Qui cum
se suaque omnia in oppidum Bratuspantium contulissent atque ab eo
oppido Caesar cum exercitu circiter milia passuum V abesset, omnes
maiores natu ex oppido egressi manus ad Caesarem tendere et voce
significare coeperunt sese in eius fidem ac potestatem venire neque
contra populum Romanum armis contendere. Item, cum ad oppidum
accessisset castraque ibi poneret, pueri mulieresque ex muro passis
manibus suo more pacem ab Romanis petierunt.
[II, 14] Pro his Diviciacus (nam
post discessum Belgarum dimissis
Haeduorum copiis ad eum reverterat) facit verba: Bellovacos omni
tempore in fide atque amicitia civitatis Haeduae fuisse; impulsos ab
suis principibus, qui dicerent Haeduos a Caesare in servitutem redacto.
Omnes indignitates contumeliasque perferre, et ab Haeduis defecisse et
populo Romano bellum intulisse. Qui eius consilii principes fuissent,
quod intellegerent quantam calamitatem civitati intulissent, in
Britanniam profugisse. Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his
Haeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur. Quod si
fecerit, Haeduorum auctoritatem apud omnes Belgas amplificaturum,
quorum auxiliis atque opibus, si qua bella inciderint, sustentare
consuerint.
[II, 15] Caesar honoris Diviciaci
atque Haeduorum causa sese eos in
fidem recepturum et conservaturum dixit, et quod erat civitas magna
inter Belgas auctoritate atque hominum multitudine praestabat, DC
obsides poposcit. His traditis omnibusque armis ex oppido conlatis, ab
eo loco in fines Ambianorum pervenit; qui se suaque omnia sine mora
dediderunt. Eorum fines Nervii attingebant. Quorum de natura moribusque
Caesar cum quaereret, sic reperiebat: nullum esse aditum ad eos
mercatoribus; nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam
pertinentium inferri, quod his rebus relanguescere animos eorum et
remitti virtutem existimarent; esse homines feros magnaeque virtutis;
increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui se populo Romano
dedidissent patriamque virtutem proiecissent; confirmare sese neque
legatos missuros neque ullam condicionem pacis accepturos.
[II, 16] Cum per eorum fines
triduum iter fecisset, inveniebat ex
captivis Sabim flumen a castris suis non amplius milibus passuum X
abesse; trans id flumen omnes Nervios consedisse adventumque ibi
Romanorum expectare una cum Atrebatibus et Viromanduis, finitimis suis
(nam his utrisque persuaserant uti eandem belli fortunam experirentur);
expectari etiam ab iis Atuatucorum copias atque esse in itinere;
mulieres quique per aetatem ad pugnam inutiles viderentur in eum locum
coniecisse quo propter paludes exercitui aditus non esset.
II, 17] His rebus cognitis,
exploratores centurionesque praemittit qui
locum castris idoneum deligant. Cum ex dediticiis Belgis reliquisque
Gallis complures Caesarem secuti una iter facerent, quidam ex his, ut
postea ex captivis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris
nostri exercitus perspecta, nocte ad Nervios pervenerunt atque his
demonstrarunt inter singulas legiones impedimentorum magnum numerum
intercedere, neque esse quicquam negotii, cum prima legio in castra
venisset reliquaeque legiones magnum spatium abessent, hanc sub
sarcinis adoriri; qua pulsa impedimentisque direptis, futurum ut
reliquae contra consistere non auderent. Adiuvabat etiam eorum
consilium qui rem deferebant quod Nervii antiquitus, cum equitatu nihil
possent (neque enim ad hoc tempus ei rei student, sed quicquid possunt,
pedestribus valent copiis), quo facilius finitimorum equitatum, si
praedandi causa ad eos venissent, impedirent, teneris arboribus incisis
atque inflexis crebrisque in latitudinem ramis enatis [et] rubis
sentibusque interiectis effecerant ut instar muri hae saepes munimentum
praeberent, quo non modo non intrari sed ne perspici quidem posset. His
rebus cum iter agminis nostri impediretur, non omittendum sibi
consilium Nervii existimaverunt.
[II, 18] Loci natura erat haec,
quem locum nostri castris delegerant.
Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra
nominavimus, vergebat. Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur
adversus huic et contrarius, passus circiter CC infimus apertus, ab
superiore parte silvestris, ut non facile introrsus perspici posset.
Intra eas silvas hostes in occulto sese continebant; in aperto loco
secundum flumen paucae stationes equitum videbantur. Fluminis erat
altitudo pedum circiter trium.
[II, 19] Caesar equitatu praemisso
subsequebatur omnibus copiis; sed
ratio ordoque agminis aliter se habebat ac Belgae ad Nervios
detulerant. Nam quod hostibus adpropinquabat, consuetudine sua Caesar
VI legiones expeditas ducebat; post eas totius exercitus impedimenta
conlocarat; inde duae legiones quae proxime conscriptae erant totum
agmen claudebant praesidioque impedimentis erant. Equites nostri cum
funditoribus sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu
proelium commiserunt. Cum se illi identidem in silvis ad suos
reciperent ac rursus ex silva in nostros impetum facerent, neque nostri
longius quam quem ad finem porrecta [ac] loca aperta pertinebant
cedentes insequi auderent, interim legiones VI quae primae venerant,
opere dimenso, castra munire coeperunt. Ubi prima impedimenta nostri
exercitus ab iis qui in silvis abditi latebant visa sunt, quod tempus
inter eos committendi proelii convenerat, ut intra silvas aciem
ordinesque constituerant atque ipsi sese confirmaverant, subito omnibus
copiis provolaverunt impetumque in nostros equites fecerunt. His facile
pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt,
ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine [et iam in manibus
nostris] hostes viderentur. Eadem autem celeritate adverso colle ad
nostra castra atque eos qui in opere occupati erant contenderunt.
[II, 20] Caesari omnia uno tempore
erant agenda: vexillum proponendum,
quod erat insigne, cum ad arma concurri oporteret; signum tuba dandum;
ab opere revocandi milites; qui paulo longius aggeris petendi causa
processerant arcessendi; acies instruenda; milites cohortandi; signum
dandum. Quarum rerum magnam partem temporis brevitas et incursus
hostium impediebat. His difficultatibus duae res erant subsidio,
scientia atque usus militum, quod superioribus proeliis exercitati quid
fieri oporteret non minus commode ipsi sibi praescribere quam ab aliis
doceri poterant, et quod ab opere singulisque legionibus singulos
legatos Caesar discedere nisi munitis castris vetuerat. Hi propter
propinquitatem et celeritatem hostium nihil iam Caesaris imperium
expectabant, sed per se quae videbantur administrabant.
[II, 21] Caesar, necessariis rebus
imperatis, ad cohortandos milites,
quam [in] partem fors obtulit, decucurrit et ad legionem decimam
devenit. Milites non longiore oratione cohortatus quam uti suae
pristinae virtutis memoriam retinerent neu perturbarentur animo
hostiumque impetum fortiter sustinerent, quod non longius hostes
aberant quam quo telum adigi posset, proelii committendi signum dedit.
Atque in alteram item cohortandi causa profectus pugnantibus occurrit.
Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum
animus ut non modo ad insignia accommodanda sed etiam ad galeas
induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit. Quam quisque
ab opere in partem casu devenit quaeque prima signa conspexit, ad haec
constitit, ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.
[II, 22] Instructo exercitu magis
ut loci natura [deiectusque collis]
et necessitas temporis quam ut rei militaris ratio atque ordo
postulabat, cum diversae legiones aliae alia in parte hostibus
resisterent saepibusque densissimis, ut ante demonstravimus,
interiectis prospectus impediretur, neque certa subsidia conlocari
neque quid in quaque parte opus esset provideri neque ab uno omnia
imperia administrari poterant. Itaque in tanta rerum iniquitate
fortunae quoque eventus varii sequebantur.
[II, 23] Legionis VIIII. et X.
milites, ut in sinistra parte aciei
constiterant, pilis emissis cursu ac lassitudine exanimatos
vulneribusque confectos Atrebates (nam his ea pars obvenerat) celeriter
ex loco superiore in flumen compulerunt et transire conantes insecuti
gladiis magnam partem eorum impeditam interfecerunt. Ipsi transire
flumen non dubitaverunt et in locum iniquum progressi rursus
resistentes hostes redintegrato proelio in fugam coniecerunt. Item alia
in parte diversae duae legiones, XI. et VIII., profligatis Viromanduis,
quibuscum erant congressae, ex loco superiore in ipsis fluminis ripis
proeliabantur. At totis fere castris a fronte et a sinistra parte
nudatis, cum in dextro cornu legio XII. et non magno ab ea intervallo
VII. constitisset, omnes Nervii confertissimo agmine duce Boduognato,
qui summam imperii tenebat, ad eum locum contenderunt; quorum pars ab
aperto latere legiones circumvenire, pars summum castrorum locum petere
coepit.
[II, 24] Eodem tempore equites
nostri levisque armaturae pedites, qui
cum iis una fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram, cum se
in castra reciperent, adversis hostibus occurrebant ac rursus aliam in
partem fugam petebant; et calones, qui ab decumana porta ac summo iugo
collis nostros victores flumen transire conspexerant, praedandi causa
egressi, cum respexissent et hostes in nostris castris versari
vidissent, praecipites fugae sese mandabant. Simul eorum qui cum
impedimentis veniebant clamor fremitusque oriebatur, aliique aliam in
partem perterriti ferebantur. Quibus omnibus rebus permoti equites
Treveri, quorum inter Gallos virtutis opinio est singularis, qui
auxilii causa a civitate missi ad Caesarem venerant, cum multitudine
hostium castra [nostra] compleri, legiones premi et paene circumventas
teneri, calones, equites, funditores, Numidas diversos dissipatosque in
omnes partes fugere vidissent, desperatis nostris rebus domum
contenderunt: Romanos pulsos superatosque, castris impedimentisque
eorum hostes potitos civitati renuntiaverunt.
[II, 25] Caesar ab X. legionis cohortatione ad dextrum cornu profectus,
ubi suos urgeri signisque in unum locum conlatis XII. legionis
confertos milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento vidit, quartae
cohortis omnibus centurionibus occisis signiferoque interfecto, signo
amisso, reliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis
aut occisis, in his primipilo P. Sextio Baculo, fortissimo viro, multis
gravibusque vulneribus confecto, ut iam se sustinere non posset,
reliquos esse tardiores et non nullos ab novissimis deserto loco
proelio excedere ac tela vitare, hostes neque a fronte ex inferiore
loco subeuntes intermittere et ab utroque latere instare et rem esse in
angusto vidit, neque ullum esse subsidium quod submitti posset, scuto
ab novissimis [uni] militi detracto, quod ipse eo sine scuto venerat,
in primam aciem processit centurionibusque nominatim appellatis
reliquos cohortatus milites signa inferre et manipulos laxare iussit,
quo facilius gladiis uti possent. Cuius adventu spe inlata militibus ac
redintegrato animo, cum pro se quisque in conspectu imperatoris etiam
in extremis suis rebus operam navare cuperet, paulum hostium impetus
tardatus est.
[II, 26] Caesar, cum VII. legionem,
quae iuxta constiterat, item urgeri
ab hoste vidisset, tribunos militum monuit ut paulatim sese legiones
coniungerent et conversa signa in hostes inferrent. Quo facto cum aliis
alii subsidium ferrent neque timerent ne aversi ab hoste
circumvenirentur, audacius resistere ac fortius pugnare coeperunt.
Interim milites legionum duarum quae in novissimo agmine praesidio
impedimentis fuerant, proelio nuntiato, cursu incitato in summo colle
ab hostibus conspiciebantur, et T.Labienus castris hostium potitus et
ex loco superiore quae res in nostris castris gererentur conspicatus
X.legionem subsidio nostris misit. Qui cum ex equitum et calonum fuga
quo in loco res esset quantoque in periculo et castra et legiones et
imperator versaretur cognovissent, nihil ad celeritatem sibi reliqui
fecerunt.
[II, 27] Horum adventu tanta rerum
commutatio est facta ut nostri,
etiam qui vulneribus confecti procubuissent, scutis innixi proelium
redintegrarent, calones perterritos hostes conspicati etiam inermes
armatis occurrerent, equites vero, ut turpitudinem fugae virtute
delerent, omnibus in locis pugnae se legionariis militibus praeferrent.
At hostes, etiam in extrema spe salutis, tantam virtutem praestiterunt
ut, cum primi eorum cecidissent, proximi iacentibus insisterent atque
ex eorum corporibus pugnarent, his deiectis et coacervatis cadaveribus
qui superessent ut ex tumulo tela in nostros conicerent et pila
intercepta remitterent: ut non nequiquam tantae virtutis homines
iudicari deberet ausos esse transire latissimum flumen, ascendere
altissimas ripas, subire iniquissimum locum; quae facilia ex
difficillimis animi magnitudo redegerat.
[II, 28] Hoc proelio facto et prope
ad internecionem gente ac nomine
Nerviorum redacto, maiores natu, quos una cum pueris mulieribusque in
aestuaria ac paludes coniectos dixeramus, hac pugna nuntiata, cum
victoribus nihil impeditum, victis nihil tutum arbitrarentur, omnium
qui supererant consensu legatos ad Caesarem miserunt seque ei
dediderunt; et in commemoranda civitatis calamitate ex DC ad tres
senatores, ex hominum milibus LX vix ad D, qui arma ferre possent, sese
redactos esse dixerunt. Quos Caesar, ut in miseros ac supplices usus
misericordia videretur, diligentissime conservavit suisque finibus
atque oppidis uti iussit et finitimis imperavit ut ab iniuria et
maleficio se suosque prohiberent.
[II, 29] Atuatuci, de quibus supra
diximus, cum omnibus copiis auxilio
Nerviis venirent, hac pugna nuntiata ex itinere domum reverterunt;
cunctis oppidis castellisque desertis sua omnia in unum oppidum egregie
natura munitum contulerunt. Quod cum ex omnibus in circuitu partibus
altissimas rupes deiectusque haberet, una ex parte leniter acclivis
aditus in latitudinem non amplius pedum CC relinquebatur; quem locum
duplici altissimo muro munierant; tum magni ponderis saxa et praeacutas
trabes in muro conlocabant. Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati,
qui, cum iter in provinciam nostram atque Italiam facerent, iis
impedimentis quae secum agere ac portare non poterant citra flumen
Rhenum depositis custodiam [ex suis] ac praesidium VI milia hominum una
reliquerant. Hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati,
cum alias bellum inferrent, alias inlatum defenderent, consensu eorum
omnium pace facta hunc sibi domicilio locum delegerant.
[II, 30] Ac primo adventu exercitus
nostri crebras ex oppido
excursiones faciebant parvulisque proeliis cum nostris contendebant;
postea vallo pedum XII in circuitu quindecim milium crebrisque
castellis circummuniti oppido sese continebant. Ubi vineis actis aggere
extructo turrim procul constitui viderunt, primum inridere ex muro
atque increpitare vocibus, quod tanta machinatio a tanto spatio
institueretur: quibusnam manibus aut quibus viribus praesertim homines
tantulae staturae (nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine
corporum quorum brevitas nostra contemptui est) tanti oneris turrim in
muro sese posse conlocare confiderent?
[II, 31] Ubi vero moveri et
adpropinquare muris viderunt, nova atque
inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt, qui ad
hunc modum locuti; non se existimare Romanos sine ope divina bellum
gerere, qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promovere
possent; se suaque omnia eorum potestati permittere dixerunt. Unum
petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam
ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se
armis despoliaret. Sibi omnes fere finitimos esse inimicos ac suae
virtuti invidere; a quibus se defendere traditis armis non possent.
Sibi praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo
Romano pati quam ab his per cruciatum interfici inter quos dominari
consuessent.
[II, 32]Ad haec Caesar respondit:
se magis consuetudine sua quam merito
eorum civitatem conservaturum, si prius quam murum aries attigisset se
dedidissent; sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis
traditis. Se id quod in Nerviis fecisset facturum finitimisque
imperaturum ne quam dediticiis populi Romani iniuriam inferrent. Re
renuntiata ad suos illi se quae imperarentur facere dixerunt. Armorum
magna multitudine de muro in fossam, quae erat ante oppidum, iacta, sic
ut prope summam muri aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent,
et tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum est, celata atque
in oppido retenta, portis patefactis eo die pace sunt usi.
[II, 33] Sub vesperum Caesar portas
claudi militesque ex oppido exire
iussit, ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent. Illi
ante inito, ut intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros
praesidia deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant,
partim cum iis quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex
cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis
exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime
arduus ad nostras munitiones accensus videbatur, omnibus copiis repente
ex oppido eruptionem fecerunt. Celeriter, ut ante Caesar imperaverat,
ignibus significatione facta, ex proximis castellis eo concursum est,
pugnatumque ab hostibus ita acriter est ut a viris fortibus in extrema
spe salutis iniquo loco contra eos qui ex vallo turribusque tela
iacerent pugnari debuit, cum in una virtute omnis spes consisteret.
Occisis ad hominum milibus IIII reliqui in oppidum reiecti sunt.
Postridie eius diei refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque
intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar
vendidit. Ab iis qui emerant capitum numerus ad eum relatus est milium
LIII.
[II, 34] Eodem tempore a P. Crasso,
quem cum legione una miserat ad
Venetos, Venellos, Osismos, Coriosolitas, Esuvios, Aulercos, Redones,
quae sunt maritimae civitates Oceanumque attingunt, certior factus est
omnes eas civitates in dicionem potestatemque populi Romani esse
redactas.
[II, 35] His rebus gestis omni
Gallia pacata, tanta huius belli ad
barbaros opinio perlata est uti ab iis nationibus quae trans Rhenum
incolerent legationes ad Caesarem mitterentur, quae se obsides daturas,
imperata facturas pollicerentur. Quas legationes Caesar, quod in
Italiam Illyricumque properabat, inita proxima aestate ad se reverti
iussit. Ipse in Carnutes, Andes, Turonos quaeque civitates propinquae
iis locis erant ubi bellum gesserat, legionibus in hiberna deductis, in
Italiam profectus est. Ob easque res ex litteris Caesaris dierum XV
supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli.