LIBER TERTIVS
[III, 1] Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam cum legione
XII et parte equitatus in Nantuates, Veragros Sedunosque misit, qui a
finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes
pertinent. Causa mittendi fuit quod iter per Alpes, quo magno cum
periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri
volebat. Huic permisit, si opus esse arbitraretur, uti in his locis
legionem hiemandi causa conlocaret. Galba secundis aliquot proeliis
factis castellisque compluribus eorum expugnatis, missis ad eum undique
legatis obsidibusque datis et pace facta, constituit cohortes duas in
Nantuatibus conlocare et ipse cum reliquis eius legionis cohortibus in
vico Veragrorum, qui appellatur Octodurus hiemare; qui vicus positus in
valle non magna adiecta planitie altissimis montibus undique
continetur. Cum hic in duas partes flumine divideretur, alteram partem
eius vici Gallis [ad hiemandum] concessit, alteram vacuam ab his
relictam cohortibus attribuit. Eum locum vallo fossaque munivit.
[III, 2] Cum dies hibernorum complures transissent frumentumque eo
comportari iussisset, subito per exploratores certior factus est ex ea
parte vici, quam Gallis concesserat, omnes noctu discessisse montesque
qui impenderent a maxima multitudine Sedunorum et Veragrorum teneri. Id
aliquot de causis acciderat, ut subito Galli belli renovandi
legionisque opprimendae consilium caperent: primum, quod legionem neque
eam plenissimam detractis cohortibus duabus et compluribus singillatim,
qui commeatus petendi causa missi erant, absentibus propter paucitatem
despiciebant; tum etiam, quod propter iniquitatem loci, cum ipsi ex
montibus in vallem decurrerent et tela coicerent, ne primum quidem
impetum suum posse sustineri existimabant. Accedebat quod suos ab se
liberos abstraetos obsidum nomine dolebant, et Romanos non solum
itinerum causa sed etiam perpetuae possessionis culmina Alpium oceupare
conari et ea loca finitimae provinciae adiungere sibi persuasum
habebant.
[III, 3] His nuntiis acceptis
Galba, cum neque opus hibernorum
munitionesque plene essent perfectae neque de frumento reliquoque
commeatu satis esset provisum quod deditione facta obsidibusque
acceptis nihil de bello timendum existimaverat, consilio celeriter
convocato sententias exquirere coepit. Quo in consilio, cum tantum
repentini periculi praeter opinionem accidisset ac iam omnia fere
superiora loca multitudine armatorum completa conspicerentur neque
subsidio veniri neque commeatus supportari interclusis itineribus
possent, prope iam desperata salute non nullae eius modi sententiae
dicebantur, ut impedimentis relictis eruptione facta isdem itineribus
quibus eo pervenissent ad salutem contenderent. Maiori tamen parti
placuit, hoc reservato ad extremum casum consilio interim rei eventum
experiri et castra defendere.
[III, 4] Brevi spatio interiecto,
vix ut iis rebus quas constituissent
conlocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex omnibus
partibus signo dato decurrere, lapides gaesaque in vallum coicere.
Nostri primo integris viribus fortiter propugnare neque ullum flustra
telum ex loco superiore mittere, et quaecumque pars castrorum nudata
defensoribus premi videbatur, eo occurrere et auxilium ferre, sed hoc
superari quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant,
alii integris viribus succedebant; quarum rerum a nostris propter
paucitatem fieri nihil poterat, ac non modo defesso ex pugna excedendi,
sed ne saucio quidem eius loci ubi constiterat relinquendi ac sui
recipiendi facultas dabatur.
[III, 5] Cum iam amplius horis sex
continenter pugnaretur, ac non solum
vires sed etiam tela nostros deficerent, atque hostes acrius instarent
languidioribusque nostris vallum scindere et fossas complere
coepissent, resque esset iam ad extremum perducta casum, P. Sextius
Baculus, primi pili centurio, quem Nervico proelio compluribus
confectum vulneribus diximus, et item C. Volusenus, tribunus militum,
vir et consilii magni et virtutis, ad Galbam accurrunt atque unam esse
spem salutis docent, si eruptione facta extremum auxilium experirentur.
Itaque convocatis centurionibus celeriter milites certiores facit,
paulisper intermitterent proelium ac tantum modo tela missa exciperent
seque ex labore reficerent, post dato signo ex castris erumperent,
atque omnem spem salutis in virtute ponerent.
[III, 6] Quod iussi sunt faciunt,
ac subito omnibus portis eruptione
facta neque cognoscendi quid fieret neque sui colligendi hostibus
facultatem relinquunt. Ita commutata fortuna eos qui in spem
potiundorum castrorum venerant undique circumventos intercipiunt, et ex
hominum milibus amplius XXX, quem numerum barbarorum ad castra venisse
constabat, plus tertia parte interfecta reliquos perterritos in fugam
coiciunt ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur. Sic
omnibus hostium copiis fusis armisque exutis se intra munitiones suas
recipiunt. Quo proelio facto, quod saepius fortunam temptare Galba
nolebat atque alio se in hiberna consilio venisse meminerat, aliis
occurrisse rebus videbat, maxime frumenti [commeatusque] inopia
permotus postero die omnibus eius vici aedificiis incensis in
provinciam reverti contendit, ac nullo hoste prohibente aut iter
demorante incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit
ibique hiemavit.
[III, 7] His rebus gestis cum
omnibus de causis Caesar pacatam Galliam
existimaret, [superatis Belgis, expulsis Germanis, victis in Alpibus
Sedunis,] atque ita inita hieme in Illyricum profectus esset, quod eas
quoque nationes adire et regiones cognoscere volebat, subitum bellum in
Gallia coortum est. Eius belli haec fuit causa. P. Crassus adulescens
cum legione VII. proximus mare Oceanum in Andibus hiemabat. Is, quod in
his locis inopia frumenti erat, praefectos tribunosque militum
complures in finitimas civitates frumenti causa dimisit; quo in numero
est T. Terrasidius missus in Esuvios, M. Trebius Gallus in
Coriosolites, Q. Velanius cum T. Silio in Venetos.
[III, 8] Huius est civitatis longe
amplissima auctoritas omnis orae
maritimae regionum earum, quod et naves habent Veneti plurimas, quibus
in Britanniam navigare consuerunt, et scientia atque usu rerum
nauticarum ceteros antecedunt et in magno impetu maris atque aperto
paucis portibus interiectis, quos tenent ipsi, omnes fere qui eo mari
uti consuerunt habent vectigales. Ab his fit initium retinendi Silii
atque Velanii, quod per eos suos se obsides, quos Crasso dedissent,
recuperaturos existimabant. Horum auctoritate finitimi adducti, ut sunt
Gallorum subita et repentina consilia, eadem de causa Trebium
Terrasidiumque retinent et celeriter missis legatis per suos principes
inter se coniurant nihil nisi communi consilio acturos eundemque omnes
fortunae exitum esse laturos, reliquasque civitates sollicitant, ut in
ea libertate quam a maioribus acceperint permanere quam Romanorum
servitutem perferre malint. Omni ora maritima celeriter ad suam
sententiam perducta communem legationem ad P. Crassum mittunt, si velit
suos recuperare, obsides sibi remittat.
[III, 9] Quibus de rebus Caesar a
Crasso certior factus, quod ipse
aberat longius, naves interim longas aedificari in flumine Ligeri, quod
influit in Oceanum, remiges ex provincia institui, nautas
gubernatoresque comparari iubet. His rebus celeriter administratis
ipse, cum primum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit. Veneti
reliquaeque item civitates cognito Caesaris adventu [certiores facti],
simul quod quantum in se facinus admisissent intellegebant, [legatos,
quod nomen ad omnes nationes sanctum inviolatumque semper fuisset,
retentos ab se et in vincula coniectos,] pro magnitudine periculi
bellum parare et maxime ea quae ad usum navium pertinent providere
instituunt, boc maiore spe quod multum natura loci confidebant.
Pedestria esse itinera concisa aestuariis, navigationem impeditam
propter inscientiam locorum paucitatemque portuum sciebant, neque
nostros exercitus propter inopiam frumenti diutius apud se morari posse
confidebant; ac iam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen sc
plurimum navibus posse, [quam] Romanos neque ullam facultatem habere
navium, neque eorum locorum ubi bellum gesturi essent vada, portus,
insulas novisse; ac longe aliam esse navigationem in concluso mari
atque in vastissimo atque apertissimo Oceano perspiciebant. His initis
consiliis oppida muniunt, frumenta ex agris in oppida comportant, naves
in Venetiam, ubi Caesarem primum bellum gesturum constabat, quam
plurimas possunt cogunt. Socios sibi ad id bellum Osismos, Lexovios,
Namnetes, Ambiliatos, Morinos, Diablintes, Menapios adsciscunt; auxilia
ex Britannia, quae contra eas regiones posita est, arcessunt.
[III, 10] Erant hae difficultates
belli gerendi quas supra ostendimus,
sed tamen multa Caesarem ad id bellum incitabant: iniuria retentorum
equitum Romanorum, rebellio facta post deditionem, defectio datis
obsidibus, tot civitatum coniuratio, in primis ne hac parte neglecta
reliquae nationes sibi idem licere arbitrarentur. Itaque cum
intellegeret omnes fere Gallos novis rebus studere et ad bellum
mobiliter celeriterque excitari, omnes autem homines natura libertati
studere et condicionem servitutis odisse, prius quam plures civitates
conspirarent, partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum
putavit.
[III, 11] Itaque T. Labienum
legatum in Treveros, qui proximi flumini
Rheno sunt, cum equitatu mittit. Huic mandat, Remos reliquosque Belgas
adeat atque in officio contineat Germanosque, qui auxilio a Belgis
arcessiti dicebantur, si per vim navibus flumen transire conentur,
prohibeat. P. Crassum cum cohortibus legionariis XII et magno numero
equitatus in Aquitaniam proficisci iubet, ne ex his nationibus auxilia
in Galliam mittantur ac tantae nationes coniungantur. Q. Titurium
Sabinum legatum cum legionibus tribus in Venellos, Coriosolites
Lexoviosque mittit, qui eam manum distinendam curet. D. Brutum
adulescentem classi Gallicisque navibus, quas ex Pictonibus et Santonis
reliquisque pacatis regionibus convenire iusserat, praeficit et, cum
primum possit, in Venetos proficisci iubet. Ipse eo pedestribus copiis
contendit.
[III, 12] Erant eius modi fere
situs oppidorum ut posita in extremis
lingulis promunturiisque neque pedibus aditum haberent, cum ex alto se
aestus incitavisset, quod [bis] accidit semper horarum XII spatio,
neque navibus, quod rursus minuente aestu naves in vadis
adflictarentur. Ita utraque re oppidorum oppugnatio impediebatur. Ac si
quando magnitudine operis forte superati, extruso mari aggere ac
molibus atque his oppidi moenibus adaequatis, suis fortunis desperare
coeperant, magno numero navium adpulso, cuius rei summam facultatem
habebant, omnia sua deportabant seque in proxima oppida recipiebant:
ibi se rursus isdem oportunitatibus loci defendebant. Haec eo facilius
magnam partem aestatis faciebant quod nostrae naves tempestatibus
detinebantur summaque erat vasto atque aperto mari, magnis aestibus,
raris ac prope nullis portibus difficultas navigandi.
[III, 13] Namque ipsorum naves ad
hunc modum factae armataeque erant:
carinae aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo facilius vada ac
decessum aestus excipere possent; prorae admodum erectae atque item
puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae; naves
totae factae ex robore ad quamvis vim et contumeliam perferendam;
transtra ex pedalibus in altitudinem trabibus, confixa clavis ferreis
digiti pollicis crassitudine; ancorae pro funibus ferreis catenis
revinctae; pelles pro velis alutaeque tenuiter confectae, [hae] sive
propter inopiam lini atque eius usus inscientiam, sive eo, quod est
magis veri simile, quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus
ventorum sustineri ac tanta onera navium regi velis non satis commode
posse arbitrabantur. Cum his navibus nostrae classi eius modi
congressus erat ut una celeritate et pulsu remorum praestaret, reliqua
pro loci natura, pro vi tempestatum illis essent aptiora et
accommodatiora. Neque enim iis nostrae rostro nocere poterant (tanta in
iis erat firmitudo), neque propter altitudinem facile telum adigebatur,
et eadem de causa minus commode copulis continebautur. Accedebat ut,
cum [saevire ventus coepisset et] se vento dedissent, et tempestatem
ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu relictae
nihil saxa et cautes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus
casus erat extimescendus.
[III, 14] Compluribus expugnatis
oppidis Caesar, ubi intellexit frustra
tantum laborem sumi neque hostium fugam captis oppidis reprimi neque
iis noceri posse, statuit expectandam classem. Quae ubi convenit ac
primum ab hostibus visa est, circiter CCXX naves eorum paratissimae
atque omni genere armorum ornatissimae profectae ex portu nostris
adversae constiterunt; neque satis Bruto, qui classi praeerat, vel
tribunis militum centurionibusque, quibus singulae naves erant
attributae, constabat quid agerent aut quam rationem pugnae
insisterent. Rostro enim noceri non posse cognoverant; turribus autem
excitatis tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus superabat, ut
neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent et missa a
Gallis gravius acciderent. Una erat magno usui res praeparata a
nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis, non absimili
forma muralium falcium. His cum funes qui antemnas ad malos destinabant
comprehensi adductique erant, navigio remis incitato praerumpebantur.
Quibus abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum omnis Gallicis
navibus spes in velis armamentisque consisteret, his ereptis omnis usus
navium uno tempore eriperetur. Reliquum erat certamen positum in
virtute, qua nostri milites facile superabant, atque eo magis quod in
conspectu Caesaris atque omnis exercitus res gerebatur, ut nullum paulo
fortius factum latere posset; omnes enim colles ac loca superiora, unde
erat propinquus despectus in mare, ab exercitu tenebantur.
[III, 15] Deiectis, ut diximus,
antemnis, cum singulas binae ac ternae
naves circumsteterant, milites summa vi transcendere in hostium naves
contendebant. Quod postquam barbari fieri animadverterunt, expugnatis
compluribus navibus, cum ei rei nullum reperiretur auxilium, fuga
salutem petere contenderunt. Ac iam conversis in eam partem navibus quo
ventus ferebat, tanta subito malacia ac tranquillitas exstitit ut se ex
loco movere non possent. Quae quidem res ad negotium conficiendum
maximae fuit oportunitati: nam singulas nostri consectati
expugnaverunt, ut perpaucae ex omni numero noctis interventu ad terram
pervenirent, cum ab hora fere IIII usque ad solis occasum pugnaretur.
[III, 16] Quo proelio bellum
Venetorum totiusque orae maritimae
confectum est. Nam cum omnis iuventus, omnes etiam gravioris aetatis in
quibus aliquid consilii aut dignitatis fuit eo convenerant, tum navium
quod ubique fuerat in unum locum coegerant; quibus amissis reliqui
neque quo se reciperent neque quem ad modum oppida defenderent
habebant. Itaque se suaque omnia Caesari dediderunt. In quos eo gravius
Caesar vindicandum statuit quo diligentius in reliquum tempus a
barbaris ius legatorum conservaretur. Itaque omni senatu necato
reliquos sub corona vendidit.
[III, 17] Dum haec in Venetis
geruntur, Q. Titurius Sabinus cum iis
copiis quas a Caesare acceperat in fines Venellorum pervenit. His
praeerat Viridovix ac summam imperii tenebat earum omnium civitatum
quae defecerant, ex quibus exercitum [magnasque copias] coegerat; atque
his paucis diebus Aulerci Eburovices Lexoviique, senatu suo interfecto
quod auctores belli esse nolebant, portas clauserunt seque cum
Viridovice coniunxerunt; magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia
perditorum hominum latronumque convenerat, quos spes praedandi
studiumque bellandi ab agri cultura et cotidiano labore revocabat.
Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris sese tenebat, cum Viridovix
contra eum duorum milium spatio consedisset cotidieque productis copiis
pugnandi potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in contemptionem
Sabinus veniret, sed etiam nostrorum militum vocibus non nihil
carperetur; tantamque opinionem timoris praebuit ut iam ad vallum
castrorum hostes accedere auderent. Id ea de causa faciebat quod cum
tanta multitudine hostium, praesertim eo absente qui summam imperii
teneret, nisi aequo loco aut oportunitate aliqua data legato dimicandum
non existimabat.
[III, 18] Hac confirmata opinione
timoris idoneum quendam hominem et
callidum deligit, Gallum, ex iis quos auxilii causa secum habebat. Huic
magnis praemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeat,
et quid fieri velit edocet. Qui ubi pro perfuga ad eos venit, timorem
Romanorum proponit, quibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematur
docet, eque longius abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex castris
exercitum educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur.
Quod ubi auditum est, conclamant omnes occasionem negotii bene gerendi
amittendam non esse: ad castra iri oportere. Multae res ad hoc
consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio,
perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab
iis erat provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenter homines
id quod volunt credunt. His rebus adducti non prius Viridovicem
reliquosque duces ex concilio dimittunt quam ab iis sit concessum arma
uti capiant et ad castra contendant. Qua re concessa laeti, ut
explorata victoria, sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas
Romanorum compleant, ad castra pergunt.
[III, 19] Locus erat castrorum
editus et paulatim ab imo acclivis
circiter passus mille. Huc magno cursu contenderunt, ut quam minimum
spatii ad se colligendos armandosque Romanis daretur, exanimatique
pervenerunt. Sabinus suos hortatus cupientibus signum dat. Impeditis
hostibus propter ea quae ferebant onera subito duabus portis eruptionem
fieri iubet. Factum est oportunitate loci, hostium inscientia ac
defatigatione, virtute militum et superiorum pugnarum exercitatione, ut
ne unum quidem nostrorum impetum ferrent ac statim terga verterent.
Quos impeditos integris viribus milites nostri consecuti magnum numerum
eorum occiderunt; reliquos equites consectati paucos, qui ex fuga
evaserant, reliquerunt. Sic uno tempore et de navali pugna Sabinus et
de Sabini victoria Caesar est certior factus, civitatesque omnes se
statim Titurio dediderunt. Nam ut ad bella suscipienda Gallorum alacer
ac promptus est animus, sic mollis ac minime resistens ad calamitates
ferendas mens eorum est.
[III, 20] Eodem fere tempore P.
Crassus, cum in Aquitaniam pervenisset,
quae [pars], ut ante dictum est, [et regionum latitudine et multitudine
hominum] tertia pars Galliae est [aestimanda], cum intellegeret in iis
locis sibi bellum gerendum ubi paucis ante annis L. Valerius
Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset atque unde L.
Manlius proconsul impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi
diligentiam adhibendam intellegebat. Itaque re frumentaria provisa,
auxiliis equitatuque comparato, multis praeterea viris fortibus Tolosa
et Carcasone et Narbone, quae sunt civitates Galliae provinciae
finitimae, ex his regionibus nominatim evocatis, in Sotiatium fines
exercitum introduxit. Cuius adventu cognito Sotiates magnis copiis
coactis, equitatuque, quo plurimum valebant, in itinere agmen nostrum
adorti primum equestre proelium commiserunt, deinde equitatu suo pulso
atque insequentibus nostris subito pedestres copias, quas in convalle
in insidiis conlocaverant, ostenderunt. Hi nostros disiectos adorti
proelium renovarunt.
[III, 21] Pugnatum est diu atque
acriter, cum Sotiates superioribus
victoriis freti in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam
putarent, nostri autem quid sine imperatore et sine reliquis legionibus
adulescentulo duce efficere possent perspici cuperent; tandem confecti
vulneribus hostes terga verterunt. Quorum magno numero interfecto
Crassus ex itinere oppidum Sotiatium oppugnare coepit. Quibus fortiter
resistentibus vineas turresque egit. Illi alias eruptione temptata,
alias cuniculis ad aggerem vineasque actis (cuius rei sunt longe
peritissimi Aquitani, propterea quod multis locis apud eos aerariae
secturaeque sunt), ubi diligentia nostrorum nihil his rebus profici
posse intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt seque in deditionem ut
recipiat petunt.
[III, 22] Qua re impetrata arma
tradere iussi faciunt. Atque in eam rem
omnium nostrorum intentis animis alia ex parte oppidi Adiatunnus, qui
summam imperii tenebat, cum DC devotis, quos illi soldurios appellant,
quorum haec est condicio, ut omnibus in vita commodis una cum iis
fruantur quorum se amicitiae dediderint, si quid his per vim accidat,
aut eundem casum una ferant aut sibi mortem consciscant; neque adhuc
hominum memoria repertus est quisquam qui, eo interfecto cuius se
amicitiae devovisset, mortem recusaret---cum his Adiatunnus eruptionem
facere conatus clamore ab ea parte munitionis sublato cum ad arma
milites concurrissent vehementerque ibi pugnatum esset, repulsus in
oppidum tamen uti eadem deditionis condicione uteretur a Crasso
impetravit.
[III, 23] Armis obsidibusque
acceptis, Crassus in fines Vocatium et
Tarusatium profectus est. Tum vero barbari commoti, quod oppidum et
natura loci et manu munitum paucis diebus quibus eo ventum erat
expugnatum cognoverant, legatos quoque versum dimittere, coniurare,
obsides inter se dare, copias parare coeperunt. Mittuntur etiam ad eas
civitates legati quae sunt citerioris Hispaniae finitimae Aquitaniae:
inde auxilia ducesque arcessuntur. Quorum adventu magna cum auctoritate
et magna [cum] hominum multitudine bellum gerere conantur. Duces vero
ii deliguntur qui una cum Q. Sertorio omnes annos fuerant summamque
scientiam rei militaris habere existimabantur. Hi consuetudine populi
Romani loca capere, castra munire, commeatibus nostros intercludere
instituunt. Quod ubi Crassus animadvertit, suas copias propter
exiguitatem non facile diduci, hostem et vagari et vias obsidere et
castris satis praesidii relinquere, ob eam causam minus commode
frumentum commeatumque sibi supportari, in dies hostium numerum augeri,
non cunctandum existimavit quin pugna decertaret. Hac re ad consilium
delata, ubi omnes idem sentire intellexit, posterum diem pugnae
constituit.
[III, 24] Prima luce productis
omnibus copiis duplici acie instituta,
auxiliis in mediam aciem coniectis, quid hostes consilii caperent
expectabat. Illi, etsi propter multitudinem et veterem belli gloriam
paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos existimabant, tamen tutius
esse arbitrabantur obsessis viis commeatu intercluso sine vulnere
victoria potiri, et si propter inopiam rei frumentariae Romani se
recipere coepissent, impeditos in agmine et sub sarcinis infirmiore
animo adoriri cogitabant. Hoc consilio probato ab ducibus, productis
Romanorum copiis, sese castris tenebant. Hac re perspecta Crassus, cum
sua cunctatione atque opinione timoris hostes nostros milites
alacriores ad pugnaudum effecissent atque omnium voces audirentur
expectari diutius non oportere quin ad castra iretur, cohortatus suos
omnibus cupientibus ad hostium castra contendit.
[III, 25] Ibi cum alii fossas
complerent, alii multis telis coniectis
defensores vallo munitionibusque depellerent, auxiliaresque, quibus ad
pugnam non multum Crassus confidebat, lapidibus telisque
subministrandis et ad aggerem caespitibus comportandis speciem atque
opinionem pugnantium praeberent, cum item ab hostibus constanter ac non
timide pugnaretur telaque ex loco superiore missa non frustra
acciderent, equites circumitis hostium castris Crasso renuntiaverunt
non eadem esse diligentia ab decumana porta castra munita facilemque
aditum habere.
[III, 26] Crassus equitum
praefectos cohortatus, ut magnis praemiis
pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri vellet ostendit. Illi,
ut erat imperatum, eductis iis cohortibus quae praesidio castris
relictae intritae ab labore erant, et longiore itinere circumductis, ne
ex hostium castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad
pugnam intentis celeriter ad eas quas diximus munitiones pervenerunt
atque his prorutis prius in hostium castris constiterunt quam plane ab
his videri aut quid rei gereretur cognosci posset. Tum vero clamore ab
ea parte audito nostri redintegratis viribus, quod plerumque in spe
victoriae accidere consuevit, acrius impugnare coeperunt. Hostes
undique circumventi desperatis omnibus rebus se per munitiones deicere
et fuga salutem petere contenderunt. Quos equitatus apertissimis campis
consectatus ex milium L numero, quae ex Aquitania Cantabrisque
convenisse constabat, vix quarta parte relicta, multa nocte se in
castra recepit.
[III, 27] Hac audita pugna maxima
pars Aquitaniae sese Crasso dedidit
obsidesque ultro misit; quo in numero fuerunt Tarbelli, Bigerriones,
Ptianii, Vocates, Tarusates, Elusates, Gates, Ausci, Garumni,
Sibusates, Cocosates: paucae ultimae nationes anni tempore confisae,
quod hiems suberat, id facere neglexerunt.
[III, 28] Eodem fere tempore
Caesar, etsi prope exacta iam aestas erat,
tamen, quod omni Gallia pacata Morini Menapiique supererant, qui in
armis essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus
id bellum celeriter confici posse eo exercitum duxit; qui longe alia
ratione ac reliqui Galli bellum gerere coeperunt. Nam quod
intellegebant maximas nationes, quae proelio contendissent, pulsas
superatasque esse, continentesque silvas ac paludes habebant, eo se
suaque omnia contulerunt. Ad quarum initium silvarum cum Caesar
pervenisset castraque munire instituisset neque hostis interim visus
esset, dispersis in opere nostris subito ex omnibus partibus silvae
evolaverunt et in nostros impetum fecerunt. Nostri celeriter arma
ceperunt eosque in silvas repulerunt et compluribus interfectis longius
impeditioribus locis secuti paucos ex suis deperdiderunt.
[III, 29] Reliquis deinceps diebus
Caesar silvas caedere instituit, et
ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri
posset, omnem eam materiam quae erat caesa conversam ad hostem
conlocabat et pro vallo ad utrumque latus extruebat. Incredibili
celeritate magno spatio paucis diebus confecto, cum iam pecus atque
extrema impedimenta a nostris tenerentur, ipsi densiores silvas
peterent, eius modi sunt tempestates consecutae uti opus necessario
intermitteretur et continuatione imbrium diutius sub pellibus milites
contineri non possent. Itaque vastatis omnibus eorum agris, vicis
aedificiisque incensis, Caesar exercitum reduxit et in Aulercis
Lexoviisque, reliquis item civitatibus quae proxime bellum fecerant, in
hibernis conlocavit.