LIBER QVARTVS
[IV, 1] Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio, M. Crasso
consulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna [cum] multitudine
hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quo Rhenus
influit. Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati
bello premebantur et agri cultura prohibebantur. Sueborum gens est
longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos
habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi
causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos
alunt; hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent.
Sic neque agri cultura nec ratio atque usus belli intermittitur. Sed
privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno
remanere uno in loco colendi causa licet. Neque multum frumento, sed
maximam partem lacte atque pecore vivunt multum sunt in venationibus;
quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et libertate vitae,
quod a pueris nullo officio aut disciplina adsuefacti nihil omnino
contra voluntatem faciunt, et vires alit et immani corporum magnitudine
homines efficit. Atque in eam se consuetudinem adduxerunt ut locis
frigidissimis neque vestitus praeter pelles habeant quicquam, quarum
propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et laventur in
fluminibus.
[IV, 2] Mercatoribus est aditus
magis eo ut quae bello ceperint quibus
vendant habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent. Quin
etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant
pretio, Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata,
parva atque deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint
laboris efficiunt. Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac
pedibus proeliantur, equos eodem remanere vestigio adsuefecerunt, ad
quos se celeriter, cum usus est, recipiunt: neque eorum moribus turpius
quicquam aut inertius habetur quam ephippiis uti. Itaque ad quemvis
numerum ephippiatorum equitum quamvis pauci adire audent. Vinum omnino
ad se importari non patiuntur, quod ea re ad laborem ferendum
remollescere homines atque effeminari arbitrantur.
[IV, 3] Publice maximam putant esse
laudem quam latissime a suis
finibus vacare agros: hac re significari magnum numerum civitatum suam
vim sustinere non posse. Itaque una ex parte a Suebis circiter milia
passuum C agri vacare dicuntur. Ad alteram partem succedunt Ubii,
quorum fuit civitas ampla atque florens, ut est captus Germanorum; ii
paulo, quamquam sunt eiusdem generis, sunt ceteris humaniores,
propterea quod Rhenum attingunt multum ad eos mercatores ventitant et
ipsi propter propinquitatem [quod] Gallicis sunt moribus adsuefacti.
Hos cum Suebi multis saepe bellis experti propter amplitudinem
gravitatem civitatis finibus expellere non potuissent, tamen vectigales
sibi fecerunt ac multo humiliores infirmiores redegerunt.
[IV, 4] In eadem causa fuerunt
Usipetes et Tencteri, quos supra
diximus; qui complures annos Sueborum vim sustinuerunt, ad extremum
tamen agris expulsi et multis locis Germaniae triennium vagati ad
Rhenum pervenerunt, quas regiones Menapii incolebant. Hi ad utramque
ripam fluminis agros, aedificia vicosque habebant; sed tantae
multitudinis adventu perterriti ex iis aedificiis quae trans flumen
habuerant demigraverant, et cis Rhenum dispositis praesidiis Germanos
transire prohibebant. Illi omnia experti, cum neque vi contendere
propter inopiam navium neque clam transire propter custodias Menapiorum
possent, reverti se in suas sedes regionesque simulaverunt et tridui
viam progressi rursus reverterunt atque omni hoc itinere una nocte
equitatu confecto inscios inopinantes Menapios oppresserunt, qui de
Germanorum discessu per exploratores certiores facti sine metu trans
Rhenum in suos vicos remigraverant. His interfectis navibus eorum
occupatis, prius quam ea pars Menapiorum quae citra Rhenum erat certior
fieret, flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis occupatis
reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.
[IV, 5] His de rebus Caesar certior
factus et infirmitatem Gallorum
veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque
rebus student, nihil his committendum existimavit. Est enim hoc
Gallicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant
et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant et
mercatores in oppidis vulgus circumsistat quibus ex regionibus veniant
quas ibi res cognoverint pronuntiare cogat. His rebus atque
auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos
in vestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus serviant et
pleri ad voluntatem eorum ficta respondeant.
[IV, 6] Qua consuetudine cognita
Caesar, ne graviori bello, occurreret,
maturius quam consuerat ad exercitum proficiscitur. Eo cum venisset, ea
quas fore suspicatus erat facta cognovit: missas legationes ab non
nullis civitatibus ad Germanos invitatos eos uti ab Rheno discederent:
omnia quae[que] postulassent ab se fore parata. Qua spe adducti Germani
latius iam vagabantur et in fines Eburonum et Condrusorum, qui sunt
Treverorum clientes, pervenerant. Principibus Gallice evocatis Caesar
ea quae cognoverat dissimulanda sibi existimavit, eorumque animis
permulsis et confirmatis equitatu imperato bellum cum Germanis gerere
constituit.
[IV, 7] Re frumentaria comparata
equitibusque delectis iter in ea loca
facere coepit, quibus in locis esse Germanos audiebat. A quibus cum
paucorum dierum iter abesset, legati ab iis venerunt, quorum haec fuit
oratio: Germanos neque priores populo Romano bellum inferre neque tamen
recusare, si lacessantur, quin armis contendant, quod Germanorum
consuetudo [haec] sit a maioribus tradita, Quicumque bellum inferant,
resistere neque deprecari. Haec tamen dicere venisse invitos, eiectos
domo; si suam gratiam Romani velint, posse iis utiles esse amicos; vel
sibi agros attribuant vel patiantur eos tenere quos armis possederint:
sese unis Suebis concedere, quibus ne di quidem immortales pares esse
possint; reliquum quidem in terris esse neminem quem non superare
possint.
[IV, 8] Ad haec Caesar quae visum
est respondit; sed exitus fuit
orationis: sibi nullam cum iis amicitiam esse posse, si in Gallia
remanerent; neque verum esse, qui suos fines tueri non potuerint
alienos occupare; neque ullos in Gallia vacare agros qui dari tantae
praesertim multitudini sine iniuria possint; sed licere, si velint, in
Ubiorum finibus considere, quorum sint legati apud se et de Sueborum
iniuriis querantur et a se auxilium petant: hoc se Ubiis imperaturus.
[IV, 9] Legati haec se ad suos
relaturos dixerunt et re deliberata post
diem tertium ad Caesarem reversuros: interea ne propius se castra
moveret petierunt. Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit.
Cognoverat enim magnam partem equitatus ab iis aliquot diebus ante
praedandi frumentandi causa ad Ambivaritos trans Mosam missam: hos
expectari equites atque eius rei causa moram interponi arbitrabatur.
[IV, 10] [Mosa profluit ex monte
Vosego, qui est in finibus Lingonum,
et parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus insulam
efficit Batavorum, in Oceanum influit neque longius ab Oceano milibus
passuum LXXX in Rhenum influit. Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui
Alpes incolunt, et longo spatio per fines Nantuatium, Helvetiorum,
Sequanorum, Mediomatricorum, Tribocorum, Treverorum citatus fertur et,
ubi Oceano adpropinquavit, in plures diffluit partes multis ingentibus
insulis effectis, quarum pars magna a feris barbaris nationibus
incolitur, ex quibus sunt qui piscibus atque ovis avium vivere
existimantur, multis capitibus in Oceanum influit.]
[IV, 11] Caesar cum ab hoste non
amplius passuum XII milibus abesset,
ut erat constitutum, ad eum legati revertuntur; qui in itinere
congressi magnopere ne longius progrederetur orabant. Cum id non
impetrassent, petebant uti ad eos [equites] qui agmen antecessissent
praemitteret eos pugna prohiberet, sibique ut potestatem faceret in
Ubios legatos mittendi; quorum si principes ac senatus sibi iure
iurando fidem fecisset, ea condicione quae a Caesare ferretur se usuros
ostendebant: ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret. Haec
omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur ut tridui mora
interposita equites eorum qui abessent reverterentur; tamen sese non
longius milibus passuum IIII aquationis causa processurum eo die dixit:
huc postero die quam frequentissimi convenirent, ut de eorum postulatis
cognosceret. Interim ad praefectos, qui cum omni equitatu
antecesserant, mittit qui nuntiarent ne hostes proelio lacesserent, et
si ipsi lacesserentur, sustinerent quoad ipse cum exercitu propius
accessisset.
[IV, 12] At hostes, ubi primum
nostros equites conspexerunt, quorum
erat V milium numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod
ii qui frumentandi causa erant trans Mosam profecti nondum redierant,
nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare
discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto
celeriter nostros perturbaverunt; rursus his resistentibus consuetudine
sua ad pedes desiluerunt subfossis equis compluribus nostris deiectis
reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut non
prius fuga desisterent quam in conspectum agminis nostri venissent. In
eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur IIII et LXX, in his vir
fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in
civitate sua regnum obtinuerat amicus a senatu nostro appellatus. Hic
cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo
eripuit, ipse equo vulnerato deiectus, quoad potuit, fortissime
restitit; cum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset atque
id frater, qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato
equo se hostibus obtulit atque interfectus est.
[IV, 13] Hoc facto proelio Caesar
neque iam sibi legatos audiendos
neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum atque
insidias petita pace ultro bellum intulissent; expectare vero dum
hostium copiae augerentur equitatus reverteretur summae dementiae esse
iudicabat, et cognita Gallorum infirmitate quantum iam apud eos hostes
uno proelio auctoritatis essent consecuti sentiebat; quibus ad consilia
capienda nihil spatii dandum existimabat. His constitutis rebus et
consilio cum legatis et quaestore communicato, ne quem diem pugnae
praetermitteret, oportunissima res accidit, quod postridie eius diei
mane eadem et perfidia et simulatione usi Germani frequentes, omnibus
principibus maioribusque natu adhibitis, ad eum in castra venerunt,
simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contra atque esset dictum
et ipsi petissent, proelium pridie commisissent, simul ut, si quid
possent, de indutiis fallendo impetrarent. Quos sibi Caesar oblatos
gavisus illos retineri iussit; ipse omnes copias castris D eduxit
equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen
subsequi iussit.
[IV, 14] Acie triplici instituta et
celeriter VIII milium itinere
confecto, prius ad hostium castra pervenit quam quid ageretur Germani
sentire possent. Qui omnibus rebus subito perterriti et celeritate
adventus nostri et discessu suorum, neque consilii habendi neque arma
capiendi spatio dato perturbantur, copiasne adversus hostem ducere an
castra defendere an fuga salutem petere praestaret. Quorum timor cum
fremitu et concursu significaretur, milites nostri pristini diei
perfidia incitati in castra inruperunt. Quo loco qui celeriter arma
capere potuerunt paulisper nostris restiterunt atque inter carros
impedimentaque proelium commiserunt; at reliqua multitudo puerorum
mulierumque (nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenum transierant)
passim fugere coepit, ad quos consectandos Caesar equitatum misit.
[IV, 15] Germani post tergum
clamore audito, cum suos interfiei
viderent, armis abiectis signis militaribus relictis se ex castris
eiecerunt, et cum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua
fuga desperata, magno numero interfecto, reliqui se in flumen
praecipitaverunt atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi
perierunt. Nostri ad unum omnes incolumes, perpaucis vulneratis, ex
tanti belli timore, cum hostium numerus capitum CCCCXXX milium fuisset,
se in castra receperunt. Caesar iis quos in castris retinuerat
discedendi potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusque Gallorum
veriti, quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt.
His Caesar libertatem concessit.
[IV, 16] Germanico bello confecto
multis de causis Caesar statuit sibi
Rhenum esse transeundum; quarum illa fuit iustissima quod, cum videret
Germanos tam facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus
eos timere voluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani
exercitum Rhenum transire. Accessit etiam quod illa pars equitatus
Usipetum et Tencterorum, quam supra commemoravi praedandi frumentandi
causa Mosam transisse neque proelio interfuisse, post fugam suorum se
trans Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum his coniunxerat.
Ad quos cum Caesar nuntios misisset, qui postularent eos qui sibi
Galliae bellum intulissent sibi dederent, responderunt: populi Romani
imperium Rhenum finire; si se invito Germanos in Galliam transire non
aequum existimaret, cur sui quicquam esse imperii aut potestatis trans
Rhenum postularet? Ubii autem, qui uni ex Transrhenanis ad Caesarem
legatos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere
orabant ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suebis premerentur;
vel, si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum
modo Rhenum transportaret: id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis
satis futurum. Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus
Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam ad ultimas
Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi Romani tuti esse
possint. Navium magnam copiam ad transportandum exercitum
pollicebantur.
[IV, 17] Caesar his de causis quas
commemoravi Rhenum transire
decrevat; sed navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur
neque suae neque populi Romani dignitatis esse statuebat. Itaque, etsi
summa difficultas faciendi pontis proponebatur propter latitudinem,
rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut
aliter non traducendum exercitum existimabat. Rationem pontis hanc
instituit. Tigna bina sesquipedalia. paulum ab imo praeacuta dimensa ad
altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat. Haec
cum machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque adegerat,
non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut
secundum naturam fluminis procumberent, iis item contraria duo ad
eundem modum iuncta intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte
contra vim atque impetu fluminis conversa statuebat. Haec utraque
insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum iunctura
distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur; quibus
disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis
firmitudo atque ea rerum natura ut, quo maior vis aquae se
incitavisset, hoc artius inligata tenerentur. Haec derecta materia
iniecta contexebantur ac longuriis cratibusque consternebantur; ac
nihilo setius sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique
agebantur, quae pro ariete subiectae et cum omni opere coniunctae vim
fluminis exciperent, et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut, si
arborum trunci sive naves deiciendi operis causa essent a barbaris
missae, his defensoribus earum rerum vis minueretur neu ponti nocerent.
[IV, 18] Diebus X, quibus materia
coepta erat comportari, omni opere
effecto exercitus traducitur. Caesar ad utramque partem pontis firmo
praesidio relicto in fines Sugambrorum contendit. Interim a compluribus
civitatibus ad eum legati veniunt; quibus pacem atque amicitiam
petentibus liberaliter respondet obsidesque ad se adduci iubet. At
Sugambri, ex eo tempore quo pons institui coeptus est fuga comparata,
hortantibus iis quos ex Tencteris atque Usipetibus apud se habebant,
finibus suis excesserant suaque omnia exportaverant seque in
solitudinem ac silvas abdiderant.
[IV, 19] Caesar paucos dies in
eorum finibus moratus, omnibus vicis
aedificiisque incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiorum
recepit atque his auxilium suum pollicitus, si a Suebis premerentur,
haec ab iis cognovit: Suebos, postea quam per exploratores pontem fieri
comperissent, more suo concilio habito nuntios in omnes partes
dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos, uxores suaque omnia in
silvis deponerent atque omnes qui arma ferre possent unum in locum
convenirent. Hunc esse delectum medium fere regionum earum quas Suebi
obtinerent; hic Romanorum adventum expectare atque ibi decertare
constituisse. Quod ubi Caesar comperit, omnibus iis rebus confectis,
quarum rerum causa exercitum traducere constituerat, ut Germanis metum
iniceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione liberaret,
diebus omnino XVIII trans Rhenum consumptis, satis et ad laudem et ad
utilitatem profectum arbitratus se in Galliam recepit pontemque
rescidit.
[IV, 20] Exigua parte aestatis
reliqua Caesar, etsi in his locis, quod
omnis Gallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes, tamen in
Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis
hostibus nostris inde subministrata auxilia intellegebat, et si tempus
anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore
arbitrabatur, si modo insulam adiisset, genus hominum perspexisset,
loca, portus, aditus cognovisset; quae omnia fere Gallis erant
incognita. Neque enim temere praeter mercatores illo adit quisquam,
neque his ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas regiones quae
sunt contra Galliam notum est. Itaque vocatis ad se undique
mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo neque quae aut
quantae nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut quibus
institutis uterentur, neque qui essent ad maiorem navium multitudinem
idonei portus reperire poterat.
[IV, 21] Ad haec cognoscenda, prius
quam periculum faceret, idoneum
esse arbitratus C. Volusenum cum navi longa praemittit. Huic mandat ut
exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur. Ipse cum omnibus
copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in
Britanniam traiectus. Huc naves undique ex finitimis regionibus et quam
superiore aestate ad Veneticum bellum fecerat classem iubet convenire.
Interim, consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos,
a compluribus insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui
polliceantur obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare.
Quibus auditis, liberaliter pollicitus hortatusque ut in ea sententia
permanerent, eos domum remittit et cum iis una Commium, quem ipse
Atrebatibus superatis regem ibi constituerat, cuius et virtutem et
consilium probabat et quem sibi fidelem esse arbitrabatur cuiusque
auctoritas in his regionibus magni habebatur, mittit. Huic imperat quas
possit adeat civitates horteturque ut populi Romani fidem sequantur
seque celeriter eo venturum nuntiet. Volusenus perspectis regionibus
omnibus quantum ei facultatis dari potuit, qui navi egredi ac se
barbaris committere non auderet, V. die ad Caesarem revertitur quaeque
ibi perspexisset renuntiat.
[IV, 22] Dum in his locis Caesar
navium parandarum causa moratur, ex
magna parte Morinorum ad eum legati venerunt, qui se de superioris
temporis consilio excusarent, quod homines barbari et nostrae
consuetudinis imperiti bellum populo Romano fecissent, seque ea quae
imperasset facturos pollicerentur. Hoc sibi Caesar satis oportune
accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem relinquere volebat
neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has
tantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, magnum
iis numerum obsidum imperat. Quibus adductis eos in fidem recipit.
Navibus circiter LXXX onerariis coactis contractisque, quot satis esse
ad duas transportandas legiones existimabat, quod praeterea navium
longarum habebat quaestori, legatis praefectisque distribuit. Huc
accedebant XVIII onerariae naves, quae ex eo loco a milibus passuum
VIII vento tenebantur quo minus in eundem portum venire possent: has
equitibus tribuit. Reliquum exercitum Q. Titurio Sabino et L.
Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum a
quibus ad eum legati non venerant ducendum dedit. P. Sulpicium Rufum
legatum cum eo praesidio quod satis esse arbitrabatur portum tenere
iussit.
[IV, 23] His constitutis rebus,
nactus idoneam ad navigandum
tempestatem III. fere vigilia solvit equitesque in ulteriorem portum
progredi et naves conscendere et se sequi iussit. A quibus cum paulo
tardius esset administratum, ipse hora diei circiter IIII. cum primis
navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus eitas hostium
copias armatas conspexit. Cuius loci haec erat natura atque ita
montibus angustis mare continebatur, uti ex locis superioribus in litus
telum adigi posset. Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum
arbitratus, dum reliquae naves eo convenirent ad horam nonam in ancoris
expectavit. Interim legatis tribunisque militum convocatis et quae ex
Voluseno cognovisset et quae fieri vellet ostendit monuitque, ut rei
militaris ratio, maximeque ut maritimae res postularent, ut, cum
celerem atque instabilem motum haberent, ad nutum et ad tempus D omnes
res ab iis administrarentur. His dimissis, et VII ab eo loco progressus
aperto ac plano litore naves constituit.
[IV, 24] At barbari, consilio
Romanorum cognito praemisso equitatu et
essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis
copiis subsecuti nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas
summa difficultas, quod naves propter magnitudinem nisi in alto
constitui non poterant, militibus autem, ignotis locis, impeditis
manibus, magno et gravi onere armorum oppressis simul et de navibus
desiliendum et in auctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum,
cum illi aut ex arido aut paulum in aquam progressi omnibus membris
expeditis, notissimis locis, audacter tela coicerent et equos
insuefactos incitarent. Quibus rebus nostri perterriti atque huius
omnino generis pugnae imperiti, non eadem alacritate ac studio quo in
pedestribus uti proeliis consuerant utebantur.
[IV, 25] Quod ubi Caesar
animadvertit, naves longas, quarum et species
erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri
ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium
constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac
submoveri iussit; quae res magno usui nostris fuit. Nam et navium
figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari
constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt. Atque nostris militibus
cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui X legionis aquilam
gerebat, obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret, '
desilite', inquit, ' milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere; ego
certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero.' Hoc cum
voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre
coepit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur,
universi ex navi desiluerunt. Hos item ex proximis primi navibus cum
conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquaverunt.
[IV, 26] Pugnatum est ab utrisque
acriter. Nostri tamen, quod neque
ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant
atque alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat,
magnopere perturbabantur; hostes vero, notis omnibus vadii, ubi ex
litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis
equis impeditos adoriebantur, plures paucos circumsistebant, alii ab
latere aperto in universos tela coiciebant. Quod cum animadvertisset
Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus
compleri iussit, et quos laborantes conspexerat, his subsidia
submittebat. Nostri, simul in arido constiterunt, suis omnibus
consecutis, in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt;
neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque
insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari
defuit.
[IV, 27] Hostes proelio superati,
simul atque se ex fuga receperunt,
statim ad Caesarem legatos de pace miserunt; obsides sese daturos
quaeque imperasset facturos polliciti sunt. Una cum his legatis Commius
Atrebas venit, quem supra demonstraveram a Caesare in Britanniam
praemissum. Hunc illi e navi egressum, cum ad eos oratoris modo
Caesaris mandata deferret, comprehenderant atque in vincula
coniecerant; tum proelio facto remiserunt et in petenda pace eius rei
culpam in multitudinem contulerunt et propter imprudentiam ut
ignosceretur petiverunt. Caesar questus quod, cum ultro in continentem
legatis missis pacem ab se petissent, bellum sine causa intulissent,
ignoscere se imprudentiae dixit obsidesque imperavit; quorum illi
partem statim dederunt, partem ex longinquioribus locis arcessitam
paucis diebus sese daturos dixerunt. Interea suos in agros remigrare
iusserunt, principesque undique convenire et se civitatesque suas
Caesari commendare coeperunt.
[IV, 28] His rebus pace confirmata,
post diem quartum quam est in
Britanniam ventum naves XVIII, de quibus supra demonstratum est, quae
equites sustulerant, ex superiore portu leni vento solverunt. Quae cum
adpropinquarent Britanniae et ex castris viderentur, tanta tempestas
subito coorta est ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem
unde erant profectae referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae,
quae est propius solis occasum, magno suo cum periculo deicerentur;
quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario
adversa nocte in altum provectae continentem petierunt.
[IV, 29] Eadem nocte accidit ut
esset luna plena, qui dies a maritimos
aestus maximos in Oceano efficere consuevit, nostrisque id erat
incognitum. Ita uno tempore et longas naves, [quibus Caesar exercitum
transportandum curaverat,] quas Caesar in aridum subduxerat, aestus
complebat, et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas
adflictabat, neque ulla nostris facultas aut administrandi aut
auxiliandi dabatur. Compluribus navibus fractis, reliquae cum essent
funibus, ancoris reliquisque armamentis amissis ad navigandum inutiles,
magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio
facta est. Neque enim naves erant aliae quibus reportari possent, et
omnia deerant quae ad reficiendas naves erant usui, et, quod omnibus
constabat hiemari in Gallia oportere, frumentum in his locis in hiemem
provisum non erat.
[IV, 30] Quibus rebus cognitis,
principes Britanniae, qui post proelium
ad Caesarem convenerant, inter se conlocuti, cum et equites et naves et
frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex
castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustior quod
sine impedimentis Caesar legiones transportaverat, optimum factu esse
duxerunt rebellione facta frumento commeatuque nostros prohibere et rem
in hiemem producere, quod his superatis aut reditu interclusis neminem
postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum confidebant.
Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castris discedere et suos
clam ex agris deducere coeperunt.
[IV, 31] At Caesar, etsi nondum
eorum consilia cognoverat, tamen et ex
eventu navium suarum et ex eo quod obsides dare intermiserant fore id
quod accidit suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia comparabat.
Nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et, quae
gravissime adflictae erant naves, earum materia atque aere ad reliquas
reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui ex continenti
comportari iubebat. Itaque, cum summo studio a militibus
administraretur, XII navibus amissis, reliquis ut navigari satis
commode posset effecit.
[IV, 32] Dum ea geruntur, legione
ex consuetudine una frumentatum
missa, quae appellabatur VII, neque ulla ad id tempus belli suspicione
interposita, cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra
ventitaret, ii qui pro portis castrorum in statione erant Caesari
nuntiaverunt pulverem maiorem quam consuetudo ferret in ea parte videri
quam in partem legio iter fecisset. Caesar id quod erat suspicatus
aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes quae in statione
erant secum in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem
succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi iussit. Cum paulo
longius a castris processisset, suos ab hostibus premi atque aegre
sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela coici
animadvertit. Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento pars
una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in
silvis delituerant; tum dispersos depositis armis in metendo occupatos
Subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus
perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.
[IV, 33] Genus hoc est ex essedis
pugnae. Primo per omnes partes
perequitant et tela coiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu
rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas
insinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae
interim paulatim ex proelio excedunt atque ita currus conlocant ut, si
illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad quos receptum
habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis
praestant, ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt uti in
declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari
ac flectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et se inde
in currus citissime recipere consuerint.
[IV, 34] Quibus rebus perturbatis
nostris [novitate pugnae] tempore
oportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes
constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, ad lacessendum
hostem et committendum proelium alienum esse tempus arbitratus suo se
loco continuit et brevi tempore intermisso in castra legiones reduxit.
Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis qui erant in agris reliqui
discesserunt. Secutae sunt continuos complures dies tempeststes, quae
et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent.
Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque
nostrorum militum suis praedicaverunt et quanta praedae faciendae atque
in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris
expulissent, demonstraverunt. His rebus celeriter magna multitudine
peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt.
[IV, 35] Caesar, etsi idem quod
superioribus diebus acciderat fore
videbat, ut, si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent,
tamen nactus equites circiter XXX, quos Commius Atrebas, de quo ante
dictum est, secum transportaverat, legiones in acie pro castris
constituit. Commisso proelio diutius nostrorum militum impetum hostes
ferre non potuerunt ac terga verterunt. Quos tanto spatio secuti
quantum cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex iis
occiderunt, deinde omnibus longe lateque aedificiis incensis se in
castra receperunt.
[IV, 36] Eodem die legati ab
hostibus missi ad Caesarem de pace
venerunt. His Caesar numerum obsidum quem ante imperaverat duplicavit
eosque in continentem adduci iussit, quod propinqua die aequinoctii
infirmis navibus hiemi navigationem subiciendam non existimabat. Ipse
idoneam tempestatem nactus paulo post mediam noctem naves solvit, quae
omnes incolumes ad continentem pervenerunt; sed ex iis onerariae duae
eosdem portus quos reliquae capere non potuerunt et paulo infra delatae
sunt.
[IV, 37] Quibus ex navibus cum
essent eiti milites circiter CCC atque
in castra contenderent, Morini, quos Caesar in Britanniam proficiscens
pacatos reliquerat, spe praedae adducti primo non ita magno suorum
numero circumsteterunt ac, si sese interfici nollent, arma ponere
iusserunt. Cum illi orbe facto sese defenderent, celeriter ad clamorem
hominum circiter milia VI convenerunt; qua re nuntiata, Caesar omnem ex
castris equitatum suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum
hostium sustinuerunt atque amplius horis IIII fortissime pugnaverunt et
paucis vulneribus acceptis complures ex iis occiderunt. Postea vero
quam equitatus noster in conspectum venit, hostes abiectis armis terga
verterunt magnusque eorum numerus est occisus.
[IV, 38] Caesar postero die T.
Labienum legatum cum iis legionibus quas
ex Britannia reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant misit. Qui
cum propter siccitates paludum quo se reciperent non haberent, quo
perfugio superiore anno erant usi, omnes fere in potestatem Labieni
venerunt. At Q. Titurius et L. Cotta legati, qui in Menapiorum fines
legiones duxerant, omnibus eorum agris vastatis, frumentis succisis,
aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas silvas
abdiderant, se ad Caesarem receperunt. Caesar in Belgis omnium legionum
hiberna constituit. Eo duae omnino civitates ex Britannia obsides
miserunt, reliquae neglexerunt. His rebus gestis ex litteris Caesaris
dierum XX supplicatio a senatu decreta est.