LIBER QVINTVS
[V, 1] L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar
in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos
legionibus praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves
aedificandas veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque
demonstrat. Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit
humiliores quam quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo
magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi
fluctus fieri cognoverat; ad onera, ad multitudinem iumentorum
transportandam paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus.
Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas
adiuvat. Ea quae sunt usui ad armandas naves ex Hispania apportari
iubet. Ipse conventibus Galliae citeribris peractis in Illyricum
proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae
incursionibus vastari audiebat. Eo cum venisset, civitatibus milites
imperat certumque in locum convenire iubet. Qua re nuntiata Pirustae
legatos ad eum mittunt qui doceant nihil earum rerum publico factum
consilio, seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de
iniuriis satisfacere. Accepta oratione eorum Caesar obsides imperat
eosque ad certam diem adduci iubet; nisi ita fecerint, sese bello
civitatem persecuturum demonstrat. Eis ad diem adductis, ut
imperaverat, arbitros inter civitates dat qui litem aestiment poenamque
constituant.
[V, 2] His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem
Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. Eo cum
venisset, circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio in summa
omnium rerum inopia circiter sescentas eius generis cuius supra
demonstravimus naves et longas XXVIII invenit instructas neque multum
abesse ab eo quin paucis diebus deduci possint. Collaudatis militibus
atque eis qui negotio praefuerant, quid fieri velit ostendit atque
omnes ad portum Itium convenire iubet, quo ex portu commodissimum in
Britanniam traiectum esse cognoverat, circiter milium passuum XXX
transmissum a continenti: huic rei quod satis esse visum est militum
reliquit. Ipse cum legionibus expeditis IIII et equitibus DCCC in fines
Treverorum proficiscitur, quod hi neque ad concilia veniebant neque
imperio parebant Germanosque Transrhenanos sollicitare dicebantur.
[V, 3] Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet
magnasque habet copias peditum Rhenumque, ut supra demonstravimus,
tangit. In ea civitate duo de principatu inter se contendebant,
Indutiomarus et Cingetorix; e quibus alter, simul atque de Caesaris
legionumque adventu cognitum est, ad eum venit, se suosque omnes in
officio futuros neque ab amicitia populi Romani defecturos confirmavit
quaeque in Treveris gererentur ostendit. At Indutiomarus equitatum
peditatumque cogere, eisque qui per aetatem in armis esse non poterant
in silvam Arduennam abditis, quae ingenti magnitudine per medios fines
Treverorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare
instituit. Sed posteaquam nonnulli principes ex ea civitate et
familiaritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitus
perterriti ad Caesarem venerunt et de suis privatim rebus ab eo petere
coeperunt, quoniam civitati consulere non possent, veritus ne ab
omnibus desereretur Indutiomarus legatos ad Caesarem mittit: sese
idcirco ab suis discedere atque ad eum venire noluisse, quo facilius
civitatem in officio contineret, ne omnis nobilitatis discessu plebs
propter imprudentiam laberetur: itaque esse civitatem in sua potestate,
seseque, si Caesar permitteret, ad eum in castra venturum, suas
civitatisque fortunas eius fidei permissurum.
[V, 4] Caesar, etsi intellegebat qua de causa ea dicerentur quaeque eum
res ab instituto consilio deterreret, tamen, ne aestatem in Treveris
consumere cogeretur omnibus ad Britannicum bellum rebus comparatis,
Indutiomarum ad se cum CC obsidibus venire iussit. His adductis, in eis
filio propinquisque eius omnibus, quos nominatim evocaverat, consolatus
Indutiomarum hortatusque est uti in officio maneret; nihilo tamen
setius principibus Treverorum ad se convocatis hos singillatim
Cingetorigi conciliavit, quod cum merito eius a se fieri intellegebat,
tum magni interesse arbitrabatur eius auctoritatem inter suos quam
plurimum valere, cuius tam egregiam in se voluntatem perspexisset. Id
tulit factum graviter Indutiomarus, suam gratiam inter suos minui, et,
qui iam ante inimico in nos animo fuisset, multo gravius hoc dolore
exarsit.
[V, 5] His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cum legionibus
pervenit. Ibi cognoscit LX naves, quae in Meldis factae erant,
tempestate reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant
profectae revertisse; reliquas paratas ad navigandum atque omnibus
rebus instructas invenit. Eodem equitatus totius Galliae convenit,
numero milium quattuor, principesque ex omnibus civitatibus; ex quibus
perpaucos, quorum in se fidem perspexerat, relinquere in Gallia,
reliquos obsidum loco secum ducere decreverat, quod, cum ipse abesset,
motum Galliae verebatur.
[V, 6] Erat una cum ceteris Dumnorix Aeduus, de quo ante ab nobis
dictum est. Hunc secum habere in primis constituerat, quod eum cupidum
rerum novarum, cupidum imperi, magni animi, magnae inter Gallos
auctoritatis cognoverat. Accedebat huc quod in concilio Aeduorum
Dumnorix dixerat sibi a Caesare regnum civitatis deferri; quod dictum
Aedui graviter ferebant, neque recusandi aut deprecandi causa legatos
ad Caesarem mittere audebant. Id factum ex suis hospitibus Caesar
cognoverat. Ille omnibus primo precibus petere contendit ut in Gallia
relinqueretur, partim quod insuetus navigandi mare timeret, partim quod
religionibus impediri sese diceret. Posteaquam id obstinate sibi negari
vidit, omni spe impetrandi adempta principes Galliae sollicitare,
sevocare singulos hortarique coepit uti in continenti remanerent: metu
territare: non sine causa fieri, ut Gallia omni nobilitate spoliaretur;
id esse consilium Caesaris, ut quos in conspectu Galliae interficere
vereretur, hos omnes in Britanniam traductos necaret; fidem reliquis
interponere, iusiurandum poscere, ut quod esse ex usu Galliae
intellexissent communi consilio administrarent. Haec a compluribus ad
Caesarem deferebantur.
[V, 7] Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati Aeduae dignitatis
tribuebat, coercendum atque deterrendum quibuscumque rebus posset
Dumnorigem statuebat; quod longius eius amentiam progredi videbat,
prospiciendum, ne quid sibi ac rei publicae nocere posset. Itaque dies
circiter XXV in eo loco commoratus, quod Corus ventus navigationem
impediebat, qui magnam partem omnis temporis in his locis flare
consuevit, dabat operam ut in officio Dumnorigem contineret, nihilo
tamen setius omnia eius consilia cognosceret: tandem idoneam nactus
tempestatem milites equitesque conscendere in naves iubet. At omnium
impeditis animis Dumnorix cum equitibus Aeduorum a castris insciente
Caesare domum discedere coepit. Qua re nuntiata Caesar intermissa
profectione atque omnibus rebus postpositis magnam partem equitatus ad
eum insequendum mittit retrahique imperat; si vim faciat neque pareat,
interfici iubet, nihil hunc se absente pro sano facturum arbitratus,
qui praesentis imperium neglexisset. Ille enim revocatus resistere ac
se manu defendere suorumque fidem implorare coepit, saepe clamitans
liberum se liberaeque esse civitatis. Illi, ut erat imperatum,
circumsistunt hominem atque interficiunt: at equites Aedui ad Caesarem
omnes revertuntur.
[V, 8] His rebus gestis, Labieno in continente cum tribus legionibus et
equitum milibus duobus relicto ut portus tueretur et rem frumentariam
provideret quaeque in Gallia gererentur cognosceret consiliumque pro
tempore et pro re caperet, ipse cum quinque legionibus et pari numero
equitum, quem in continenti reliquerat, ad solis occasum naves solvit
et leni Africo provectus media circiter nocte vento intermisso cursum
non tenuit, et longius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam
relictam conspexit. Tum rursus aestus commutationem secutus remis
contendit ut eam partem insulae caperet, qua optimum esse egressum
superiore aestate cognoverat. Qua in re admodum fuit militum virtus
laudanda, qui vectoriis gravibusque navigiis non intermisso remigandi
labore longarum navium cursum adaequarunt. Accessum est ad Britanniam
omnibus navibus meridiano fere tempore, neque in eo loco hostis est
visus; sed, ut postea Caesar ex captivis cognovit, cum magnae manus eo
convenissent, multitudine navium perterritae, quae cum annotinis
privatisque quas sui quisque commodi fecerat amplius octingentae uno
erant visae tempore, a litore discesserant ac se in superiora loca
abdiderant.
[V, 9] Caesar exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex
captivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, cohortibus
decem ad mare relictis et equitibus trecentis, qui praesidio navibus
essent, de tertia vigilia ad hostes contendit, eo minus veritus
navibus, quod in litore molli atque aperto deligatas ad ancoram
relinquebat, et praesidio navibus Q. Atrium praefecit. Ipse noctu
progressus milia passuum circiter XII hostium copias conspicatus est.
Illi equitatu atque essedis ad flumen progressi ex loco superiore
nostros prohibere et proelium committere coeperunt. Repulsi ab equitatu
se in silvas abdiderunt, locum nacti egregie et natura et opere
munitum, quem domestici belli, ut videbantur, causa iam ante
praeparaverant: nam crebris arboribus succisis omnes introitus erant
praeclusi. Ipsi ex silvis rari propugnabant nostrosque intra munitiones
ingredi prohibebant. At milites legionis septimae, testudine facta et
aggere ad munitiones adiecto, locum ceperunt eosque ex silvis
expulerunt paucis vulneribus acceptis. Sed eos fugientes longius Caesar
prosequi vetuit, et quod loci naturam ignorabat, et quod magna parte
diei consumpta munitioni castrorum tempus relinqui volebat.
[V, 10] Postridie eius diei mane tripertito milites equitesque in
expeditionem misit, ut eos qui fugerant persequerentur. His aliquantum
itineris progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites a
Quinto Atrio ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte
maxima coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque in litore
eiectas esse, quod neque ancorae funesque subsisterent, neque nautae
gubernatoresque vim tempestatis pati possent; itaque ex eo concursu
navium magnum esse incommodum acceptum.
[V, 11] His rebus cognitis Caesar legiones equitatumque revocari atque
in itinere resistere iubet, ipse ad naves revertitur; eadem fere quae
ex nuntiis litterisque cognoverat coram perspicit, sic ut amissis
circiter XL navibus reliquae tamen refici posse magno negotio
viderentur. Itaque ex legionibus fabros deligit et ex continenti alios
arcessi iubet; Labieno scribit, ut quam plurimas posset eis legionibus,
quae sunt apud eum, naves instituat. Ipse, etsi res erat multae operae
ac laboris, tamen commodissimum esse statuit omnes naves subduci et cum
castris una munitione coniungi. In his rebus circiter dies X consumit
ne nocturnis quidem temporibus ad laborem militum intermissis.
Subductis navibus castrisque egregie munitis easdem copias, quas ante,
praesidio navibus reliquit: ipse eodem unde redierat proficiscitur. Eo
cum venisset, maiores iam undique in eum locum copiae Britannorum
convenerant summa imperi bellique administrandi communi consilio
permissa Cassivellauno, cuius fines a maritimis civitatibus fiumen
dividit, quod appellatur Tamesis, a mari circiter milia passuum LXXX.
Huic superiore tempore cum reliquis civitatibus continentia bella
intercesserant; sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti bello
imperioque praefeceraut.
[V, 12] Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos in insula
ipsi memoria proditum dicunt, maritima ab eis, qui praedae ac belli
inferendi causa ex Belgio transierunt (qui omnes fere eis nominibus
civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt) et
bello illato ibi permanserunt atque agros colere coeperunt. Hominum est
infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia,
pecorum magnus numerus. Vtuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis
ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum
album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua
est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis ut in
Gallia est, praeter fagum atque abietem. Leporem et gallinam et anserem
gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa.
Loca sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus.
[V, 13] Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam.
Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex
Gallia naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem
spectat. Hoc pertinet circiter mila passuum quingenta. Alterum vergit
ad Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio
minor, ut aestimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque
ex Gallia est in Britanniam. In hoc medio cursu est insula, quae
appellatur Mona: complures praeterea minores subiectae insulae
existimantur, de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos
triginta sub bruma esse noctem. Nos nihil de eo percontationibus
reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in
continenti noctes videbamus. Huius est longitudo lateris, ut fert
illorum opinio, septingentorum milium. Tertium est contra
septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus
lateris maxime ad Germaniam spectat. Hoc milia passuum octingenta in
longitudinem esse existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies
centum milium passuum.
[V, 14] Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt,
quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt
consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et
carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro
inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt
in pugna aspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis
rasa praeter caput et labrum superius. Vxores habent deni duodenique
inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum
liberis; sed qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum
virgo quaeque deducta est.
[V, 15] Equites hostium essedariique acriter proelio cum equitatu
nostro in itinere conflixerunt, tamen ut nostri omnibus partibus
superiores fuerint atque eos in silvas collesque compulerint; sed
compluribus interfectis cupidius insecuti nonnullos ex suis amiserunt.
At illi intermisso spatio imprudentibus nostris atque occupatis in
munitione castrorum subito se ex statione pro castris collocati,
acriter pugnaverunt, duabusque missis subsidio cohortibus a Caesare
atque eis primis legionum duarum, cum hae perexiguo intermisso loci
spatio inter se constitissent, novo genere pugnae perterritis nostris
per medios audacissime perruperunt seque inde incolumes receperunt. Eo
die Quintus Laberius Durus, tribunus militum, interficitur. Illi
pluribus submissis cohortibus repelluntur.
[V, 16] Toto hoc in genere pugnae, cum sub oculis omnium ac pro castris
dimicaretur, intellectum est nostros propter gravitatem armorum, quod
neque insequi cedentes possent neque ab signis discedere auderent,
minus aptos esse ad huius generis hostem, equites autem magno cum
periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiam consulto plerumque
cederent et, cum paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis
desilirent et pedibus dispari proelio contenderent. Equestris autem
proeli ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum
inferebat. Accedebat huc ut numquam conferti sed rari magnisque
intervallis proeliarentur stationesque dispositas haberent, atque alios
alii deinceps exciperent, integrique et recentes defetigatis
succederent.
[V, 17] Postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt
rarique se ostendere et lenius quam pridie nostros equites proelio
lacessere coeperunt. Sed meridie, cum Caesar pabulandi causa tres
legiones atque omnem equitatum cum Gaio Trebonio legato misisset,
repente ex omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt, sic uti ab
signis legionibusque non absisterent. Nostri acriter in eos impetu
facto reppulerunt neque finem sequendi fecerunt, quoad subsidio confisi
equites, cum post se legiones viderent, praecipites hostes egerunt
magnoque eorum numero interfecto neque sui colligendi neque consistendi
aut ex essedis desiliendi facultatem dederunt. Ex hac fuga protinus,
quae undique convenerant, auxilia discesserunt, neque post id tempus
umquam summis nobiscum copiis hostes contenderunt.
[V, 18] Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines
Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus,
atque hoc aegre, transiri potest. Eo cum venisset, animum advertit ad
alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas. Ripa
autem erat acutis sudibus praefixis munita, eiusdemque generis sub aqua
defixae sudes flumine tegebantur. His rebus cognitis a captivis
perfugisque Caesar praemisso equitatu confestim legiones subsequi
iussit. Sed ea celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite
solo ex aqua exstarent, ut hostes impetum legionum atque equitum
sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent.
[V, 19] Cassivellaunus, ut supra demonstravimus, omni deposita spe
contentionis dimissis amplioribus copiis milibus circiter quattuor
essedariorum relictis itinera nostra servabat paulumque ex via
excedebat locisque impeditis ac silvestribus sese occultabat, atque eis
regionibus quibus nos iter facturos cognoverat pecora atque homines ex
agris in silvas compellebat et, cum equitatus noster liberius praedandi
vastandique causa se in agros eiecerat, omnibus viis semitisque
essedarios ex silvis emittebat et magno cum periculo nostrorum equitum
cum eis confligebat atque hoc metu latius vagari prohibebat.
Relinquebatur ut neque longius ab agmine legionum discedi Caesar
pateretur, et tantum in agris vastandis incendiisque faciendis hostibus
noceretur, quantum labore atque itinere legionarii milites efficere
poterant.
[V, 20] Interim Trinobantes, prope firmissima earum regionum civitas,
ex qua Mandubracius adulescens Caesaris fidem secutus ad eum in
continentem Galliam venerat, cuius pater in ea civitate regnum
obtinuerat interfectusque erat a Cassivellauno, ipse fuga mortem
vitaverat, legatos ad Caesarem mittunt pollicenturque sese ei dedituros
atque imperata facturos; petunt, ut Mandubracium ab iniuria
Cassivellauni defendat atque in civitatem mittat, qui praesit
imperiumque obtineat. His Caesar imperat obsides quadraginta
frumentumque exercitui Mandubraciumque ad eos mittit. Illi imperata
celeriter fecerunt, obsides ad numerum frumentumque miserunt.
[V, 21] Trinobantibus defensis adque ab omni militum niuria prohibitis
Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi legationibus missis
sese Caesari dedumt. Ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidum
Cassivellauni abesse silvis paludibusque munitum, quo satis magnus
hominum pecorisque numerus onvenerit. Oppidum autem Britanni vocant,
cum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo incursionis
hostium vitandae causa convenire consuerunt. Eo proficiscitur cum
legionibus: locum reperit egregie natura atque opere munitum; tamen
hunc duabus ex partibus oppugnare contendit. Hostes paulisper morati
militum nostrorum impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi
eiecerunt. Magnus ibi numerus pecoris repertus, multique in fuga sunt
comprehensi atque interfecti.
[V, 22] Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod
esse ad mare supra demonstravimus, quibus regionibus quattuor reges
praeerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Segovax, nuntios mittit
atque eis imperat uti coactis omnibus copiis castra navalia de
improviso adoriantur atque oppugent. Ei cum ad castra venissent, nostri
eruptione facta multis eorum interfectis, capto etiam nobili duce
Lugotorige suos incolumes reduxerunt. Cassivellaunus hoc proelio
nuntiato tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam
permotus defectione civitatum legatos per Atrebatem Commium de
deditione ad Caesarem mittit. Caesar, cum constituisset hiemare in
continenti propter repentinos Galliae motus, neque multum aestatis
superesset, atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat
et quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britannia penderet
constituit; interdicit atque imperat Cassivellauno, ne Mandubracio neu
Trinobantibus noceat.
[V, 23] Obsidibus acceptis
exercitum reducit ad mare, naves invenit
refectas. His deductis, quod et captivorum magnum numerum habebat, et
nonnullae tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitum
reportare instituit. Ac sic accidit, uti ex tanto navium numero tot
navigationibus neque hoc neque superiore anno ulla omnino navis, quae
milites portaret, desideraretur; at ex eis, quae inanes ex continenti
ad eum remitterentur et prioris commeatus eitis militibus et quas
postea Labienus faciendas curaverat numero LX, perpaucae locum
caperent, reliquae fere omnes reicerentur. Quas cum aliquamdiu Caesar
frustra exspectasset, ne anni tempore a navigatione excluderetur, quod
aequinoctium suberat, necessario angustius milites collocavit ac summa
tranquillitate consecuta, secunda inita cum solvisset vigilia, prima
luce terram attigit omnesque incolumes naves perduxit.
[V, 24] Subductis navibus
concilioque Gallorum Samarobrivae peracto,
quod eo anno frumentum in Gallia propter siccitates angustius
provenerat, coactus est aliter ac superioribus annis exercitum in
hibernis collocare legionesque in plures civitates distribuere. Ex
quibus unam in Morinos ducendam Gaio Fabio legato dedit, alteram in
Nervios Quinto Ciceroni, tertiam in Esubios Lucio Roscio; quartam in
Remis cum Tito Labieno in confinio Treverorum hiemare iussit. Tres in
Belgis collocavit: eis Marcum Crassum quaestorem et Lucium Munatium
Plancum et Gaium Trebonium legatos praefecit. Vnam legionem, quam
proxime trans Padum conscripserat, et cohortes V in Eburones, quorum
pars maxima est inter Mosam ac Rhenum, qui sub imperio Ambiorigis et
Catuvolci erant, misit. Eis militibus Quintum Titurium Sabinum et
Lucium Aurunculeium Cottam legatos praeesse iussit. Ad hunc modum
distributis legionibus facillime inopiae frumentariae sese mederi posse
existimavit. Atque harum tamen omnium legionum hiberna praeter eam,
quam Lucio Roscio im pacatissimam et quietissimam partem ducendam
dederat, milibus passuum centum continebantur. Ipse interea, quoad
legiones collocatas munitaque hiberna cognovisset, in Gallia morari
constituit.
[V, 25] Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cuius maiores in
sua civitate regnum obtinuerant. Huic Caesar pro eius virtute atque in
se benevolentia, quod in omnibus bellis singulari eius opera fuerat
usus, maiorum locum restituerat. Tertium iam hunc annum regnantem
inimici, multis palam ex civitate eius auctoribus, eum interfecerunt.
Defertur ea res ad Caesarem. Ille veritus, quod ad plures pertinebat,
ne civitas eorum impulsu deficeret, Lucium Plancum cum legione ex
Belgio celeriter in Carnutes proficisci iubet ibique hiemare quorumque
opera cognoverat Tasgetium interfectum, hos comprehensos ad se mittere.
Interim ab omnibus legatis quaestoreque, quibus legiones tradiderat,
certior factus est in hiberna perventum locumque hibernis esse munitum.
[V, 26] Diebus circiter XV, quibus in hiberna ventum est, initium
repentini tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco;
qui, cum ad fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent
frumentumque in hiberna comportavissent, Indutiomari Treveri nuntiis
impulsi suos concitaverunt subitoque oppressis lignatoribus magna manu
ad castra oppugnatum venerunt. Cum celeriter nostri arma cepissent
vallumque adscendissent atque una ex parte Hispanis equitibus emissis
equestri proelio superiores fuissent, desperata re hostes suos ab
oppugnatione reduxerunt. Tum suo more conclamaverunt, uti aliqui ex
nostris ad colloquium prodiret: habere sese, quae de re communi dicere
vellent, quibus rebus controversias minui posse sperarent.
[V, 27] Mittitur ad eos colloquendi causa Gaius Arpineius, eques
Romanus, familiaris Quinti Tituri, et Quintus Iunius ex Hispania
quidam, qui iam ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat;
apud quos Ambiorix ad hunc modum locutus est: Sese pro Caesaris in se
beneficiis plurimum ei confiteri debere, quod eius opera stipendio
liberatus esset, quod Aduatucis, finitimis suis, pendere consuesset,
quodque ei et filius et fratris filius ab Caesare remissi essent, quos
Aduatuci obsidum numero missos apud in servitute et catenis tenuissent;
neque id, quod fecerit de oppugnatione castrorum, aut iudicio aut
voluntate sua fecisse, sed coactu civitatis, suaque esse eiusmodi
imperia, ut non minus haberet iuris in se multitudo quam ipse in
multitudinem. Civitati porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae
Gallorum coniurationi resistere non potuerit. Id se facile ex
humilitate sua probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum ut suis
copiis populum Romanum superari posse confidat. Sed esse Galliae
commune consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse
dictum diem, ne qua legio alterae legioni subsidio venire posset. Non
facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de recuperanda
communi libertate consilium initum videretur. Quibus quoniam pro
pietate satisfecerit, habere nunc se rationem offici pro beneficiis
Caesaris: monere, orare Titurium pro hospitio, ut suae ac militum
saluti consulat. Magnam manum Germanorum conductam Rhenum transisse;
hanc adfore biduo. Ipsorum esse consilium, velintne priusquam finitimi
sentiant eductos ex hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum
deducere, quorum alter milia passuum circiter quinquaginta, alter paulo
amplius ab eis absit. Illud se polliceri et iureiurando confirmare
tutum iter per fines daturum. Quod cum faciat, et civitati sese
consulere, quod hibernis levetur, et Caesari pro eius meritis gratiam
referre. Hac oratione habita discedit Ambiorix.
[V, 28] Arpineius et Iunius, quae audierunt, ad legatoc deferunt. Illi
repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, tamen non
neglegenda existimabant maximeque hac re permovebantur, quod civitatem
ignobilem atque humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum facere
ausam vix erat credendum. Itaque ad consilium rem deferunt magnaque
inter eos exsistit controversia. Lucius Aurunculeius compluresque
tribuni militum et primorum ordinum centuriones nihil temere agendum
neque ex hibernis iniussu Caesaris discedendum existimabant: quantasvis
[magnas] copias etiam Germanorum sustineri posse munitis hibernis
docebant: rem esse testimonio, quod primum hostium impetum multis ultro
vulneribus illatis fortissime sustinuerint: re frumentaria non premi;
interea et ex proximis hibernis et a Caesare conventura subsidia:
postremo quid esse levius aut turpius, quam auctore hoste de summis
rebus capere consilium?
[V, 29] Contra ea Titurius sero facturos clamitabat, cum maiores manus
hostium adiunctis Germanis convenissent aut cum aliquid calamitatis in
proximis hibernis esset acceptum. Brevem consulendi esse occasionem.
Caesarem arbitrari profectum in Italiam; neque aliter Calnutcs
interficiendi Tasgeti consilium fuisse capturos, neque Eburones, si
ille adesset, tanta contemptione nostri ad castra venturos esse. Non
hostem auctorem, sed rem spectare: subesse Rhenum; magno esse Germanis
dolori Ariovisti mortem et superiores nostras victorias; ardere Galliam
tot contumeliis acceptis sub populi Romani imperium redactam superiore
gloria rei militaris exstincta. Postremo quis hoc sibi persuaderet,
sine certa re Ambiorigem ad eiusmodi consilium descendisse? Suam
sententiam in utramque partem esse tutam: si nihil esset durius, nullo
cum periculo ad proximam legionem perventuros; si Gallia omnis cum
Germanis consentiret, unam esse in celeritate positam salutem. Cottae
quidem atque eorum, qui dissentirent, consilium quem habere exitum? In
quo si non praesens periculum, at certe longinqua obsidione fames esset
timenda.
[V, 30] Hac in utramque partem disputatione habita, cum a Cotta
primisque ordinibus acriter resisteretur, "Vincite," inquit, "si ita
vultis," Sabinus, et id clariore voce, ut magna pars militum exaudiret;
"neque is sum," inquit, "qui gravissime ex vobis mortis periculo
terrear: hi sapient; si gravius quid acciderit, abs te rationem
reposcent, qui, si per te liceat, perendino die cum proximis hibernis
coniuncti communem cum reliquis belli casum sustineant, non reiecti et
relegati longe ab ceteris aut ferro aut fame intereant."
[V, 31] Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne
sua dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducat: facilem
esse rem, seu maneant, seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiant
ac probent; contra in dissensione nullam se salutem perspicere. Res
disputatione ad mediam noctem perducitur. Tandem dat Cotta permotus
manus: superat sententia Sabini. Pronuntiatur prima luce ituros.
Consumitur vigiliis reliqua pars noctis, cum sua quisque miles
circumspiceret, quid secum portare posset, quid ex instrumento
hibernorum relinquere cogeretur. Omnia excogitantur, quare nec sine
periculo maneatur, et languore militum et vigiliis periculum augeatur.
Prima luce sic ex castris proficiscuntur, ut quibus esset persuasum non
ab hoste, sed ab homine amicissimo Ambiorige consilium datum,
longissimo agmine maximisque impedimentis.
[V, 32] At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque de
profectione eorum senserunt, collocatis insidiis bipertito in silvis
opportuno atque occulto loco a milibus passuum circiter duobus
Romanorum adventum exspectabant, et cum se maior pars agminis in magnam
convallem demisisset, ex utraque parte eius vallis subito se
ostenderunt novissimosque premere et primos prohibere ascensu atque
iniquissimo nostris loco proelium committere coeperunt.
[V, 33] Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et
concursare cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum
omnia deficere viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit, qui
in ipso negotio consilium capere coguntur. At Cotta, qui cogitasset
haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectionis auctor
non fuisset, nulla in re communi saluti deerat et in appellandis
cohortandisque militibus imperatoris et in pugna militis officia
praestabat. Cum propter longitudinem agminis minus facile omnia per se
obire et, quid quoque loco faciendum esset, providere possent,
iusserunt pronuntiare, ut impedimenta relinquerent atque in orbem
consisterent. Quod consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum non
est, tamen incommode accidit: nam et nostris militibus spem minuit et
hostes ad pugnam alacriores effecit, quod non sine summo timore et
desperatione id factum videbatur. Praeterea accidit, quod fieri necesse
erat, ut vulgo milites ab signis discederent, quae quisque eorum
carissima haberet, ab impedimentis petere atque arripere properaret,
clamore et fletu omnia complerentur.
[V, 34] At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum tota acie
pronuntiare iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse praedam
atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent: proinde omnia in
victoria posita existimarent. Erant et virtute et studio pugnandi
pares; nostri, tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem
spem salutis in virtute ponebant, et quotiens quaeque cohors
procurrerat, ab ea parte magnus numerus hostium cadebat. Qua re
animadversa Ambiorix pronuntiari iubet, ut procul tela coniciant neu
propius accedant et, quam in partem Romani impetum fecerint, cedant
(levitate armorum et cotidiana exercitatione nihil eis noceri posse),
rursus se ad signa recipientes insequantur.
[V, 35] Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum quaepiam
cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime
refugiebant. Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto
tela recipi. Rursus cum in eum locum unde erant egressi reverti
coeperant, et ab eis qui cesserant et ab eis qui proximi steterant
circumveniebantur; sin autem locum tenere vellent, nec virtuti locus
relinquebatur, neque ab tanta multitudine coniecta tela conferti vitare
poterant. Tamen tot incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis
resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam
octavam pugnaretur, nihil quod ipsis esset indignum committebant. Tum
Tito Balventio, qui superiore anno primum pilum duxerat, viro forti et
magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur; Quintus
Lucanius, eiusdem ordinis, fortissime pugnans, dum circumvento filio
subvenit, interficitur; Lucius Cotta legatus omnes cohortes ordinesque
adhortans in adversum os funda vulneratur.
[V, 36] His rebus permotus Quintus Titurius, cum procul Ambiorigem suos
cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium ad eum
mittit rogatum ut sibi militibusque parcat. Ille appellatus respondit:
si velit secum colloqui, licere; sperare a multitudine impetrari posse,
quod ad militum salutem pertineat; ipsi vero nihil nocitum iri, inque
eam rem se suam fidem interponere. Ille cum Cotta saucio communicat, si
videatur, pugna ut excedant et cum Ambiorige una colloquantur: sperare
ab eo de sua ac militum salute impetrari posse. Cotta se ad armatum
hostem iturum negat atque in eo perseverat.
[V, 37] Sabinus quos in praesentia tribunos militum circum se habebat
et primorum ordinum centuriones se sequi iubet et, cum propius
Ambiorigem accessisset, iussus arma abicere imperatum facit suisque ut
idem faciant imperat. Interim, dum de condicionibus inter se agunt
longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, paulatim
circumventus interficitur. Tum vero suo more victoriam conclamant atque
ululatum tollunt impetuque in nostros facto ordines perturbant. Ibi
Lucius Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum. Reliqui se
in castra recipiunt unde erant egressi. Ex quibus Lucius Petrosidius
aquilifer, cum magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra
vallum proiecit; ipse pro castris fortissime pugnans occiditur. Illi
aegre ad noctem oppugnationem sustinent; noctu ad unum omnes desperata
salute se ipsi interficiunt. Pauci ex proelio lapsi incertis itineribus
per silvas ad Titum Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eum de
rebus gestis certiorem faciunt.
[V, 38] Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in
Aduatucos, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur; neque noctem
neque diem intermittit pedita tumque subsequi iubet. Re demonstrata
Aduatucisque concitatis postero die in Nervios pervenit hortaturque, ne
sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro eis quas
acceperint iniuriis occasionem dimittant: interfectos esse legatos duos
magnamque partem exercitus interisse demonstrat; nihil esse negoti
subito oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici; se ad eam
rem profitetur adiutorem. Facile hac oratione Nerviis persuadet.
[V, 39] Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones, Grudios,
Levacos, Pleumoxios, Geidumnos, qui omnes sub eorum imperio sunt, quam
maximas manus possunt cogunt et de improviso ad Ciceronis hiberna
advolant nondum ad eum fama de Tituri morte perlata. Huic quoque
accidit, quod fuit necesse, ut nonnulli milites, qui lignationis
munitionisque causa in silvas discessissent, repentino equitum adventu
interciperentur. His circumventis magna manu Eburones, Nervii, Aduatuci
atque horum omnium socii et clientes legionem oppugnare incipiunt.
Nostri celeriter ad arma concurrunt, vallum conscendunt. Aegre is dies
sustentatur, quod omnem spem hostes in celeritate ponebant atque hanc
adepti victoriam in perpetuum se fore victores confidebant.
[V, 40] Mittuntur ad Caesarem confestim ab Cicerone litterae magnis
propositis praemiis, si pertulissent: obsessis omnibus viis missi
intercipiuntur. Noctu ex materia, quam munitionis causa comportaverant,
turres admodum CXX excitantur incredibili celeritate; quae deesse operi
videbantur, perficiuntur. Hostes postero die multo maioribus coactis
copiis castra oppugnant, fossam complent. Eadem ratione, qua pridie, ab
nostris resistitur. Hoc idem reliquis deinceps fit diebus. Nulla pars
nocturni temporis ad laborem intermittitur; non aegris, non vulneratis
facultas quietis datur. Quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus
sunt noctu comparantur; multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum
numerus instituitur; turres contabulantur, pinnae loricaeque ex
cratibus attexuntur. Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne
nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat, ut ultro militum
concursu ae vocibus sibi parcere cogeretur.
[V, 41] Tunc duces principesque Nerviorum qui aliquem sermonis aditum
causamque amicitiae cum Cicerone habebant colloqui sese velle dicunt.
Facta potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat commemorant:
omnem esse in armis Galliam; Germanos Rhenum transisse; Caesaris
reliquorumque hiberna oppugnari. Addunt etiam de Sabini morte:
Ambiorigem ostentant fidei faciendae causa. Errare eos dicunt, si
quidquam ab his praesidi sperent, qui suis rebus diffidant; sese tamen
hoc esse in Ciceronem populumque Romanum animo, ut nihil nisi hiberna
recusent atque hanc inveterascere consuetudinem nolint: licere illis
incolumibus per se ex hibernis discedere et quascumque in partes velint
sine metu proficisci. Cicero ad haec unum modo respondit: non esse
consuetudinem populi Romani accipere ab hoste armato condicionem: si ab
armis discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad Caesarem
mittant; sperare pro eius iustitia, quae petierint, impetraturos.
[V, 42] Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum IX et fossa pedum XV
hiberna cingunt. Haec et superiorum annorum consuetudine ab nobis
cognoverant et, quos clam de exercitu habebant captivos, ab eis
docebantur; sed nulla ferramentorum copia quae esset ad hunc usum
idonea, gladiis caespites circumcidere, manibus sagulisque terram
exhaurire nitebantur. Qua quidem ex re hominum multitudo cognosci
potuit: nam minus horis tribus milium pedum XV in circuitu munitionem
perfecerunt reliquisque diebus turres ad altitudinem valli, falces
testudinesque, quas idem captivi docuerant, parare ac facere coeperunt.
[V, 43] Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili
ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more
Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt. Hae celeriter ignem
comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorum
distulerunt. Hostes maximo clamore sicuti parta iam atque explorata
victoria turres testudinesque agere et scalis vallum ascendere
coeperunt. At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit, ut,
cum undique flamma torrerentur maximaque telorum multitudine
premerentur suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrare
intellegerent, non modo demigrandi causa de vallo decederet nemo, sed
paene ne respiceret quidem quisquam, ac tum omnes acerrime
fortissimeque pugnarent. Hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed
tamen hunc habuit eventum, ut eo die maximus numerus hostium
vulneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverant
recessumque primis ultimi non dabant. Paulum quidem intermissa flamma
et quodam loco turri adacta et contingente vallum tertiae cohortis
centuriones ex eo, quo stabant, loco recesserunt suosque omnes
removerunt, nutu vocibusque hostes, si introire vellent, vocare
coeperunt; quorum progredi ausus est nemo. Tum ex omni parte lapidibus
coniectis deturbati, turrisque succensa est.
[V, 44] Erant in ea legione fortissimi viri, centuriones, qui primis
ordinibus appropinquarent, Titus Pullo et Lucius Vorenus. Hi perpetuas
inter se controversias habebant, quinam anteferretur, omnibusque annis
de locis summis simultatibus contendebant. Ex his Pullo, cum acerrime
ad munitiones pugnaretur, "Quid dubitas," inquit, " Vorene? aut quem
locum tuae probandae virtutis exspectas ? hic dies de nostris
controversiis iudicabit." Haec cum dixisset, procedit extra munitiones
quaque pars hostium confertissma est visa irrumpit. Ne Vorenus quidem
tum sese vallo continet, sed omnium veritus existi mationem
subsequitur. Mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostes immittit
atque unum ex multitudine procurrentem traicit; quo percusso et
exanimato hunc scutis protegunt, in hostem tela universi coniciunt
neque dant regrediendi facultatem. Transfigitur scutum Pulloni et
verutum in balteo defigitur. Avertit hic casus vaginam et gladium
educere conanti dextram moratur manum, impeditumque hostes
circumsistunt. Succurrit inimicus illi Vorenus et laboranti subvenit.
Ad hunc se confestim a Pullone omnis multitudo convertit: illum veruto
arbitrantur occisum. Gladio comminus rem gerit Vorenus atque uno
interfecto reliquos paulum propellit; dum cupidius instat, in locum
deiectus inferiorem concidit. Huic rursus circumvento fert subsidium
Pullo, atque ambo incolumes compluribus interfectis summa cum laude
sese intra munitiones recipiunt. Sic fortuna in contentione et
certamine utrumque versavit, ut alter alteri inimicus auxilio salutique
esset, neque diiudicari posset, uter utri virtute anteferendus
videretur.
[V, 45] Quanto erat in dies gravior atque asperior oppugnatio, et
maxime quod magna parte militum confecta vulneribus res ad paucitatem
defensorum pervenerat, tanto crebriores litterae nuntiique ad Caesarem
mittebantur; quorum pars deprehensa in conspectu nostrorum militum cum
cruciatu necabatur. Erat unus intus Nervius nomine Vertico, loco natus
honesto, qui a prima obsidione ad Ciceronem perfugerat suamque ei fidem
praestiterat. Hic servo spe libertatis magnisque persuadet praemiis, ut
litteras ad Caesarem deferat. Has ille in iaculo illigatas effert et
Gallus inter Gallos sine ulla suspicione versatus ad Caesarem pervenit.
Ab eo de periculis Ciceronis legionisque cognoscitur.
[V, 46] Caesar acceptis litteris hora circiter XI diei statim nuntium
in Bellovacos ad M. Crassum quaestorem mittit, cuius hiberna aberant ab
eo milia passuum XXV; iubet media nocte legionem proficisci
celeriterque ad se venire. Exit cum nuntio Crassus. Alterum ad Gaium
Fabium legatum mittit, ut in Atrebatium fines legionem adducat, qua
sibi iter faciendum sciebat. Scribit Labieno, si rei publicae commodo
facere posset, cum legione ad fines Nerviorum veniat. Reliquam partem
exercitus, quod paulo aberat longius, non putat exspectandam; equites
circiter quadringentos ex proximis hibernis colligit.
[V, 47] Hora circiter tertia ab antecursoribus de Crassi adventu
certior factus eo die milia passuum XX pro cedit. Crassum Samarobrivae
praeficit legionemque attribuit, quod ibi impedimenta exercitus,
obsides civitatum, litteras publicas frumentumque omne quod eo
tolerandae hiemis causa devexerat relinquebat. Fabius, ut imperatum
erat, non ita multum moratus in itinere cum legione occurrit. Labienus
interitu Sabini et caede cohortium cognita, cum omnes ad eum Treverorum
copiae venissent, veritus, si ex hibernis fugae similem profectionem
fecisset, ut hostium impetum sustinere posset, praesertim quos recenti
victoria efferri sciret, litteras Caesari remittit, quanto cum periculo
legionem ex hibernis educturus esset; rem gestam in Eburonibus
perscribit; docet omnes equitatus peditatusque copias Treverorum tria
milia passuum longe ab suis castris consedisse.
[V, 48] Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium legionum
deiectus ad duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium in
celeritate ponebat. Venit magnis itineribus in Nerviorum fines. Ibi ex
captivis cognoscit, quae apud Ciceronem gerantur, quantoque in periculo
res sit. Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet uti
ad Ciceronem epistolam deferat. Hanc Graecis conscriptam litteris
mittit, ne intercepta epistola nostra ab hostibus consilia
cognoscantur. Si adire non possit, monet ut tragulam cum epistola ad
amentum deligata intra munitionem castrorum abiciat. In litteris
scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore; hortatur ut
pristinam virtutem retineat. Gallus periculum veritus, ut erat
praeceptum, tragulam mittit. Haec casu ad turrim adhaesit neque ab
nostris biduo animadversa tertio die a quodam milite conspicitur,
dempta ad Ciceronem defertur. Ille perlectam in conventu militum
recitat maximaque omnes laetitia adficit. Tum fumi incendiorum procul
videbantur; quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit.
[V, 49] Galli re cognita per exploratores obsidionem relinquunt, ad
Caesarem omnibus copiis contendunt. Hae erant armata circiter milia LX.
Cicero data facultate Gallum ab eodem Verticone, quem supra
demonstravimus, repetit, qui litteras ad Caesarem deferat; hunc
admonet, iter caute diligenterque faciat: perscribit in litteris hostes
ab se discessisse omnemque ad eum multitudinem convertisse. Quibus
litteris circiter media nocte Caesar adlatis suos facit certiores
eosque ad dimicandum animo confirmat. Postero die luce prima movet
castra et circiter milia passuum quattuor progressus trans vallem et
rivum multitudinem hostium conspicatur. Erat magni periculi res
tantulis copiis iniquo loco dimicare; tum, quoniam obsidione liberatum
Ciceronem sciebat, aequo animo remittendum de celeritate existimabat:
consedit et quam aequissimo loco potest castra communit atque haec,
etsi erant exigua per se vix hominum milium septem praesertim nullis
cum impedimentis, tamen angustiis viarum quam maxime potest contrahit,
eo consilio, ut in summam contemptionem hostibus veniat. Interim
speculatoribus in omnes partes dimissis explorat quo commodissime
itinere vallem transire possit.
[V, 50] Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factis utrique
sese suo loco continent: Galli, quod ampliores copias, quae nondum
convenerant, exspectabant; Caesar, si forte timoris simulatione hostes
in suum locum elicere posset, ut citra vallem pro castris proelio
contenderet, si id efficere non posset, ut exploratis itineribus minore
cum periculo vallem rivumque transiret. Prima luce hostium equitatus ad
castra accedit proeliumque cum nostris equitibus committit. Caesar
consulto equites cedere seque in castra recipere iubet, simul ex
omnibus partibus castra altiore vallo muniri portasque obstrui atque in
his administrandis rebus quam maxime concursari et cum simulatione agi
timoris iubet.
[V, 51] Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt aciemque
iniquo loco constituunt, nostris vero etiam de vallo deductis propius
accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt
praeconibusque circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu
Romanus velit ante horam tertiam ad se transire, sine periculo licere;
post id tempus non fore potestatem: ac sic nostros contempserunt, ut
obstructis in speciem portis singulis ordinibus caespitum, quod ea non
posse introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas
complere inciperent. Tum Caesar omnibus portis eruptione facta
equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino
pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex eis numerum occidit atque
omnes armis exuit.
[V, 52] Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque intercedebant
neque etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat, omnibus
suis incolumibus copiis eodem die ad Ciceronem pervenit. Institutas
turres, testudines munitionesque hostium admiratur; legione producta
cognoscit non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere: ex
his omnibus iudicat rebus, quanto cum periculo et quanta cum virtute
res sint administratae. Ciceronem pro eius merito legionemque
collaudat; centuriones singillatim tribunosquc militum appellat, quorum
egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat. De casu
Sabini et Cottae certius ex captivis cognoscit. Postero die contione
habita rem gestam proponit, milites consolatur et confirmat: quod
detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore animo
ferendum docet, quod beneficio deorum immortalium et virtute eorum
expiato incommodo neque hostibus diutina laetatio neque ipsis longior
dolor relinquatur.
[V, 53] Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate de
victoria Caesaris fama perfertur, ut, cum ab hibernis Ciceronis milia
passuum abesset circiter LX, eoque post horam nonam diei Caesar
pervenisset, ante mediam noctem ad portas castrorum clamor oreretur,
quo clamore significatio victoriae gratulatioque ab Remis Labieno
fieret. Hac fama ad Treveros perlata Indutiomarus, qui postero die
castra Labieni oppugnare decreverat, noctu profugit copiasque omnes in
Treveros reducit. Caesar Fabium cum sua legione remittit in hiberna,
ipse cum tribus legionibus circum Samarobrivam trinis hibernis hiemare
constituit et, quod tanti motus Galliae exstiterant, totam hiemem ipse
ad exercitum manere decrevit. Nam illo incommodo de Sabini morte
perlato omnes fere Galliae civitates de bello consultabant, nuntios
legationesque in omnes partes dimittebant et quid reliqui consili
caperent atque unde initium belli fieret explorabant nocturnaque in
locis desertis concilia habebant. Neque ullum fere totius hiemis tempus
sine sollicitudine Caesaris intercessit, quin aliquem de consiliis ac
motu Gallorum nuntium acciperet. In his ab Lucio Roscio, quem legioni
tertiae decimae praefecerat, certior factus est magnas Gallorum copias
earum civitatum, quae Armoricae appellantur, oppugnandi sui causa
convenisse neque longius milia passuum octo ab hibernis suis afuisse,
sed nuntio allato de victoria Caesaris discessisse, adeo ut fugae
similis discessus videretur.
[V, 54] At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis alias
territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias cohortando
magnam partem Galliae in officio tenuit. Tamen Senones, quae est
civitas in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum,
quem Caesar apud eos regem constituerat, cuius frater Moritasgus
adventu in Galliam Caesaris cuiusque maiores regnum obtinuerant,
interficere publico consilio conati, cum ille praesensisset ac
profugisset, usque ad fines insecuti regno domoque expulerunt et,
missis ad Caesarem satisfaciendi causa legatis, cum is omnem ad se
senatum venire iussisset, dicto audientes non fuerunt. Tantum apud
homines barbaros valuit esse aliquos repertos principes inferendi belli
tantamque omnibus voluntatum commutationem attulit, ut praeter Aeduos
et Remos, quos praecipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro
vetere ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros pro recentibus
Gallici belli officiis, nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis.
Idque adeo haud scio mirandumne sit, cum compluribus aliis de causis,
tum maxime quod ei, qui virtute belli omnibus gentibus praeferebantur,
tantum se eius opinionis deperdidisse ut a populo Romano imperia
perferrent gravissime dolebant.
[V, 55] Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullum tempus
intermiserunt, quin trans Rhenum legatos mitterent, civitates
sollicitarent, pecunias pollicerentur, magna parte exercitus nostri
interfecta multo minorem superesse dicerent partem. Neque tamen ulli
civitati Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum transiret, cum se bis
expertos dicerent, Ariovisti bello et Tencterorum transitu: non esse
amplius fortunam temptaturos. Hac spe lapsus Indutiomarus nihilo minus
copias cogere, exercere, a finitimis equos parare, exules damnatosque
tota Gallia magnis praemiis ad se allicere coepit. Ac tantam sibi iam
his rebus in Gallia auctoritatem comparaverat ut undique ad eum
legationes concurrerent, gratiam atque amicitiam publice privatimque
peterent.
[V, 56] Vbi intellexit ultro ad se veniri, altera ex parte Senones
Carnutesque conscientia facinoris instigari, altera Nervios
Aduatucosque bellum Romanis parare, neque sibi voluntariorum copias
defore, si ex finibus suis progredi coepisset, armatum concilium
indicit. Hoc more Gallorum est initium belli, quo lege communi omnes
puberes armati convenire consuerunt; qui ex eis novissimus convenit, in
conspectu multitudinis omnibus cruciatibus affectus necatur. In eo
concilio Cingetorigem, alterius principem factionis, generum suum, quem
supra demonstravimus Caesaris secutum fidem ab eo non discessisse,
hostem iudicat bonaque eius publicat. His rebus confectis, in concilio
pronuntiat arcessitum se a Senonibus et Carnutibus aliisque compluribus
Galliae civitatibus; huc iturum per fines Remorum eorumque agros popula
turum ac, priusquam id faciat, castra Labieni oppugnaturum. Quae fieri
velit praecipit.
[V, 57] Labienus, cum et loci natura et manu munitissumis castris sese
teneret, de suo ac legionis periculo nihil timebat; ne quam occasionem
rei bene gerendae dimitteret, cogitabat. Itaque a Cingetorige atque
eius propinquis oratione Indutiomari cognita, quam in concilio
habuerat, nuntios mittit ad finitimas civitates equitesque undique
evocat: his certum diem conveniendi dicit. Interim prope cotidie cum
omni equitatu Indutiomarus sub castris eius vagabatur, alias ut situm
castrorum cognosceret, alias colloquendi aut territandi causa: equites
plerumque omnes tela intra vallum coniciebant. Labienus suos intra
munitionem continebat timorisque opinionem, quibuscumque poterat rebus,
augebat.
[V, 58] Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra
accederet, nocte una intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum
quos arcessendos curaverat, tanta diligentia omnes suos custodiis intra
castra continuit, ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Treveros
perferri posset. Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad
castra accedit atque ibi magnam partem diei consumit; equites tela
coniciunt et magna cum contumelia verborum nostros ad pugnam evocant.
Nullo ab nostris dato responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi ac
dissipati discedunt. Subito Labienus duabus portis omnem equitatum
emittit; praecipit atque interdicit, proterritis hostibus atque in
fugam coniectis (quod fore, sicut accidit, videbat) unum omnes peterent
Indutiomarum, neu quis quem prius vulneret, quam illum interfectum
viderit, quod mora reliquorum spatium nactum illum effugere nolebat;
magna proponit eis qui occiderint praemia; summittit cohortes equitibus
subsidio. Comprobat hominis consilium fortuna, et cum unum omnes
peterent, in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomarus interficitur,
caputque eius refertur in castra: redeuntes equites quos possunt
consectantur atque occidunt. Hac re cognita omnes Eburonum et Nerviorum
quae convenerant copiae discedunt, pauloque habuit post id factum
Caesar quietiorem Galliam.