LIBER SEXTVS
[VI, 1] Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum exspectans per
Marcum Silanum, Gaium Antistium Reginum, Titum Sextium legatos dilectum
habere instituit; simul ab Gnaeo Pompeio proconsule petit, quoniam ipse
ad urbem cum imperio rei publicae causa remaneret, quos ex Cisalpina
Gallia consulis sacramento rogavisset, ad signa convenire et ad se
proficisci iuberet, magni interesse etiam in reliquum tempus ad
opinionem Galliae existimans tantas videri Italiae facultates ut, si
quid esset in bello detrimenti acceptum, non modo id brevi tempore
sarciri, sed etiam maioribus augeri copiis posset. Quod cum Pompeius et
rei publicae et amicitiae tribuisset, celeriter confecto per suos
dilectu tribus ante exactam hiemem et constitutis et adductis
legionibus duplicatoque earum cohortium numero, quas cum Quinto Titurio
amiserat, et celeritate et copiis docuit, quid populi Romani disciplina
atque opes possent.
[VI, 2] Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad eius propinquos a
Treveris imperium defertur. Illi finitimos Germanos sollicitare et
pecuniam polliceri non desistunt. Cum ab proximis impetrare non
possent, ulteriores temptant. Inventis nonnullis civitatibus
iureiurando inter se confirmant obsidibusque de pecunia cavent:
Ambiorigem sibi societate et foedere adiungunt. Quibus rebus cognitis
Caesar, cum undique bellum parari videret, Nervios, Aduatucos ac
Menapios adiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis esse in armis, Senones
ad imperatum non venire et cum Carnutibus finitimisque civitatibus
consilia communicare, a Treveris Germanos crebris legationibus
sollicitari, maturius sibi de bello cogitandum putavit.
[VI, 3] Itaque nondum hieme confecta proximis quattuor coactis
legionibus de improviso in fines Nerviorum contendit et, priusquam illi
aut convenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero
capto atque ea praeda militibus concessa vastatisque agris in
deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. Eo celeriter confecto
negotio rursus in hiberna legiones reduxit. Concilio Galliae primo
vere, ut instituerat, indicto, cum reliqui praeter Senones, Carnutes
Treverosque venissent, initium belli ac defectionis hoc esse
arbitratus, ut omnia postponere videretur, concilium Lutetiam
Parisiorum transfert. Confines erant hi Senonibus civitatemque patrum
memoria coniunxerant, sed ab hoc consilio afuisse existimabantur. Hac
re pro suggestu pronuntiata eodem die cum legionibus in Senones
proficiscitur magnisque itineribus eo pervenit.
[VI, 4] Cognito eius adventu Acco, qui princeps eius consili fuerat,
iubet in oppida multitudinem convenire. Conantibus, priusquam id effici
posset, adesse Romanos nuntiatur. Necessario sententia desistunt
legatosque deprecandi causa ad Caesarem mittunt: adeunt per Aeduos,
quorum antiquitus erat in fide civitas. Libenter Caesar petentibus
Aeduis dat veniam excusationemque accipit, quod aestivum tempus
instantis belli, non quaestionis esse arbitrabatur. Obsidibus imperatis
centum hos Aeduis custodiendos tradit. Eodem Carnutes legatos
obsidesque mittunt usi deprecatoribus Renis, quorum erant in clientela:
eadem ferunt responsa. Peragit concilium Caesar equitesque imperat
civitatibus.
[VI, 5] Hac parte Galliae pacata totus et mente et animo in bellum
Treverorum et Ambiorigis insistit. Cavarinum cum equitatu Senonum secum
proficisci iubet, ne quis aut ex huius iracundia aut ex eo, quod
meruerat, odio civitatis motus exsistat. His rebus constitutis, quod
pro explorato habebat Ambiorigem proelio non esse concertaturum,
reliqua eius consilia animo circumspiciebat. Erant Menapii propinqui
Eburonum finibus, perpetuis paludibus silvisque muniti, qui uni ex
Gallia de pace ad Caesarem legatos numquam miserant. Cum his esse
hospitium Ambiorigi sciebat; item per Treveros venisse Germanis in
amicitiam cognoverat. Haec prius illi detrahenda auxilia existimabat
quam ipsum bello lacesseret, ne desperata salute aut se in Menapios
abderet aut cum Transrhenanis congredi cogeretur. Hoc inito consilio
totius exercitus impedimenta ad Labienum in Treveros mittit duasque
legiones ad eum proficisci iubet; ipse cum legionibus expeditis quinque
in Menapios proficiscitur. Illi nulla coacta manu loci praesidio freti
in silvas paludesque confugiunt suaque eodem conferunt.
[VI, 6] Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et Marco Crasso
quaestore celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia
vicosque incendit, magno pecoris atque hominum numero potitur. Quibus
rebus coacti Menapii legatos ad eum pacis petendae causa mittunt. Ille
obsidibus acceptis hostium se habiturum numero confirmat, si aut
Ambiorigem aut eius legatos finibus suis recepissent. His confirmatis
rebus Commium Atrebatem cum equitatu custodis loco in Menapiis
relinquit; ipse in Treveros proficiscitur.
[VI, 7] Dum haec a Caesare geruntur, Treveri magnis coactis peditatus
equitatusque copiis Labienum cum una legione, quae in eorum finibus
hiemaverat, adoriri parabant, iamque ab eo non longius bidui via
aberant, cum duas venisse legiones missu Caesaris cognoscunt. Positis
castris a milibus passuum XV auxilia Germanorum esspectare constituunt.
Labienus hostium cognito consilio sperans temeritate eorum fore aliquam
dimicandi facultatem praesidio quinque cohortium impedimentis relicto
cum viginti quinque cohortibus magnoque equitatu contra hostem
proficiscitur et mille passuum intermisso spatio castra communit. Erat
inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque
praeruptis. Hoc neque ipse transire habebat in animo neque hostes
transituros existi mabat. Augebatur auxiliorum cotidie spes. Loquitur
in concilio palam, quoniam Germani appropinquare dicantur, sese suas
exercitusque fortunas in dubium non devocaturum et postero die prima
luce castra moturum. Celeriter haec ad hostes deferuntur, ut ex magno
Gallorum equitum numero nonnullos Gallicis rebus favere natura cogebat.
Labienus noctu tribunis militum primisque ordinibus convocatis, quid
sui sit consili proponit et, quo facilius hostibus timoris det
suspicionem, maiore strepitu et tumultu, quam populi Romani fert
consuetudo castra moveri iubet. His rebus fugae similem profectionem
effecit. Haec quoque per exploratores ante lucem in tanta propinquitate
castrorum ad hostes deferuntur.
[VI, 8] Vix agmen novissimum extra munitiones processerat, cum Galli
cohortati inter se, ne speratam praedam ex manibus dimitterent--longum
esse per territis Romanis Germanorum auxilium exspectare, neque suam
pati dignitatem ut tantis copiis tam exiguam manum praesertim fugientem
atque impeditam adoriri non audeant--flumen transire et iniquo loco
committere proelium non dubitant. Quae fore suspicatus Labienus, ut
omnes citra flumen eliceret, eadem usus simulatione itineris placide
progrediebatur. Tum praemissis paulum impedimentis atque in tumulo
quodam collocatis "Habetis," inquit, "milites, quam petistis
facultatem: hostem impedito atque iniquo loco tenetis: praestate eandem
nobis ducibus virtutem, quam saepe numero imperatori praestitistis,
atque illum adesse et haec coram cernere existimate." Simul signa ad
hostem converti aciemque dirigi iubet, et paucis turmis praesidio ad
impedimenta dimissis reliquos equites ad latera disponit. Celeriter
nostri clamore sublato pila in hostes immittunt. Illi, ubi praeter spem
quos fugere credebant infestis signis ad se ire viderunt, impetum modo
ferre non potuerunt ac primo concursu in fugam coniecti proximas silvas
petierunt. Quos Labienus equitatu consectatus, magno numero interfecto,
compluribus captis, paucis post diebus civitatem recepit. Nam Germani
qui auxilio veniebant percepta Treverorum fuga sese domum receperunt.
Cum his propinqui Indutiomari, qui defectionis auctores fuerant,
comitati eos ex civitate excesserunt. Cingetorigi, quem ab initio
permansisse in officio demonstravimus, principatus atque imperium est
traditum.
[VI, 9] Caesar, postquam ex Menapiis in Treveros venit, duabus de
causis Rhenum transire constituit; quarum una erat, quod auxilia contra
se Treveris miserant, altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. His
constitutis rebus paulum supra eum locum quo ante exercitum traduxerat
facere pontem instituit. Nota atque instituta ratione magno militum
studio paucis diebus opus efficitur. Firmo in Treveris ad pontem
praesidio relicto, ne quis ab his subito motus oreretur, reliquas
copias equitatumque traducit. Vbii, qui ante obsides dederant atque in
deditionem venerant, purgandi sui causa ad eum legatos mittunt, qui
doceant neque auxilia ex sua civitate in Treveros missa neque ab se
fidem laesam: petunt atque orant ut sibi parcat, ne communi odio
Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum
vellet, dare pollicentur. Cognita Caesar causa reperit ab Suebis
auxilia missa esse; Vbiorum satisfactionem accipit, aditus viasque in
Suebos perquirit.
[VI, 10] Interim paucis post diebus fit ab Vbiis certior
Suebos
omnes in unum locum copias cogere atque eis nationibus quae sub eorum
sint imperio denuntiare, ut auxilia peditatus equitatusque mittant.
His cognitis rebus rem frumentariam providet, castris idoneum locum
deligit; Vbiis imperat ut pecora deducant suaque omnia ex agris in
oppida conferant, sperans barbaros atque imperitos homines inopia
cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci;
mandat, ut crebros exploratores in Suebos mittant quaeque apud eos
gerantur cognoscant. Illi imperata faciunt et paucis diebus intermissis
referunt: Suebos omnes, posteaquam certiores nuntii de exercitu
Romanorum venerint, cum omnibus suis sociorumque copiis, quas
coegissent, penitus ad extremos fines se recepisse: silvam esse ibi
infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus
pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab
Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad eius initium silvae
Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.
[VI, 11] Quoniam ad hunc locum
perventum est, non alienum esse videtur
de Galliae Germaniaeque moribus et quo differant hae nationes inter
sese proponere. In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in
omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus
factiones sunt, earumque factionum principes sunt qui summam
auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad arbitrium
iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat. Itaque eius rei
causa antiquitus institutum videtur, ne quis ex plebe contra potentio
rem auxili egeret: suos enim quisque opprimi et circumveniri non
patitur, neque, aliter si faciat, ullam inter suos habet auctoritatem.
Haec eadem ratio est in summa totius Galliae: namque omnes civitates in
partes divisae sunt duas.
[VI, 12] Cum Caesar in Galliam
venit, alterius factionis principes
erant Aedui, alterius Sequani. Hi cum per se minus valerent, quod summa
auctoritas antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae,
Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis
pollicitationibusque perduxerant. Proeliis vero compluribus factis
secundis atque omni nobilitate Aeduorum interfecta tantum potentia
antecesserant, ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent
obsidesque ab eis principum filios acciperent et publice iurare
cogerent nihil se contra Sequanos consili inituros et partem finitimi
agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum
obtinerent. Qua necessitate adductus Diviciacus auxili petendi causa
Romam ad senatum profectus infecta re redierat. Adventu Caesaris facta
commutatione rerum, obsidibus Aeduis redditis, veteribus clientelis
restitutis, novis per Caesarem comparatis, quod hi, qui se ad eorum
amicitiam adgregaverant, meliore condicione atque aequiore imperio se
uti videbant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificata
Sequani principatum dimiserant. In eorum locum Remi successerant: quos
quod adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur, ei, qui propter
veteres inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant, se Remis
in clientelam dicabant. Hos illi diligenter tuebantur: ita et novam et
repente collectam auctoritatem tene bant. Eo tum statu res erat, ut
longe principes haberentur Aedui, secundum locum dignitatis Remi
obtinerent.
[VI, 13] In omni Gallia eorum
hominum, qui aliquo sunt numero atque
honore, genera sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur loco, quae
nihil audet per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere
alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur,
sese in servitutem dicant nobilibus: in hos eadem omnia sunt iura, quae
dominis in servos. Sed de his duobus generibus alterum est druidum,
alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac
privata procurant, religiones interpretantur: ad hos magnus
adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt
apud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque
constituunt, et, si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de
hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt, praemia
poenasque constituunt; si qui aut privatus aut populus eorum decreto
non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est
gravissima. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac
sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque
defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his
petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur. His autem
omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet
auctoritatem. Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitate
succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnumquam
etiam armis de principatu contendunt. Hi certo anni tempore in finibus
Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco
consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt
eorumque decretis iudiciisque parent. Disciplina in Britannia reperta
atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc, qui
diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa
proficiscuntur.
[VI, 14] Druides a bello abesse
consuerunt neque tributa una cum
reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent
immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in
disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum
ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in
disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare,
cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus Graecis
litteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod
neque in vulgum disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt,
litteris confisos minus memoriae studere: quod fere plerisque accidit,
ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam
remittant. In primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab
aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem
excitari putant metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus
atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de
deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.
[VI, 15] Alterum genus est equitum.
Hi, cum est usus atque aliquod
bellum incidit (quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere
solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut illatas propulsarent),
omnes in bello versantur, atque eorum ut quisque est genere copiisque
amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet. Hanc
unam gratiam potentiamque noverunt.
[VI, 16] Natio est omnis Gallorum
admodum dedita religionibus, atque ob
eam causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis
periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se
immolaturos vovent administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur,
quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non posse deorum
immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis
habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habent,
quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus
succensis circumventi flamma exanimantur homines. Supplicia eorum qui
in furto aut in latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi gratiora
dis immortalibus esse arbitrantur; sed, cum eius generis copia defecit,
etiam ad innocentium supplicia descendunt.
[VI, 17] Deum maxime Mercurium
colunt. Huius sunt plurima simulacra:
hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem,
hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur.
Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his eandem fere,
quam reliquae gentes, habent opinionem: Apollinem morbos depellere,
Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium
caelestium tenere, Martem bella regere. Huic, cum proelio dimicare
constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque devovent: cum
superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum
conferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis
consecratis conspicari licet; neque saepe accidit, ut neglecta quispiam
religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet,
gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.
[VI, 18] Galli se omnes ab Dite
patre prognatos praedicant idque ab
druidibus proditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non
numero dierum sed noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum
initia sic observant ut noctem dies subsequatur. In reliquis vitae
institutis hoc fere ab reliquis differunt, quod suos liberos, nisi cum
adoleverunt, ut munus militiae sustinere possint, palam ad se adire non
patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris
adsistere turpe ducunt.
[VI, 19] Viri, quantas pecunias ab
uxoribus dotis nomine acceperunt,
tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. Huius
omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter
eorum vita superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum
temporum pervenit. Viri in uxores, sicuti in liberos, vitae necisque
habent potestatem; et cum paterfamiliae illustriore loco natus
decessit, eius propinqui conveniunt et, de morte si res in suspicionem
venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si
compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt.
Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quae
vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac
paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab eis dilectos esse
constabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.
[VI, 20] Quae civitates commodius
suam rem publicam administrare
existimantur, habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a
finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve
cum quo alio communicet, quod saepe homines temerarios atque imperitos
falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et de summis rebus
consilium capere cognitum est. Magistratus quae visa sunt occultant
quaeque esse ex usu iudicaverunt multitudini produnt. De re publica
nisi per concilium loqui non conceditur.
[VI, 21] Germani multum ab hac
consuetudine differunt. Nam neque
druides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student.
Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus
iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem
acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris
consistit: ab parvulis labori ac duritiae student. Qui diutissime
impuberes permanserunt, maximam inter suos ferunt laudem: hoc ali
staturam, ali vires nervosque confirmari putant. Intra annum vero
vicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus; cuius
rei nulla est occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et
pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur magna corporis parte
nuda.
[VI, 22] Agriculturae non student,
maiorque pars eorum victus in lacte,
caseo, carne consistit. Neque quisquam agri modum certum aut fines
habet proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus
cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum
est agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt. Eius rei
multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti studium belli
gerendi agricultura commutent; ne latos fines parare studeant,
potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad
frigora atque aestus vitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae
cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut animi
aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis
aequari videat.
[VI, 23] Civitatibus maxima laus
est quam latissime circum se vastatis
finibus solitudines habere. Hoc proprium virtutis existimant, expulsos
agris finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere; simul
hoc se fore tutiores arbitrantur repentinae incursionis timore sublato.
Cum bellum civitas aut illa tum defendit aut infert, magistratus, qui
ei bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. In
pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque
pagorum inter suos ius dicunt controversiasque minuunt. Latrocinia
nullam habent infamiam, quae extra fines cuiusque civitatis fiunt,
atque ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri
praedicant. Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit se ducem
fore, qui sequi velint, profiteantur, consurgunt ei qui et causam et
hominem probant suumque auxilium pollicentur atque ab multitudine
collaudantur: qui ex his secuti non sunt, in desertorum ac proditorum
numero ducuntur, omniumque his rerum postea fides derogatur. Hospitem
violare fas non putant; qui quacumque de causa ad eos venerunt, ab
iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent victusque
communicatur.
[VI, 24] Ac fuit antea tempus, cum
Germanos Galli virtute superarent,
ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam
trans Rhenum colonias mitterent. Itaque ea quae fertilissima Germaniae
sunt loca circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam
Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam appellant, Volcae
Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt; quae gens ad hoc tempus
his sedibus sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis
opinionem. Nunc quod in eadem inopia, egestate, patientia qua Germani
permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur; Gallis autem
provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad
copiam atque usus largitur, paulatim adsuefacti superari multisque
victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.
[VI, 25] Huius Hercyniae silvae,
quae supra demonstrata est, latitudo
novem dierum iter expedito patet: non enim aliter finiri potest, neque
mensuras itinerum noverunt. Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et
Rauracorum finibus rectaque fluminis Danubi regione pertinet ad fines
Dacorum et Anartium; hinc se flectit sinistrorsus diversis ab flumine
regionibus multarumque gentium fines propter magnitudinem adtingit;
neque quisquam est huius Germaniae, qui se aut adisse ad initium eius
silvae dicat, cum dierum iter LX processerit, aut, quo ex loco oriatur,
acceperit: multaque in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis
in locis visa non sint; ex quibus quae maxime differant ab ceteris et
memoriae prodenda videantur haec sunt.
[VI, 26] Est bos cervi figura,
cuius a media fronte inter aures unum
cornu exsistit excelsius magisque directum his, quae nobis nota sunt,
cornibus: ab eius summo sicut palmae ramique late divunduntur. Eadem
est feminae marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum.
[VI, 27] Sunt item, quae
appellantur alces. Harum est consimilis capris
figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque
sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent neque quietis
causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese
aut sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se
applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. Quarum ex
vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere
consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt
arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se
consuetudine reclinaverunt, infirmas arbores pondere adfligunt atque
una ipsae concidunt.
[VI, 28] Tertium est genus eorum,
qui uri appellantur. Hi sunt
magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri.
Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam
conspexerunt parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt. Hoc se
labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et qui
plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint
testimonio, magnam ferunt laudem. Sed adsuescere ad homines et
mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum et
figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. Haec
studiose conquisita ab labris argento circumcludunt atque in
amplissimis epulis pro poculis utuntur.
[VI, 29] Caesar, postquam per Vbios
exploratores comperit Suebos sese
in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut supra
demonstravimus, minime omnes Germani agriculturae student, constituit
non progredi longius; sed, ne omnino metum reditus sui barbaris
tolleret atque ut eorum auxilia tardaret, reducto exercitu partem
ultimam pontis, quae ripas Vbiorum contingebat, in longitudinem pedum
ducentorum rescindit atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor
constituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit
magnisque eum locum munitionibus firmat. Ei loco praesidioque Gaium
Volcatium Tullum adulescentem praefecit. Ipse, cum maturescere frumenta
inciperent, ad bellum Ambiorigis profectus per Arduennam silvam, quae
est totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni finibusque Treverorum ad
Nervios pertinet milibusque amplius quingentis in longitudinem patet,
Lucium Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit, si quid
celeritate itineris atque opportunitate temporis proficere possit;
monet, ut ignes in castris fieri prohibeat, ne qua eius adventus procul
significatio fiat: sese confestim subsequi dicit.
[VI, 30] Basilus, ut imperatum est,
facit. Celeriter contraque omnium
opinionem confecto itinere multos in agris inopinantes deprehendit:
eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit, quo in loco cum paucis
equitibus esse dicebatur. Multum cum in omnibus rebus tum in re
militari potest fortuna. Nam magno accidit casu ut in ipsum incautum
etiam atque imparatum incideret, priusque eius adventus ab omnibus
videretur, quam fama ac nuntius adferretur: sic magnae fuit fortunae
omni militari instrumento, quod circum se habebat, erepto, raedis
equisque comprehensis ipsum effugere mortem. Sed hoc quoque factum est,
quod aedificio circumdato silva, ut sunt fere domicilia Gallorum, qui
vitandi aestus causa plerumque silvarum atque fluminum petunt
propinquitates, comites familiaresque eius angusto in loco paulisper
equitum nostrorum vim sustinuerunt. His pugnantibus illum in equum
quidam ex suis intulit: fugientem silvae texerunt. Sic et ad subeundum
periculum et ad vitandum multum fortuna valuit.
[VI, 31] Ambiorix copias suas
iudicione non conduxerit, quod proelio
dimicandum non existimarit, an tempore exclusus et repentino equitum
adventu prohibitus, cum reliquum exercitum subsequi crederet, dubium
est. Sed certe dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulere
iussit. Quorum pars in Arduennam silvam, pars in continentes paludes
profugit; qui proximi Oceano fuerunt, his insulis sese occultaverunt,
quas aestus efficere consuerunt: multi ex suis finibus egressi se
suaque omnia alienissimis crediderunt. Catuvolcus, rex dimidiae partis
Eburonum, qui una cum Ambiorige consilium inierat, aetate iam
confectus, cum laborem aut belli aut fugae ferre non posset, omnibus
precibus detestatus Ambiorigem, qui eius consilii auctor fuisset, taxo,
cuius magna in Gallia Germaniaque copia est, se exanimavit.
[VI, 32] Segni Condrusique, ex
gente et numero Germanorum, qui sunt
inter Eburones Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum, ne se
in hostium numero duceret neve omnium Germanorum, qui essent citra
Rhenum, unam esse causam iudicaret: nihil se de bello cogitavisse,
nulla Ambiorigi auxilia misisse. Caesar explorata re quaestione
captivorum, si qui ad eos Eburones ex fuga convenissent, ad se ut
reducerentur, imperavit; si ita fecissent, fines eorum se violaturum
negavit. Tum copiis in tres partes distributis impedimenta omnium
legionum Aduatucam contulit. Id castelli nomen est. Hoc fere est in
mediis Eburonum finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi causa
consederant. Hunc cum reliquis rebus locum probabat, tum quod
superioris anni munitiones integrae manebant, ut militum laborem
sublevaret. Praesidio impedimentis legionem quartamdecimam reliquit,
unam ex eis tribus, quas proxime conscriptas ex Italia traduxerat. Ei
legioni castrisque Quintum Tullium Ciceronem praeficit ducentosque
equites attribuit.
[VI, 33] Partito exercitu Titum
Labienum cum legionibus tribus ad
Oceanum versus in eas partes quae Menapios attingunt proficisci iubet;
Gaium Trebonium cum pari legionum numero ad eam regionem quae ad
Aduatucos adiacet depopulandam mittit; ipse cum reliquis tribus ad
flumen Scaldem, quod influit in Mosam, extremasque Arduennae partis ire
constituit, quo cum paucis equitibus profectum Ambiorigem audiebat.
Discedens post diem septimum sese reversurum confirmat; quam ad diem ei
legioni quae in praesidio relinquebatur deberi frumentum sciebat.
Labienum Treboniumque hortatur, si rei publicae commodo facere possint,
ad eum diem revertantur, ut rursus communicato consilio exploratisque
hostium rationibus aliud initium belli capere possint.
[VI, 34] Erat, ut supra
demonstravimus, manus certa nulla, non oppidum,
non praesidium, quod se armis defenderet, sed in omnes partes dispersa
multitudo. Vbi cuique aut valles abdita aut locus silvestris aut palus
impedita spem praesidi aut salutis aliquam offerebat, consederat. Haec
loca vicinitatibus erant nota, magnamque res diligentiam requirebat non
in summa exercitus tuenda (nullum enim poterat universis perterritis ac
dispersis periculum accidere), sed in singulis militibus conservandis;
quae tamen ex parte res ad salutem exercitus pertinebat. Nam et praedae
cupiditas multos longius evocabat, et silvae incertis occultisque
itineribus confertos adire prohibebant. Si negotium confici stirpemque
hominum sceleratorum interfici vellet, dimittendae plures manus
diducendique erant milites; si continere ad signa manipulos vellet, ut
instituta ratio et consuetudo exercitus Romani postulabat, locus ipse
erat praesidio barbaris, neque ex occulto insidiandi et dispersos
circumveniendi singulis deerat audacia. Vt in eiusmodi difficultatibus,
quantum diligentia provideri poterat providebatur, ut potius in nocendo
aliquid praetermitteretur, etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant,
quam cum aliquo militum detrimento noceretur. Dimittit ad finitimas
civitates nuntios Caesar: omnes ad se vocat spe praedae ad diripiendos
Eburones, ut potius in silvis Gallorum vita quam legionarius miles
periclitetur, simul ut magna multitudine circumfusa pro tali facinore
stirps ac nomen civitatis tollatur. Magnus undique numerus celeriter
convenit.
[VI, 35] Haec in omnibus Eburonum
partibus gerebantur, diesque
appetebat septimus, quem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque
reverti constituerat. Hic quantum in bello fortuna possit et quantos
adferat casus cognosci potuit. Dissipatis ac perterritis hostibus, ut
demonstravimus, manus erat nulla quae parvam modo causam timoris
adferret. Trans Rhenum ad Germanos pervenit fama, diripi Eburones atque
ultro omnes ad praedam evocari. Cogunt equitum duo milia Sugambri, qui
sunt proximi Rheno, a quibus receptos ex fuga Tencteros atque Vsipetes
supra docuimus. Transeunt Rhenum navibus ratibusque triginta milibus
passuum infra eum locum, ubi pons erat perfectus praesidiumque ab
Caesare relictum: primos Eburonum fines adeunt; multos ex fuga
dispersos excipiunt, magno pecoris numero, cuius sunt cupidissimi
barbari, potiuntur. Invitati praeda longius procedunt. Non hos palus in
bello latrociniisque natos, non silvae morantur. Quibus in locis sit
Caesar ex captivis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque
exercitum discessisse cognoscunt. Atque unus ex captivis "Quid vos,"
inquit, "hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet iam
esse fortunatissimos? Tribus horis Aduatucam venire potestis: huc omnes
suas fortunas exercitus Romanorum contulit: praesidi tantum est, ut ne
murus quidem cingi possit, neque quisquam egredi extra munitiones
audeat." Oblata spe Germani quam nacti erant praedam in occulto
relinquunt; ipsi Aduatucam contendunt usi eodem duce, cuius haec
indicio cognoverant.
[VI, 36] Cicero, qui omnes
superiores dies praeceptis Caesaris cum
summa diligentia milites in castris continuisset ac ne calonem quidem
quemquam extra munitionem egredi passus esset, septimo die diffidens de
numero dierum Caesarem fidem servaturum, quod longius progressum
audiebat, neque ulla de reditu eius fama adferebatur, simul eorum
permotus vocibus, qui illius patientiam paene obsessionem appellabant,
siquidem ex castris egredi non liceret, nullum eiusmodi casum
exspectans, quo novem oppositis legionibus maximoque equitatu dispersis
ac paene deletis hostibus in milibus passuum tribus offendi posset,
quinque cohortes frumentatum in proximas segetes mittit, quas inter et
castra unus omnino collis intererat. Complures erant ex legionibus
aegri relicti; ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant, circiter
CCC, sub vexillo una mittuntur; magna praeterea multitudo calonum,
magna vis iumentorum, quae in castris subsederant, facta potestate
sequitur.
[VI, 37] Hoc ipso tempore et casu
Germani equites interveniunt
protinusque eodem illo, quo venerant, cursu ab decumana porta in castra
irrumpere conantur, nec prius sunt visi obiectis ab ea parte silvis,
quam castris appropinquarent, usque eo ut qui sub vallo tenderent
mercatores recipiendi sui facultatem non haberent. Inopinantes nostri
re nova perturbantur, ac vix primum impetum cohors in statione
sustinet. Circumfunduntur ex reliquis hostes partibus, si quem aditum
reperire possent. Aegre portas nostri tuentur, reliquos aditus locus
ipse per se munitioque defendit. Totis trepidatur castris, atque alius
ex alio causam tumultus quaerit; neque quo signa ferantur neque quam in
partem quisque conveniat provident. Alius iam castra capta pronuntiat,
alius deleto exercitu atque imperatore victores barbaros venisse
contendit; plerique novas sibi ex loco religiones fingunt Cottaeque et
Tituri calamitatem, qui in eodem occiderint castello, ante oculos
ponunt. Tali timore omnibus perterritis confirmatur opinio barbaris, ut
ex captivo audierant, nullum esse intus praesidium. Perrumpere nituntur
seque ipsi adhortantur, ne tantam fortunam ex manibus dimittant.
[VI, 38] Erat aeger cum praesidio
relictus Publius Sextius Baculus, qui
primum pilum ad Caesarem duxerat, cuius mentionem superioribus proeliis
fecimus, ac diem iam quintum cibo caruerat. Hic diffisus suae atque
omnium saluti inermis ex tabernaculo prodit: videt imminere hostes
atque in summo esse rem discrimine: capit arma a proximis atque in
porta consistit. Consequuntur hunc centuriones eius cohortis quae in
statione erat: paulisper una proelium sustinent. Relinquit animus
Sextium gravibus acceptis vulneribus: aegre per manus tractus servatur.
Hoc spatio interposito reliqui sese confirmant tantum, ut in
munitionibus consistere audeant speciemque defensorum praebeant.
[VI, 39] Interim confecta
frumentatione milites nostri clamorem
exaudiunt: praecurrunt equites; quanto res sit in periculo cognoscunt.
Hic vero nulla munitio est quae perterritos recipiat: modo conscripti
atque usus militaris imperiti ad tribunum militum centurionesque ora
convertunt; quid ab his praecipiatur exspectant. Nemo est tam fortis
quin rei novitate perturbetur. Barbari signa procul conspicati
oppugnatione desistunt: redisse primo legiones credunt, quas longius
discessisse ex captivis cognoverant; postea despecta paucitate ex
omnibus partibus impetum faciunt.
[VI, 40] Calones in proximum
tumulum procurrunt. Hinc celeriter deiecti
se in signa manipulosque coniciunt: eo magis timidos perterrent
milites. Alii cuneo facto ut celeriter perrumpant censent, quoniam tam
propinqua sint castra, et si pars aliqua circumventa ceciderit, at
reliquos servari posse confidunt; alii, ut in iugo consistant atque
eundem omnes ferant casum. Hoc veteres non probant milites, quos sub
vexillo una profectos docuimus. Itaque inter se cohortati duce Gaio
Trebonio, equite Romano, qui eis erat praepositus, per medios hostes
perrumpunt incolumesque ad unum omnes in castra perveniunt. Hos
subsecuti calones equitesque eodem impetu militum virtute servantur. At
ei qui in iugo constiterant, nullo etiam nunc usu rei militaris
percepto neque in eo quod probaverant consilio permanere, ut se loco
superiore defenderent, neque eam quam prodesse aliis vim celeritatemque
viderant imitari potuerunt, sed se in castra recipere conati iniquum in
locum demiserunt. Centuriones, quorum nonnulli ex inferioribus
ordinibus reliquarum legionum virtutis causa in superiores erant
ordines huius legionis traducti, ne ante partam rei militaris laudem
amitterent, fortissime pugnantes conciderunt. Militum pars horum
virtute summotis hostibus praeter spem incolumis in castra pervenit,
pars a barbaris circumventa periit.
[VI, 41] Germani desperata
expugnatione castrorum, quod nostros iam
constitisse in munitionibus videbant, cum ea praeda quam in silvis
deposuerant trans Rhenum sese receperunt. Ac tantus fuit etiam post
discessum hostium terror ut ea nocte, cum Gaius Volusenus missus cum
equitatu ad castra venisset, fidem non faceret adesse cum incolumi
Caesarem exercitu. Sic omnino animos timor praeoccupaverat ut paene
alienata mente deletis omnibus copiis equitatum se ex fuga recepisse
dicerent neque incolumi exercitu Germanos castra oppugnaturos fuisse
contenderent. Quem timorem Caesaris adventus sustulit.
[VI, 42] Reversus ille eventus
belli non ignorans unum, quod cohortes
ex statione et praesidio essent emissae, questus ne minimo quidem casu
locum relinqui debuisse, multum fortunam in repentino hostium adventu
potuisse iudicavit, multo etiam amplius, quod paene ab ipso vallo
portisque castrorum barbaros avertisset. Quarum omnium rerum maxime
admirandum videbatur, quod Germani, qui eo consilio Rhenum transierant,
ut Ambiorigis fines depopularentur, ad castra Romanorum delati
optatissimum Ambiorigi beneficium obtulerunt.
[VI, 43] Caesar rursus ad vexandos
hostes profectus magno coacto numero
ex finitimis civitatibus in omnes partes dimittit. Omnes vici atque
omnia aedificia quae quisque conspexerat incendebantur; praeda ex
omnibus locis agebatur; frumenta non solum tanta multitudine iumentorum
atque hominum consumebantur, sed etiam anni tempore atque imbribus
procubuerant ut, si qui etiam in praesentia se occultassent, tamen his
deducto exercitu rerum omnium inopia pereundum videretur. Ac saepe in
eum locum ventum est tanto in omnes partes diviso equitatu, ut modo
visum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captivi nec plane etiam
abisse ex conspectu contenderent, ut spe consequendi illata atque
infinito labore suscepto, qui se summam ab Caesare gratiam inituros
putarent, paene naturam studio vincerent, semperque paulum ad summam
felicitatem defuisse videretur, atque ille latebris aut saltibus se
eriperet et noctu occultatus alias regiones partesque peteret non
maiore equitum praesidio quam quattuor, quibus solis vitam suam
committere audebat.
[VI, 44] Tali modo vastatis
regionibus exercitum Caesar duarum
cohortium damno Durocortorum Remorum reducit concilioque in eum locum
Galliae indicto de coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere
instituit et de Accone, qui princeps eius consili fuerat, graviore
sententia pronuntiata more maiorum supplicium sumpsit. Nonnulli
iudicium veriti profugerunt. Quibus cum aqua atque igni interdixisset,
duas legiones ad fines Treverorum, duas in Lingonibus, sex reliquas in
Senonum finibus Agedinci in hibernis collocavit frumentoque exercitui
proviso, ut instituerat, in Italiam ad conventus agendos profectus est.