LIBER SEPTIMVS
[VII, 1] Quieta Gallia Caesar, ut constituerat, in Italiam ad conventus
agendos proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede [de] senatusque
consulto certior factus, ut omnes iuniores Italiae coniurarent,
delectum tota provincia habere instituit. Eae res in Galliam
Transalpinam celeriter perferuntur. Addunt ipsi et ad fingunt rumoribus
Galli, quod res poscere videbatur, retineri urbano motu Caesarem neque
in tantis dissensionibus ad exercitum venire posse. Hac impulsi
occasione, qui iam ante se populi Romani imperio subiectos dolerent
liberius atque audacius de bello consilia inire incipiunt. Indictis
inter se principes Galliae conciliis silvestribus ac remotis locis
queruntur de Acconis morte; posse hunc casum ad ipsos recidere
demonstrant: miserantur communem Galliae fortunam: omnibus
pollicitationibus ac praemius deposcunt qui belli initium faciant et
sui capitis periculo Galliam in libertatem vindicent. In primis
rationem esse habendam dicunt, priusquam eorum clandestina consilia
efferantur, ut Caesar ab exercitu intercludatur. Id esse facile, quod
neque legiones audeant absente imperatore ex hibernis egredi, neque
imperator sine praesidio ad legiones pervenire possit. Postremo in acie
praestare interfici quam non veterem belli gloriam libertatemque quam a
maioribus acceperint recuperare.
[VII, 2] His rebus agitatis
profitentur Carnutes se nullum periculum
communis salutis causa recusare principesque ex omnibus bellum facturos
pollicentur et, quoniam in praesentia obsidibus cavere inter se non
possint ne res efferatur, ut iureiurando ac fide sanciatur, petunt,
collatis militaribus signis, quo more eorum gravissima caerimonia
continetur, ne facto initio belli ab reliquis deserantur. Tum
collaudatis Carnutibus, dato iureiurando ab omnibus qui aderant,
tempore eius rei constituto ab concilio disceditur.
[VII, 3] Vbi ea dies venit,
Carnutes Cotuato et Conconnetodumno
ducibus, desperatis hominibus, Cenabum signo dato concurrunt civesque
Romanos, qui negotiandi causa ibi constiterant, in his Gaium Fufium
Citam, honestum equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris
praeerat, interficiunt bonaque eorum diripiunt. Celeriter ad omnes
Galliae civitates fama perfertur. Nam ubicumque maior atque illustrior
incidit res, clamore per agros regionesque significant; hunc alii
deinceps excipiunt et proximis tradunt, ut tum accidit. Nam quae Cenabi
oriente sole gesta essent, ante primam confectam vigiliam in finibus
Arvernorum audita sunt, quod spatium est milium passuum circiter centum
LX.
[VII, 4] Simili ratione ibi
Vercingetorix, Celtilli filius, Arvernus,
summae potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius
obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat
interfectus, convocatis suis clientibus facile incendit. Cognito eius
consilio ad arma concurritur. Prohibetur ab Gobannitione, patruo suo,
reliquisque principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant;
expellitur ex oppido Gergovia; non destitit tamen atque in agris habet
dilectum egentium ac perditorum. Hac coacta manu, quoscumque adit ex
civitate ad suam sententiam perducit; hortatur ut communis libertatis
causa arma capiant, magnisque coactis copiis adversarios suos a quibus
paulo ante erat eiectus expellit ex civitate. Rex ab suis appellatur.
Dimittit quoque versus legationes; obtestatur ut in fide maneant.
Celeriter sibi Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos,
Aulercos, Lemovices, Andos reliquosque omnes qui Oceanum attingunt
adiungit: omnium consensu ad eum defertur imperium. Qua oblata
potestate omnibus his civitatibus obsides imperat, certum numerum
militum ad se celeriter adduci iubet, armorum quantum quaeque civitas
domi quodque ante tempus efficiat constituit; in primis equitatui
studet. Summae diligentiae summam imperi severitatem addit; magnitudine
supplici dubitantes cogit. Nam maiore commisso delicto igni atque
omnibus tormentis necat, leviore de causa auribus desectis aut singulis
effossis oculis domum remittit, ut sint reliquis documento et
magnitudine poenae perterreant alios.
[VII, 5] His suppliciis celeriter
coacto exercitu Lucterium Cadurcum,
summae hominem audaciae, cum parte copiarum in Rutenos mittit; ipse in
Bituriges proficiscitur. Eius adventu Bituriges ad Aeduos, quorum erant
in fide, legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium copias
sustinere possint. Aedui de consilio legatorum, quos Caesar ad
exercitum reliquerat, copias equitatus peditatusque subsidio
Biturigibus mittunt. Qui cum ad flumen Ligerim venissent, quod
Bituriges ab Aeduis dividit, paucos dies ibi morati neque flumen
transire ausi domum revertuntur legatisque nostris renuntiant se
Biturigum perfidiam veritos revertisse, quibus id consili fuisse
cognoverint, ut, si flumen transissent, una ex parte ipsi, altera
Arverni se circumsisterent. Id eane de causa, quam legatis
pronuntiarunt, an perfidia adducti fecerint, quod nihil nobis constat,
non videtur pro certo esse proponendum. Bituriges eorum discessu statim
cum Arvernis iunguntur.
[VII, 6] His rebus in Italiam
Caesari nuntiatis, cum iam ille urbanas
res virtute Cn. Pompei commodiorem in statum pervenisse intellegeret,
in Transalpinam Galliam profectus est. Eo cum venisset, magna
difficultate adficiebatur, qua ratione ad exercitum pervenire posset.
Nam si legiones in provinciam arcesseret, se absente in itinere proelio
dimicaturas intellegebat; si ipse ad exercitum contenderet, ne eis
quidem eo tempore qui quieti viderentur suam salutem recte committi
videbat.
[VII, 7] Interim Lucterius Cadurcus
in Rutenos missus eam civitatem
Arvernis conciliat. Progressus in Nitiobriges et Gabalos ab utrisque
obsides accipit et magna coacta manu in provinciam Narbonem versus
eruptionem facere contendit. Qua re nuntiata Caesar omnibus consiliis
antevertendum existimavit, ut Narbonem proficisceretur. Eo cum
venisset, timentes confirmat, praesidia in Rutenis provincialibus,
Volcis Arecomicis, Tolosatibus circumque Narbonem, quae loca hostibus
erant finitima, constituit; partem copiarum ex provincia
supplementumque, quod ex Italia adduxerat, in Helvios, qui fines
Arvernorum contingunt, convenire iubet.
[VII, 8] His rebus comparatis,
represso iam Lucterio et remoto, quod
intrare intra praesidia periculosum putabat, in Helvios proficiscitur.
Etsi mons Cevenna, qui Arvernos ab Helviis discludit, durissimo tempore
anni altissima nive iter impediebat, tamen discussa nive sex in
altitudinem pedum atque ita viis patefactis summo militum sudore ad
fines Arvernorum pervenit. Quibus oppressis inopinantibus, quod se
Cevenna ut muro munitos existimabant, ac ne singulari quidem umquam
homini eo tempore anni semitae patuerant, equitibus imperat, ut quam
latissime possint vagentur et quam maximum hostibus terrorem inferant.
Celeriter haec fama ac nuntiis ad Vercingetorigem perferuntur; quem
perterriti omnes Arverni circumsistunt atque obsecrant, ut suis
fortunis consulat, neu se ab hostibus diripi patiatur, praesertim cum
videat omne ad se bellum translatum. Quorum ille precibus per motus
castra ex Biturigibus movet in Arvernos versus.
[VII, 9] At Caesar biduum in his
locis moratus, quod haec de
Vercingetorige usu ventura opinione praeceperat, per causam supplementi
equitatusque cogendi ab exercitu discedit; Brutum adulescentem his
copiis praeficit; hunc monet, ut in omnes partes equites quam latissime
pervagentur: daturum se operam, ne longius triduo ab castris absit. His
constitutis rebus suis inopinantibus quam maximis potest itineribus
Viennam pervenit. Ibi nactus recentem equitatum, quem multis ante
diebus eo praemiserat, neque diurno neque nocturno itinere intermisso
per fines Aeduorum in Lingones contendit, ubi duae legiones hiemabant,
ut, si quid etiam de sua salute ab Aeduis iniretur consili, celeritate
praecurreret. Eo cum pervenisset, ad reliquas legiones mittit priusque
omnes in unum locum cogit quam de eius adventu Arvernis nuntiari
posset. Hac re cognita Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum
reducit atque inde profectus Gorgobinam, Boiorum oppidum, quos ibi
Helvetico proelio victos Caesar collocaverat Aeduisque attribuerat,
oppugnare instituit.
[VII, 10] Magnam haec res Caesari
difficultatem ad consilium capiendum
adferebat, si reliquam partem hiemis uno loco legiones contineret, ne
stipendiariis Aeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod nullum
amicis in eo praesidium videretur positum esse; si maturius ex hibernis
educeret, ne ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret.
Praestare visum est tamen omnis difficultates perpeti, quam tanta
contumelia accepta omnium suorum voluntates alienare. Itaque cohortatus
Aeduos de supportando commeatu praemittit ad Boios qui de suo adventu
doceant hortenturque ut in fide maneant atque hostium impetum magno
animo sustineant. Duabus Agedinci legionibus atque impedimentis totius
exer citus relictis ad Boios proficiscitur.
[VII, 11] Altero die cum ad oppidum
Senonum Vellaunodunum venisset, ne
quem post se hostem relinqueret, quo expeditiore re frumentaria
uteretur, oppugnare instituit idque biduo circumvallavit; tertio die
missis ex oppido legatis de deditione arma conferri, iumenta produci,
sescentos obsides dari iubet. Ea qui conficeret, a. Trebonium legatum
relinquit. Ipse, ut quam primum iter faceret, Cenabum Carnutum
proficiscitur; qui tum primum allato nuntio de oppugnatione
Vellaunoduni, cum longius eam rem ductum iri existimarent, praesidium
Cenabi tuendi causa, quod eo mitterent, comparabant. Huc biduo
pervenit. Castris ante oppidum positis diei tempore exclusus in
posterum oppugnationem differt quaeque ad eam rem usui sint militibus
imperat et, quod oppidum Cenabum pons fluminis Ligeris contingebat,
veritus ne noctu ex oppido profugerent, duas legiones in armis excubare
iubet. Cenabenses paulo ante mediam noctem silentio ex oppido egressi
flumen transire coeperunt. Qua re per exploratores nuntiata Caesar
legiones quas expeditas esse iusserat portis incensis intromittit atque
oppido potitur, perpaucis ex hostium numero desideratis quin cuncti
caperentur, quod pontis atque itinerum angustiae multitudinis fugam
intercluserant. Oppidum diripit atque incendit, praedam militibus
donat, exercitum Ligerem traducit atque in Biturigum fines pervenit.
[VII, 12] Vercingetorix, ubi de
Caesaris adventu cognovit, oppuguatione
destitit atque obviam Caesari proficiscitur. Ille oppidum Biturigum
positum in via Noviodunum oppugnare instituerat. Quo ex oppido cum
legati ad eum venissent oratum ut sibi ignosceret suaeque vitae
consuleret, ut celeritate reliquas res conficeret, qua pleraque erat
consecutus, arma conferri, equos produci, obsides dari iubet. Parte iam
obsidum tradita, cum reliqua administrarentur, centurionibus et paucis
militibus intromissis, qui arma iumentaque conquirerent, equitatus
hostium procul visus est, qui agmen Vercingetorigis antecesserat. Quem
simul atque oppidani conspexerunt atque in spem auxili venerunt,
clamore sublato arma capere, portas claudere, murum complere coeperunt.
Centuriones in oppido, cum ex significatione Gallorum novi aliquid ab
eis iniri consili intellexissent, gladiis destrictis portas
occupaverunt suosque omnes incolumes receperunt.
[VII, 13] Caesar ex castris
equitatum educi iubet, proelium equestre
committit: laborantibus iam suis Germanos equites circiter CCCC
summittit, quos ab initio habere secum instituerat. Eorum impetum Galli
sustinere non potuerunt atque in fugam coniecti multis amissis se ad
agmen receperunt. Quibus profligatis rursus oppidani perterriti
comprehensos eos, quorum opera plebem concitatam existimabant, ad
Caesarem perduxerunt seseque ei dediderunt. Quibus rebus confectis,
Caesar ad oppidum Avaricum, quod erat maximum munitissimumque in
finibus Biturigum atque agri fertilissima regione, profectus est, quod
eo oppido recepto civitatem Biturigum se in potestatem redacturum
confidebat.
[VII, 14] Vercingetorix tot
continuis incommodis Vellaunoduni, Cenabi,
Novioduni acceptis suos ad concilium convocat. Docet longe alia ratione
esse bellum gerendum atque antea gestum sit. Omnibus modis huic rei
studendum, ut pabulatione et commeatu Romani prohibeantur. Id esse
facile, quod equitatu ipsi abundent et quod anni tempore subleventur.
Pabulum secari non posse; necessario dispersos hostes ex aedificiis
petere: hos omnes cotidie ab equitibus deligi posse. Praeterea salutis
causa rei familiaris commoda neglegenda: vicos atque aedificia incendi
oportere hoc spatio ab via quoque versus, quo pabulandi causa adire
posse videantur. Harum ipsis rerum copiam suppetere, quod, quorum in
finibus bellum geratur, eorum opibus subleventur: Romanos aut inopiam
non laturos aut magno periculo longius ab castris processuros; neque
interesse, ipsosne interficiant, impedimentisne exuant, quibus amissis
bellum geri non possit. Praeterea oppida incendi oportere, quae non
munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta, neu suis sint ad
detractandam militiam receptacula neu Romanis proposita ad copiam
commeatus praedamque tollendam. Haec si gravia aut acerba videautur,
multo illa gravius aestimare, liberos, coniuges in servitutem abstrahi,
ipsos interfici; quae sit necesse accidere victis.
[VII, 15] Omnium consensu hac
sententia probata uno die amplius XX
urbes Biturigum iucenduntur. Hoc idem fit in reliquis civitatibus: in
omnibus partibus incendia conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore
omnes ferebant, tamen hoc sibi solati proponebant, quod se prope
explorata victoria celeriter amissa reciperaturos confidebant.
Deliberatur de Avarico in communi concilio, incendi placeret an
defendi. Procumbunt omnibus Gallis ad pedes Bituriges, ne pulcherrimam
prope totius Galliae urbem, quae praesidio et ornamento sit civitati,
suis manibus succendere cogerentur: facile se loci natura defensuros
dicunt, quod prope ex omnibus partibus flumine et palude circumdata
unum habeat et perangustum aditum. Datur petentibus venia dissuadente
primo Vercingetorige, post concedente et precibus ipsorum et
misericordia vulgi. Defensores oppido idonei deliguntur.
[VII, 16] Vercingetorix minoribus
Caesarem itineribus subsequitur et
locum castris deligit paludibus silvisque munitum ab Avarico longe
milia passuum XVI. Ibi per certos exploratores in singula diei tempora
quae ad Avaricum agerentur cognoscebat et quid fieri vellet imperabat.
Omnes nostras pabulationes frumentationesque observabat dispersosque,
cum longius necessario procederent, adoriebatur magnoque incommodo
adficiebat, etsi, quantum ratione provideri poterat, ab nostris
occurrebatur, ut incertis temporibus diversisque itineribus iretur.
[VII, 17] Castris ad eam partem
oppidi positis Caesar, quae intermissa
[a] flumine et a paludibus aditum, ut supra diximus, angustum habebat,
aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit: nam
circumvallare loci natura prohibebat. De re frumentaria Boios atque
Aeduos adhortari non destitit; quorum alteri, quod nullo studio
agebant, non multum adiuvabant, alteri non magnis facultatibus, quod
civitas erat exigua et infirma, celeriter quod habuerunt consumpserunt.
Summa difficultate rei frumentariae adfecto exercitu tenuitate Boiorum,
indiligentia Aeduorum, incendiis aedificiorum, usque eo ut complures
dies frumento milites caruerint et pecore ex longinquioribus vicis
adacto extremam famem sustentarent, nulla tamen vox est ab eis audita
populi Romani maiestate et superioribus victoriis indigna. Quin etiam
Caesar cum in opere singulas legiones appellaret et, si acerbius
inopiam ferrent, se dimissurum oppugnationem diceret, universi ab eo,
ne id faceret, petebant: sic se complures anuos illo imperante
meruisse, ut nullam ignominiam acciperent, nusquam infecta re
discederent: hoc se ignominiae laturos loco, si inceptam oppugnationem
reliquissent: praestare omnes perferre acerbitates, quam non civibus
Romanis, qui Cenabi perfidia Gallorum interissent, parentarent. Haec
eadem centurionibus tribunisque militum mandabant, ut per eos ad
Caesarem deferrentur.
[VII, 18] Cum iam muro turres
appropinquassent, ex captivis Caesar
cognovit Vercingetorigem consumpto pabulo castra movisse propius
Avaricum atque ipsum cum equitatu expeditisque, qui inter equites
proeliari consuessent, insidiarum causa eo profectum, quo nostros
postero die pabulatum venturos arbitraretur. Quibus rebus cognitis
media nocte silentio profectus ad hostium castra mane pervenit. Illi
celeriter per exploratores adventu Caesaris cognito carros
impedimentaque sua in artiores silvas abdiderunt, copias omnes in loco
edito atque aperto instruxerunt. Qua re nuntiata Caesar celeriter
sarcinas conferri, arma expediri iussit.
[VII, 19] Collis erat leniter ab
infimo acclivis. Hunc ex omnibus fere
partibus palus difficilis atque impedita cingebat non latior pedibus
quinquaginta. Hoc se colle interruptis pontibus Galli fiducia loci
continebant generatimque distributi in civitates omnia vada ac saltus
eius paludis obtinebant sic animo parati, ut, si eam paludem Romani
perrumpere conarentur, haesitantes premerent ex loco superiore; ut qui
propinquitatem loci videret paratos prope aequo Marte ad dimicandum
existimaret, qui iniqui tatem condicionis perspiceret inani simulatione
sese ostentare cognosceret. Indignantes milites Gaesar, quod conspectum
suum hostes perferre possent tantulo spatio interiecto, et signum
proeli ecentes edocet, quanto detrimento et quot virorum tortium morte
necesse sit constare victoriam; quos cum sic animo paratos videat, ut
nullum pro sua laude periculum recusent, summae se iniquitatis
condemnari debere, nisi eorum vitam sua salute habeat cariorem. Sic
milites consolatus eodem die reducit in castra reliquaque quae ad
oppugnationem pertinebant oppidi administrare instituit.
[VII, 20] Vercingetorix, cum ad
suos redisset, proditionis insimulatus,
quod castra propius Romanos movisset, quod cum omni equitatu
discessisset, quod sine imperio tantas copias reliquisset, quod eius
discessu Romani tanta opportunitate et celeritate venissent: non haec
omnia fortuito aut sine consilio accidere potuisse; regnum illum
Galliae malle Caesaris concessu quam ipsorum habere beneficio--tali
modo accusatus ad haec respondit: Quod castra movisset, factum inopia
pabuli etiam ipsis hortantibus; quod propius Romanos accessisset,
persuasum loci opportunitate, qui se ipsum munitione defenderet:
equitum vero operam neque in loco palustri desiderari debuisse et illic
fuisse utilem, quo sint profecti. Summam imperi se consulto nulli
discedentem tradidisse, ne is multitudinis studio ad dimicandum
impelleretur; cui rei propter animi mollitiem studere omnes videret,
quod diutius laborem ferre non possent. Romani si casu intervenerint,
fortunae, si alicuius indicio vocati, huic habendam gratiam, quod et
paucitatem eorum ex loco superiore cognoscere et virtutem despicere
potuerint, qui dimicare non ausi turpiter se in castra receperint.
Imperium se ab Caesare per proditionem nullum desiderare, quod habere
victoria posset, quae iam esset sibi atque omnibus Gallis explorata:
quin etiam ipsis remittere, si sibi magis honorem tribuere, quam ab se
salutem accipere videantur. "Haec ut intellegatis," inquit, "a me
sincere pronuntiari, audite Romanos milites." Producit servos, quos in
pabulatione paucis ante diebus exceperat et fame vinculisque
excruciaverat. Hi iam ante edocti quae interrogati pronuntiarent,
milites se esse legionarios dicunt; fame et inopia adductos clam ex
castris exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris reperire possent:
simili omnem exercitum inopia premi, nec iam vires sufficere cuiusquam
nec ferre operis laborem posse: itaque statuisse imperatorem, si nihil
in oppugnatione oppidi profecissent, triduo exercitum deducere. "Haec,"
inquit, "a me," Vercingetorix, "beneficia habetis, quem proditionis
insimulatis; cuius opera sine vestro sanguine tantum exercitum victorem
fame consumptum videtis; quem turpiter se ex fuga recipientem ne qua
civitas suis finibus recipiat a me provisum est."
[VII, 21] Conclamat omnis multitudo
et suo more armis concrepat, quod
facere in eo consuerunt cuius orationem approbant: summum esse
Vercingetorigem ducem, nec de eius fide dubitandum, nec maiore ratione
bellum administrari posse. Statuunt, ut X milia hominum delecta ex
omnibus copiis in oppidum mittantur, nec solis Biturigibus communem
salutem committendam censent, quod paene in eo, si id oppidum
retinuissent, summam victoriae constare intellegebant.
[VII, 22] Singulari militum
nostrorum virtuti consilia cuius que modi
Gallorum occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia
imitanda et efficienda, quae ab quoque traduntur, aptissimum. Nam et
laqueis falces avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus
reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud
eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque
usitatum est. Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant
atque has coriis intexerant. Tum crebris diurnis nocturnisque
eruptionibus aut aggeri ignem inferebant aut milites occupatos in opere
adoriebantur, et nostrarum turrium altitudinem, quantum has cotidianus
agger expresserat, commissis suarum turrium malis adaequabant, et
apertos cuniculos praeusta et praeacuta materia et pice fervefacta et
maximi ponderis saxis morabantur moenibusque appropinquare prohibebant.
[VII, 23] Muri autem omnes Gallici
hac fere forma sunt. Trabes derectae
perpetuae in longitudinem paribus intervallis, distantes inter se binos
pedes, in solo collocantur. Hae revinciuntur introrsus et multo aggere
vestiuntur: ea autem, quae diximus, inter valla grandibus in fronte
saxis effarciuntur. His collocatis et coagmentatis alius insuper ordo
additur, ut idem illud intervallum servetur neque inter se contingant
trabes, sed paribus intermissae spatiis singulae singulis saxis
interiectis arte contineantur. Sic deinceps omne opus contexitur, dum
iusta muri altitudo expleatur. Hoc cum in speciem varietatemque opus
deforme non est alternis trabibus ac saxis, quae rectis lineis suos
ordines servant, tum ad utilitatem et defensionem urbium summam habet
opportunitatem, quod et ab incendio lapis et ab ariete materia
defendit, quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque introrsus
revincta neque perrumpi neque distrahi potest.
[VII, 24] His tot rebus impedita
oppugnatione milites, cum toto tempore
frigore et assiduis imbribus tardarentur, tamen continenti labore omnia
haec superaverunt et diebus XXV aggerem latum pedes CCCXXX, altum pedes
LXXX exstruxerunt. Cum is murum hostium paene contingeret, et Caesar ad
opus consuetudine excubaret milites que hortaretur, ne quod omnino
tempus ab opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est
animadversum fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant,
eodemque tempore toto muro clamore sublato duabus portis ab utroque
latere turrium eruptio fiebat, alii faces atque aridam materiem de muro
in aggerem eminus iaciebant, picem reliquasque res, quibus ignis
excitari potest, fundebant, ut quo primum curreretur aut cui rei
ferretur auxilium vix ratio iniri posset. Tamen, quod instituto
Caesaris semper duae legiones pro castris excubabant pluresque partitis
temporibus erant in opere, celeriter factum est, ut alii eruptionibus
resisterent, alii turres reducerent aggeremque inter scinderent, omnis
vero ex castris multitudo ad restinguendum concurreret.
[VII, 25] Cum in omnibus locis
consumpta iam reliqua parte noctis
pugnaretur, semperque hostibus spes victoriae redintegraretur, eo
magis, quod deustos pluteos turrium videbant nec facile adire apertos
ad auxiliandum animadvertebant, semperque ipsi recentes defessis
succederent omnemque Galliae salutem in illo vestigio temporis positam
arbitrarentur, accidit inspectantibus nobis quod dignum memoria visum
praetereundum non existimavimus. Quidam ante portam oppidi Gallus per
manus sebi ac picis traditas glebas in ignem e regione turris
proiciebat: scorpione ab latere dextro traiectus exanimatusque
concidit. Hunc ex proximis unus iacentem transgressus eodem illo munere
fungebatur; eadem ratione ictu scorpionis exanimato alteri successit
tertius et tertio quartus, nec prius ille est a propugnatoribus vacuus
relictus locus quam restincto aggere atque omni ex parte summotis
hostibus finis est pugnandi factus.
[VII, 26] Omnia experti Galli, quod
res nulla successerat, postero die
consilium ceperunt ex oppido profugere hortante et iubente
Vercingetorige. Id silentio noctis conati non magna iactura suorum sese
effecturos sperabant, propterea quod neque longe ab oppido castra
Vercingetorigis aberant, et palus, quae perpetua intercedebat, Romanos
ad insequendum tardabat. Iamque hoc facere noctu apparabant, cum matres
familiae repente in publicum procurrerunt flentesque proiectae ad pedes
suorum omnibus precibus petierunt, ne se et communes liberos hostibus
ad supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et virium
infirmitas impediret. Vbi eos in sententia perstare viderunt, quod
plerumque in summo periculo timor misericordiam non recipit, conclamare
et significare de fuga Romanis coeperunt. Quo timore perterriti Galli,
ne ab equitatu Romanorum viae praeoccuparentur, consilio destiterunt.
[VII, 27] Postero die Caesar
promota turri perfectisque operibus quae
facere instituerat, magno coorto imbre non inutilem hanc ad capiendum
consilium tempestatem arbitratus est, quod paulo incautius custodias in
muro dispositas videbat, suosque languidius in opere versari iussit et
quid fieri vellet ostendit. Legionibusque intra vineas in occulto
expeditis, cohortatus ut aliquando pro tantis laboribus fructum
victoriae perciperent, eis qui primi murum ascendissent praemia
proposuit militibusque signum dedit. Illi subito ex omnibus partibus
evolaverunt murumque celeriter compleverunt.
[VII, 28] Hostes re nova perterriti
muro turribusque deiecti in foro ac
locis patentioribus cuneatim constiterunt, hoc animo ut si qua ex parte
obviam contra veniretur acie instructa depugnarent. Vbi neminem in
aequum locum sese demittere, sed toto undique muro circumfundi
viderunt, veriti ne omnino spes fugae tolleretur, abiectis armis
ultimas oppidi partes continenti impetu petiverunt, parsque ibi, cum
angusto exitu portarum se ipsi premerent, a militibus, pars iam egressa
portis ab equitibus est interfecta; nec fuit quisquam, qui praedae
studeret. Sic et Cenabi caede et labore operis incitati non aetate
confectis, non mulieribus, non infantibus pepercerunt. Denique ex omni
numero, qui fuit circiter milium XL, vix DCCC, qui primo clamore audito
se ex oppido eiecerunt, incolumes ad Vercingetorigem pervenerunt. Quos
ille multa iam nocte silentio ex fuga excepit, veritus ne qua in
castris ex eorum concursu et misericordia vulgi seditio oreretur, ut
procul in via dispositis familiaribus suis principibusque civitatum
disparandos deducendosque ad suos curaret, quae cuique civitati pars
castrorum ab initio obvenerat.
[VII, 29] Postero die concilio
convocato consolatus cohortatusque est
ne se admodum animo demitterent, ne perturbarentur incommodo. Non
virtute neque in acie vicisse Romanos, sed artificio quodam et scientia
oppugnationis, cuius rei fuerint ipsi imperiti. Errare, si qui in bello
omnes secundos rerum proventus exspectent. Sibi numquam placuisse
Avaricum defendi, cuius rei testes ipsos haberet; sed factum
imprudentia Biturigum et nimia obsequentia reliquorum uti hoc
incommodum acciperetur. Id tamen se celeriter maioribus commodis
sanaturum. Nam quae ab reliquis Gallis civitates dissentirent, has sua
diligentia adiuncturum atque unum consilium totius Galliae effecturum,
cuius consensui ne orbis quidem terrarum possit obsistere; idque se
prope iam effectum habere. Interea aequum esse ab eis communis salutis
causa impetrari ut castra munire instituerent, quo facilius repentinos
hostium impetus sustinerent.
[VII, 30] Fuit haec oratio non
ingrata Gallis, et maxime, quod ipse
animo non defecerat tanto accepto incommodo neque se in occultum
abdiderat et conspectum multitudinis fugerat; plusque animo providere
et praesentire existimabatur, quod re integra primo incendendum
Avaricum, post deserendum censuerat. Itaque ut reliquorum imperatorum
res adversae auctoritatem minuunt, sic huius ex contrario dignitas
incommodo accepto in dies augebatur. Simul in spem veniebant eius
adfirmatione de reliquis adiungendis civitatibus; primumque eo tempore
Galli castra munire instituerunt et sic sunt animo confirmati, homines
insueti laboris, ut omnia quae imperarentur sibi patienda existimarent.
[VII, 31] Nec minus quam est
pollicitus Vercingetorix animo laborabat
ut reliquas civitates adiungeret, atque eas donis pollicitationibusque
alliciebat. Huic rei idoneos homines deligebat, quorum quisque aut
oratione subdola aut amicitia facillime capere posset. Qui Avarico
expugnato refugerant, armandos vestiendosque curat; simul, ut deminutae
copiae redintegrarentur, imperat certum numerum militum civitatibus,
quem et quam ante diem in castra adduci velit, sagittariosque omnes,
quorum erat permagnus numerus in Gallia, conquiri et ad se mitti iubet.
His rebus celeriter id quod Avarici deperierat expletur. Interim
Teutomatus, Olloviconis filius, rex Nitiobrigum, cuius pater ab senatu
nostro amicus erat appellatus, cum magno equitum suorum numero et quos
ex Aquitania conduxerat ad eum pervenit.
[VII, 32] Caesar Avarici complures
dies commoratus summamque ibi copiam
frumenti et reliqui commeatus nactus exercitum ex labore atque inopia
refecit. Iam prope hieme confecta cum ipso anni tempore ad gerendum
bellum vocaretur et ad hostem proficisci constituisset, sive eum ex
paludibus silvisque elicere sive obsidione premere posset, legati ad
eum principes Aeduorum veniunt oratum ut maxime necessario tempore
civitati subveniat: summo esse in periculo rem, quod, cum singuli
magistratus antiquitus creari atque regiam potestatem annum obtinere
consuessent, duo magistratum gerant et se uterque eorum legibus creatum
esse dicat. Horum esse alterum Convictolitavem, florentem et illustrem
adulescentem, alterum Cotum, antiquissima familia natum atque ipsum
hominem summae potentiae et magnae cognationis, cuius frater Valetiacus
proximo anno eundem magistratum gesserit. Civitatem esse omnem in
armis; divisum senatum, divisum populum, suas cuiusque eorum
clientelas. Quod si diutius alatur controversia, fore uti pars cum
parte civitatis confligat. Id ne accidat, positum in eius diligentia
atque auctoritate.
[VII, 33] Caesar, etsi a bello
atque hoste discedere detrimentosum esse
existimabat, tamen non ignorans quanta ex dissensionibus incommoda
oriri consuessent, ne tanta et tam coniuncta populo Romano civitas,
quam ipse semper aluisset omnibusque rebus ornasset, ad vim atque arma
descenderet, atque ea pars quae minus sibi confideret auxilia a
Vercingetorige arcesseret, huic rei praevertendum existimavit et, quod
legibus Aeduorum eis, qui summum magistra tum obtinerent, excedere ex
finibus non liceret, ne quid de iure aut de legibus eorum deminuisse
videretur, ipse in Aeduos proficisci statuit senatumque omnem et quos
inter controversia esset ad se Decetiam evocavit. Cum prope omnis
civitas eo convenisset, docereturque paucis clam convocatis alio loco,
alio tempore atque oportuerit fratrem a fratre renuntiatum, cum leges
duo ex una familia vivo utroque non solum magistratus creari vetarent,
sed etiam in senatu esse prohiberent, Cotum imperium deponere coegit,
Convictolitavem, qui per sacerdotes more civitatis intermissis
magistratibus esset creatus, potestatem obtinere iussit.
[VII, 34] Hoc decreto interposito
cohortatus Aeduos, ut controversiarum
ac dissensionis obliviscerentur atque omnibus omissis his rebus huic
bello servirent eaque quae meruissent praemia ab se devicta Gallia
exspectarent equitatumque omnem et peditum milia decem sibi celeriter
mitterent, quae in praesidiis rei frumentariae causa disponeret,
exercitum in duas partes divisit: quattuor legiones in Senones
Parisiosque Labieno ducendas dedit, sex ipse in Arvernos ad oppidum
Gergoviam secundum flumen Elaver duxit; equitatus partem illi
attribuit, partem sibi reliquit. Qua re cognita Vercingetorix omnibus
interruptis eius fluminis pontibus ab altera fluminis parte iter facere
coepit.
[VII, 35] Cum uterque utrimque
exisset exercitus, in conspectu fereque
e regione castris castra ponebant dispositis exploratoribus, necubi
effecto ponte Romani copias traducerent. Erat in magnis Caesaris
difficultatibus res, ne maiorem aestatis partem flumine impediretur,
quod non fere ante autumnum Elaver vado transiri solet. Itaque, ne id
accideret, silvestri loco castris positis e regione unius eorum
pontium, quos Vercingetorix rescindendos curaverat, postero die cum
duabus legionibus in occulto restitit; reliquas copias cum omnibus
impedimentis, ut consueverat, misit, apertis quibusdam cohortibus, uti
numerus legionum constare videretur. His quam longissime possent egredi
iussis, cum iam ex diei tempore coniecturam ceperat in castra
perventum, isdem sublicis, quarum pars inferior integra remanebat,
pontem reficere coepit. Celeriter effecto opere legionibusque traductis
et loco castris idoneo delecto reliquas copias revocavit. Vercingetorix
re cognita, ne contra suam voluntatem dimicare cogeretur, magnis
itineribus antecessit.
[VII, 36] Caesar ex eo loco quintis
castris Gergoviam pervenit
equestrique eo die proelio levi facto perspecto urbis situ, quae posita
in altissimo monte omnes aditus difficiles habebat, de expugnatione
desperavit, de obsessione non prius agendum constituit, quam rem
frumentariam expedisset. At Vercingetorix, castris prope oppidum
positis, mediocribus circum se intervallis separatim singularum
civitatium copias collocaverat atque omnibus eius iugi collibus
occupatis, qua despici poterat, horribilem speciem praebebat;
principesque earum civitatum, quos sibi ad consilium capiendum
delegerat, prima luce cotidie ad se convenire iubebat, seu quid
communicandum, seu quid administrandum videretur; neque ullum fere diem
intermittebat quin equestri proelio interiectis sagittariis, quid in
quoque esset animi ac virtutis suorum perspiceret. Erat e regione
oppidi collis sub ipsis radicibus montis, egregie munitus atque ex omni
parte circumcisus; quem si tenerent nostri, et aquae magna parte et
pabulatione libera prohibituri hostes videbantur. Sed is locus
praesidio ab his non nimis firmo tenebatur. Tamen silentio noctis
Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset,
deiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones collocavit fossamque
duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto
ab repentino hostium incursu etiam singuli commeare possent.
[VII, 37] Dum haec ad Gergoviam
geruntur, Convictolitavis Aeduus, cui
magistratum adiudicatum a Caesare demonstravimus, sollicitatus ab
Arvernis pecunia cum quibusdam adulescentibus colloquitur; quorum erat
princeps Litaviccus atque eius fratres, amplissima familia nati
adulescentes. Cum his praemium communicat hortaturque, ut se liberos et
imperio natos meminerint. Vnam esse Aeduorum civitatem, quae
certissimam Galliae victoriam detineat; eius auctoritate reliquas
contineri; qua traducta locum consistendi Romanis in Gallia non fore.
Esse nonnullo se Caesaris beneficio adfectum, sic tamen, ut iustissimam
apud eum causam obtinuerit; sed plus communi libertati tribuere. Cur
enim potius Aedui de suo iure et de legibus ad Caesarem disceptatorem,
quam Romani ad Aeduos veniant? Celeriter adulescentibus et oratione
magistratus et praemio deductis, cum se vel principes eius consili fore
profiterentur, ratio perficiendi quaerebatur, quod civitatem temere ad
suscipiendum bellum adduci posse non confidebant. Placuit ut Litaviccus
decem illis milibus, quae Caesari ad bellum mitterentur, praeficeretur
atque ea ducenda curaret, fratresque eius ad Caesarem praecurrerent.
Reliqua qua ratione agi placeat constituunt.
[VII, 38] Litaviccus accepto
exercitu, cum milia passuum circiter XXX
ab Gergovia abesset, convocatis subito militibus lacrimans, "Quo
proficiscimur," inquit, "milites? Omnis noster equitatus, omnis
nobilitas interiit; principes civitatis, Eporedorix et Viridomarus,
insimulati proditionis ab Romanis indicta causa interfecti sunt. Haec
ab ipsis cognoscite, qui ex ipsa caede fugerunt: nam ego fratribus
atque omnibus meis propinquis interfectis dolore prohibeor, quae gesta
sunt, pronuntiare." Producuntur hi quos ille edocuerat quae dici
vellet, atque eadem, quae Litaviccus pronuntiaverat, multitudini
exponunt: multos equites Aeduorum interfectos, quod collocuti cum
Arvernis dicerentur; ipsos se inter multitudinem militum occultasse
atque ex media caede fugisse. Conclamant Aedui et Litaviccum obsecrant
ut sibi consulat. "Quasi vero," inquit ille, "consili sit res, ac non
necesse sit nobis Gergoviam contendere et cum Arvernis nosmet
coniungere. An dubitamus quin nefario facinore admisso Romani iam ad
nos interficiendos concurrant? Proinde, si quid in nobis animi est,
persequamur eorum mortem qui indignissime interierunt, atque hos
latrones interficiamus." Ostendit cives Romanos, qui eius praesidi
fiducia una erant: magnum numerum frumenti commeatusque diripit, ipsos
crudeliter excruciatos interficit. Nuntios tota civitate Aeduorum
dimittit, eodem mendacio de caede equitum et principum permovet;
hortatur ut simili ratione atque ipse fecerit suas iniurias
persequantur.
[VII, 39] Eporedorix Aeduus, summo
loco natus adulescens et summae domi
potentiae, et una Viridomarus, pari aetate et gratia, sed genere
dispari, quem Caesar ab Diviciaeo sibi traditum ex humili loco ad
summam dignitatem perduxerat, in equitum numero convenerant nominatim
ab eo evocati. His erat inter se de principatu contentio, et in illa
magistratuum controversia alter pro Convictolitavi, alter pro Coto
summis opibus pugnaverant. Ex eis Eporedorix cognito Litavicci consilio
media fere nocte rem ad Caesarem defert; orat ne patiatur civitatem
pravis adulescentium consiliis ab amicitia populi Romani deficere; quod
futurum provideat, si se tot hominum milia cum hostibus coniunxerint,
quorum salutem neque propinqui neglegere, neque civitas levi momento
aestimare posset.
[VII, 40] Magna adfectus
sollicitudine hoc nuntio Caesar, quod semper
Aeduorum civitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatione
legiones expeditas quattuor equitatumque omnem ex castris educit; nec
fuit spatium tali tempore ad contrahenda castra, quod res posita in
celeritate videbatur; Gaium Fabium legatum eum legionibus duabus
castris praesidio relinquit. Fratres Litavicci eum comprehendi
iussisset, paulo ante reperit ad hostes fugisse. Adhortatus milites, ne
necessario tempore itineris labore permoveantur, cupidissimis omnibus
progressus milia passuum XXV agmen Aeduorum conspicatus immisso
equitatu iter eorum moratur atque impedit interdicitque omnibus ne
quemquam interficiant. Eporedorigem et Viridomarum, quos illi
interfectos existimabant, inter equites versari suosque appellare
iubet. His cognitis et Litavicci fraude perspecta Aedui manus tendere,
deditionem significare et proiectis armis mortem deprecari incipiunt.
Litaviccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam in
extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam profugit.
[VII, 41] Caesar nuntiis ad
civitatem Aeduorum missis, qui suo
beneficio conservatos docerent quos iure belli interficere potuisset,
tribusque horis noctis exercitui ad quietem datis castra ad Gergoviam
movit. Medio fere itinere equites a Fabio missi, quanto res in periculo
fuerit, exponunt. Summis copiis castra oppugnata demonstrant, cum
crebro integri defessis succederent nostrosque assiduo labore
defatigarent, quibus propter magnitudinem castrorum perpetuo esset
isdem in vallo permanendum. Multitudine sagittarum atque omnis generis
telorum multos vulneratos; ad haec sustinenda magno usui fuisse
tormenta. Fabium discessu eorum duabus relictis portis obstruere
ceteras pluteosque vallo addere et se in posterum diem similemque casum
apparare. His rebus cognitis Caesar summo studio militum ante ortum
solis in castra pervenit.
[VII, 42] Dum haec ad Gergoviam
geruntur, Aedui primis nuntiis ab
Litavicco acceptis nullum sibi ad cognoscendum spatium relinquunt.
Impellit alios avaritia, alios iracundia et temeritas, quae maxime illi
hominum generi est innata, ut levem auditionem habeant pro re comperta.
Bona civium Romanorum diripiunt, caedes faciunt, in servitutem
abstrahunt. Adiuvat rem proclinatam Convictolitavis plebemque ad
furorem impellit, ut facinore admisso ad sanitatem reverti pudeat.
Marcum Aristium, tribunum militum, iter ad legionem facientem fide data
ex oppido Cabillono educunt: idem facere cogunt eos, qui negotiandi
causa ibi constiterant. Hos continuo (in) itinere adorti omnibus
impedimentis exuunt; repugnantes diem noctemque obsident; multis
utrimque interfectis maiorem multitudinem armatorum concitant.
[VII, 43] Interim nuntio allato
omnes eorum milites in potestate
Caesaris teneri, concurrunt ad Aristium, nihil publico factum consilio
demonstrant; quaestionem de bonis direptis decernunt, Litavicci
fatrumque bona publicant, legatos ad Caesarem sui purgandi gratia
mittunt. Haec faciunt reciperandorum suorum causa; sed contaminati
facinore et capti compendio ex direptis bonis, quod ea res ad multos
pertinebat, timore poenae exterriti consilia clam de bello inire
incipiunt civitatesque reliquas legationibus sollicitant. Quae tametsi
Caesar intellegebat, tamen quam mitissime potest legatos appellat:
nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius de civitate
iudicare neque de sua in Aeduos benevolentia deminuere. Ipse maiorem
Galliae motum exspectans, ne ab omnibus civitatibus circumsisteretur,
consilia inibat quemadmodum ab Gergovia discederet ac rursus omnem
exercitum contraheret, ne profectio nata ab timore defectionis similis
fugae videretur.
[VII, 44] Haec cogitanti accidere
visa est facultas bene rei gerendae.
Nam cum in minora castra operis perspiciendi causa venisset,
animadvertit collem, qui ab hostibus tenebatur, nudatum hominibus, qui
superioribus diebus vix prae multitudine cerni poterat. Admiratus
quaerit ex perfugis causam, quorum magnus ad eum cotidie numerus
confluebat. Constabat inter omnes, quod iam ipse Caesar per
exploratores cognoverat, dorsum esse eius iugi prope aequum, sed hunc
silvestrem et angustum, qua esset aditus ad alteram partem oppidi; huic
loco vehementer illos timere nec iam aliter sentire, uno colle ab
Romanis occupato, si alterum amisissent, quin paene circumvallati atque
omni exitu et pabulatione interclusi viderentur: ad hunc muniendum
omnes a Vercingetorige evocatos.
[VII, 45] Hac re cognita Caesar
mittit complures equitum turmas; eis de
media nocte imperat, ut paulo tumultuosius omnibus locis vagarentur.
Prima luce magnum numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci
deque his stramenta detrahi mulionesque cum cassidibus equitum specie
ac simulatione collibus circumvehi iubet. His paucos addit equites qui
latius ostentationis causa vagarentur. Longo circuitu easdem omnes
iubet petere regiones. Haec procul ex oppido videbantur, ut erat a
Gergovia despectus in castra, neque tanto spatio certi quid esset
explorari poterat. Legionem unam eodem iugo mittit et paulum progressam
inferiore constituit loco silvisque occultat. Augetur Gallis suspicio,
atque omnes illo ad munitionem copiae traducuntur. Vacua castra hostium
Caesar conspicatus tectis insignibus suorum occultatisque signis
militaribus raros milites, ne ex oppido animadverterentur, ex maioribus
castris in minora traducit legatisque, quos singulis legionibus
praefecerat, quid fieri velit ostendit: in primis monet ut contineant
milites, ne studio pugnandi aut spe praedae longius progrediantur; quid
iniquitas loci habeat incommodi proponit: hoc una celeritate posse
mutari; occasionis esse rem, non proeli. His rebus eitis signum dat et
ab dextra parte alio ascensu eodem tempore Aeduos mittit.
[VII, 46] Oppidi murus ab planitie
atque initio ascensus recta regione,
si nullus anfractus intercederet, MCC passus aberat: quidquid huc
circuitus ad molliendum clivum accesserat, id spatium itineris augebat.
A medio fere colle in longitudinem, ut natura montis ferebat, ex
grandibus saxis sex pedum murum qui nostrorum impetum tardaret
praeduxerant Galli, atque inferiore omni spatio vacuo relicto
superiorem partem collis usque ad murum oppidi densissimis castris
compleverant. Milites dato signo celeriter ad munitionem perveniunt
eamque transgressi trinis castris potiuntur; ac tanta fuit in castris
capiendis celeritas, ut Teutomatus, rex Nitiobrigum, subito in
tabernaculo oppressus, ut meridie conquieverat, superiore corporis
parte nudata vulnerato equo vix se ex manibus praedantium militum
eriperet.
[VII, 47] Consecutus id quod animo
proposuerat, Caesar receptui cani
iussit legionique decimae, quacum erat, continuo signa constituit. Ac
reliquarum legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna
valles intercedebat, tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a
Caesare praeceptum, retinebantur. Sed elati spe celeris victoriae et
hostium fuga et superiorum temporum secundis proeliis nihil adeo arduum
sibi esse existimaverunt quod non virtute consequi possent, neque finem
prius sequendi fecerunt quam muro oppidi portisque appropinquarunt. Tum
vero ex omnibus urbis partibus orto clamore, qui longius aberant
repentino tumultu perterriti, cum hostem intra portas esse
existimarent, sese ex oppido eiecerunt. Matres familiae de muro vestem
argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus
obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici fecissent,
ne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent: nonnullae de muris
per manus demissae sese militibus tradebant. Lucius Fabius, centurio
legionis VIII, quem inter suos eo die dixisse constabat excitari se
Avaricensibus praemiis neque commissurum, ut prius quisquam murum
ascenderet, tres suos nactus manipulares atque ab eis sublevatus murum
ascendit: hos ipse rursus singulos exceptans in murum extulit.
[VII, 48] Interim ei qui ad alteram
partem oppidi, ut supra
demonstravimus, munitionis causa convenerant, primo exaudito clamore,
inde etiam crebris nuntiis incitati, oppidum a Romanis teneri,
praemissis equitibus magno concursu eo contenderunt. Eorum ut quisque
primus venerat, sub muro consistebat suorumque pugnantium numerum
augebat. Quorum cum magna multitudo convenisset, matres familiae, quae
paulo ante Romanis de muro manus tendebant, suos obtestari et more
Gallico passum capillum ostentare liberosque in conspectum proferre
coeperunt. Erat Romanis nec loco nec numero aequa contentio; simul et
cursu et spatio pugnae defatigati non facile recentes atque integros
sustinebant.
[VII, 49] Caesar, cum iniquo loco
pugnari hostiumque augeri copias
videret, praemetuens suis ad Titum Sextium legatum, quem minoribus
castris praesidio reliquerat, misit, ut cohortes ex castris celeriter
educeret et sub infimo colle ab dextro latere hostium constitueret, ut,
si nostros loco depulsos vidisset, quo minus libere hostes
insequerentur terreret. Ipse paulum ex eo loco cum legione progressus,
ubi constiterat, eventum pugnae exspectabat.
[VII, 50] Cum acerrime comminus
pugnaretur, hostes loco et numero,
nostri virtute confiderent, subito sunt Aedui visi ab latere nostris
aperto, quos Caesar ab dextra parte alio ascensu manus distinendae
causa miserat. Hi similitudine armorum vehementer nostros
perterruerunt, ac tametsi dextris humeris exsertis animadvertebantur,
quod insigne +pacatum+ esse consuerat, tamen id ipsum sui fallendi
causa milites ab hostibus factum existimabant. Eodem tempore Lucius
Fabius centurio quique una murum ascenderant circumventi atque
interfecti muro praecipitabantur. Marcus Petronius, eiusdem legionis
centurio, cum portam excidere conatus esset, a multitudine oppressus ac
sibi desperans multis iam vulneribus acceptis manipularibus suis, qui
illum secuti erant, "Quoniam," inquit, "me una vobiscum servare non
possum, vestrae quidem certe vitae prospiciam, quos cupiditate gloriae
adductus in periculum deduxi. Vos data facultate vobis consulite."
Simul in medios hostes irrupit duobusque interfectis reliquos a porta
paulum summovit. Conantibus auxiliari suis "Frustra," inquit, "meae
vitae subvenire conamini, quem iam sanguis viresque deficiunt. Proinde
abite, dum est facultas, vosque ad legionem recipite." Ita pugnans post
paulum concidit ac suis saluti fuit.
[VII, 51] Nostri, cum undique
premerentur, XLVI centurionibus amissis
deiecti sunt loco. Sed intolerantius Gallos insequentes legio decima
tardavit, quae pro subsidio paulo aequiore loco constiterat. Hanc
rursus XIII legionis cohortes exceperunt, quae ex castris minoribus
eductae cum Tito Sextio legato ceperant locum superiorem. Legiones, ubi
primum planitiem attigerunt, infestis contra hostes signis
constiterunt. Vercingetorix ab radicibus collis suos intra munitiones
reduxit. Eo die milites sunt paulo minus septingenti desiderati.
[VII, 52] Postero die Caesar
contione advocata temeritatem
cupiditatemque militum reprehendit, quod sibi ipsi iudicavissent quo
procedendum aut quid agendum videretur, neque signo recipiendi dato
constitissent neque ab tribunis militum legatisque retineri potuissent.
Euit quid iniquitas loci posset, quid ipse ad Avaricum sensisset, cum
sine duce et sine equitatu deprehensis hostibus exploratam victoriam
dimisisset, ne parvum modo detrimentum in contentione propter
iniquitatem loci accideret. Quanto opere eorum animi magnitudinem
admiraretur, quos non castrorum munitiones, non altitudo montis, non
murus oppidi tardare potuisset, tanto opere licentiam arrogantiamque
reprehendere, quod plus se quam imperatorem de victoria atque exitu
rerum sentire existimarent; nec minus se ab milite modestiam et
continentiam quam virtutem atque animi magnitudinem desiderare.
[VII, 53] Hac habita contione et ad
extremam orationem confirmatis
militibus, ne ob hanc causam animo permoverentur neu quod iniquitas
loci attulisset id virtuti hostium tribuerent, eadem de profectione
cogitans quae ante senserat legiones ex castris eduxit aciemque idoneo
loco constituit. Cum Vercingetorix nihil magis in aequum locum
descenderet, levi facto equestri proelio atque secundo in castra
exercitum reduxit. Cum hoc idem postero die fecisset, satis ad Gallicam
ostentationem minuendam militumque animos confirmandos factum
existimans in Aeduos movit castra. Ne tum quidem insecutis hostibus
tertio die ad flumen Elaver venit; pontem refecit exercitumque
traduxit.
[VII, 54] Ibi a Viridomaro atque
Eporedorige Aeduis appellatus discit
cum omni equitatu Litaviccum ad sollicitandos Aeduos profectum: opus
esse ipsos antecedere ad confirmandam civitatem. Etsi multis iam rebus
perfidiam Aeduorum perspectam habebat atque horum discessu admaturari
defectionem civitatis existimabat, tamen eos retinendos non constituit,
ne aut inferre iniuriam videretur aut dare timoris aliquam suspicionem.
Discedentibus his breviter sua in Aeduos merita euit, quos et quam
humiles accepisset, compulsos in oppida, multatos agris omnibus ereptis
copiis, imposito stipendio, obsidibus summa cum contumelia extortis, et
quam in fortunam quamque in amplitudinem deduxisset, ut non solum in
pristinum statum redissent, sed omnium temporum dignitatem et gratiam
antecessisse viderentur. His datis mandatis eos ab se dimisit.
[VII, 55] Noviodunum erat oppidum
Aeduorum ad ripas Ligeris opportuno
loco positum. Huc Caesar omnes obsides Galliae, frumentum, pecuniam
publicam, suorum atque exercitus impedimentorum magnam partem
contulerat; huc magnum numerum equorum huius belli causa in Italia
atque Hispania coemptum miserat. Eo cum Eporedorix Viridomarusque
venissent et de statu civitatis cognovissent, Litaviccum Bibracti ab
Aeduis receptum, quod est oppidum apud eos maximae auctoritatis,
Convictolitavim magistratum magnamque partem senatus ad eum convenisse,
legatos ad Vercingetorigem de pace et amicitia concilianda publice
missos, non praetermittendum tantum commodum existimaverunt. Itaque
interfectis Novioduni custodibus quique eo negotiandi causa convenerant
pecuniam atque equos inter se partiti sunt; obsides civitatum Bibracte
ad magistratum deducendos curaverunt; oppidum, quod a se teneri non
posse iudicabant, ne cui esset usui Romanis, incenderunt; frumenti quod
subito potuerunt navibus avexerunt, reliquum flumine atque incendio
corruperunt. Ipsi ex finitimis regionibus copias cogere, praesidia
custodiasque ad ripas Ligeris disponere equitatumque omnibus locis
iniciendi timoris causa ostentare coeperunt, si ab re frumentaria
Romanos excludere aut adductos inopia in provinciam expellere possent.
Quam ad spem multum eos adiuvabat, quod Liger ex nivibus creverat, ut
omnino vado non posse transiri videretur.
[VII, 56] Quibus rebus cognitis
Caesar maturandum sibi censuit, si
esset in perficiendis pontibus periclitandum, ut prius quam essent
maiores eo coactae copiae dimicaret. Nam ut commutato consilio iter in
provinciam converteret, id ne metu quidem necessario faciendum
existimabat; cum infamia atque indignitas rei et oppositus mons Cevenna
viarumque difficultas impediebat, tum maxime quod abiuncto Labieno
atque eis legionibus quas una miserat vehementer timebat. Itaque
admodum magnis diurnis nocturnisque itineribus confectis contra omnium
opinionem ad Ligerem venit vadoque per equites invento pro rei
necessitate opportuno, ut brachia modo atque humeri ad sustinenda arma
liberi ab aqua esse possent, disposito equitatu qui vim fluminis
refringeret, atque hostibus primo aspectu perturbatis, incolumem
exercitum traduxit frumentumque in agris et pecoris copiam nactus
repleto his rebus exercitu iter in Senones facere instituit.
[VII, 57] Dum haec apud Caesarem
geruntur, Labienus eo supplemento,
quod nuper ex Italia venerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis
praesidio, cum quattuor legionibus Lutetiam proficiscitur. Id est
oppidum Parisiorum, quod positum est in insula fluminis Sequanae. Cuius
adventu ab hostibus cognito magnae ex finitimis civitatibus copiae
convenerunt. Summa imperi traditur Camulogeno Aulerco, qui prope
confectus aetate tamen propter singularem scientiam rei militaris ad
eum est honorem evocatus. Is cum animadvertisset perpetuam esse
paludem, quae influeret in Sequanam atque illum omnem locum magnopere
impediret, hic consedit nostrosque transitu prohibere instituit.
[VII, 58] Labienus primo vineas
agere, cratibus atque aggere paludem
explere atque iter munire conabatur. Postquam id difficilius confieri
animadvertit, silentio e castris tertia vigilia egressus eodem quo
venerat itinere Metiosedum pervenit. Id est oppidum Senonum in insula
Sequanae positum, ut paulo ante de Lutetia diximus. Deprensis navibus
circiter quinquaginta celeriterque coniunctis atque eo militibus
iniectis et rei novitate perterritis oppidanis, quorum magna pars erat
ad bellum evocata, sine contentione oppido potitur. Refecto ponte, quem
superioribus diebus hostes resciderant, exercitum traducit et secundo
flumine ad Lutetiam iter facere coepit. Hostes re cognita ab eis, qui
Metiosedo fugerant, Lutetiam incendi pontesque eius oppidi rescindi
iubent; ipsi profecti a palude ad ripas Sequanae e regione Lutetiae
contra Labieni castra considunt.
[VII, 59] Iam Caesar a Gergovia
discessisse audiebatur, iam de Aeduorum
defectione et secundo Galliae motu rumores adferebantur, Gallique in
colloquiis interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti
coactum in provinciam contendisse confirmabant. Bellovaci autem
defectione Aeduorum cognita, qui ante erant per se infideles, manus
cogere atque aperte bellum parare coeperunt. Tum Labienus tanta rerum
commutatione longe aliud sibi capiendum consilium atque antea senserat
intellegebat, neque iam, ut aliquid adquireret proelioque hostes
lacesseret, sed ut incolumem exercitum Agedincum reduceret, cogitabat.
Namque altera ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet
opinionem virtutis, instabant, alteram Camulogenus parato atque
instructo exercitu tenebat; tum legiones a praesidio atque impedimentis
interclusas maximum flumen distinebat. Tantis subito difficultatibus
obiectis ab animi virtute auxilium petendum videbat.
[VII, 60] Sub vesperum consilio
convocato cohortatus ut ea quae
imperasset diligenter industrieque administrarent, naves, quas
Metiosedo deduxerat, singulas equitibus Romanis attribuit, et prima
confecta vigilia quattuor milia passuum secundo flumine silentio
progredi ibique se exspectari iubet. Quinque cohortes, quas minime
firmas ad dimicandum esse existimabat, castris praesidio relinquit;
quinque eiusdem legionis reliquas de media nocte cum omnibus
impedimentis adverso flumine magno tumultu proficisci imperat.
Conquirit etiam lintres: has magno sonitu remorum incitatus in eandem
partem mittit. Ipse post paulo silentio egressus cum tribus legionibus
eum locum petit quo naves appelli iusserat.
[VII, 61] Eo cum esset ventum,
exploratores hostium, ut omni fluminis
parte erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta
tempestas, ab nostris opprimumtur; exercitus equitatusque equitibus
Romanis administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter
transmittitur. Vno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur in castris
Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et magnum ire agmen adverso
flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et paulo infra
milites navibus transportari. Quibus rebus auditis, quod existimabant
tribus locis transire legiones atque omnes perturbatos defectione
Aeduorum fugam parare, suas quoque copias in tres partes distribuerunt.
Nam praesidio e regione castrorum relicto et parva manu Metiosedum
versus missa, quae tantum progrediatur, quantum naves processissent,
reliquas copias contra Labienum duxerunt.
[VII, 62] Prima luce et nostri
omnes erant transportati, et hostium
acies cernebatur. Labienus milites cohortatus ut suae pristinae
virtutis et secundissimorum proeliorum retinerent memoriam atque ipsum
Caesarem, cuius ductu saepe numero hostes superassent, praesentem
adesse existimarent, dat signum proeli. Primo concursu ab dextro cornu,
ubi septima legio constiterat, hostes pelluntur atque in fugam
coniciuntur; ab sinistro, quem locum duodecima legio tenebat, cum primi
ordines hostium transfixi telis concidissent, tamen acerrime reliqui
resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam. Ipse dux hostium
Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur. Incerto nunc etiam
exitu victoriae, cum septimae legionis tribunis esset nuntiatum quae in
sinistro cornu gererentur, post tergum hostium legionem ostenderunt
signaque intulerunt. Ne eo quidem tempore quisquam loco cessit, sed
circumventi omnes interfectique sunt. Eandem fortunam tulit
Camulogenus. At ei qui praesidio contra castra Labieni erant relicti,
cum proelium commissum audissent, subsidio suis ierunt collemque
ceperunt, neque nostrorum militum victorum impetum sustinere potuerunt.
Sic cum suis fugientibus permixti, quos non silvae montesque texerunt,
ab equitatu sunt interfecti. Hoc negotio confecto Labienus revertitur
Agedincum, ubi impedimenta totius exercitus relicta erant: inde cum
omnibus copiis ad Caesarem pervenit.
[VII, 63] Defectione Aeduorum
cognita bellum augetur. Legationes in
omnes partes circummittuntur: quantum gratia, auctoritate, pecunia
valent, ad sollicitandas civitates nituntur; nacti obsides, quos Caesar
apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantes territant. Petunt a
Vercingetorige Aedui ut ad se veniat rationesque belli gerendi
communicet. Re impetrata contendunt ut ipsis summa imperi tradatur, et
re in controversiam deducta totius Galliae concilium Bibracte
indicitur. Eodem conveniunt undique frequentes. Multitudinis suffragiis
res permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem. Ab
hoc concilio Remi, Lingones, Treveri afuerunt: illi, quod amicitiam
Romanorum sequebantur; Treveri, quod aberant longius et ab Germanis
premebantur, quae fuit causa quare toto abessent bello et neutris
auxilia mitterent. Magno dolore Aedui ferunt se deiectos principatu,
queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam in se
requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis
separare audent. Inviti summae spei adulescentes Eporedorix et
Viridomarus Vercingetorigi parent.
[VII, 64] Ipse imperat reliquis
civitatibus obsides diemque ei rei
constituit. Omnes equites, quindecim milia numero, celeriter convenire
iubet; peditatu quem antea habuerit se fore contentum dicit, neque
fortunam temptaturum aut in acie dimicaturum, sed, quoniam abundet
equitatu, perfacile esse factu frumentationibus pabulationibusque
Romanos prohibere, aequo modo animo sua ipsi frumenta corrumpant
aedificiaque incendant, qua rei familiaris iactura perpetuum imperium
libertatemque se consequi videant. His constitutis rebus Aeduis
Segusiavisque, qui sunt finitimi provinciae, decem milia peditum
imperat; huc addit equites octingentos. His praeficit fratrem
Eporedorigis bellumque inferri Allobrogibus iubet. Altera ex parte
Gabalos proximosque pagos Arvernorum in Helvios, item Rutenos
Cadurcosque ad fines Volcarum Arecomicorum depopulandos mittit. Nihilo
minus clandestinis nuntiis legationibusque Allobrogas sollicitat,
quorum mentes nondum ab superiore bello resedisse sperabat. Horum
principibus pecunias, civitati autem imperium totius provinciae
pollicetur.
[VII, 65] Ad hos omnes casus
provisa erant praesidia cohortium duarum
et viginti, quae ex ipsa provincia ab Lucio Caesare legato ad omnes
partes opponebantur. Helvii sua sponte cum finitimis proelio congressi
pelluntur et Gaio Valerio Donnotauro, Caburi filio, principe civitatis,
compluribusque aliis interfectis intra oppida ac muros compelluntur.
Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis magna cum cura et
diligentia suos fines tuentur. Caesar, quod hostes equitatu superiores
esse intellegebat et interclusis omnibus itineribus nulla re ex
provincia atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum in Germaniam
mittit ad eas civitates quas superioribus annis pacaverat, equitesque
ab his arcessit et levis armaturae pedites, qui inter eos proeliari
consuerant. Eorum adventu, quod minus idoneis equis utebantur, a
tribunis militum reliquisque equitibus Romanis atque evocatis equos
sumit Germanisque distribuit.
[VII, 66] Interea, dum haec
geruntur, hostium copiae ex Arvernis
equitesque qui toti Galliae erant imperati conveniunt. Magno horum
coacto numero, cum Caesar in Sequanos per extremos Lingonum fines iter
faceret, quo facilius subsidium provinciae ferri posset, circiter milia
passuum decem ab Romanis trinis castris Vercingetorix consedit
convocatisque ad concilium praefectis equitum venisse tempus victoriae
demonstrat. Fugere in provinciam Romanos Galliaque excedere. Id sibi ad
praesentem obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem
atque otium parum profici: maioribus enim coactis copiis reversuros
neque finem bellandi facturos. Proinde agmine impeditos adorirantur. Si
pedites suis auxilium ferant atque in eo morentur, iter facere non
posse; si, id quod magis futurum confidat, relictis impedimentis suae
saluti consulant, et usu rerum necessariarum et dignitate spoliatum
iri. Nam de equitibus hostium, quin nemo eorum progredi modo extra
agmen audeat, et ipsos quidem non debere dubitare, et quo maiore
faciant animo, copias se omnes pro castris habiturum et terrori
hostibus futurum. Conclamant equites sanctissimo iureiurando confirmari
oportere, ne tecto recipiatur, ne ad liberos, ne ad parentes, ad uxorem
aditum habeat, qui non bis per agmen hostium perequitasset.
[VII, 67] Probata re atque omnibus
iureiurando adactis postero die in
tres partes distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus
ostendunt, una primo agmine iter impedire coepit. Qua re nuntiata
Caesar suum quoque equitatum tripertito divisum contra hostem ire
iubet. Pugnatur una omnibus in partibus. Consistit agmen; impedimenta
intra legiones recipiuntur. Si qua in parte nostri laborare aut gravius
premi videbantur, eo signa inferri Caesar aciemque constitui iubebat;
quae res et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe auxili
confirmabat. Tandem Germani ab dextro latere summum iugum nacti hostes
loco depellunt; fugientes usque ad flumen, ubi Vercingetorix cum
pedestribus copiis consederat, persequuntur compluresque interficiunt.
Qua re animadversa reliqui ne circumirentur veriti se fugae mandant.
Omnibus locis fit caedes. Tres nobilissimi Aedui capti ad Caesarem
perducuntur: Cotus, praefectus equitum, qui controversiam cum
Convictolitavi proximis comitiis habuerat, et Cavarillus, qui post
defectionem Litavicci pedestribus copiis praefuerat, et Eporedorix, quo
duce ante adventum Caesaris Aedui cum Sequanis bello contenderant.
[VII, 68] Fugato omni equitatu
Vercingetorix copias, ut pro castris
collocaverat, reduxit protinusque Alesiam, quod est oppidum
Mandubiorum, iter facere coepit celeriterque impedimenta ex castris
educi et se subsequi iussit. Caesar impedimentis in proximum collem
deductis, duabus legionibus praesidio relictis, secutus quantum diei
tempus est passum, circiter tribus milibus hostium ex novissimo agmine
interfectis altero die ad Alesiam castra fecit. Perspecto urbis situ
perterritisque hostibus, quod equitatu, qua maxime parte exercitus
confidebant, erant pulsi, adhortatus ad laborem milites circumvallare
instituit.
[VII, 69] Ipsum erat oppidum Alesia
in colle summo admodum edito loco,
ut nisi obsidione expugnari non posse videretur; cuius collis radices
duo duabus ex partibus flumina subluebant. Ante id oppidum planities
circiter milia passuum tria in longitudinem patebat: reliquis ex
omnibus partibus colles mediocri interiecto spatio pari altitudinis
fastigio oppidum cingebant. Sub muro, quae pars collis ad orientem
solem spectabat, hunc omnem locum copiae Gallorum compleverant
fossamque et maceriam sex in altitudinem pedum praeduxerant. Eius
munitionis quae ab Romanis instituebatur circuitus XI milia passuum
tenebat. Castra opportunis locis erant posita ibique castella viginti
tria facta, quibus in castellis interdiu stationes ponebantur, ne qua
subito eruptio fieret: haec eadem noctu excubitoribus ac firmis
praesidiis tenebantur.
[VII, 70] Opere instituto fit
equestre proelium in ea planitie, quam
intermissam collibus tria milia passuum in longitudinem patere supra
demonstravimus. Summa vi ab utrisque contenditur. Laborantibus nostris
Caesar Germanos summittit legionesque pro castris constituit, ne qua
subito irruptio ab hostium peditatu fiat. Praesidio legionum addito
nostris animus augetur: hostes in fugam coniecti se ipsi multitudine
impediunt atque angustioribus portis relictis coacervantur. Germani
acrius usque ad munitiones sequuntur. Fit magna caedes: nonnulli
relictis equis fossam transire et maceriam transcendere conantur.
Paulum legiones Caesar quas pro vallo constituerat promoveri iubet. Non
minus qui intra munitiones erant perturbantur Galli: veniri ad se
confestim existimantes ad arma conclamant; nonnulli perterriti in
oppidum irrumpunt. Vercingetorix iubet portas claudi, ne castra
nudentur. Multis interfectis, compluribus equis captis Germani sese
recipiunt.
[VII, 71] Vercingetorix, priusquam
munitiones ab Romanis perficiantur,
consilium capit omnem ab se equitatum noctu dimittere. Discedentibus
mandat ut suam quisque eorum civitatem adeat omnesque qui per aetatem
arma ferre possint ad bellum cogant. Sua in illos merita proponit
obtestaturque ut suae salutis rationem habeant neu se optime de communi
libertate meritum in cruciatum hostibus dedant. Quod si indiligentiores
fuerint, milia hominum delecta octoginta una secum interitura
demonstrat. Ratione inita se exigue dierum triginta habere frumentum,
sed paulo etiam longius tolerari posse parcendo. His datis mandatis,
qua opus erat intermissum, secunda vigilia silentio equitatum mittit.
Frumentum omne ad se referri iubet; capitis poenam eis qui non
paruerint constituit: pecus, cuius magna erat copia ab Mandubiis
compulsa, viritim distribuit; frumentum parce et paulatim metiri
instituit; copias omnes quas pro oppido collocaverat in oppidum
recepit. His rationibus auxilia Galliae exspectare et bellum parat
administrare.
[VII, 72] Quibus rebus cognitis ex
perfugis et captivis, Caesar haec
genera munitionis instituit. Fossam pedum viginti directis lateribus
duxit, ut eius fossae solum tantundem pateret quantum summae fossae
labra distarent. Reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedes
quadringentos reduxit, [id] hoc consilio, quoniam tantum esset
necessario spatium complexus, nec facile totum corpus corona militum
cingeretur, ne de improviso aut noctu ad munitiones hostium multitudo
advolaret aut interdiu tela in nostros operi destinatos conicere
possent. Hoc intermisso spatio duas fossas quindecim pedes latas, eadem
altitudine perduxit, quarum interiorem campestribus ac demissis locis
aqua ex flumine derivata complevit. Post eas aggerem ac vallum duodecim
pedum exstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis
eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum
hostium tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX
inter se distarent.
[VII, 73] Erat eodem tempore et
materiari et frumentari et tantas
munitiones fieri necesse deminutis nostris copiis quae longius ab
castris progrediebantur: ac non numquam opera nostra Galli temptare
atque eruptionem ex oppido pluribus portis summa vi facere conabantur.
Quare ad haec rursus opera addendum Caesar putavit, quo minore numero
militum munitiones defendi possent. Itaque truncis arborum aut admodum
firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus
perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. Huc illi stipites
demissi et ab infimo revincti, ne revelli possent, ab ramis eminebant.
Quini erant ordines coniuncti inter se atque implicati; quo qui
intraverant, se ipsi acutissimis vallis induebant. Hos cippos
appellabant. Ante quos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis
scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur paulatim angustiore ad
infimum fastigio. Huc teretes stipites feminis crassitudine ab summo
praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut non amplius digitis
quattuor ex terra eminerent; simul confirmandi et stabiliendi causa
singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur, reliqua pars scrobis
ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur. Huius
generis octoni ordines ducti ternos inter se pedes distabant. Id ex
similitudine floris lilium appellabant. Ante haec taleae pedem longae
ferreis hamis infixis totae in terram infodiebantur mediocribusque
intermissis spatiis omnibus locis disserebantur; quos stimulos
nominabant.
[VII, 74] His rebus perfectis
regiones secutus quam potuit aequissimas
pro loci natura quattuordecim milia passuum complexus pares eiusdem
generis munitiones, diversas ab his, contra exteriorem hostem perfecit,
ut ne magna quidem multitudine, si ita accidat, munitionum praesidia
circumfundi possent; ac ne cum periculo ex castris egredi cogatur,
dierum triginta pabulum frumentumque habere omnes convectum iubet.
[VII, 75] Dum haec apud Alesiam
geruntur, Galli concilio principum
indicto non omnes eos qui arma ferre possent, ut censuit Vercingetorix,
convocandos statuunt, sed certum numerum cuique ex civitate imperandum,
ne tanta multitudine confusa nec moderari nec discernere suos nec
frumentandi rationem habere possent. Imperant Aeduis atque eorum
clientibus, Segusiavis, Ambivaretis, Aulercis Brannovicibus,
Blannoviis, milia XXXV; parem numerum Arvernis adiunctis Eleutetis,
Cadurcis, Gabalis, Vellaviis, qui sub imperio Arvernorum esse
consuerunt; Sequanis, Senonibus, Biturigibus, Santonis, Rutenis,
Carnutibus duodena milia; Bellovacis X; totidem Lemovicibus; octona
Pictonibus et Turonis et Parisiis et Helvetiis; [Suessionibus,]
Ambianis, Mediomatricis, Petrocoriis, Nerviis, Morinis, Nitiobrigibus
quina milia; Aulercis Cenomanis totidem; Atrebatibus [IIII milibus];
Veliocassis, Lexoviis et Aulercis Eburovicibus terna; Rauracis et Boiis
bina; [XXX milia] universis civitatibus, quae Oceanum attingunt quaeque
eorum consuetudine Armoricae appellantur, quo sunt in numero
Curiosolites, Redones, Ambibarii, Caletes, Osismi, Veneti, Lemovices,
Venelli. Ex his Bellovaci suum numerum non compleverunt, quod se suo
nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque
cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen ab Commio pro eius
hospitio duo milia una miserunt.
[VII, 76] Huius opera Commi, ut
antea demonstravimus, fideli atque
utili superioribus annis erat usus in Britannia Caesar; quibus ille pro
meritis civitatem eius immunem esse iusserat, iura legesque reddiderat
atque ipsi Morinos attribuerat. Tamen tanta universae Galliae consensio
fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae, ut
neque beneficiis neque amicitiae memoria moverentur, omnesque et animo
et opibus in id bellum incumberent. Coactis equitum VIII milibus et
peditum circiter CCL haec in Aeduorum finibus recensebantur, numerusque
inibatur, praefecti constituebantur. Commio Atrebati, Viridomaro et
Eporedorigi Aeduis, Vercassivellauno Arverno, consobrino
Vercingetorigis, summa imperi traditur. His delecti ex civitatibus
attribuuntur, quorum consilio bellum administraretur. Omnes alacres et
fiduciae pleni ad Alesiam proficiscuntur, neque erat omnium quisquam
qui aspectum modo tantae multitudinis sustineri posse arbitraretur,
praesertim ancipiti proelio, cum ex oppido eruptione pugnaretur, foris
tantae copiae equitatus peditatusque cernerentur.
[VII, 77] At ei, qui Alesiae
obsidebantur praeterita die, qua auxilia
suorum exspectaverant, consumpto omni frumento, inscii quid in Aeduis
gereretur, concilio coacto de exitu suarum fortunarum consultabant. Ac
variis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires
suppeterent, eruptionem censebat, non praetereunda oratio Critognati
videtur propter eius singularem et nefariam crudelitatem. Hic summo in
Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis, "Nihil," inquit,
"de eorum sententia dicturus sum, qui turpissimam servitutem deditionis
nomine appellant, neque hos habendos civium loco neque ad concilium
adhibendos censeo. Cum his mihi res sit, qui eruptionem probant; quorum
in consilio omnium vestrum consensu pristinae residere virtutis memoria
videtur. Animi est ista mollitia, non virtus, paulisper inopiam ferre
non posse. Qui se ultro morti offerant facilius reperiuntur quam qui
dolorem patienter ferant. Atque ego hanc sententiam probarem (tantum
apud me dignitas potest), si nullam praeterquam vitae nostrae iacturam
fieri viderem: sed in consilio capiendo omnem Galliam respiciamus, quam
ad nostrum auxilium concitavimus. Quid hominum milibus LXXX uno loco
interfectis propinquis consanguineisque nostris animi fore existimatis,
si paene in ipsis cadaveribus proelio decertare cogentur? Nolite hos
vestro auxilio exspoliare, qui vestrae salutis causa suum periculum
neglexerunt, nec stultitia ac temeritate vestra aut animi imbecillitate
omnem Galliam prosternere et perpetuae servituti subicere. An, quod ad
diem non venerunt, de eorum fide constantiaque dubitatis? Quid ergo?
Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine causa cotidie
exerceri putatis? Si illorum nuntiis confirmari non potestis omni aditu
praesaepto, his utimini testibus appropinquare eorum adventum; cuius
rei timore exterriti diem noctemque in opere versantur. Quid ergo mei
consili est? Facere, quod nostri maiores nequaquam pari bello Cimbrorum
Teutonumque fecerunt; qui in oppida compulsi ac simili inopia subacti
eorum corporibus qui aetate ad bellum inutiles videbantur vitam
toleraverunt neque se hostibus tradiderunt. Cuius rei si exemplum non
haberemus, tamen libertatis causa institui et posteris prodi
pulcherrimum iudicarem. Nam quid illi simile bello fuit? Depopulata
Gallia Cimbri magnaque illata calamitate finibus quidem nostris
aliquando excesserunt atque alias terras petierunt; iura, leges, agros,
libertatem nobis reliquerunt. Romani vero quid petunt aliud aut quid
volunt, nisi invidia adducti, quos fama nobiles potentesque bello
cognoverunt, horum in agris civitatibusque considere atque his aeternam
iniungere servitutem? Neque enim ulla alia condicione bella gesserunt.
Quod si ea quae in longinquis nationibus geruntur ignoratis, respicite
finitimam Galliam, quae in provinciam redacta iure et legibus
commutatis securibus subiecta perpetua premitur servitute."
[VII, 78] Sententiis dictis
constituunt ut ei qui valetudine aut aetate
inutiles sunt bello oppido excedant, atque omnia prius experiantur,
quam ad Critognati sententiam descendant: illo tamen potius utendum
consilio, si res cogat atque auxilia morentur, quam aut deditionis aut
pacis subeundam condicionem. Mandubii, qui eos oppido receperant, cum
liberis atque uxoribus exire coguntur. Hi, cum ad munitiones Romanorum
accessissent, flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem
receptos cibo iuvarent. At Caesar dispositis in vallo custodibus recipi
prohibebat.
[VII, 79] Interea Commius
reliquique duces quibus summa imperi permissa
erat cum omnibus copiis ad Alesiam perveniunt et colle exteriore
occupato non longius mille passibus ab nostris munitionibus considunt.
Postero die equitatu ex castris educto omnem eam planitiem, quam in
longitudinem tria milia passuum patere demonstravimus, complent
pedestresque copias paulum ab eo loco abditas in locis superioribus
constituunt. Erat ex oppido Alesia despectus in campum. Concurrunt his
auxiliis visis; fit gratulatio inter eos, atque omnium animi ad
laetitiam excitantur. Itaque productis copiis ante oppidum considunt et
proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent seque ad
eruptionem atque omnes casus comparant.
[VII, 80] Caesar omni exercitu ad
utramque partem munitionum disposito,
ut, si usus veniat, suum quisque locum teneat et noverit, equitatum ex
castris educi et proelium committi iubet. Erat ex omnibus castris, quae
summum undique iugum tenebant, despectus, atque omnes milites intenti
pugnae proventum exspectabant. Galli inter equites raros sagittarios
expeditosque levis armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio
succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent. Ab his complures
de improviso vulnerati proelio excedebant. Cum suos pugna superiores
esse Galli confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex
omnibus partibus et ei qui munitionibus continebantur et hi qui ad
auxilium convenerant clamore et ululatu suorum animos confirmabant.
Quod in conspectu omnium res gerebatur neque recte ac turpiter factum
celari poterat, utrosque et laudis cupiditas et timor ignominiae ad
virtutem excitabant. Cum a meridie prope ad solis occasum dubia
victoria pugnaretur, Germani una in parte confertis turmis in hostes
impetum fecerunt eosque propulerunt; quibus in fugam coniectis
sagittarii circumventi interfectique sunt. Item ex reliquis partibus
nostri cedentes usque ad castra insecuti sui colligendi facultatem non
dederunt. At ei qui ab Alesia processerant maesti prope victoria
desperata se in oppidum receperunt.
[VII, 81] Vno die intermisso Galli
atque hoc spatio magno cratium,
scalarum, harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris
egressi ad campestres munitiones accedunt. Subito clamore sublato, qua
significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere
possent, crates proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo
proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant
administrare. Eodem tempore clamore exaudito dat tuba signum suis
Vercingetorix atque ex oppido educit. Nostri, ut superioribus diebus,
ut cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt; fundis
librilibus sudibusque quas in opere disposuerant ac glandibus Gallos
proterrent. Prospectu tenebris adempto multa utrimque vulnera
accipiuntur. Complura tormentis tela coniciuntur. At Marcus Antonius et
Gaius Trebonius legati, quibus hae partes ad defendendum obvenerant,
qua ex parte nostros premi intellexerant, his auxilio ex ulterioribus
castellis deductos summittebant.
[VII, 82] Dum longius ab munitione
aberant Galli, plus multitudine
telorum proficiebant; posteaquam propius successerunt, aut se stimulis
inopinantes induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut ex
vallo ac turribus traiecti pilis muralibus interibant. Multis undique
vulneribus acceptis nulla munitione perrupta, cum lux appeteret, veriti
ne ab latere aperto ex superioribus castris eruptione circumvenirentur,
se ad suos receperunt. At interiores, dum ea quae a Vercingetorige ad
eruptionem praeparata erant proferunt, priores fossas explent, diutius
in his rebus administrandis morati prius suos discessisse cognoverunt,
quam munitionibus appropinquarent. Ita re infecta in oppidum
reverterunt.
[VII, 83] Bis magno cum detrimento
repulsi Galli quid agant consulunt;
locorum peritos adhibent: ex his superiorum castrorum situs
munitionesque cognoscunt. Erat a septentrionibus collis, quem propter
magnitudinem circuitus opere circumplecti non potuerant nostri:
necessario paene iniquo loco et leniter declivi castra fecerunt. Haec
Gaius Antistius Reginus et Gaius Caninius Rebilus legati cum duabus
legionibus obtinebant. Cognitis per exploratores regionibus duces
hostium LX milia ex omni numero deligunt earum civitatum quae maximam
virtutis opinionem habebant; quid quoque pacto agi placeat occulte
inter se constituunt; adeundi tempus definiunt, cum meridies esse
videatur. His copiis Vercassivellaunum Arvernum, unum ex quattuor
ducibus, propinquum Vercingetorigis, praeficiunt. Ille ex castris prima
vigilia egressus prope confecto sub lucem itinere post montem se
occultavit militesque ex nocturno labore sese reficere iussit. Cum iam
meridies appropinquare videretur, ad ea castra quae supra
demonstravimus contendit; eodemque tempore equitatus ad campestres
munitiones accedere et reliquae copiae pro castris sese ostendere
coeperunt.
[VII, 84] Vercingetorix ex arce
Alesiae suos conspicatus ex oppido
egreditur; crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae
eruptionis causa paraverat profert. Pugnatur uno tempore omnibus locis,
atque omnia temptantur: quae minime visa pars firma est, huc
concurritur. Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile
pluribus locis occurrit. Multum ad terrendos nostros valet clamor, qui
post tergum pugnantibus exstitit, quod suum periculum in aliena vident
salute constare: omnia enim plerumque quae absunt vehementius hominum
mentes perturbant.
[VII, 85] Caesar idoneum locum
nactus quid quaque ex parte geratur
cognoscit; laborantibus summittit. Vtrisque ad animum occurrit unum
esse illud tempus, quo maxime contendi conveniat: Galli, nisi
perfregerint munitiones, de omni salute desperant; Romani, si rem
obtinuerint, finem laborum omnium exspectant. Maxime ad superiores
munitiones laboratur, quo Vercassivellaunum missum demonstravimus.
Iniquum loci ad declivitatem fastigium magnum habet momentum. Alii tela
coniciunt, alii testudine facta subeunt; defatigatis in vicem integri
succedunt. Agger ab universis in munitionem coniectus et ascensum dat
Gallis et ea quae in terra occultaverant Romani contegit; nec iam arma
nostris nec vires suppetunt.
[VII, 86] His rebus cognitis Caesar
Labienum cum cohortibus sex
subsidio laborantibus mittit: imperat, si sustinere non posset,
deductis cohortibus eruptione pugnaret; id nisi necessario ne faciat.
Ipse adit reliquos, cohortatur ne labori succumbant; omnium superiorum
dimicationum fructum in eo die atque hora docet consistere. Interiores
desperatis campestribus locis propter magnitudinem munitionum loca
praerupta ex ascensu temptant: huc ea quae paraverant conferunt.
Multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et
cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt.
[VII, 87] Mittit primo Brutum
adulescentem cum cohortibus Caesar, post
cum aliis Gaium Fabium legatum; postremo ipse, cum vehementius
pugnaretur, integros subsidio adducit. Restituto proelio ac repulsis
hostibus eo quo Labienum miserat contendit; cohortes quattuor ex
proximo castello deducit, equitum partem sequi, partem circumire
exteriores munitiones et ab tergo hostes adoriri iubet. Labienus,
postquam neque aggeres neque fossae vim hostium sustinere poterant,
coactis una XL cohortibus, quas ex proximis praesidus deductas fors
obtulit, Caesarem per nuntios facit certiorem quid faciendum existimet.
Accelerat Caesar, ut proelio intersit.
[VII, 88] Eius adventu ex colore
vestitus cognito, quo insigni in
proeliis uti consuerat, turmisque equitum et cohortibus visis quas se
sequi iusserat, ut de locis superioribus haec declivia et devexa
cernebantur, hostes proelium committunt. Vtrimque clamore sublato
excipit rursus ex vallo atque omnibus munitionibus clamor. Nostri
omissis pilis gladiis rem gerunt. Repente post tergum equitatus
cernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga vertunt;
fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et
princeps Lemovicum, occiditur; Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga
comprehenditur; signa militaria septuaginta quattuor ad Caesarem
referuntur: pauci ex tanto numero se incolumes in castra recipiunt.
Conspicati ex oppido caedem et fugam suorum desperata salute copias a
munitionibus reducunt. Fit protinus hac re audita ex castris Gallorum
fuga. Quod nisi crebris subsidiis ac totius diei labore milites essent
defessi, omnes hostium copiae deleri potuissent. De media nocte missus
equitatus novissimum agmen consequitur: magnus numerus capitur atque
interficitur; reliqui ex fuga in civitates discedunt.
[VII, 89] Postero die Vercingetorix
concilio convocato id bellum se
suscepisse non suarum necessitatium, sed communis libertatis causa
demonstrat, et quoniam sit fortunae cedendum, ad utramque rem se illis
offerre, seu morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint.
Mittuntur de his rebus ad Caesarem legati. Iubet arma tradi, principes
produci. Ipse in munitione pro castris consedit: eo duces producuntur;
Vercingetorix deditur, arma proiciuntur. Reservatis Aeduis atque
Arvernis, si per eos civitates reciperare posset, ex reliquis captivis
toto exercitui capita singula praedae nomine distribuit.
[VII, 90] His rebus confectis in
Aeduos proficiscitur; civitatem
recipit. Eo legati ab Arvernis missi quae imperaret se facturos
pollicentur. Imperat magnum numerum obsidum. Legiones in hiberna
mittit. Captivorum circiter viginti milia Aeduis Arvernisque reddit.
Titum Labienum duabus cum legionibus et equitatu in Sequanos proficisci
iubet: huic Marcum Sempronium Rutilum attribuit. Gaium Fabium legatum
et Lucium Minucium Basilum cum legionibus duabus in Remis collocat, ne
quam ab finitimis Bellovacis calamitatem accipiant. Gaium Antistium
Reginum in Ambivaretos, Titum Sextium in Bituriges, Gaium Caninium
Rebilum in Rutenos cum singulis legionibus mittit. Quintum Tullium
Ciceronem et Publium Sulpicium Cabilloni et Matiscone in Aeduis ad
Ararim rei frumentariae causa collocat. Ipse Bibracte hiemare
constituit. His litteris cognitis Romae dierum viginti supplicatio
redditur.