Ab Aulo Hirtio LIBER OCTAVVS
Coactus assiduis tuis vocibus, Balbe, cum cotidiana mea recusatio non
difficultatis excusationem, sed inertiae videretur deprecationem
habere, rem difficillimam suscepi. Caesaris nostri commentarios rerum
gestarum Galliae, non comparantibus superioribus atque insequentibus
eius scriptis, contexui novissimumque imperfectum ab rebus gestis
Alexandriae confeci usque ad exitum non quidem civilis dissensionis,
cuius finem nullum videmus, sed vitae Caesaris. Quos utinam qui legent
scire possint quam invitus susceperim scribendos, qua facilius caream
stultitiae atque arrogantiae crimine, qui me mediis interposuerim
Caesaris scriptis. Constat enim inter omnes nihil tam operose ab aliis
esse perfectum, quod non horum elegantia commentariorum superetur: qui
sunt editi, ne scientia tantarum rerum scriptoribus deesset, adeoque
probantur omnium iudicio ut praerepta, non praebita, facultas
scriptoribus videatur. Cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum est
admiratio: ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam
facile atque celeriter eos perfecerit scimus. Erat autem in Caesare cum
facultas atque elegantia summa scribendi, tum verissima scientia suorum
consiliorum explicandorum. Mihi ne illud quidem accidit, ut Alexandrino
atque Africano bello interessem; quae bella quamquam ex parte nobis
Caesaris sermone sunt nota, tamen aliter audimus ea, quae rerum
novitate aut admiratione nos capiunt, aliter, quae pro testimonio sumus
dicturi. Sed ego nimirum, dum omnes excusationis causas colligo ne cum
Caesare conferar, hoc ipsum crimen arrogantiae subeo, quod me iudicio
cuiusquam existimem posse cum Caesare comparari. Vale.
[VIII, 1] Omni Gallia devicta
Caesar cum a superiore aestate nullum bellandi tempus intermisisset
militesque hibernorum quiete reficere a tantis laboribus vellet,
complures eodem tempore civitates renovare belli consilia nuntiabantur
coniurationesque facere. Cuius rei verisimilis causa adferebatur, quod
Gallis omnibus cognitum esset neque ulla multitudine in unum locum
coacta resisti posse Romanis, nec, si diversa bella complures eodem
tempore intulissent civitates, satis auxili aut spati aut copiarum
habiturum exercitum populi Romani ad omnia persequenda; non esse autem
alicui civitati sortem incommodi recusandam, si tali mora reliquae
possent se vindicare in libertatem.
[VIII, 2] Quae ne opinio Gallorum
confirmaretur, Caesar Marcum Antonium quaestorem suis praefecit
hibernis; ipse equitum praesidio pridie Kal. Ianuarias ab oppido
Bibracte proficiscitur ad legionem XIII, quam non longe a finibus
Aeduorum collocaverat in finibus Biturigum, eique adiungit legionem XI,
quae proxima fuerat. Binis cohortibus ad impedimenta tuenda relictis
reliquum exercitum in copiosissimos agros Biturigum inducit, qui, cum
latos fines et complura oppida haberent, unius legionis hibernis non
potuerint contineri quin bellum pararent coniurationesque facerent.
[VIII, 3] Repentino adventu
Caesaris accidit, quod imparatis disiectisque accidere fuit necesse, ut
sine timore ullo rura colentes prius ab equitatu opprimerentur quam
confugere in oppida possent. Namque etiam illud vulgare incursionis
hostium signum, quod incendiis aedificiorum intellegi consuevit,
Caesaris erat interdicto sublatum, ne aut copia pabuli frumentique, si
longius progredi vellet, deficeretur, aut hostes incendiis terrerentur.
Multis hominum milibus captis perterriti Bituriges; qui primum adventum
potuerant effugere Romanorum, in finitimas civitates aut privatis
hospitiis confisi aut societate consiliorum confugerant. Frustra: nam
Caesar magnis itineribus omnibus locis occurrit nec dat ulli civitati
spatium de aliena potius quam de domestica salute cogitandi; qua
celeritate et fideles amicos retinebat et dubitantes terrore ad
condiciones pacis adducebat. Tali condicione proposita Bituriges, cum
sibi viderent clementia Caesaris reditum patere in eius amicitiam
finitimasque civitates sine ulla poena dedisse obsides atque in fidem
receptas esse, idem fecerunt.
[VIII, 4] Caesar militibus pro
tanto labore ac patientia, qui brumalibus diebus itineribus
difficillimis, frigoribus intolerandis studiosissime permanserant in
labore, ducenos sestertios, centurionibus tot milia nummum praedae
nomine condonanda pollicetur legionibusque in hiberna remissis ipse se
recipit die XXXX Bibracte. Ibi cum ius diceret, Bituriges ad eum
legatos mittunt auxilium petitum contra Carnutes, quos intulisse bellum
sibi querebantur. Qua re cognita, cum dies non amplius decem et octo in
hibernis esset moratus, legiones XIIII et VI ex hibernis ab Arare
educit, quas ibi collocatas explicandae rei frumentariae causa
superiore commentario demonstratum est: ita cum duabus legionibus ad
persequendos Carnutes proficiscitur.

[VIII, 5] Cum fama exercitus ad
hostes esset perlata, calamitate ceterorum ducti Carnutes desertis
vicis oppidisque, quae tolerandae hiemis causa constitutis repente
exiguis ad necessitatem aedificiis incolebant (nuper enim devicti
complura oppida dimiserant), dispersi profugiunt. Caesar erumpentes eo
maxime tempore acerrimas tempestates cum subire milites nollet, in
oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta partim Gallorum,
partim quae coniectis celeriter stramentis tentoriorum integendorum
gratia erant inaedificata, milites compegit. Equites tamen et
auxiliarios pedites in omnes partes mittit quascumque petisse
dicebantur hostes; nec frustra: nam plerumque magna praeda potiti
nostri revertuntur. Oppressi Carnutes hiemis difficultate, terrore
periculi, cum tectis expulsi nullo loco diutius consistere auderent nec
silvarum praesidio tempestatibus durissimis tegi possent, dispersi
magna parte amissa suorum dissipantur in finitimas civitates.
[VIII, 6] Caesar tempore anni
difficillimo, cum satis haberet convenientes manus dissipare, ne quod
initium belli nasceretur, quantumque in ratione esset, exploratum
haberet sub tempus aestivorum nullum summum bellum posse conflari,
Gaium Trebonium cum duabus legionibus, quas secum habebat, in hibernis
Cenabi collocavit; ipse, cum crebris legationibus Remorum certior
fieret Bellovacos, qui belli gloria Gallos omnes Belgasque praestabant,
finitimasque his civitates duce Correo Bellovaco et Commio Atrebate
exercitus comparare atque in unum locum cogere, ut omni multitudine in
fines Suessionum, qui Remis erant attributi, facerent impressionem,
pertinere autem non tantum ad dignitatem sed etiam ad salutem suam
iudicaret nullam calamitatem socios optime de re publica meritos
accipere, legionem ex hibernis evocat rursus undecimam; litteras autem
ad Gaium Fabium mittit, ut in fines Suessionum legiones duas quas
habebat adduceret, alteramque ex duabus ab Labieno arcessit. Ita,
quantum hibernorum opportunitas bellique ratio postulabat, perpetuo suo
labore in vicem legionibus expeditionum onus iniungebat.
[VIII, 7] His copiis coactis ad
Bellovacos proficiscitur castrisque in eorum finibus positis equitum
turmas dimittit in omnes partes ad aliquos excipiendos ex quibus
hostium consilia cognosceret. Equites officio functi renuntiant paucos
in aedificiis esse inventos, atque hos, non qui agrorum colendorum
causa remansissent (namque esse undique diligenter demigratum), sed qui
speculandi causa essent remissi. A quibus cum quaereret Caesar quo loco
multitudo esset Bellovacorum quodve esset consilium eorum, inveniebat
Bellovacos omnes qui arma ferre possent in unum locum convenisse,
itemque Ambianos, Aulercos, Caletos, Veliocasses, Atrebatas; locum
castris excelsum in silva circumdata palude delegisse, impedimenta
omnia in ulteriores silvas contulisse. Complures esse principes belli
auctores, sed multitudinem maxime Correo obtemperare, quod ei summo
esse odio nomen populi Romani intellexissent. Paucis ante diebus ex his
castris Atrebatem Commium discessisse ad auxilia Germanorum adducenda;
quorum et vicinitas propinqua et multitudo esset infinita. Constituisse
autem Bellovacos omnium principum consensu, summa plebis cupiditate,
si, ut diceretur, Caesar cum tribus legionibus veniret, offerre se ad
dimicandum, ne miseriore ac duriore postea condicione cum toto exercitu
decertare cogerentur; si maiores copias adduceret, in eo loco permanere
quem delegissent, pabulatione autem, quae propter anni tempus cum
exigua tum disiecta esset, et frumentatione et reliquo commeatu ex
insidiis prohibere Romanos.
[VIII, 8] Quae Caesar
consentientibus pluribus cum cognosset atque ea quae proponerentur
consilia plena prudentiae longeque a temeritate barbarorum remota esse
iudicaret, omnibus rebus inserviendum statuit, quo celerius hostis
contempta sua paucitate prodiret in aciem. Singularis enim virtutis
veterrimas legiones VII, VIII, VIIII habebat, summae spei delectaeque
iuventutis XI, quae octavo iam stipendio tamen in collatione reliquarum
nondum eandem vetustatis ac virtutis ceperat opinionem. Itaque consilio
advocato, rebus eis quae ad se essent delatae omnibus expositis animos
multitudinis confirmat. Si forte hostes trium legionum numero posset
elicere ad dimicandum, agminis ordinem ita constituit, ut legio
septima, octava, nona ante omnia irent impedimenta, deinde omnium
impedimentorum agmen, quod tamen erat mediocre, ut in expeditionibus
esse consuevit, cogeret undecima, ne maioris multitudinis species
accidere hostibus posset quam ipsi depoposcissent. Hac ratione paene
quadrato agmine instructo in conspectum hostium celerius opinione eorum
exercitum adducit.
[VIII, 9] Cum repente instructas
velut in acie certo gradu legiones accedere Galli viderent, quorum
erant ad Caesarem plena fiduciae consilia perlata, sive certamiuis
periculo sive subito adventu sive exspectatione nostri consili copias
instruunt pro castris nec loco superiore decedunt. Caesar, etsi
dimicare optaverat, tamen admiratus tantam multitudinem hostium valle
intermissa magis in altitudinem depressa quam late patente castra
castris hostium confert. Haec imperat vallo pedum XII muniri, loriculam
pro [haec] ratione eius altitudinis inaedificari; fossam duplicem pedum
denum quinum lateribus deprimi directis; turres excitari crebras in
altitudinem trium tabulatorum, pontibus traiectis constratisque
coniungi, quorum frontes viminea loricula munirentur; ut ab hostibus
duplici fossa, duplici propugnatorum ordine defenderentur, quorum alter
ex pontibus, quo tutior altitudine esset, hoc audacius longiusque
permitteret tela, alter, qui propior hostem in ipso vallo collocatus
esset, ponte ab incidentibus telis tegeretur. Portis fores altioresque
turres imposuit.
[VIII, 10] Huius munitionis duplex
erat consilium. Namque et operum magnitudinem et timorem suum sperabat
fiduciam barbaris allaturum, et cum pabulatum frumentatumque longius
esset proficiscendum, parvis copiis castra munitione ipsa videbat posse
defendi. Interim crebro paucis utrimque procurrentibus inter bina
castra palude interiecta contendebatur; quam tamen paludem nonnumquam
aut nostra auxilia Gallorum Germanorumque transibant acriusque hostes
insequebantur, aut vicissim hostes eadem transgressi nostros longius
summovebant. Accidebat autem cotidianis pabulationibus (id quod
accidere erat necesse, cum raris disiectisque ex aedificius pabulum
conquireretur), ut impeditis locis dispersi pabulatores
circumvenirentur; quae res, etsi mediocre detrimentum iumentorum ac
servorum nostris adferebat, tamen stultas cogitationes incitabat
barbarorum, atque eo magis, quod Commius, quem profectum ad auxilia
Germanorum arcessenda docui, cum equitibus venerat; qui, tametsi numero
non amplius erant quingenti, tamen Germanorum adventu barbari
nitebantur.
[VIII, 11] Caesar, cum
animadverteret hostem complures dies castris palude et loci natura
munitis se tenere neque oppugnari castra eorum sine dimicatione
perniciosa nec locum munitionibus claudi nisi a maiore exercitu posse,
litteras ad Trebonium mittit, ut quam celerrime posset legionem XIlI,
quae cum T. Sextio legato in Biturigibus hiemabat, arcesseret atque ita
cum tribus legionibus magnis itineribus ad se veniret; ipse equites in
vicem Remorum ac Lingonum reliquarumque civitatum, quorum magnum
numerum evocaverat, praesidio pabulationibus mittit, qui subitas
hostium incursiones sustinerent.
[VIII, 12] Quod cum cotidie fieret
ac iam consuetudine diligentia minueretur, quod plerumque accidit
diuturnitate, Bellovaci delecta manu peditum cognitis stationibus
cotidianis equitum nostrorum silvestribus locis insidias disponunt
eodemque equites postero die mittunt, qui primum elicerent nostros,
deinde circumventos aggrederentur. Cuius mali sors incidit Remis,
quibus ille dies fungendi muneris obvenerat. Namque hi, cum repente
hostium equites animadvertissent ac numero superiores paucitatem
contempsissent, cupidius insecuti peditibus undique sunt circumdati.
Quo facto perturbati celerius quam consuetudo fert equestris proeli se
receperunt amisso Vertisco, principe civitatis, praefecto equitum; qui
cum vix equo propter aetatem posset uti, tamen consuetudine Gallorurn
neque aetatis excusatione in suscipienda praefectura usus erat neque
dimicari sine se voluerat. Inflantur atque incitantur hostium animi
secundo proelio, principe et praefecto Remorum interfecto, nostrique
detrimento admonentur diligentius exploratis locis stationes disponere
ac moderatius cedentem insequi hostem.
[VIII, 13] Non intermittunt interim
cotidiana proelia in conspectu utrorumque castrorum, quae ad vada
transitusque fiebant paludis. Qua contentione Germani, quos propterea
Caesar traduxerat Rhenum ut equitibus interpositi proeliarentur, cum
constantius universi paludem transissent paucisque resistentibus
interfectis pertinacius reliquam multitudinem essent insecuti,
perterriti non solum ei qui aut comminus opprimebantur aut eminus
vulnerabantur, sed etiam qui longius subsidiari consuerant, turpiter
refugerunt, nec prius finem fugae fecerunt saepe amissis superioribus
locis quam se aut in castra suorum reciperent, aut nonnulli pudore
coacti longius profugerent. Quorum periculo sic omnes copiae sunt
perturbatae ut vix iudicari posset, utrum secundis minimisque rebus
insolentiores an adverso mediocri casu timidiores essent.
[VIII, 14] Compluribus diebus isdem
in castris consumptis, cum propius accessisse legiones et Gaium
Trebonium legatum cognossent, duces Bellovacorum veriti similem
obsessionem Alesiae noctu dimittunt eos quos aut aetate aut viribus
inferiores aut inermes habebant, unaque reliqua impedimenta. Quorum
perturbatum et confusum dum explicant agmen (magna enim multitudo
carrorum etiam expeditos sequi Gallos consuevit), oppressi luce copias
armatorum pro suis instruunt castris, ne prius Romani persequi se
inciperent quam longius agmen impedimentorum suorum processisset. At
Caesar neque resistentes adgrediendos tanto collis ascensu iudicabat,
neque non usque eo legiones admovendas ut discedere ex eo loco sine
periculo barbari militibus instantibus non possent. Ita, cum palude
impedita a castris castra dividi videret, quae transeundi difficultas
celeritatem insequendi tardare posset, atque id iugum quod trans
paludem paene ad hostium castra pertineret mediocri valle a castris
eorum intercisum animum adverteret, pontibus palude constrata legiones
traducit celeriterque in summam planitiem iugi pervenit, quae declivi
fastigio duobus ab lateribus muniebatur. Ibi legionibus instructis ad
ultimum iugum pervenit aciemque eo loco constituit unde tormento missa
tela in hostium cuneos conici possent.
[VIII, 15] Barbari confisi loci
natura, cum dimicare non recusarent, si forte Romani subire collem
conarentur, paulatim copias distributas dimittere non possent, ne
dispersi perturbarentur, in acie permanserunt. Quorum pertinacia
cognita Caesar XX cohortibus instructis castrisque eo loco metatis
muniri iubet castra. Absolutis operibus pro vallo legiones instructas
collocat, equites frenatis equis in statione disponit. Bellovaci, cum
Romanos ad insequendum paratos viderent neque pernoctare aut diutius
permanere sine periculo eodem loco possent, tale consilium sui
recipiendi ceperunt. Fasces, ut consueverant (namque in acie sedere
Gallos consuesse superioribus commentariis Caesaris declaratum est),
per manus stramentorum ac virgultorum, quorum summa erat in castris
copia, inter se traditos ante aciem collocarunt extremoque tempore diei
signo pronuntiato uno tempore incenderunt. Ita continens flamma copias
omnes repente a conspectu texit Romanorum. Quod ubi accidit, barbari
vehementissimo cursu refugerunt.
[VIII, 16] Caesar, etsi discessum
hostium animadvertere non poterat incendiis oppositis, tamen id
consilium cum fugae causa initum suspicaretur, legiones promovet,
turmas mittit ad insequendum; ipse veritus insidias, ne forte in eodem
loco subsistere hostis atque elicere nostros in locum conaretur
iniquum, tardius procedit. Equites cum intrare fumum et flammam
densissimam timerent ac, si qui cupidius intraverant, vix suorum ipsi
priores partes animadverterent equorum, insidias veriti liberam
facultatem sui recipiendi Bellovacis dederunt. Ita fuga timoris simul
calliditatisque plena sine ullo detrimento milia non amplius decem
progressi hostes loco munitissimo castra posuerunt. Inde cum saepe in
insidiis equites peditesque disponerent, magna detrimenta Romanis in
pabulationibus inferebant.
[VIII, 17] Quod cum crebrius
accideret, ex captivo quodam comperit Caesar Correum, Bellovacorum
ducem, fortissimorum milia sex peditum delegisse equitesque ex omni
numero mille, quos in insidiis eo loco collocaret, quem in locum
propter copiam frumenti ac pabuli Romanos missuros suspicaretur. Quo
cognito consilio legiones plures quam solebat educit equitatumque, qua
consuetudine pabulatoribus mittere praesidio consuerat, praemittit:
huic interponit auxilia levis armaturae; ipse cum legionibus quam
potest maxime appropinquat.
[VIII, 18] Hostes in insidiis
dispositi, cum sibi delegissent campum ad rem gerendam non amplius
patentem in omnes partes passibus mille, silvis undique aut
impeditissimo flumine munitum, velut indagine hunc insidiis
circumdederunt. Explorato hostium consilio nostri ad proeliandum animo
atque armis parati, cum subsequentibus legionibus nullam dimicationem
recusarent, turmatim in eum locum devenerunt. Quorum adventu cum sibi
Correus oblatam occasionem rei gerendae existimaret, primum cum paucis
se ostendit atque in proximas turmas impetum fecit. Nostri constanter
incursum sustinent insidiatorum neque plures in unum locum conveniunt;
quod plerumque equestribus proeliis cum propter aliquem timorem
accidit, tum multitudine ipsorum detrimentum accipitur.
[VIII, 19] Cum dispositis turmis in
vicem rari proeliarentur neque ab lateribus circumveniri suos
paterentur, erumpunt ceteri Correo proeliante ex silvis. Fit magna
contentione diversum proelium. Quod cum diutius pari Marte iniretur,
paulatim ex silvis instructa multitudo procedit peditum, quae nostros
coegit cedere equites. Quibus celeriter subveniunt levis armaturae
pedites, quos ante legiones missos docui, turmisque nostrorum
interpositi constanter proeliantur. Pugnatur aliquamdiu pari
contentione; deinde, ut ratio postulabat proeli, qui sustinuerant
primos impetus insidiarum hoc ipso fiunt superiores, quod nullum ab
insidiantibus imprudentes acceperant detrimentum. Accedunt propius
interim legiones, crebrique eodem tempore et nostris et hostibus nuntii
adferuntur, imperatorem instructis copiis adesse. Qua re cognita
praesidio cohortium confisi nostri acerrime proeliantur, ne, si tardius
rem gessissent, victoriae gloriam communicasse cum legionibus
viderentur; hostes concidunt animis atque itineribus diversis fugam
quaerunt. Nequiquam: nam quibus difficultatibus locorum Romanos
claudere voluerant, eis ipsi tenebantur. Victi tamen perculsique maiore
parte amissa consternati profugiunt partim silvis petitis, partim
flumine (qui tamen in fuga a nostris acriter insequentibus
conficiuntur), eum interim nulla calamitate victus Correus excedere
proelio silvasque petere aut invitantibus nostris ad deditionem potuit
adduci, quin fortissime proeliando compluresque vulnerando cogeret
elatos iracundia victores in se tela conicere.
[VIII, 20] Tali modo re gesta
recentibus proeli vestigiis ingressus Caesar, cum victos tanta
calamitate existimaret hostes nuntio accepto locum castrorum
relicturos, quae non longius ab ea caede abesse plus minus octo milibus
dicebantur, tametsi flumine impeditum transitum videbat, tamen exercitu
traducto progreditur. At Bellovaci reliquaeque civitates repente ex
fuga paucis atque his vulneratis receptis, qui silvarum benefieio casum
evitaverant, omnibus adversis, cognita calamitate, interfecto Correo,
amisso equitatu et fortissimis pcditibus, cum adventare Romanos
existimarent, concilio repente cantu tubarum convocato conclamant,
legati obsidesque ad Caesarem mittantur.
[VIII, 21] Hoc omnibus probato
consilio Commius Atrebas ad eos confugit Germanos, a quibus ad id
bellum auxilia mutuatus erat. Ceteri e vestigio mittunt ad Caesarem
legatos petuntque, ut ea poena sit contentus hostium, quam si sine
dimicatione inferre integris posset, pro sua clementia atque humanitate
numquam profecto esset illaturus. Adflictas opes equestri proelio
Bellovacorum esse; delectorum peditum multa milia interisse, vix
refugisse nuntios caedis. Tamen magnum ut in tanta calamitate
Bellovacos eo proelio commodum esse consecutos, quod Correus, auctor
belli, concitator multitudinis, esset interfectus. Numquam enim senatum
tantum in civitate illo vivo quantum imperitam plebem potuisse.
[VIII, 22] Haec orantibus legatis
commemorat Caesar: Eodem tempore superiore anno Bellovacos ceterasque
Galliae civitates suscepisse bellum: pertinacissime hos ex omnibus in
sententia permansisse neque ad sanitatem reliquorum deditione esse
perductos. Scire atque intellegere se causam peccati facillime mortuis
delegari. Neminem vero tantum pollere, ut invitis principibus,
resistente senatu, omnibus bonis repugnantibus infirma manu plebis
bellum concitare et gerere posset. Sed tamen se contentum fore ea poena
quam sibi ipsi contraxissent.
[VIII, 23] Nocte insequenti legati
responsa ad suos referunt, obsides conficiunt. Concurrunt reliquarum
civitatium legati, quae Bellovacorum speculabantur eventum; obsides
dant, imperata faciunt excepto Commio, quem timor prohibebat cuiusquam
fidei suam committere salutem. Nam superiore anno Titus Labienus,
Caesare in Gallia citeriore ius dicente, cum Commium comperisset
sollicitare civitates et coniurationem contra Caesarem facere,
infidelitatem eius sine ulla perfidia iudicavit comprimi posse. Quem
quia non arbitrabatur vocatum in castra venturum, ne temptando
cautiorem faceret, Gaium Volusenum Quadratum misit, qui eum per
simulationem colloqui curaret interficiendum. Ad eam rem delectos
idoneos ei tradit centuriones. Cum in colloquium ventum esset, et, ut
convenerat, manum Commi Volusenus arripuisset, centurio vel insueta re
permotus vel celeriter a familiaribus prohibitus Commi conficere
hominem non potuit; graviter tamen primo ictu gladio caput percussit.
Cum utrimque gladii destricti essent, non tam pugnandi quam diffugiendi
fuit utrorumque consilium: nostrorum, quod mortifero vulnere Commium
credebant adfectum; Gallorum, quod insidiis cognitis plura quam
videbant extimescebant. Quo facto statuisse Commius dicebatur numquam
in conspectum cuiusquam Romani venire.
[VIII, 24] Bellicosissimis gentibus
devictis Caesar, cum videret nullam iam esse civitatem quae bellum
pararet quo sibi resisteret, sed nonnullos ex oppidis demigrare, ex
agris diffugere ad praesens imperium evitandum, plures in partes
exercitum dimittere constituit. M. Antonium quaestorem cum legione
duodecima sibi coniungit. C. Fabium legatum cum cohortibus XXV mittit
in diversissimam partem Galliae, quod ibi quasdam civitates in armis
esse audiebat neque C. Caninium Rebilum legatum, qui in illis
regionibus erat, satis firmas duas legiones habere existimabat. Titum
Labienum ad se evocat; legionem autem XV, quae cum eo fuerat in
hibernis, in togatam Galliam mittit ad colonias civium Romanorum
tuendas, ne quod simile incommodum accideret decursione barbarorum ac
superiore aestate Tergestinis acciderat, qui repentino latrocinio atque
impetu illorum erant oppressi. Ipse ad vastandos depopulandosque fines
Ambiorigis proficiscitur; quem perterritum ac fugientem cum redigi
posse in suam potestatem desperasset, proximum suae dignitatis esse
ducebat, adeo fines eius vastare civibus, aedificiis, pecore, ut odio
suorum Ambiorix, si quos fortuna reliquos fecisset, nullum reditum
propter tantas calamitates haberet in civitatem.
[VIII, 25] Cum in omnes partes
finium Ambiorigis aut legiones aut auxilia dimisisset atque omnia
caedibus, incendiis, rapinis vastasset, magno numero hominum interfecto
aut capto Labienum cum duabus legionibus in Treveros mittit, quorum
civitas propter Germaniae vicinitatem cotidianis exercitata bellis
cultu et feritate non multum a Germanis differebat neque imperata
umquam nisi exercitu coacta faciebat.
[VIII, 26] Interim Gaius Caninius
legatus, cum magnam multitudinem convenisse hostium in fines Pictonum
litteris nuntiisque Durati cognosceret, qui perpetuo in amicitia
manserat Romanorum, cum pars quaedam civitatis eius defecisset, ad
oppidum Lemonum contendit. Quo cum adventaret atque ex captivis certius
cognosceret multis hominum milibus a Dumnaco, duce Andium, Duratium
clausum Lemoni oppugnari neque infirmas legiones hostibus committere
auderet, castra posuit loco munito. Dumnacus, cum appropinquare
Caninium cognosset, copiis omnibus ad legiones conversis castra
Romanorum oppugnare instituit. Cum complures dies in oppugnatione
consumpsisset et magno suorum detrimento nullam partem munitionum
convellere potuisset, rursus ad obsidendum Lemonum redit.
[VIII, 27] Eodem tempore C. Fabius
legatus complures civitates in fidem recipit, obsidibus firmat
litterisque Gai Canini Rebili fit certior quae in Pictonibus gerantur.
Quibus rebus cognitis proficiscitur ad auxilium Duratio ferendum. At
Dumnacus adventu Fabi cognito desperata salute, si tempore eodem
coactus esset et Romanum externum sustinere hostem et respicere ac
timere oppidanos, repente ex eo loco cum copiis recedit nec se satis
tutum fore arbitratur, nisi flumine Ligeri, quod erat ponte propter
magnitudinem transeundum, copias traduxisset. Fabius, etsi nondum in
conspectum venerat hostibus neque se Caninio coniunxerat, tamen doctus
ab eis qui locorum noverant naturam potissimum credidit hostes
perterritos eum locum, quem petebant, petituros. Itaque cum copiis ad
eundem pontem contendit equitatumque tantum procedere ante agmen
imperat legionum, quantum cum processisset, sine defatigatione equorum
in eadem se reciperet castra. Consecuntur equites nostri, ut erat
praeceptum, invaduntque Dumnaci agmen et fugientes perterritosque sub
sarcinis in itinere adgressi magna praeda multis interfectis potiuntur.
Ita re bene gesta se recipiunt in castra.
[VIII, 28] Insequenti nocte Fabius
equites praemittit sic paratos ut confligerent atque omne agmen
morarentur, dum consequeretur ipse. Cuius praeceptis ut res gereretur,
Quintus Atius Varus, praefectus equitum, singularis et animi et
prudentiae vir, suos hortatur agmenque hostium consecutus turmas partim
idoneis locis disponit, parte equitum proelium committit. Confligit
audacius equitatus hostium succedentibus sibi peditibus, qui toto
agmine subsistentes equitibus suis contra nostros ferunt auxilium. Fit
proelium acri certamine. Namque nostri contemptis pridie superatis
hostibus, cum subsequi legiones meminissent, et pudore cedendi et
cupiditate per se conficiendi proeli fortissime contra pedites
proeliantur, hostesque nihil amplius copiarum accessurum credentes, ut
pridie cognoverant, delendi equitatus nostri nacti occasionem
videbantur.
[VIII, 29] Cum aliquamdiu summa
contentione dimicaretur, Dumnacus instruit aciem quae suis esset
equitibus in vicem praesidio, cum repente confertae legiones in
conspectum hostium veniunt. Quibus visis perculsae barbarorum turmae ac
perterritae acies hostium, perturbato impedimentorum agmine, magno
clamore discursuque passim fugae se mandant. At nostri equites, qui
paulo ante cum resistentibus fortissime conflixerant, laetitia
victoriae elati magno undique clamore sublato cedentibus circumfusi,
quantum equorum vires ad persequendum dextraeque ad caedendum valent,
tantum eo proelio interficiunt. Itaque amplius milibus XII aut
armatorum aut eorum qui eo timore arma proiecerant interfectis omnis
multitudo capitur impedimentorum.
[VIII, 30] Qua ex fuga cum
constaret Drappetem Senonem, qui, ut primum defecerat Gallia, collectis
undique perditis hominibus, servis ad libertatem vocatis, exulibus
omnium civitatum adscitis, receptis latronibus impedimenta et commeatus
Romanorum interceperat, non amplius hominum duobus milibus ex fuga
collectis provinciam petere unaque consilium cum eo Lucterium Cadurcum
cepisse, quem superiore commentario prima defectione Galliae facere in
provinciam voluisse impetum cognitum est, Caninius legatus cum
legionibus duabus ad eos persequendos contendit, ne detrimento aut
timore provinciae magna infamia perditorum hominum latrociniis
caperetur.
[VIII, 31] Gaius Fabius cum reliquo
exercitu in Carnutes ceterasque proficiscitur civitates, quarum eo
proelio, quod cum Dumnaco fecerat, copias esse accisas sciebat. Non
enim dubitabat quin recenti calamitate summissiores essent futurae,
dato vero spatio ac tempore eodem instigante Dumnaco possent concitari.
Qua in re summa felicitas celeritasque in recipiendis civitatibus
Fabium consequitur. Nam Carnutes, qui saepe vexati numquam pacis
fecerant mentionem, datis obsidibus veniunt in deditionem, ceteraeque
civitates positae in ultimis Galliae finibus Oceano coniunctae, quae
Aremoricae appellantur, auctoritate adductae Carnutum adventu Fabi
legionumque imperata sine mora faciunt. Dumnacus suis finibus expulsus
errans latitansque solus extremas Galliae regiones petere est coactus.
[VIII, 32] At Drappes unaque
Lucterius, cum legiones Caniniumque adesse cognoscerent nec se sine
certa pernicie persequente exercitu putarent provinciae fines intrare
posse nec iam libere vagandi latrociniorumque faciendorum facultatem
haberent, in finibus consistunt Cadurcorum. Ibi cum Lucterius apud suos
cives quondam integris rebus multum potuisset, semperque auctor novorum
consiliorum magnam apud barbaros auctoritatem haberet, oppidum
Uxellodunum, quod in clientela fuerat eius, egregie natura loci
munitum, occupat suis et Drappetis copiis oppidanosque sibi coniungit.
[VIII, 33] Quo cum confestim Gaius
Caninius venisset animadverteretque omnes oppidi partes praeruptissimis
saxis esse munitas, quo defendente nullo tamen armatis ascendere esset
difficile, magna autem impedimenta oppidanorum videret, quae si
clandestina fuga subtrahere conarentur, effugere non modo equitatum,
sed ne legiones quidem possent, tripertito cohortibus divisis trina
excelsissimo loco castra fecit; a quibus paulatim, quantum copiae
patiebantur, vallum in oppidi circuitum ducere instituit.
[VIII, 34] Quod cum animadverterent
oppidani miserrimaque Alesiae memoria solliciti similem casum
obsessionis vererentur, maximeque ex omnibus Lucterius, qui fortunae
illius periculum fecerat, moneret frumenti rationem esse habendam,
constituunt omnium consensu parte ibi relicta copiarum ipsi cum
expeditis ad importandum frumentum proficisci. Eo consilio probato
proxima nocte duobus milibus armatorum relictis reliquos ex oppido
Drappes et Lucterius educunt. Hi paucos dies morati ex finibus
Cadurcorum, qui partim re frumentaria sublevare eos cupiebant, partim
prohibere quo minus sumerent non poterant, magnum numerum frumenti
comparant, nonnumquam autem expeditionibus nocturnis castella nostrorum
adoriuntur. Quam ob causam Gaius Caninius toto oppido munitiones
circumdare moratur, ne aut opus effectum tueri non possit aut plurimis
in locis infirma disponat praesidia.
[VIII, 35] Magna copia frumenti
comparata considunt Drappes et Lucterius non longius ab oppido X
milibus, unde paulatim frumentum in oppidum supportarent. Ipsi inter se
provincias partiuntur: Drappes castris praesidio cum parte copiarum
restitit; Lucterius agmen iumentorum ad oppidum ducit. Dispositis ibi
praesidiis hora noctis circiter decima silvestribus angustisque
itineribus frumentum importare in oppidum instituit. Quorum strepitum
vigiles castrorum cum sensissent, exploratoresque missi quae gererentur
renuntiassent, Caninius celeriter cum cohortibus armatis ex proximis
castellis in frumentarios sub ipsam lucem impetum fecit. Ei repentino
malo perterriti diffugiunt ad sua praesidia; quae nostri ut viderunt,
acrius contra armatos incitati neminem ex eo numero vivum capi
patiuntur. Profugit inde cum paucis Lucterius nec se recipit in castra.
[VIII, 36] Re bene gesta Caninius
ex captivis comperit partem copiarum cum Drappete esse in castris a
milibus longe non amplius XII. Qua re ex compluribus cognita, cum
intellegeret fugato duce altero perterritos reliquos facile opprimi
posse, magnae felicitatis esse arbitrabatur neminem ex caede refugisse
in castra qui de accepta calamitate nuntium Drappeti perferret. Sed in
experiendo cum periculum nullum videret, equitatum omnem Germanosque
pedites, summae velocitatis homines, ad castra hostium praemittit; ipse
legionem unam in trina castra distribuit, alteram secum expeditam
ducit. Cum propius hostes accessisset, ab exploratoribus quos
praemiserat cognoscit castra eorum, ut barbarorum fere consuetudo est,
relictis locis superioribus ad ripas fluminis esse demissa; at Germanos
equitesque imprudentibus omnibus de improviso advolasse proeliumque
commisisse. Qua re cognita legionem armatam instructamque adducit. Ita
repente omnibus ex partibus signo dato loca superiora capiuntur. Quod
ubi accidit, Germani equitesque signis legionis visis vehementissime
proeliantur. Confestim cohortes undique impetum faciunt omnibusque aut
interfectis aut captis magna praeda potiuntur. Capitur ipse eo proelio
Drappes.
[VIII, 37] Caninius felicissime re
gesta sine ullo paene militis vulnere ad obsidendos oppidanos
revertitur externoque hoste deleto, cuius timore antea dividere
praesidia et munitione oppidanos circumdare prohibitus erat, opera
undique imperat administrari. Venit eodem cum suis copiis postero die
Gaius Fabius partemque oppidi sumit ad obsidendum.
[VIII, 38] Caesar interim M.
Antonium quaestorem cum cohortibus XV in Bellovacis relinquit, ne qua
rursus novorum consiliorum capiendorum Belgis facultas daretur. Ipse
reliquas civitates adit, obsides plures imperat, timentes omnium animos
consolatione sanat. Cum in Carnutes venisset, quorum in civitate
superiore commentario Caesar exposuit initium belli esse ortum, quod
praecipue eos propter conscientiam facti timere animadvertebat, quo
celerius civitatem timore liberaret, principem sceleris illius et
concitatorem belli, Gutruatum, ad supplicium depoposcit. Qui etsi ne
civibus quidem suis se committebat, tamen celeriter omnium cura
quaesitus in castra perducitur. Cogitur in eius supplicium Caesar
contra suam naturam concursu maximo militum, qui ei omnia pericula et
detrimenta belli accepta referebant, adeo ut verberibus exanimatum
corpus securi feriretur.
[VIII, 39] Ibi crebris litteris
Canini fit certior quae de Drappete et Lucterio gesta essent, quoque in
consilio permanerent oppidani. Quorum etsi paucitatem contemnebat,
tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam iudicabat, ne universa
Gallia non sibi vires defuisse ad resistendum Romanis, sed constantiam
putaret, neve hoc exemplo ceterae civitates locorum opportunitate
fretae se vindicarent in libertatem, cum omnibus Gallis notum esse
sciret reliquam esse unam aestatem suae provinciae, quam si sustinere
potuissent, nullum ultra periculum vererentur. Itaque Q. Calenum
legatum cum legionibus reliquit qui iustis itineribus subsequeretur;
ipse cum omni equitatu quam potest celerrime ad Caninium contendit.
[VIII, 40] Cum contra
exspectationem omnium Caesar Uxellodunum venisset oppidumque operibus
clausum animadverteret neque ab oppugnatione recedi videret ulla
condicione posse, magna autem copia frumenti abundare oppidanos ex
perfugis cognosset, aqua prohibere hostem temptare coepit. Flumen
infimam vallem dividebat, quae totum paene montem cingebat, in quo
positum erat praeruptum undique oppidum Uxellodunum. Hoc avertere loci
natura prohibebat: in infimis enim sic radicibus montis ferebatur, ut
nullam in partem depressis fossis derivari posset. Erat autem oppidanis
difficilis et praeruptus eo descensus, ut prohibentibus nostris sine
vulneribus ac periculo vitae neque adire flumen neque arduo se recipere
possent ascensu. Qua difficultate eorum cognita Caesar sagittariis
funditoribusque dispositis, tormentis etiam quibusdam locis contra
facillimos descensus collocatis aqua fluminis prohibebat oppidanos.
[VIII, 41] Quorum omnis postea
multitudo aquatorum unum in locum conveniebat sub ipsius oppidi murum,
ubi magnus fons aquae prorumpebat ab ea parte, quae fere pedum CCC
intervallo fluminis circuitu vacabat. Hoc fonte prohiberi posse
oppidanos cum optarent reliqui, Caesar unus videret, e regione eius
vineas agere adversus montem et aggerem instruere coepit magno cum
labore et continua dimicatione. Oppidani enim loco superiore decurrunt
et eminus sine periculo proeliantur multosque pertinaciter succedentes
vulnerant; non deterrentur tamen milites nostri vineas proferre et
labore atque operibus locorum vincere difficultates. Eodem tempore
cuniculos tectos ab vineis agunt ad caput fontis; quod genus operis
sine ullo periculo, sine suspicione hostium facere licebat. Exstruitur
agger in altitudinem pedum sexaginta, collocatur in eo turris decem
tabulatorum, non quidem quae moenibus aequaret (id enim nullis operibus
effici poterat), sed quae superare fontis fastigium posset. Ex ea cum
tela tormentis iacerentur ad fontis aditum, nec sine periculo possent
aquari oppidani, non tantum pecora atque iumenta, sed etiam magna
hostium multitudo siti consumebatur.
[VIII, 42] Quo malo perterriti
oppidani cupas sebo, pice, scandulis complent; eas ardentes in opera
provolvunt eodemque tempore acerrime proeliantur, ut ab incendio
restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos. Magna repente in
ipsis operibus flamma exstitit. Quaecumque enim per locum praecipitem
missa erant, ea vineis et aggere suppressa comprehendebant id ipsum
quod morabatur. Milites contra nostri, quamquam periculoso genere
proeli locoque iniquo premebantur, tamen omnia fortissimo sustinebant
animo. Res enim gerebatur et excelso loco et in conspectu exercitus
nostri, magnusque utrimque clamor oriebatur. Ita quam quisque poterat
maxime insignis, quo notior testatiorque virtus esset eius, telis
hostium flammaeque se offerebat.
[VIII, 43] Caesar cum complures
suos vulnerari videret, ex omnibus oppidi partibus cohortes montem
ascendere et simulatione moenium occupandorum clamorem undique iubet
tollere. Quo facto perterriti oppidani, cum quid ageretur in locis
reliquis essent suspensi, revocant ab impugnandis operibus armatos
murisque disponunt. Ita nostri fine proeli facto celeriter opera flamma
comprehensa partim restinguunt, partim interscindunt. Cum pertinaciter
resisterent oppidani, magna etiam parte amissa siti suorum in sententia
permanerent, ad postremum cuniculis venae fontis intercisae sunt atque
aversae. Quo facto repente perennis exaruit fons tantamque attulit
oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum
voluntate factum putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt.
[VIII, 44] Caesar, cum suam
lenitatem cognitam omnibus sciret neque vereretur ne quid crudelitate
naturae videretur asperius fecisse, neque exitum consiliorum suorum
animadverteret, si tali ratione diversis in locis plures consilia
inissent, exemplo supplici deterrendos reliquos existimavit. Itaque
omnibus qui arma tulerant manus praecidit vitamque concessit, quo
testatior esset poena improborum. Drappes, quem captum esse a Caninio
docui, sive indignitate et dolore vinculorum sive timore gravioris
supplici paucis diebus cibo se abstinuit atque ita interiit. Eodem
tempore Lacterius, quem profugisse ex proelio scripsi, cum in
potestatem venisset Epasnacti Arverni (crebro enim mutandis locis
multorum fidei se committebat, quod nusquam diutius sine periculo
commoraturus videbatur, cum sibi conscius esset, quam inimicum deberet
Caesarem habere), hunc Epasnactus Arvernus, amicissimus populi Romani,
sine dubitatione ulla vinctum ad Caesarem deduxit.
[VIII, 45] Labienus interim in
Treveris equestre proelium facit secundum compluribusque Treveris
interfectis et Germanis, qui nullis adversus Romanos auxilia
denegabant, principes eorum vivos redigit in suam potestatem atque in
his Surum Aeduum, qui et virtutis et generis summam nobilitatem habebat
solusque ex Aeduis ad id tempus permanserat in armis.
[VIII, 46] Ea re cognita Caesar,
cum in omnibus partibus Galliae bene res geri videret iudicaretque
superioribus aestivis Galliam devictam subactamque esse, Aquitaniam
numquam adisset, per Publium Crassum quadam ex parte devicisset, cum
duabus legionibus in eam partem Galliae est profectus, ut ibi extremum
tempus consumeret aestivorum. Quam rem sicuti cetera celeriter
feliciterque confecit. Namque omnes Aquitaniae civitates legatos ad
Caesarem miserunt obsidesque ei dederunt. Quibus rebus gestis ipse
equitum praesidio Narbonem profecto est, exercitum per legatos in
hiberna deduxit: quattuor legiones in Belgio collocavit cum M. Antonio
et C. Trebonio et P. Vatinio legatis, duas legiones in Aeduos deduxit,
quorum in omni Gallia summam esse auctoritatem sciebat, duas in Turonis
ad fines Carnutum posuit, quae omnem illam regionem coniunctam Oceano
continerent, duas reliquas in Lemovicum finibus non longe ab Arvernis,
ne qua pars Galliae vacua ab exercitu esset. Paucos dies ipse in
provincia moratus, cum celeriter omnes conventus percucurrisset,
publicas controversias cognosset, bene meritis praemia tribuisset
(cognoscendi enim maximam facultatem habebat, quali quisque fuisset
animo in totius Galliae defectione, quam sustinuerat fidelitate atque
auxiliis provinciae illius), his confectis rebus ad legiones in Belgium
se recipit hibernatque Nemetocennae.
[VIII, 47] Ibi cognoscit Commium
Atrebatem proelio cum equitatu suo contendisse. Nam cum Antonius in
hiberna venisset, civitasque Atrebatum in officio esset, Commius, qui
post illam vulnerationem, quam supra commemoravi, semper ad omnes motus
paratus suis civibus esse consuesset, ne consilia belli quaerentibus
auctor armorum duxque deesset, parente Romanis civitate cum suis
equitibus latrociniis se suosque alebat infestisque itineribus
commeatus complures, qui comportabantur in hiberna Romanorum,
intercipiebat.
[VIII, 48] Erat attributus Antonio
praefectus equitum C. Volusenus Quadratus qui cum eo hibernaret. Hunc
Antonius ad persequendum equitatum hostium mittit. Volusenus ad eam
virtutem, quae singularis erat in eo, magnum odium Commi adiungebat,
quo libentius id faceret quod imperabatur. Itaque dispositis insidiis
saepius equites eius adgressus secunda proelia faciebat. Novissime, cum
vehementius contenderetur, ac Volusenus ipsius intercipiendi Commi
cupiditate pertinacius eum cum paucis insecutus esset, ille autem fuga
vehementi Volusenum produxisset longius, inimicus homini suorum invocat
fidem atque auxilium, ne sua vulnera per fidem imposita paterentur
impunita, conversoque equo se a ceteris incautius permittit in
praefectum. Faciunt hoc idem omnes eius equites paucosque nostros
convertunt atque insequuntur. Commius incensum calcaribus equum
coniungit equo Quadrati lanceaque infesta magnis viribus medium femur
traicit Voluseni. Praefecto vulnerato non dubitant nostri resistere et
conversis equis hostem pellere. Quod ubi accidit, complures hostium
magno nostrorum impetu perculsi vulnerantur ac partim in fuga
proteruntur, partim intercipiuntur; quod ubi malum dux equi velocitate
evitavit, +ac si+ proelio secundo graviter ab eo vulneratus praefectus,
ut vitae periculum aditurus videretur, refertur in castra. Commius
autem sive expiato suo dolore sive magna parte amissa suorum legatos ad
Antonium mittit seque et ibi futurum, ubi praescripserit, et ea
facturum, quae imperarit, obsidibus firmat; unum illud orat, ut timori
suo concedatur, ne in conspectum veniat cuiusquam Romani. Cuius
postulationem Antonius cum iudicaret ab iusto nasci timore, veniam
petenti dedit, obsides accepit.
Scio Caesarem singulorum annorum singulos commentarios confecisse; quod
ego non existimavi mihi esse faciendum, propterea quod insequens annus,
L. Paulo C. Marcello consulibus, nullas habet magnopere Galliae res
gestas. Ne quis tamen ignoraret, quibus in locis Caesar exercitusque eo
tempore fuissent, pauca esse scribenda coniungendaque huic commentario
statui.
[VIII, 49] Caesar in Belgio cum
hiemaret, unum illud propositum habebat, continere in amicitia
civitates, nulli spem aut causam dare armorum. Nihil enim minus volebat
quam sub decessu suo necessitatem sibi aliquam imponi belli gerendi,
ne, cum exercitum deducturus esset, bellum aliquod relinqueretur quod
omnis Gallia libenter sine praesenti periculo susciperet. Itaque
honorifice civitates appellando, principes maximis praemiis adficiendo,
nulla onera iniungendo defessam tot adversis proeliis Galliam
condicione parendi meliore facile in pace continuit.
[VIII, 50] Ipse hibernis peractis
contra consuetudinem in Italiam quam maximis itineribus est profectus,
ut municipia et colonias appellaret, quibus M. Antoni quaestoris sui,
commendaverat sacerdoti petitionem. Contendebat enim gratia cum
libenter pro homine sibi coniunctissimo, quem paulo ante praemiserat ad
petitionem, tum acriter contra factionem et potentiam paucorum, qui M.
Antoni repulsa Caesaris decedentis gratiam convellere cupiebant. Hunc
etsi augurem prius factum quam Italiam attingeret in itinere audierat,
tamen non minus iustam sibi causam municipia et colonias adeundi
existimavit, ut eis gratias ageret, quod frequentiam atque officium
suum Antonio praestitissent, simulque se et honorem suum sequentis anni
commendaret, propterea quod insolenter adversarii sui gloriarentur L.
Lentulum et C. Marcellum consules creatos qui omnem honorem et
dignitatem Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Galbae consulatum, cum is
multo plus gratia suffragiisque valuisset, quod sibi coniunctus et
familiaritate et consuetudine legationis esset.
[VIII, 51] Exceptus est Caesaris
adventus ab omnibus municipiis et coloniis incredibili honore atque
amore. Tum primum enim veniebat ab illo universae Galliae bello. Nihil
relinquebatur quod ad ornatum portarum, itinerum, locorum omnium qua
Caesar iturus erat excogitari poterat. Cum liberis omnis multitudo
obviam procedebat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis
stratis fora templaque occupabantur, ut vel exspectatissimi triumphi
laetitia praecipi posset. Tanta erat magnificentia apud opulentiores,
cupiditas apud humiliores.
[VIII, 52] Cum omnes regiones
Galliae togatae Caesar percucurrisset, summa celeritate ad exercitum
Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibus hibernis ad fines
Treverorum evocatis eo profectus est ibique exercitum lustravit. T.
Labienum Galliae togatae praefecit, quo maiore commendatione
conciliaretur ad consulatus petitionem. Ipse tantum itinerum faciebat,
quantum satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem
existimabat. Ibi quamquam crebro audiebat Labienum ab inimicis suis
sollicitari certiorque fiebat id agi paucorum consiliis, ut interposita
senatus auctoritate aliqua parte exercitus spoliaretur, tamen neque de
Labieno credidit quicquam neque contra senatus auctoritatem ut aliquid
faceret potuit adduci. Iudicabat enim liberis sententiis patrum
conscriptorum causam suam facile obtineri. Nam C. Curio, tribunus
plebis, cum Caesaris causam dignitatemque defendendam suscepisset,
saepe erat senatui pollicitus, si quem timor armorum Caesaris laederet,
et quoniam Pompei dominatio atque arma non minimum terrorem foro
inferrent, discederet uterque ab armis exercitusque dimitteret: fore eo
facto liberam et sui iuris civitatem. Neque hoc tantum pollicitus est,
sed etiam sc. per discessionem facere coepit; quod ne fieret consules
amicique Pompei +iusserunt+ atque ita rem morando discusserunt.
[VIII, 53] Magnum hoc testimonium
senatus erat universi conveniensque superiori facto. Nam Marcellus
proximo anno, cum impugnaret Caesaris dignitatem, contra legem Pompei
et Crassi rettulerat ante tempus ad senatum de Caesaris provinciis,
sententiisque dictis discessionem faciente Marcello, qui sibi omnem
dignitatem ex Caesaris invidia quaerebat, senatus frequens in alia
omnia transiit. Quibus non frangebantur animi inimicorum Caesaris, sed
admonebantur quo maiores pararent necessitates, quibus cogi posset
senatus id probare, quod ipsi constituissent.
[VIII, 54] Fit deinde senatus
consultum, ut ad bellum Parthicum legio una a Cn. Pompeio, altera a C.
Caesare mitteretur; neque obscure duae legiones uni detrahuntur. Nam
Cn. Pompeius legionem primam, quam ad Caesarem miserat, confectam ex
delectu provinciae Caesaris, eam tamquam ex suo numero dedit. Caesar
tamen, cum de voluntate minime dubium esset adversariorum suorum,
Pompeio legionem remisit et suo nomine quintam decimam, quam in Gallia
citeriore habuerat, ex senatus consulto iubet tradi. In eius locum
tertiam decimam legionem in Italiam mittit quae praesidia tueretur, ex
quibus praesidiis quinta decima deducebatur. Ipse exercitui distribuit
hiberna: C. Trebonium cum legionibus quattuor in Belgio collocat, C.
Fabium cum totidem in Aeduos deducit. Sic enim existimabat tutissimam
fore Galliam, si Belgae, quorum maxima virtus, Aedui, quorum auctoritas
summa esset, exercitibus continerentur. Ipse in Italiam profectus est.
[VIII, 55] Quo cum venisset,
cognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab se remissas, quae
ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio
traditas atque in Italia retentas esse. Hoc facto quamquam nulli erat
dubium, quidnam contra Caesarem pararetur, tamen Caesar omnia patienda
esse statuit, quoad sibi spes aliqua relinqueretur iure potius
disceptandi quam belli gerendi. Contendit . . .