I.
Tandem aliquando,
Quirites, L.
Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie
molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem ex urbe vel
eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus.
abiit, excessit, evasit, erupit. nulla iam pernicies a monstro illo
atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. atque hunc
quidem unum huius belli domestici ducem sine controversia vicimus. non
enim iam inter latera nostra sica illa versabitur, non in campo, non in
foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes
pertimescemus. loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus. palam iam
cum hoste nullo impediente bellum iustum geremus. Sine dubio perdidimus
hominem magnificeque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum
latrocinium coniecimus. [2] quod vero non cruentum mucronem, ut voluit,
extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus
extorsimus, quod incolumis civis, quod stantem urbem reliquit, quanto
tandem illum maerore esse adflictum et profligatum putatis? iacet ille
nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque abiectum esse sentit
et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem quam e suis faucibus
ereptam esse luget: quae quidem mihi laetari videtur, quod tantam
pestem evomuerit forasque proiecerit.
II.
[3] Ac si quis est talis qualis esse omnis
oportebat, qui in hoc
ipso in quo exsultat et triumphat oratio mea me vehementer accuset,
quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non
est ista mea culpa, Quirites, sed temporum. interfectum esse L.
Catilinam et gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque
a me et mos maiorum et huius imperi severitas et res publica
postulabat. sed quam multos fuisse putatis qui quae ego deferrem non
crederent, quam multos qui propter stultitiam non putarent, quam multos
qui etiam defenderent, quam multos qui propter improbitatem faverent?
ac si illo sublato depelli a vobis omne periculum iudicarem, iam pridem
ego L. Catilinam non modo invidiae meae verum etiam vitae periculo
sustulissem. [4] sed cum viderem, ne vobis quidem omnibus etiam tum re
probata si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore ut eius socios
invidia oppressus persequi non possem, rem huc deduxi ut tum palam
pugnare possetis cum hostem aperte videretis. quem quidem ego hostem,
Quirites, quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc
intellegatis, quod etiam illud moleste fero quod ex urbe parum
comitatus exierit. Vtinam ille omnis secum suas copias eduxisset!
Tongilium mihi eduxit quem amare in praetexta coeperat, Publicium et
Minucium quorum aes alienum contractum in popina nullum rei publicae
motum adferre poterat: reliquit quos viros, quanto aere alieno, quam
valentis, quam nobilis!
III.
[5] Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis
legionibus et hoc
dilectu quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his
copiis quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno,
conlectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis
decoctoribus, ex eis qui vadimonia deserere quam illum exercitum
maluerunt; quibus ego non modo si aciem exercitus nostri, verum etiam
si edictum praetoris ostendero, concident. hos quos video volitare in
foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire, qui nitent
unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum suos milites eduxisset:
qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum esse nobis quam
hos qui exercitum deseruerunt pertimescendos. atque hoc etiam sunt
timendi magis quod quid cogitent me scire sentiunt neque tamen
permoventur. [6] video cui sit Apulia attributa, quis habeat Etruriam,
quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias
caedis atque incendiorum depoposcerit. omnia superioris noctis consilia
ad me perlata esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina
ipse pertimuit, profugit: hi quid exspectant? ne illi vehementer
errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram.
IV.
Quod exspectavi, iam sum adsecutus ut vos omnes
factam esse aperte
coniurationem contra rem publicam videretis; nisi vero si quis est qui
Catilinae similis cum Catilina sentire non putet. non est iam lenitati
locus; severitatem res ipsa flagitat. Vnum etiam nunc concedam: exeant,
proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere.
demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si accelerare volent, ad
vesperam consequentur. [7] O fortunatam rem publicam, si quidem hanc
sentinam urbis eiecerit! Vno me hercule Catilina exhausto levata mihi
et recreata res publica videtur. quid enim mali aut sceleris fingi aut
cogitari potest quod non ille conceperit? quis tota Italia veneficus,
quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis
testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos,
quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis
corruptus, quis perditus inveniri potest qui se cum Catilina non
familiarissime vixisse fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo
facta est, quod nefarium stuprum non per illum? [8] iam vero quae tanta
umquam in ullo iuventutis inlecebra fuit quanta in illo? qui alios ipse
amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis
fructum libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo verum
etiam adiuvando pollicebatur. nunc vero quam subito non solum ex urbe
verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum conlegerat!
nemo non modo Romae sed ne ullo quidem in angulo totius Italiae
oppressus aere alieno fuit quem non ad hoc incredibile sceleris foedus
asciverit.
V.
[9] Atque ut eius diversa studia in dissimili
ratione perspicere
possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui se
non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in scaena levior et nequior
qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret. atque idem tamen
stuprorum et scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti
et vigiliis perferendis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae
subsidia atque instrumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret.
[10] hunc vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint
desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam
fortunatum, o praeclaram laudem consulatus mei! non enim iam sunt
mediocres hominum libidines, non humanae et tolerandae audaciae; nihil
cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas. patrimonia sua
profuderunt, fortunas suas obligaverunt; res eos iam pridem, fides
nuper deficere coepit: eadem tamen illa quae erat in abundantia libido
permanet quod si in vino et alea comissationes solum et scorta
quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi:
hoc vero quis ferre possit, inertis homines fortissimis viris
insidiari, stultissimos prudentissimis, ebrios. sobriis, dormientis
vigilantibus? qui mihi accubantes in conviviis, complexi mulieres
impudicas, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis
obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum
atque urbis incendia. [11] quibus ego confido impendere fatum aliquod
et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut
instare iam plane aut certe appropinquare. quos si meus consulatus,
quoniam sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus sed
multa saecula propagarit rei publicae. nulla enim est natio quam
pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano facere possit. omnia
sunt externa unius virtute terra marique pacata: domesticum bellum
manet, intus insidiae sunt, intus inclusum periculum est, intus est
hostis. Cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. huic
ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum
perditorum; quae sanari poterunt quacumque ratione sanabo, quae
resecanda erunt non patiar ad perniciem civitatis manere. proinde aut
exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem mente permanent, ea
quae merentur exspectent.
VI.
[12] At etiam sunt qui dicant, Quirites, a me
eiectum esse
Catilinam. quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem qui
haec loquuntur. homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem
consulis ferre non potuit; simul atque ire in exsilium iussus est,
paruit. quin hesterno die, cum domi meae paene interfectus essem,
senatum in aedem Iovis Statoris convocavi, rem omnem ad patres
conscriptos detuli. quo cum Catilina venisset, quis eum senator
appellavit, quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem
ac non potius ut importunissimum hostem? quin etiam principes eius
ordinis partem illam subselliorum ad quam ille accesserat nudam atque
inanem reliquerunt. [13] hic ego vehemens ille consul qui verbo civis
in exsilium eicio quaesivi a Catilina in nocturno conventu ad M. Laecam
fuisset necne. Cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo
reticuisset, patefeci cetera: quid ea nocte egisset, ubi fuisset, quid
in proximam constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli
descripta edocui. Cum haesitaret, cum teneretur, quaesivi quid
dubitaret proficisci eo quo iam pridem pararet, cum arma, cum securis,
cum fascis, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam
cui ille etiam sacrarium domi suae fecerat scirem esse praemissam. [14]
in exsilium eiciebam quem iam ingressum esse in bellum videram? etenim,
credo, Manlius iste centurio qui in agro Faesulano castra posuit bellum
populo Romano suo nomine indixit, et illa castra nunc non Catilinam
ducem exspectant, et ille eiectus in exsilium se Massiliam, ut aiunt,
non in haec castra confert.
VII.
O condicionem miseram non modo administrandae
verum etiam
conservandae rei publicae! nunc si L. Catilina consiliis, laboribus,
periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit,
sententiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi
abiecerit, et ex hoc cursu sceleris ac belli iter ad fugam atque in
exsilium converterit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non
obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque
depulsus, sed indemnatus innocens in exsilium eiectus a consule vi et
minis esse dicetur: et erunt qui illum, si hoc fecerit, non improbum
sed miserum, me non diligentissimum consulem sed crudelissimum tyrannum
existimari velint! [15] est mihi tanti, Quirites, huius invidiae falsae
atque iniquae tempestatem subire, dum modo a vobis huius horribilis
belli ac nefarii periculum depellatur. dicatur sane eiectus esse a me,
dum modo eat in exsilium. sed mihi credite, non est iturus. numquam ego
ab dis immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae relevandae causa ut
L. Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis volitare audiatis,
sed triduo tamen audietis; multoque magis illud timeo ne mihi sit
invidiosum aliquando quod illum emiserim potius quam quod eiecerim. sed
cum sint homines qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant,
idem, si interfectus esset, quid dicerent? [16] quamquam isti qui
Catilinam Massiliam ire dictitant non tam hoc queruntur quam verentur.
nemo est istorum tam misericors qui illum non ad Manlium quam ad
Massiliensis ire malit. ille autem, si me hercule hoc quod agit numquam
antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exsulem
vivere. nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem
cogitationemque acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profectus est,
optemus potius ut eat in exsilium quam queramur.
VIII.
[17] Sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de
eo hoste qui iam
fatetur se esse hostem, et quem, quia, quod semper volui, murus
interest, non timeo: de his qui dissimulant, qui Romae remanent, qui
nobiscum sunt nihil dicimus? quos quidem ego, si ullo modo fieri
possit, non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei
publicae, neque id qua re fieri non possit, si iam me audire volent,
intellego. exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum
istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam consili atque
orationis meae, si quam potero, adferam. [18] Vnum genus est eorum qui
magno in aere alieno maiores etiam possessiones habent quarum amore
adducti dissolvi nullo modo possunt. Horum hominum species est
honestissima – sunt enim locupletes – voluntas vero et causa
impudentissima. tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu
rebus omnibus ornatus et copiosus sis, et dubites de possessione
detrahere, adquirere ad fidem? quid enim exspectas? bellum? quid ergo?
in vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras putes? an
tabulas novas? errant qui istas a Catilina exspectant: meo beneficio
tabulae novae proferuntur, verum auctionariae; neque enim isti qui
possessiones habent alia ratione ulla salvi esse possunt. quod si
maturius facere voluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum
usuris fructibus praediorum, et locupletioribus his et melioribus
civibus uteremur. sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod
aut deduci de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi
videntur vota facturi contra rem publicam quam arma laturi.
IX.
[19] Alterum genus est eorum qui, quamquam
premuntur aere alieno,
dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores quos quieta
re publica desperant perturbata se consequi posse arbitrantur. quibus
hoc praecipiendum videtur, unum scilicet et idem quod reliquis omnibus,
ut desperent id quod conantur se consequi posse: primum omnium me ipsum
vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in
bonis viris, magnam concordiam, maximam multitudinem, magnas praeterea
militum copias; deos denique immortalis huic invicto populo, clarissimo
imperio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesentis
auxilium esse laturos. quod si iam sint id quod summo furore cupiunt
adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente
conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut
etiam reges sperant futuros? non vident id se cupere quod, si adepti
sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit necesse? [20] Tertium
genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum; quo ex
genere iste est Manlius cui nunc Catilina succedit. hi sunt homines ex
eis coloniis quas Sulla constituit; quas ego universas civium esse
optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen ei sunt coloni qui
se insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque
iactarunt. hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis lectis,
familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes alienum
inciderunt ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab inferis
excitandus: qui etiam non nullos agrestis homines tenuis atque egentis
in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. quos ego utrosque in
eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo,
desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare. tantus enim
illorum temporum dolor inustus est civitati ut iam ista non modo
homines sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur.
X.
[21] Quartum genus est sane varium et mixtum et
turbulentum; qui iam
pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim male
gerendo negotio, partim etiam sumptibus in vetere aere alieno
vacillant, qui vadimoniis, iudiciis, proscriptione bonorum defetigati
permulti et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur.
hosce ego non tam milites acris quam infitiatores lentos esse arbitror.
qui homines primum, si stare non possunt, conruant, sed ita ut non modo
civitas sed ne vicini quidem proximi sentiant. nam illud non intellego
quam ob rem, si vivere honeste non possunt, perire turpiter velint, aut
cur minore dolore perituros se cum multis quam si soli pereant
arbitrentur. [22] Quintum genus est parricidarum, sicariorum, denique
omnium facinerosorum. quos ego a Catilina non revoco; nam neque ab eo
divelli possunt et pereant sane in latrocinio, quoniam sunt ita multi
ut eos carcer capere non possit. postremum autem genus est non solum
numero verum etiam genere ipso atque vita quod proprium Catilinae est,
de eius dilectu, immo vero de complexu eius ac sinu; quos pexo capillo,
nitidos, aut imberbis aut bene barbatos videtis, manicatis et talaribus
tunicis, velis amictos, non togis; quorum omnis industria vitae et
vigilandi labor in antelucanis cenis expromitur. [23] in his gregibus
omnes aleatores, omnes adulteri, omnes impuri impudicique versantur. hi
pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari neque saltare et
cantare sed etiam sicas vibrare et spargere venena didicerunt. qui nisi
exeunt, nisi pereunt, etiam si Catilina perierit, scitote hoc in re
publica seminarium Catilinarum futurum. verum tamen quid sibi isti
miseri volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi? quem
ad modum autem illis carere poterunt, his praesertim iam noctibus? quo
autem pacto illi Appenninum atque illas pruinas ac nivis perferent?
nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in
conviviis saltare didicerunt.
XI.
[24] O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc
sit habiturus
Catilina scortorum cohortem praetoriam! instruite nunc, Quirites,
contra has tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia vestrosque
exercitus. et primum gladiatori illi confecto et saucio consules
imperatoresque vestros opponite; deinde contra illam naufragorum
eiectam ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur educite.
iam vero urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae
tumulis silvestribus. neque ego ceteras copias, ornamenta, praesidia
vestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre debeo. [25]
sed si, omissis his rebus quibus nos suppeditamur, eget ille, senatu,
equitibus Romanis, urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia,
provinciis omnibus, exteris nationibus, si his rebus omissis causas
ipsas quae inter se confligunt contendere velimus, ex eo ipso quam
valde illi iaceant intellegere possumus. ex hac enim parte pudor
pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides,
illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc
furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc
libido; hinc denique aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia,
virtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate,
cum vitiis omnibus; postremo copia cum egestate, bona ratio cum
perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum
desperatione confligit. in eius modi certamine ac proelio nonne, si
hominum studia deficiant, di ipsi immortales cogant ab his
praeclarissimis virtutibus tot et tanta vitia superari?
XII.
[26] Quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad
modum iam antea
dixi, vestra tecta vigiliis custodiisque defendite; mihi ut urbi sine
vestro metu ac sine ullo tumultu satis esset praesidi consultum atque
provisum est. coloni omnes municipesque vestri certiores a me facti de
hac nocturna excursione Catilinae facile urbis suas finisque defendent;
gladiatores, quam sibi ille manum certissimam fore putavit, quamquam
animo meliore sunt quam pars patriciorum, potestate tamen nostra
continebuntur. Q. Metellus quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum
Picenumque praemisi aut opprimet hominem aut eius omnis motus
conatusque prohibebit. reliquis autem de rebus constituendis,
maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem vocari videtis.
[27] Nunc illos qui in urbe remanserunt atque adeo qui contra urbis
salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam
sunt hostes, tamen, quia nati sunt cives, monitos etiam atque etiam
volo. mea lenitas adhuc si cui solutior visa est, hoc exspectavit ut id
quod latebat erumperet. quod reliquum est, iam non possum oblivisci
meam hanc esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum his
vivendum aut pro his esse moriendum. nullus est portis custos, nullus
insidiator viae: si qui exire volunt, conivere possum; qui vero se in
urbe commoverit cuius ego non modo factum sed vel inceptum ullum
conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse
consules vigilantis, esse egregios magistratus, esse fortem senatum,
esse arma, esse carcerem quem vindicem nefariorum ac manifestorum
scelerum maiores nostri esse voluerunt.
XIII.
[28] Atque haec omnia sic agentur ut maximae res
minimo motu,
pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post
hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et
imperatore sedetur. quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo
modo fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe poenam sui
sceleris sufferat. sed si vis manifestae audaciae, si impendens patriae
periculum me necessario de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto
perficiam quod in tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur, ut
neque bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes salvi esse
possitis. [29] quae quidem ego neque mea prudentia neque humanis
consiliis fretus polliceor vobis, Quirites, sed multis et non dubiis
deorum immortalium significationibus, quibus ego ducibus in hanc spem
sententiamque sum ingressus; qui iam non procul, ut quondam solebant,
ab externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque
auxilio sua templa atque urbis tecta defendunt. quos vos, Quirites,
precari, venerari, implorare debetis ut, quam urbem pulcherrimam
florentissimam potentissimamque esse voluerunt, hanc omnibus hostium
copiis terra marique superatis a perditissimorum civium nefario scelere
defendant.