I.E.S. "PEDRO SOTO DE ROJAS", GRANADA

EVTROPIVS:
BREVIARIVM HISTORIAE ROMANAE
EVTROPII BREVIARIVM LIBER DECIMVS:
[1] His igitur abeuntibus
administratione rei publicae Constantius et Galerius Augusti creati
sunt divisusque inter eos ita Romanus orbis, ut Galliam, Italiam,
Africam Constantius, Illyricum, Asiam, Orientem Galerius obtineret,
sumptis duobus Caesaribus. Constantius tamen, contentus dignitate
Augusti Italiae atque Africae administrandae sollicitudinem recusavit,
vir egregius et praestantissimae civilitatis, divitiis provincialium ac
privatorum studens, fisci commoda non admodum adfectans, dicensque
melius publicas opes a privatis haberi quam intra unum claustrum
reservari, adeo autem cultus modici, ut festis diebus, si amicis
numerosioribus esset epulandum, privatorum ei argento ostiatim petito
triclinia sternerentur. Hic non modo amabilis, sed etiam venerabilis
Gallis fuit, praecipue quod Diocletiani suspectam prudentiam et
Maximiani sanguinariam temeritatem imperio eius evaserant. Obiit in
Britannia Eboraci principatus anno tertio decimo atque inter Divos
relatus est.
[2] Galerius vir et probe moratus et egregius re militari, cum Italiam
quoque sinente Constantio administrationi suae accessisse sentiret,
Caesares duos creavit, Maximinum, quem Orienti praefecit, et Severum,
cui Italiam dedit. Ipse in Illyrico moratus est. Verum Constantio
mortuo Constantinus, ex obscuriore matrimonio eius filius, in Britannia
creatus est imperator et in locum patris exoptatissimus moderator
accessit. Romae interea praetoriani excito tumultu Maxentium, Herculii
filium, qui haud procul ab urbe in villa publica morabatur, Augustum
nuncupaverunt. Quo nuntio Maximianus Herculius ad spem arrectus
resumendi fastigii, quod invitus amiserat, Romam advolavit e Lucania,
quam sedem privatus elegerat in agris amoenissimis consenescens,
Diocletianumque etiam per litteras adhortatus est, ut depositam
resumeret potestatem, quas ille irrisas habuit. Sed adversum motum
praetorianorum atque Maxentii Severus Caesar Romam missus a Galerio cum
exercitu venit obsidensque urbem militum suorum scelere desertus est.
Auctae Maxentii opes confirmatumque imperium. Severus fugiens Ravennae
interfectus est.
[3] Herculius tamen Maximianus post haec in contione exercituum filium
Maxentium nudare conatus seditionem et convicia militum tulit. Inde ad
Gallias profectus est dolo conposito, tamquam a filio esset expulsus,
ut Constantino genero iungeretur, moliens tamen Constantinum reperta
occasione interficere, qui in Galliis et militum et provincialium
ingenti iam favore regnabat caesis Francis atque Alamannis captisque
eorum regibus, quos etiam bestiis, cum magnificum spectaculum muneris
parasset, obiecit. Detectis igitur insidiis per Faustam filiam, quae
dolum viro enuntiaverat, profugit Herculius Massiliaeque oppressus (ex
ea enim navigare ad filium praeparabat) poenas dedit iustissimo exitu,
vir ad omnem acerbitatem saevitiamque proclivis, infidus, incommodus,
civilitatis penitus expers.
[4] Per hoc tempus a Galerio Licinius imperator est factus, Dacia
oriundus, notus ei antiqua consuetudine et in bello, quod adversus
Narseum gesserat, strenuis laboribus et officiis acceptus. Mors Galerii
confestim secuta. Ita res publica tum a novis quattuor imperatoribus
tenebatur, Constantino et Maxentio, filiis Augustorum, Licinio et
Maximino, novis hominibus. Quinto tamen Constantinus imperii sui anno
bellum adversum Maxentium civile commovit, copias eius multis proeliis
fudit, ipsum postremo Romae adversum nobiles omnibus exitiis saevientem
apud pontem Mulvium vicit Italiaque est potitus. Non multo deinceps in
Oriente quoque adversum Licinium Maximinus res novas molitus vicinum
exitium fortuita apud Tarsum morte praevenit.
[5] Constantinus tamen, vir ingens et omnia efficere nitens, quae animo
praeparasset, simul principatum totius orbis adfectans, Licinio bellum
intulit, quamquam necessitudo et adfinitas cum eo esset; nam soror
Constantia nupta Licinio erat. Ac primo eum in Pannonia secunda ingenti
apparatu bellum apud Cibalas instruentem repentinus oppressit omnique
Dardania, Moesia, Macedonia potitus numerosas provincias occupavit.
[6] Varia deinceps inter eos bella gesta et pax reconciliata ruptaque
est. Postremo Licinius navali et terrestri proelio victus apud
Nicomediam se dedidit et contra religionem sacramenti Thessalonicae
privatus occisus est. Eo tempore res Romana sub uno Augusto et tribus
Caesaribus, quod numquam alias, fuit, cum liberi Constantini Galliae,
Orienti Italiaeque praeessent. Verum insolentia rerum secundarum
aliquantum Constantinus ex illa favorabili animi docilitate mutavit.
Primum necessitudines persecutus egregium virum filium et sororis
filium, commodae indolis iuvenem, interfecit, mox uxorem, post
numerosos amicos.
[7] Vir primo imperii tempore optimis principibus, ultimo mediis
conparandus. Innumerae in eo animi corporisque virtutes claruerunt.
Militaris gloriae adpetentissimus, fortuna in bellis prospera fuit,
verum ita, ut non superaret industriam. Nam etiam Gothos post civile
bellum varie profligavit pace his ad postremum data, ingentemque apud
barbaras gentes memoriae gratiam conlocavit. Civilibus artibus et
studiis liberalibus deditus, adfectator iusti amoris, quem ab omnibus
sibi et liberalitate et docilitate quaesivit, sicut in nonnullos amicos
dubius, ita in reliquos egregius, nihil occasionum praetermittens, quo
opulentiores eos clarioresque praestaret.
[8] Multas leges rogavit, quasdam ex bono et aequo, plerasque
superfluas, nonnullas severas, primusque urbem nominis sui ad tantum
fastigium evehere molitus est, ut Romae aemulam faceret. Bellum
adversus Parthos moliens, qui iam Mesopotamiam fatigabant, uno et
tricesimo anno imperii, aetatis sexto et sexagesimo, Nicomediae in
villa publica obiit. Denuntiata mors eius est etiam per crinitam
stellam, quae inusitatae magnitudinis aliquamdiu fulsit; eam Graeci
cometen vocant. Atque inter Divos meruit referri.
[9] Is successores filios tres reliquit atque unum fratris filium.
Verum Dalmatius Caesar prosperrima indole neque patruo absimilis haud
multo post oppressus est factione militari et Constantio, patrueli suo,
sinente potius quam iubente. Constantinum porro bellum fratri
inferentem et apud Aquileiam inconsultius proelium adgressum Constantis
duces interemerunt. Ita res publica ad duos Augustos redacta.
Constantis imperium strenuum aliquamdiu et iustum fuit. Mox cum et
valetudine inprospera et amicis pravioribus uteretur, ad gravia vitia
conversus, cum intolerabilis provincialibus, militi iniucundus esset,
factione Magnentii occisus est. Obiit haud longe ab Hispaniis in
castro, cui Helenae nomen est, anno imperii septimo decimo, aetatis
tricesimo, rebus tamen plurimis strenue in militia gestis exercituique
per omne vitae tempus sine gravi crudelitate terribilis.
[10] Diversa Constantii fortuna fuit. A Persis enim multa et gravia
perpessus saepe captis oppidis, obsessis urbibus, caesis exercitibus,
nullumque ei contra Saporem prosperum proelium fuit, nisi quod apud
Singara haud dubiam victoriam ferocia militum amisit, qui pugnam
seditiose et stolide contra rationem belli die iam praecipiti
poposcerunt. Post Constantis necem Magnentio Italiam, Africam, Gallias
obtinente etiam Illyricum res novas habuit, Vetranione ad imperium
consensu militum electo. Quem grandaevum iam et cunctis amabilem
diuturnitate et felicitate militiae ad tuendum Illyricum principem
creaverunt, virum probum et morum veterum ac iucundae civilitatis, sed
omnium liberalium artium expertem adeo, ut ne elementa quidem prima
litterarum nisi grandaevus et iam imperator acceperit.
[11] Sed a Constantio, qui ad ultionem fraternae necis bellum civile
commoverat, abrogatum est Vetranioni imperium; novo inusitatoque more
consensu militum deponere insigne conpulsus. Romae quoque tumultus fuit
Nepotiano, Constantini sororis filio, per gladiatoriam manum imperium
vindicante, qui saevis exordiis dignum exitium nanctus est. Vicesimo
enim atque octavo die a Magnentianis ducibus oppressus poenas dedit.
Caput eius pilo per urbem circumlatum est, gravissimaeque
proscriptiones et nobilium caedes fuerunt.
[12] Non multo post Magnentius apud Mursam profligatus acie est ac
paene captus. Ingentes Romani imperii vires ea dimicatione consumptae
sunt, ad quaelibet bella externa idoneae, quae multum triumphorum
possent securitatisque conferre. Orienti mox a Constantio Caesar est
datus patrui filius Gallus, Magnentiusque diversis proeliis victus vim
vitae suae apud Lugdunum attulit imperii anno tertio, mense septimo,
frater quoque eius Decentius Senonibus, quem ad tuendas Gallias
Caesarem miserat.
[13] Per haec tempora etiam a Constantio multis incivilibus gestis
Gallus Caesar occisus est, vim natura ferus et ad tyrannidem pronior,
si suo iure imperare licuisset. Silvanus quoque in Gallia res novas
molitus ante diem tricesimum extinctus est, solusque imperio Romano eo
tempore Constantius princeps et Augustus fuit.
[14] Mox Iulianum Caesarem ad Gallias misit, patruelem suum, Galli
fratrem, tradita ei in matrimonium sorore, cum multa oppida barbari
expugnassent, alia obsiderent, ubique foeda vastitas esset Romanumque
imperium non dubia iam calamitate nutaret. A quo modicis copiis apud
Argentoratum, Galliae urbem, ingentes Alamannorum copiae extinctae
sunt, rex nobilissimus captus, Galliae restitutae. Multa postea per
eundem Iulianum egregia adversum barbaros gesta sunt summotique ultra
Rhenum Germani et finibus suis Romanum imperium restitutum.
[15] Neque multo post, cum Germaniciani exercitus a Galliarum praesidio
tollerentur, consensu militum Iulianus factus Augustus est,
interiectoque anno ad Illyricum obtinendum profectus Constantio
Parthicis proeliis occupato. Qui rebus cognitis ad bellum civile
conversus in itinere obiit inter Ciliciam Cappadociamque anno imperii
octavo et tricesimo, aetatis quinto et quadragesimo, meruitque inter
Divos referri, vir egregiae tranquillitatis, placidus, nimium amicis et
familiaribus credens, mox etiam uxoribus deditior, qui tamen primis
imperii annis ingenti se modestia egerit, familiarium etiam
locupletator neque inhonoros sinens, quorum laboriosa expertus fuisset
officia, ad severitatem tum propensior, si suspicio imperii moveretur,
mitis alias, et cuius in civilibus magis quam in externis bellis sit
laudanda fortuna.
[16] Hinc Iulianus rerum potitus est ingentique apparatu Parthis
intulit bellum, cui expeditioni ego quoque interfui. Aliquot oppida et
castella Persarum in deditionem accepit vel vi expugnavit Assyriamque
populatus castra apud Ctesiphontem stativa aliquamdiu habuit.
Remeansque victor, dum se inconsultius proeliis inserit, hostili manu
interfectus est VI Kal. Iul., imperii anno septimo, aetatis altero et
tricesimo, atque inter Divos relatus est, vir egregius et rem publicam
insigniter moderaturus, si per fata licuisset. Liberalibus disciplinis
adprime eruditus, Graecis doctior atque adeo, ut Latina eruditio
nequaquam cum Graeca scientia conveniret, facundia ingenti et prompta,
memoriae tenacissimae, in quibusdam philosopho propior. In amicos
liberalis, sed minus diligens quam tantum principem decuit. Fuerunt
enim nonnulli, qui vulnera gloriae eius inferrent. In provinciales
iustissimus et tributorum, quatenus fieri posset, repressor. Civilis in
cunctos, mediocrem habens aerarii curam, gloriae avidus ac per eam
animi plerumque inmodici, religionis Christianae nimius insectator,
perinde tamen, ut cruore abstineret, M. Antonino non absimilis, quem
etiam aemulari studebat.
[17] Post hunc Iovianus, qui tunc domesticus militabat, ad obtinendum
imperium consensu exercitus lectus est, commendatione patris militibus
quam sua notior. Qui iam turbatis rebus exercitu quoque inopia
laborante uno a Persis atque altero proelio victus pacem cum Sapore,
necessariam quidem, sed ignobilem, fecit, multatus finibus ac nonnulla
imperii Romani parte tradita. Quod ante eum annis mille centum et
duobus de viginti fere, ex quo Romanum imperium conditum erat, numquam
accidit. Quin etiam legiones nostrae ita et apud Caudium per Pontium
Telesinum et in Hispania apud Numantiam et in Numidia sub iugum missae
sunt, ut nihil tamen finium traderetur. Ea pacis conditio non penitus
reprehendenda foret, si foederis necessitatem tum cum integrum fuit
mutare voluisset, sicut a Romanis omnibus his bellis, quae commemoravi,
factum est. Nam et Samnitibus et Numantinis et Numidis confestim bella
inlata sunt neque pax rata fuit. Sed dum aemulum imperii veretur, intra
Orientem residens gloriae parum consuluit. Itaque iter ingressus atque
Illyricum petens in Galatiae finibus repentina morte obiit, vir alias
neque iners neque inprudens.
[18] Multi exanimatum opinantur nimia cruditate (inter cenandum enim
epulis indulserat), alii odore cubiculi, quod ex recenti tectorio
calcis grave quiescentibus erat, quidam nimietate prunarum, quas gravi
frigore adoleri multas iusserat. Decessit imperii mense septimo, tertio
decimo Kal. Mart., aetatis, ut qui plurimum vel minimum tradunt, tertio
et tricesimo anno, ac benignitate principum, qui ei successerunt, inter
Divos relatus est. Nam et civilitati propior et natura admodum
liberalis fuit. Is status erat Romanae rei Ioviano eodem et Varroniano
consulibus anno urbis conditae millesimo centesimo et octavo decimo.
Quia autem ad inclitos principes venerandosque perventum est, interim
operi modum dabimus. Nam reliqua stilo maiore dicenda sunt. Quae nunc
non tam praetermittimus, quam ad maiorem scribendi diligentiam
reservamus.