I.E.S. "PEDRO SOTO DE ROJAS", GRANADA

EVTROPIVS:
BREVIARIVM HISTORIAE ROMANAE
EVTROPII BREVIARIVM LIBER SECVNDVS:
[1]
Anno trecentesimo sexagesimo quinto
ab urbe condita, post captam
autem primo, dignitates mutatae sunt, et pro duobus consulibus facti
tribuni militares consulari potestate. Hinc iam coepit Romana res
crescere. Nam Camillus eo anno Volscorum civitatem, quae per
septuaginta annos bellum gesserat, vicit et Aequorum urbem et
Sutrinorum atque omnibus deletis earundem exercitibus occupavit et tres
simul triumphos egit.
[2]
T. etiam Quintius Cincinnatus
Praenestinos, qui usque ad urbis
Romae portas cum bello venerant, persecutus ad flumen Alliam vicit,
octo civitates, quae sub ipsis agebant, Romanis adiunxit, ipsum
Praeneste adgressus in deditionem accepit. Quae omnia ab eo gesta sunt
viginti diebus, triumphusque ipsi decretus.
[3]
Verum dignitas tribunorum militarium
non diu perseveravit. Nam post
aliquantum nullos placuit fieri et quadriennium in urbe ita fluxit, ut
potestates ibi maiores non essent. Praesumpserunt tamen tribuni
militares consulari potestate iterum dignitatem et triennio
perseveraverunt. Rursus consules facti.
[4] L. Genucio et Q. Servilio
consulibus mortuus est Camillus. Honor ei
post Romulum secundus delatus est.
[5] T. Quintius dictator adversus
Gallos, qui ad Italiam venerant,
missus est. Hi ab urbe quarto miliario trans Anienem fluvium
consederant. Ibi nobilissimus de senatoribus iuvenis L. Manlius
provocantem Gallum ad singulare certamen progressus occidit, et sublato
torque aureo colloque suo inposito in perpetuum Torquati et sibi et
posteris cognomen accepit. Galli fugati sunt, mox per C. Sulpicium
dictatorem etiam victi. Non multo post a C. Marcio Tusci victi sunt et
octo milia captivorum ex his in triumphum ducta.
[6] Census iterum habitus est. Et
cum Latini, qui a Romanis subacti
erant, milites praestare nollent, ex Romanis tantum tirones lecti sunt,
factaeque legiones decem, qui modus sexaginta vel amplius armatorum
milia efficiebat. Parvis adhuc Romanis rebus tanta tamen in re militari
virtus erat. Quae cum profectae essent adversum Gallos duce L. Furio,
quidam ex Gallis unum ex Romanis, qui esset optimus, provocavit. Tum se
M. Valerius tribunus militum obtulit, et cum processisset armatus,
corvus ei supra dextrum bracchium sedit. Mox commissa adversum Gallum
pugna idem corvus alis et unguibus Galli oculos verberavit, ne rectum
posset aspicere. Ita a tribuno Valerio interfectus. Corvus non solum
victoriam ei, sed etiam nomen dedit. Nam postea idem Corvinus est
dictus. Ac propter hoc meritum annorum trium et viginti consul est
factus.
[7] Latini, qui noluerant milites
dare, hoc quoque a Romanis exigere
coeperunt, ut unus consul ex eorum, alter ex Romanorum populo
crearetur. Quod cum esset negatum, bellum contra eos susceptum est et
ingenti pugna superati sunt; ac de his perdomitis triumphatum est.
Statuae consulibus ob meritum victoriae in Rostris positae sunt. Eo
anno etiam Alexandria ab Alexandro Macedone condita est.
[8] Iam Romani potentes esse
coeperunt. Bellum enim in centesimo et
tricesimo fere miliario ab urbe apud Samnitas gerebatur, qui medii sunt
inter Picenum, Campaniam et Apuliam. L. Papirius Cursor cum honore
dictatoris ad id bellum profectus est. Qui cum Romam rediret, Q. Fabio
Maximo, magistro equitum, quem apud exercitum reliquit, praecepit, ne
se absente pugnaret. Ille occasione reperta felicissime dimicavit et
Samnitas delevit. Ob quam rem a dictatore capitis damnatus, quod se
vetante pugnasset, ingenti favore militum et populi liberatus est tanta
Papirio seditione commota, ut paene ipse interficeretur.
[9] Postea Samnites Romanos T.
Veturio et Sp. Postumio consulibus
ingenti dedecore vicerunt et sub iugum miserunt. Pax tamen a senatu et
populo soluta est, quae cum ipsis propter necessitatem facta fuerat.
Postea Samnites victi sunt a L. Papirio consule, septem milia eorum sub
iugum missa. Papirius primus de Samnitibus triumphavit. Eo tempore Ap.
Claudius censor aquam Claudiam induxit et viam Appiam stravit. Samnites
reparato bello Q. Fabium Maximum vicerunt tribus milibus hominum
occisis. Postea, cum pater ei Fabius Maximus legatus datus fuisset, et
Samnitas vicit et plurima ipsorum oppida cepit. Deinde P. Cornelius
Rufinus M. Curius Dentatus, ambo consules, contra Samnitas missi
ingentibus proeliis eos confecere. Tum bellum cum Samnitibus per annos
quadraginta novem actum sustulerunt. Neque ullus hostis fuit intra
Italiam, qui Romanam virtutem magis fatigaverit.
[10] Interiectis aliquot annis
iterum se Gallorum copiae contra Romanos
Tuscis Samnitibusque iunxerunt, sed cum Romam tenderent, a Cn. Cornelio
Dolabella consule deletae sunt.
[11] Eodem tempore Tarentinis, qui
iam in ultima Italia sunt, bellum
indictum est, quia legatis Romanorum iniuriam fecissent. Hi Pyrrum,
Epiri regem, contra Romanos in auxilium poposcerunt, qui ex genere
Achillis originem trahebat. Is mox ad Italiam venit, tumque primum
Romani cum transmarino hoste dimicaverunt. Missus est contra eum consul
P. Valerius Laevinus, qui cum exploratores Pyrri cepisset, iussit eos
per castra duci, ostendi omnem exercitum tumque dimitti, ut
renuntiarent Pyrro quaecumque a Romanis agerentur. Commissa mox pugna,
cum iam Pyrrus fugeret, elephantorum auxilio vicit, quos incognitos
Romani expaverunt. Sed nox proelio finem dedit; Laevinus tamen per
noctem fugit, Pyrrus Romanos mille octingentos cepit et eos summo
honore tractavit, occisos sepelivit. Quos cum adverso vulnere et truci
vultu etiam mortuos iacere vidisset, tulisse ad caelum manus dicitur
cum hac voce: se totius orbis dominum esse potuisse, si tales sibi
milites contigissent.
[12] Postea Pyrrus, coniunctis sibi
Samnitibus, Lucanis, Brittiis,
Romam perrexit, omnia ferro ignique vastavit, Campaniam populatus est
atque ad Praeneste venit, miliario ab urbe octavo decimo. Mox terrore
exercitus, qui eum cum consule sequebatur, in Campaniam se recepit.
Legati ad Pyrrum de redimendis captivis missi ab eo honorifice suscepti
sunt. Captivos sine pretio Romam misit. Unum ex legatis Romanorum,
Fabricium, sic admiratus, cum eum pauperem esse cognovisset, ut quarta
parte regni promissa sollicitare voluerit, ut ad se transiret,
contemptusque est a Fabricio. Quare cum Pyrrus Romanorum ingenti
admiratione teneretur, legatum misit, qui pacem aequis condicionibus
peteret, praecipuum virum, Cineam nomine, ita ut Pyrrus partem Italiae,
quam iam armis occupaverat, obtineret.
[13] Pax displicuit remandatumque
Pyrro est a senatu eum cum Romanis,
nisi ex Italia recessisset, pacem habere non posse. Tum Romani
iusserunt captivos omnes, quos Pyrrus reddiderat, infames haberi, quod
armati capi potuissent, nec ante eos ad veterem statum reverti, quam si
binorum hostium occisorum spolia retulissent. Ita legatus Pyrri
reversus est. A quo cum quaereret Pyrrus, qualem Romam comperisset,
Cineas dixit regum se patriam vidisse; scilicet tales illic fere omnes
esse, qualis unus Pyrrus apud Epirum et reliquam Graeciam putaretur.
Missi sunt contra Pyrrum duces P. Sulpicius et Decius Mus consules.
Certamine commisso Pyrrus vulneratus est, elephanti interfecti, viginti
milia caesa hostium, et ex Romanis tantum quinque milia; Pyrrus
Tarentum fugatus.
[14] Interiecto anno contra Pyrrum
Fabricius est missus, qui prius
inter legatos sollicitari non potuerat, quarta regni parte promissa.
Tum, cum vicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrri nocte ad eum
venit, promittens veneno se Pyrrum occisurum, si sibi aliquid
polliceretur. Quem Fabricius vinctum reduci iussit ad dominum Pyrroque
dici quae contra caput eius medicus spopondisset. Tum rex admiratus eum
dixisse fertur: "Ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate quam
sol a cursu suo averti potest. " Tum rex ad Siciliam profectus est.
Fabricius victis Lucanis et Samnitibus triumphavit. Consules deinde M.
Curius Dentatus et Cornelius Lentulus adversum Pyrrum missi sunt.
Curius contra eum pugnavit, exercitum eius cecidit, ipsum Tarentum
fugavit, castra cepit. Ea die caesa hostium viginti tria milia. Curius
in consulatu triumphavit. Primus Romam elephantos quattuor duxit.
Pyrrus etiam a Tarento mox recessit et apud Argos, Graeciae civitatem,
occisus est.
[15] C. Fabio Licinio C. Claudio
Canina consulibus anno urbis conditae
quadringentesimo sexagesimo primo legati Alexandrini a Ptolomaeo missi
Romam venere et a Romanis amicitiam, quam petierant, obtinuerunt.
[16] Q. Ogulnio C. Fabio Pictore
consulibus Picentes bellum commovere
et ab insequentibus consulibus P. Sempronio Ap. Claudio victi sunt; et
de his triumphatum est. Conditae a Romanis civitates Ariminum in Gallia
et Beneventum in Samnio.
[17] M. Atilio Regulo L. Iulio
Libone consulibus Sallentinis in Apulia
bellum indictum est, captique sunt cum civitate simul Brundisini, et de
his triumphatum est.
[18] Anno quadringentesimo
septuagesimo septimo, cum iam clarum urbis
Romae nomen esset, arma tamen extra Italiam mota non fuerant. Ut igitur
cognosceretur, quae copiae Romanorum essent, census est habitus. Tum
inventa sunt civium capita ducenta nonaginta duo milia trecenta
triginta quattuor, quamquam a condita urbe numquam bella cessassent. Et
contra Afros bellum susceptum est primum Ap. Claudio Q. Fulvio
consulibus. In Sicilia contra eos pugnatum est et Ap. Claudius de Afris
et rege Siciliae Hierone triumphavit.
[19] Insequenti anno Valerio Marco
et Otacilio Crasso consulibus in
Sicilia a Romanis res magnae gestae sunt. Tauromenitani, Catinenses et
praeterea quinquaginta civitates in fidem acceptae. Tertio anno in
Sicilia contra Hieronem, regem Siculorum, bellum paratum est. Is cum
omni nobilitate Syracusanorum pacem a Romanis impetravit deditque
argenti ducenta talenta. Afri in Sicilia victi sunt et de his secundo
Romae triumphatum est.
[20] Quinto anno Punici belli, quod
contra Afros gerebatur, primum
Romani C. Duillio et Cn. Cornelio Asina consulibus in mari dimicaverunt
paratis navibus rostratis, quas Liburnas vocant. Consul Cornelius
fraude deceptus est. Duillius commisso proelio Carthaginiensium ducem
vicit, triginta et unam naves cepit, quattuordecim mersit, septem milia
hostium cepit, tria milia occidit. Neque ulla victoria Romanis gratior
fuit, quod invicti terra iam etiam mari plurimum possent. C. Aquilio
Floro L. Scipione consulibus Scipio Corsicam et Sardiniam vastavit,
multa milia inde captivorum adduxit, triumphum egit.
[21] L. Manlio Vulsone M. Atilio
Regulo consulibus bellum in Africam
translatum est. Contra Hamilcarem, Carthaginiensium ducem, in mari
pugnatum victusque est. Nam perditis sexaginta quattuor navibus retro
se recepit. Romani viginti duas amiserunt. Sed cum in Africam
transissent, primam Clypeam, Africae civitatem, in deditionem
acceperunt. Consules usque ad Carthaginem processerunt multisque
castellis vastatis Manlius victor Romam rediit et viginti septem milia
captivorum reduxit, Atilius Regulus in Africa remansit. Is contra Afros
aciem instruxit. Contra tres Carthaginiensium duces dimicans victor
fuit, decem et octo milia hostium cecidit, quinque milia cum decem et
octo elephantis cepit, septuaginta quattuor civitates in fidem accepit.
Tum victi Carthaginienses pacem a Romanis petiverunt. Quam cum Regulus
nollet nisi durissimis condicionibus dare, Afri auxilium a
Lacedaemoniis petiverunt. Et duce Xanthippo, qui a Lacedaemoniis missus
fuerat, Romanorum dux Regulus victus est ultima pernicie. Nam duo milia
tantum ex omni Romano exercitu refugerunt, quingenti cum imperatore
Regulo capti sunt, triginta milia occisa, Regulus ipse in catenas
coniectus.
[22] M. Aemilio Paulo Ser. Fulvio
Nobiliore consulibus ambo Romani
consules ad Africam profecti sunt cum trecentarum navium classe. Primum
Afros navali certamine superant. Aemilius consul centum et quattuor
naves hostium demersit, triginta cum pugnatoribus cepit, quindecim
milia hostium aut occidit aut cepit, militem suum ingenti praeda
ditavit. Et subacta Africa tunc fuisset, nisi quod tanta fames erat, ut
diutius exercitus expectare non posset. Consules cum victrici classe
redeuntes circa Siciliam naufragium passi sunt. Et tanta tempestas
fuit, ut ex quadringentis sexaginta quattuor navibus tantum octoginta
servari potuerint; neque ullo tempore tanta maritima tempestas audita
est. Romani tamen statim ducentas naves reparaverunt, neque in aliquo
animus his infractus fuit.
[23] Cn. Servilius Caepio C.
Sempronius Blaesus consules cum ducentis
sexaginta navibus ad Africam profecti sunt. Aliquot civitates ceperunt.
Praedam ingentem reducentes naufragium passi sunt. Itaque cum continuae
calamitates Romanis displicerent, decrevit senatus, ut a maritimis
proeliis recederetur et tantum sexaginta naves ad praesidium Italiae
salvae essent.
[24] L. Caecilio Metello C. Furio
Placido consulibus Metellus in
Sicilia Afrorum ducem cum centum triginta elephantis et magnis copiis
venientem superavit, viginti milia hostium cecidit, sex et viginti
elephantos cepit, reliquos errantes per Numidas, quos in auxilium
habebat, collegit et Romam deduxit ingenti pompa, cum CXXX elephantorum
numerus omnia itinera compleret. Post haec mala Carthaginienses Regulum
ducem, quem ceperant, petiverunt, ut Romam proficisceretur et pacem a
Romanis obtineret ac permutationem captivorum faceret.
[25] Ille Romam cum venisset,
inductus in senatum nihil quasi Romanus
egit, dixitque se ex illa die, qua in potestatem Afrorum venisset,
Romanum esse desisse. Itaque et uxorem a complexu removit et senatui
suasit, ne pax cum Poenis fieret; illos enim fractos tot casibus spem
nullam habere; se tanti non esse, ut tot milia captivorum propter unum
se et senem et paucos, qui ex Romanis capti fuerant, redderentur.
Itaque obtinuit. Nam Afros pacem petentes nullus admisit. Ipse
Carthaginem rediit, offerentibusque Romanis, ut eum Romae tenerent,
negavit se in ea urbe mansurum, in qua, postquam Afris servierat,
dignitatem honesti civis habere non posset. Regressus igitur ad Africam
omnibus suppliciis extinctus est.
[26] P. Claudio Pulchro L. Iunio
consulibus Claudius contra auspicia
pugnavit et a Carthaginiensibus victus est. Nam ex ducentis et viginti
navibus cum triginta fugit, nonaginta cum pugnatoribus captae sunt,
demersae ceterae. Alius quoque consul naufragio classem amisit,
exercitum tamen salvum habuit, quia vicina litora erant.
[27] C. Lutatio Catulo A. Postumio
Albino consulibus, anno belli Punici
vicesimo et tertio Catulo bellum contra Afros commissum est. Profectus
est cum trecentis navibus in Siciliam; Afri contra ipsum quadringentas
paraverunt. Numquam in mari tantis copiis pugnatum est. Lutatius
Catulus navem aeger ascendit; vulneratus enim in pugna superiore
fuerat. Contra Lilybaeum, civitatem Siciliae, pugnatum est ingenti
virtute Romanorum. Nam LXIII Carthaginiensium naves captae sunt, CXXV
demersae, XXXII milia hostium capta, XIII milia occisa, infinitum auri,
argenti, praedae in potestatem Romanorum redactum. Ex classe Romana XII
naves demersae. Pugnatum est VI Idus Martias. Statim pacem
Carthaginienses petiverunt tributaque est his pax. Captivi Romanorum,
qui tenebantur a Carthaginiensibus, redditi sunt. Etiam Carthaginienses
petiverunt, ut redimi eos captivos liceret, quos ex Afris Romani
tenebant. Senatus iussit sine pretio eos dari, qui in publica custodia
essent; qui autem a privatis tenerentur, ut pretio dominis reddito
Carthaginem redirent atque id pretium ex fisco magis quam a
Carthaginiensibus solveretur.
[28] Q. Lutatius A. Manlius
consules creati bellum Faliscis intulerunt,
quae civitas Italiae opulenta quondam fuit. Quod ambo consules intra
sex dies, quam venerant, transegerunt XV milibus hostium caesis,
ceteris pace concessa, agro tamen ex medietate sublato.