I.E.S. "PEDRO SOTO DE ROJAS", GRANADA

EVTROPIVS:
BREVIARIVM HISTORIAE ROMANAE
EVTROPII BREVIARIVM LIBER TERTIVS:
[1] Finito igitur Punico bello,
quod per XXIII annos tractum est,
Romani iam clarissima gloria noti legatos ad Ptolomaeum, Aegypti regem,
miserunt auxilia promittentes, quia rex Syriae Antiochus bellum ei
intulerat. Ille gratias Romanis egit, auxilia a Romanis non accepit.
Iam enim fuerat pugna transacta. Eodem tempore potentissimus rex
Siciliae Hiero Romam venit ad ludos spectandos et ducenta milia
modiorum tritici populo donum exhibuit
[2] L. Cornelio Lentulo Fulvio
Flacco consulibus, quibus Hiero Romam
venerat, etiam contra Ligures intra Italiam bellum gestum est et de his
triumphatum. Carthaginienses tamen bellum reparare temptabant,
Sardinienses, qui ex condicione pacis Romanis parere debebant, ad
rebellandum impellentes. Venit tamen Romam legatio Carthaginiensium et
pacem impetravit.
[3] T. Manlio Torquato C. Atilio
Bulco consulibus de Sardis triumphatum
est, et pace omnibus locis facta Romani nullum bellum habuerunt, quod
his post Romam conditam semel tantum Numa Pompilio regnante contigerat.
[4] L. Postumius Albinus Cn.
Fulvius Centumalus consules bellum contra
Illyrios gesserunt et multis civitatibus captis etiam reges in
deditionem acceperunt. Ac tum primum ex Illyriis triumphatum est.
[5] L. Aemilio consule ingentes
Gallorum copiae Alpes transierunt. Sed
pro Romanis tota Italia consensit, traditumque est a Fabio historico,
qui ei bello interfuit, DCCC milia hominum parata ad id bellum
fuisse.Sed res per consulem tantum prospere gesta est.XL milia hostium
interfecta sunt et triumphus Aemilio decretus.
[6] Aliquot deinde annis post
contra Gallos intra Italiam pugnatum est,
finitumque bellum M. Claudio Marcello et Cn. Cornelio Scipione
consulibus. Tum Marcellus cum parva manu equitum dimicavit et regem
Gallorum, Viridomarum nomine, manu sua occidit. Postea cum collega
ingentes copias Gallorum peremit, Mediolanum expugnavit, grandem
praedam Romam pertulit. Ac triumphans Marcellus spolia Galli stipiti
inposita umeris suis vexit.
[7]
M. Minucio Rufo P. Cornelio consulibus Histris bellum inlatum est,
quia latrocinati navibus Romanorum fuerant, quae frumenta exhibebant,
perdomitique sunt omnes. Eodem anno bellum Punicum secundum Romanis
inlatum est per Hannibalem, Carthaginiensium ducem, qui Saguntum,
Hispaniae civitatem Romanis amicam, obpugnare adgressus est, annum
agens vicesimum aetatis, copiis congregatis CL milium. Huic Romani per
legatos denuntiaverunt, ut bello abstineret. Is legatos admittere
noluit. Romani etiam Carthaginem miserunt, ut mandaretur Hannibali, ne
bellum contra socios populi Romani gereret. Dura responsa a
Carthaginiensibus data sunt. Saguntini interea fame victi sunt,
captique ab Hannibale ultimis poenis adficiuntur.
[8] Tum P. Cornelius Scipio cum
exercitu in Hispaniam profectus est,
Ti. Sempronius in Siciliam, bellum Carthaginiensibus indictum est.
Hannibal relicto in Hispania fratre Hasdrubale Pyrenaeum transiit.
Alpes, adhuc ea parte invias, sibi patefecit. Traditur ad Italiam LXXX
milia peditum, X milia equitum, septem et XXX elephantos adduxisse.
Interea multi Ligures et Galli Hannibali se coniunxerunt. Sempronius
Gracchus cognito ad Italiam Hannibalis adventu ex Sicilia exercitum
Ariminum traiecit.
[9] P. Cornelius Scipio Hannibali
primus occurrit. Commisso proelio,
fugatis suis ipse vulneratus in castra rediit. Sempronius Gracchus et
ipse confligit apud Trebiam amnem. Is quoque vincitur. Hannibali multi
se in Italia dediderunt. Inde ad Tusciam veniens Hannibal Flaminio
consuli occurrit. Ipsum Flaminium interemit; Romanorum XXV milia caesa
sunt, ceteri diffugerunt. Missus adversus Hannibalem postea a Romanis
Q. Fabius Maximus. Is eum differendo pugnam ab impetu fregit, mox
inventa occasione vicit.
[10] Quingentesimo et quadragesimo
anno a condita urbe L. Aemilius
Paulus P. Terentius Varro contra Hannibalem mittuntur Fabioque
succedunt, qui abiens ambo consules monuit, ut Hannibalem, callidum et
inpatientem ducem, non aliter vincerent, quam proelium differendo.
Verum cum inpatientia Varronis consulis contradicente altero consule
[id est Aemilio Paulo] apud vicum, qui Cannae appellatur in Apulia,
pugnatum esset, ambo consules ab Hannibale vincuntur. In ea pugna tria
milia Afrorum pereunt; magna pars de exercitu Hannibalis sauciatur.
Nullo tamen proelio Punico bello Romani gravius accepti sunt. Periit
enim in eo consul Aemilius Paulus, consulares aut praetorii XX,
senatores capti aut occisi XXX, nobiles viri CCC, militum XL milia,
equitum III milia et quingenti. In quibus malis nemo tamen Romanorum
pacis mentionem habere dignatus est. Servi, quod numquam ante,
manumissi et milites facti sunt.
[11] Post eam pugnam multae Italiae
civitates, quae Romanis paruerant,
se ad Hannibalem transtulerunt. Hannibal Romanis obtulit, ut captivos
redimerent, responsumque est a senatu eos cives non esse necessarios,
qui cum armati essent, capi potuissent. Ille omnes postea variis
suppliciis interfecit et tres modios anulorum aureorum Carthaginem
misit, quos ex manibus equitum Romanorum, senatorum et militum
detraxerat. Interea in Hispania, ubi frater Hannibalis Hasdrubal
remanserat cum magno exercitu, ut eam totam Afris subigeret, a duobus
Scipionibus, Romanis ducibus, vincitur. Perdit in pugna XXXV milia
hominum; ex his capiuntur X milia, occiduntur XXV milia. Mittuntur ei a
Carthaginiensibus ad reparandas vires XII milia peditum, IV milia
equitum, XX elephanti.
[12] Anno quarto postquam ad
Italiam Hannibal venit, M. Claudius
Marcellus consul apud Nolam, civitatem Campaniae, contra Hannibalem
bene pugnavit. Hannibal multas civitates Romanorum per Apuliam,
Calabriam, Brittios occupavit. Quo tempore etiam rex Macedoniae
Philippus ad eum legatos misit, promittens auxilia contra Romanos sub
hac condicione, ut deletis Romanis ipse quoque contra Graecos ab
Hannibale auxilia acciperet. Captis igitur legatis Philippi et re
cognita Romani in Macedoniam M. Valerium Laevinum ire iusserunt, in
Sardiniam T. Manlium Torquatum proconsulem. Nam etiam ea sollicitata ab
Hannibale, Romanos deseruerat.
[13] Ita uno tempore quattuor locis
pugnabatur: in Italia contra
Hannibalem, in Hispaniis contra fratrem eius Hasdrubalem, in Macedonia
contra Philippum, in Sardinia contra Sardos et alterum Hasdrubalem
Carthaginiensem. Is a T. Manlio proconsule, qui ad Sardiniam missus
fuerat, vivus est captus, occisa cum eo duodecim milia, capti mille
quingenti, et a Romanis Sardinia subacta. Manlius victor captivos et
Hasdrubalem Romam reportavit. Interea etiam Philippus a Laevino in
Macedonia vincitur et in Hispania ab Scipionibus Hasdrubal et Mago,
tertius frater Hannibalis.
[14] Decimo anno postquam Hannibal
in Italiam venerat, P. Sulpicio Cn.
Fulvio consulibus, Hannibal usque ad quartum miliarium urbis accessit,
equites eius usque ad portam. Mox consulum cum exercitu venientium metu
Hannibal ad Campaniam se recepit. In Hispania a fratre eius Hasdrubale
ambo Scipiones, qui per multos annos victores fuerant, interficiuntur,
exercitus tamen integer mansit; casu enim magis erant quam virtute
decepti. Quo tempore etiam a consule Marcello Siciliae magna pars capta
est, quam tenere Afri coeperant, et nobilissima urbs Syracusana; praeda
ingens Romam perlata est. Laevinus in Macedonia cum Philippo et multis
Graeciae populis et rege Asiae Attalo amicitiam fecit, et ad Siciliam
profectus Hannonem quendam, Afrorum ducem, apud Agrigentum civitatem
cum ipso oppido cepit eumque Romam cum captivis nobilibus misit. XL
civitates in deditionem accepit, XXVI expugnavit. Ita omnis Sicilia
recepta et Macedonia fracta; ingenti gloria Romam regressus est.
Hannibal in Italia Cn. Fulvium consulem subito adgressus cum octo
milibus hominum interfecit.
[15] Interea ad Hispanias, ubi
occisis duobus Scipionibus nullus
Romanus dux erat, P. Cornelius Scipio mittitur, filius P. Scipionis,
qui ibidem bellum gesserat, annos natus quattuor et viginti, vir
Romanorum omnium et sua aetate et posteriore tempore fere primus. Is
Carthaginem Hispaniae capit, in qua omne aurum, argentum et belli
apparatum Afri habebant, nobilissimos quoque obsides, quos ab Hispanis
acceperant. Magonem etiam, fratrem Hannibalis, ibidem capit, quem Romam
cum aliis mittit. Romae ingens laetitia post hunc nuntium fuit. Scipio
Hispanorumn obsides parentibus reddidit; quare omnes fere Hispaniae uno
animo ad eum transierunt. Post quae Hasdrubalem, Hannibalis fratrem,
victum fugat et praedam maximam capit.
[16] Interea in Italia consul Q.
Fabius Maximus Tarentum recepit, in
qua ingentes copiae Hannibalis erant. Ibi etiam ducem Hannibalis
Carthalonem occidit, XXV milia hominum captivorum vendidit, praedam
militibus dispertivit, pecuniam hominum venditorum ad fiscum retulit.
Tum multae civitates Romanorum, quae ad Hannibalem transierant prius,
rursus se Fabio Maximo dediderunt. Insequenti anno Scipio in Hispania
egregias res egit et per se et per fratrem suum L. Scipionem; LXX
civitates receperunt. In Italia tamen male pugnatum est. Nam Claudius
Marcellus consul ab Hannibale occisus est.
[17] Tertio anno postquam Scipio ad
Hispanias profectus fuerat, rursus
res inclitas gerit. Regem Hispaniarum magno proelio victum in amicitiam
accepit et primus omnium a victo obsides non poposcit.
[18] Desperans Hannibal Hispanias
contra Scipionem diutius posse
retinere, fratrem suum Hasdrubalem ad Italiam cum omnibus copiis
evocavit. Is veniens eodem itinere, quo etiam Hannibal venerat, a
consulibus Ap. Claudio Nerone et M. Livio Salinatore apud Senam, Piceni
civitatem, in insidias conpositas incidit. Strenue tamen pugnans
occisus est; ingentes eius copiae captae aut interfectae sunt, magnum
pondus auri atque argenti Romam relatum est. Post haec Hannibal
diffidere iam de belli coepit eventu. Romanis ingens animus accessit;
itaque et ipsi evocaverunt ex Hispania P. Cornelium Scipionem. Is Romam
cum ingenti gloria venit.
[19] Q. Caecilio L. Valerio
consulibus omnes civitates, quae in
Brittiis ab Hannibale tenebantur, Romanis se tradiderunt.
[20] Anno quarto decimo posteaquam
in Italiam Hannibal venerat, Scipio,
qui multa bene in Hispania egerat, consul est factus et in Africam
missus. Cui viro divinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut
putaretur etiam cum numinibus habere sermonem. Is in Africa contra
Hannonem, ducem Afrorum, pugnat; exercitum eius interficit. Secundo
proelio castra capit cum quattuor milibus et quingentis militibus, XI
milibus occisis. Syphacem, Numidiae regem, qui se Afris coniunxerat,
capit et castra eius invadit. Syphax cum nobilissimis Numidis et
infinitis spoliis Romam a Scipione mittitur. Qua re audita omnis fere
Italia Hannibalem deserit. Ipse a Carthaginiensibus redire in Africam
iubetur, quam Scipio vastabat.
[21] Ita anno septimo decimo ab
Hannibale Italia liberata est. Legati
Carthaginiensium pacem a Scipione petiverunt; ab eo ad senatum Romam
missi sunt. Quadraginta et quinque diebus his indutiae datae sunt,
quousque ire Romam et regredi possent; et triginta milia pondo argenti
ab his accepta sunt. Senatus ex arbitrio Scipionis pacem iussit cum
Carthaginiensibus fieri. Scipio his condicionibus dedit: ne amplius
quam triginta naves haberent, ut quingenta milia pondo argenti darent,
captivos et perfugas redderent.
[22] Interim Hannibale veniente ad
Africam pax turbata est, multa
hostilia ab Afris facta sunt. Legati tamen eorum ex urbe venientes a
Romanis capti sunt, sed iubente Scipione dimissi. Hannibal quoque
frequentibus proeliis victus a Scipione petit etiam ipse pacem. Cum
ventum esset ad colloquium, isdem condicionibus data est, quibus prius,
additis quingentis milibus pondo argenti centum milibus librarum
propter novam perfidiam. Carthaginiensibus condiciones displicuerunt
iusseruntque Hannibalem pugnare. Infertur a Scipione et Masinissa, alio
rege Numidarum, qui amicitiam cum Scipione fecerat, Carthagini bellum.
Hannibal tres exploratores ad Scipionis castra misit, quos captos
Scipio circumduci per castra iussit ostendique his totum exercitum, mox
etiam prandium dari dimittique, ut renuntiarent Hannibali quae apud
Romanos vidissent.
[23] Interea proelium ab utroque
duce instructum est, quale vix ulla
memoria fuit, cum peritissimi viri copias suas ad bellum educerent.
Scipio victor recedit paene ipso Hannibale capto, qui primum cum multis
equitibus, deinde cum viginti, postremo cum quattuor evasit. Inventa in
castris Hannibalis argenti pondo viginti milia, auri octoginta, cetera
supellectilis copiosa. Post id certamen pax cum Carthaginiensibus facta
est. Scipio Romam rediit, ingenti gloria triumphavit atque Africanus ex
eo appellari coeptus est. Finem accepit secundum Punicum bellum post
annum nonum decimum, quam coeperat.