I.E.S."PEDRO SOTO DE ROJAS", GRANADA

EVTROPIVS:
BREVIARIVM HISTORIAE ROMANAE
EVTROPII BREVIARIVM LIBER QVINTVS:
[1]
Dum bellum in Numidia contra
Iugurtham geritur, Romani consules M. Manlius et Q. Caepio a Cimbris et
Teutonis et Tugurinis et Ambronibus, quae erant Germanorum et Gallorum
gentes, victi sunt iuxta flumen Rhodanum et ingenti internicione; etiam
castra sua et magnam partem exercitus perdiderunt. Timor Romae grandis
fuit, quantus vix Hannibalis tempore Punicis bellis, ne iterum Galli
Romam venirent. Ergo Marius post victoriam Iugurthinam secundo consul
est factus bellumque ei contra Cimbros et Teutones decretum est. Tertio
quoque ei et quarto delatus est consulatus, quia bellum Cimbricum
protrahebatur. Sed in quarto consulatu collegam habuit Q. Lutatium
Catulum. Cum Cimbris itaque conflixit et duobus proeliis CC milia
hostium cecidit, LXXX milia cepit et ducem eorum Teutobodum, propter
quod meritum absens quinto consul est factus.
[2] Interea Cimbri et Teutones,
quorum copia adhuc infinita erat, ad
Italiam transierunt. Iterum a C. Mario et Q. Catulo contra eos
dimicatum est, sed a Catuli parte felicius. Nam proelio, quod simul
ambo gesserunt, CXL milia aut in pugna aut in fuga caesa sunt, LX milia
capta. Romani milites ex utroque exercitu trecenti perierunt. Tria et
triginta Cimbris signa sublata sunt; ex his exercitus Marii duo
reportavit, Catuli exercitus XXXI. Is belli finis fuit; triumphus
utrique decretus est.
[3] Sex. Iulio Caesare et L. Marcio
Philippo consulibus, sexcentesimo
quinquagesimo nono anno ab urbe condita, cum prope alia omnia bella
cessarent, in Italia gravissimum bellum Picentes, Marsi Pelignique
moverunt, qui, cum annis numerosis iam populo Romano obedirent, tum
libertatem sibi aequam adserere coeperunt. Perniciosum admodum hoc
bellum fuit. P. Rutilius consul in eo occisus est, Caepio, nobilis
iuvenis, Porcius Cato, alius consul. Duces autem adversus Romanos
Picentibus et Marsis fuerunt T. Vettius, Hierius Asinius, T. Herennius,
A. Cluentius. A Romanis bene contra eos pugnatum est a C. Mario, qui
sexies consul fuerat, et a Cn. Pompeio, maxime tamen a L. Cornelio
Sulla, qui inter alia egregia ita Cluentium, hostium ducem, cum magnis
copiis fudit, ut ex suis unum amitteret. Quadriennio cum gravi tamen
calamitate hoc bellum tractum est. Quinto demum anno finem accepit per
L. Cornelium Sullam consulem, cum antea in eodem bello ipse multa
strenue, sed praetor, egisset.
[4] Anno urbis conditae
sexcentesimo sexagesimo secundo primum Romae
bellum civile commotum est, eodem anno etiam Mithridaticum. Causam
bello civili C. Marius sexiens consul dedit. Nam cum Sulla consul
contra Mithridatem gesturus bellum, qui Asiam et Achaiam occupaverat,
mitteretur, isque exercitum in Campania paulisper teneret, ut belli
socialis, de quo diximus, quod intra Italiam gestum fuerat, reliquiae
tollerentur, Marius adfectavit, ut ipse ad bellum Mithridaticum
mitteretur. Qua re Sulla commotus cum exercitu ad urbem venit. Illic
contra Marium et Sulpicium dimicavit. Primus urbem Romam armatus
ingressus est, Sulpicium interfecit, Marium fugavit, atque ita
ordinatis consulibus in futurum annum Cn. Octavio et L. Cornelio Cinna
ad Asiam profectus est.
[5] Mithridates enim, qui Ponti rex
erat atque Armeniam minorem et
totum Ponticum mare in circuitu cum Bosphoro tenebat, primum Nicomeden,
amicum populi Romani, Bithynia voluit expellere senatuique mandavit
bellum se ei propter iniurias, quas passus fuerat, inlaturum. A senatu
responsum Mithridati est, si id faceret, quod bellum a Romanis et ipse
pateretur. Quare iratus Cappadociam statim occupavit et ex ea
Ariobarzanen, regem et amicum populi Romani, fugavit. Mox etiam
Bithyniam invasit et Paphlagoniam pulsis ex ea regibus, amicis populi
Romani, Pylaemene et Nicomede. Inde Ephesum contendit et per omnem
Asiam litteras misit, ut ubicumque inventi essent cives Romani, uno die
occiderentur.
[6] Interea etiam Athenae, civitas
Achaiae, ab Aristone Atheniensi
Mithridati tradita est. Miserat eum iam ad Achaiam Mithridates
Archelaum, ducem suum, cum centum et viginti milibus equitum ac
peditum, per quem etiam reliqua Graecia occupata est. Sulla Archelaum
apud Piraeum, non longe ab Athenis, obsedit, ipsas Athenas cepit.
Postea commisso proelio contra Archelaum ita eum vicit, ut ex CXX
milibus vix decem Archelao superessent, ex Sullae exercitu XIII tantum
homines interficerentur. Hac pugna Mithridates cognita septuaginta
milia lectissima ex Asia Archelao misit, contra quem iterum Sulla
commisit. Primo proelio quindecim milia hostium interfecta sunt et
filius Archelai Diogenes; secundo omnes Mithridatis copiae extinctae
sunt, Archelaus ipse triduo nudus in paludibus latuit. Hac re audita
Mithridates iussit cum Sulla de pace agi.
[7] Interim eo tempore Sulla etiam
Dardanos, Scordiscos, Dalmatas et
Maedos partim vicit, alios in fidem accepit. Sed cum legati a rege
Mithridate, qui pacem petebant, venissent, non aliter se daturum Sulla
esse respondit, nisi rex relictis his, quae occupaverat, ad regnum suum
redisset. Postea tamen ad colloquium ambo venerunt. Pax inter eos
ordinata est, ut Sulla ad bellum civile festinans a tergo periculum non
haberet. Nam dum Sulla in Achaia atque Asia Mithridatem vincit, Marius,
qui fugatus erat, et Cornelius Cinna, unus ex consulibus, bellum in
Italia reparaverunt et ingressi urbem Romam nobilissimos e senatu et
consulares viros interfecerunt, multos proscripserunt, ipsius Sullae
domo eversa filios et uxorem ad fugam conpulerunt. Universus reliquus
senatus ex urbe fugiens ad Sullam in Graeciam venit, orans, ut patriae
subveniret. Ille in Italiam traiecit, bellum civile gesturus adversus
Norbanum et Scipionem consules. Et primo proelio contra Norbanum
dimicavit non longe a Capua. Tum sex milia eius cecidit, sex milia
cepit, CXXIV suos amisit. Inde etiam ad Scipionem se convertit et ante
proelium totum eius exercitum sine sanguine in deditionem accepit.
[8] Sed, cum Romae mutati consules
essent, Marius, Marii filius, ac
Papirius Carbo consulatum accepissent, Sulla contra Marium iuniorem
dimicavit et XV milibus eius occisis CCCC de suis perdidit. Mox etiam
urbem ingressus est. Marium, Marii filium, Praeneste persecutus obsedit
et ad mortem conpulit. Rursus pugnam gravissimam habuit contra
Lamponium et Carinatem, duces partis Marianae, ad portam Collinam. LXX
milia hostium in eo proelio contra Sullam fuisse dicuntur. XII milia se
Sullae dediderunt, ceteri in acie, in castris, in fuga insatiabili ira
victorum consumpti sunt. Cn. quoque Carbo, consul alter, ab Arimino ad
Siciliam fugit et ibi per Cn. Pompeium interfectus est, quem
adulescentem Sulla atque annos unum et viginti natum cognita eius
industria exercitibus praefecerat, ut secundus a Sulla haberetur.
[9] Occiso ergo Carbone Siciliam
Pompeius recepit. Transgressus inde ad
Africam, Domitium, Marianae partis ducem, et Hiardam, regem
Mauritaniae, qui Domitio auxilium ferebat, occidit. Post haec Sulla de
Mithridate ingenti gloria triumphavit. Cn. etiam Pompeius, quod nulli
Romanorum tributum erat, quartum et vicesimum annum agens de Africa
triumphavit. Hunc finem habuerunt duo bella funestissima, Italicum,
quod et sociale dictum est, et civile, quae ambo tracta sunt per annos
decem. Consumpserunt autem ultra CL milia hominum, viros consulares
XXIV, praetorios VII, aedilicios LX, senatores fere CC.