I.E.S. "PEDRO SOTO DE ROJAS", GRANADA

EVTROPIVS:
BREVIARIVM HISTORIAE ROMANAE
EVTROPII BREVIARIVM LIBER SEXTVS:
[1] M. Aemilio Lepido Q. Catulo
consulibus, cum Sulla rem publicam conposuisset, bella nova exarserunt,
unum in Hispania, aliud in Pamphylia et Cilicia, tertium in Macedonia,
quartum in Dalmatia. Nam Sertorius, qui partium Marianarum fuerat,
timens fortunam ceterorum, qui interempti erant, ad bellum commovit
Hispanias. Missi sunt contra eum duces Q. Caecilius Metellus, filius
eius, qui Iugurtham regem vicit, et L. Domitius praetor. A Sertorii
duce Hirtuleio Domitius occisus est. Metellus vario successu contra
Sertorium dimicavit. Postea, cum inpar pugnae solus Metellus putaretur,
Cn. Pompeius ad Hispanias missus est. Ita duobus ducibus adversis
Sertorius fortuna varia saepe pugnavit. Octavo demum anno per suos
occisus est, et finis ei bello datus per Cn. Pompeium adulescentem et
Q. Metellum Pium atque omnes prope Hispaniae in dicionem populi Romani
redactae.
[2] Ad Macedoniam missus est Ap. Claudius post consulatum. Levia
proelia habuit contra varias gentes, quae Rhodopam provinciam
incolebant, atque ibi morbo mortuus est. Missus ei successor C.
Scribonius Curio post consulatum. Is Dardanos vicit et usque ad
Danubium penetravit triumphumque meruit et intra triennium bello finem
dedit.
[3] Ad Ciliciam et Pamphyliam missus est P. Servilius ex consule, vir
strenuus. Is Ciliciam subegit, Lyciae urbes clarissimas oppugnavit et
cepit, in his Phaselida, Olympum, Corycum Ciliciae. Isauros quoque
adgressus in dicionem redegit atque intra triennium bello finem dedit.
Primus omnium Romanorum in Tauro iter fecit. Revertens triumphum
accepit et nomen Isaurici meruit.
[4] Ad Illyricum missus est C. Cosconius pro consule. Multam partem
Dalmatiae subegit, Salonas cepit et conposito bello Romam post biennium
rediit.
[5] Isdem temporibus consul M. Aemilius Lepidus, Catuli collega, bellum
civile voluit commovere, intra unam tamen aestatem motus eius oppressus
est. Ita uno tempore multi simul triumphi fuerunt, Metelli ex Hispania,
Pompeii secundus ex Hispania, Curionis ex Macedonia, Servilii ex
Isauria.
[6] Anno urbis conditae sexcentesimo septuagesimo sexto, L. Licinio
Lucullo et M. Aurelio Cotta consulibus mortuus est Nicomedes, rex
Bithyniae, et per testamentum populum Romanum fecit heredem.
Mithridates pace rupta Bithyniam et Asiam rursus voluit invadere.
Adversus eum ambo consules missi variam habuere fortunam. Cotta apud
Chalcedonem victus ab eo acie, etiam intra oppidum coactus est et
obsessus. Sed cum se inde Mithridates Cyzicum transtulisset, ut Cyzico
capta totam Asiam invaderet, Lucullus ei, alter consul, occurrit. Ac
dum Mithridates in obsidione Cyzici commoratur, ipse eum a tergo
obsedit fameque consumpsit et multis proeliis vicit, postremo
Byzantium, quae nunc Constantinopolis est, fugavit. Navali quoque
proelio duces eius Lucullus oppressit. Ita una hieme et aestate a
Lucullo ad centum fere milia regis extincta sunt.
[7] Anno urbis Romae sexcentesimo septuagesimo octavo Macedoniam
provinciam M. Licinius Lucullus accepit, consobrinus Luculli, qui
contra Mithridatem bellum gerebat. Et in Italia novum bellum subito
commotum est. Septuaginta enim et quattuor gladiatores ducibus
Spartaco, Crixo et Oenomao effracto Capuae ludo fugerunt. Et per
Italiam vagantes paene non levius bellum in ea, quam Hannibal moverat,
paraverunt. Nam multis ducibus et duobus simul Romanorum consulibus
victis sexaginta fere milium armatorum exercitum congregaverunt,
victique sunt in Apulia a M. Licinio Crasso pro consule, et post multas
calamitates Italiae tertio anno bello huic est finis inpositus.
[8] Sexcentesimo octogesimo primo anno urbis conditae, P. Cornelio
Lentulo et Cn. Aufidio Oreste consulibus duo tantum gravia bella in
imperio Romano erant, Mithridaticum et Macedonicum. Haec duo Luculli
agebant, L. Lucullus et M. Lucullus. L. ergo Lucullus post pugnam
Cyzicenam, qua vicerat Mithridatem, et navalem, qua duces eius
oppresserat, persecutus est eum et recepta Paphlagonia atque Bithynia
etiam regnum eius invasit, Sinopen et Amison, civitates Ponti
nobilissimas, cepit. Secundo proelio apud Caberam civitatem, quo
ingentes copias ex omni regno adduxerat Mithridates, cum XXX milia
lectissima regis a quinque milibus Romanorum vastata essent,
Mithridates fugatus est, castra eius direpta. Armenia quoque minor,
quam tenuerat, eidem sublata est. Susceptus tamen est Mithridates post
fugam a Tigrane, Armeniae rege, qui tum ingenti gloria imperabat,
Persas saepe vicerat, Mesopotamiam occupaverat et Syriam et Phoenices
partem.
[9] Ergo Lucullus repetens hostem fugatum etiam regnum Tigranis qui
Armeniis imperabat ingressus est. Tigranocertam, civitatem Arzanenae,
nobilissimam regni Armeniaci, cepit, ipsum regem cum septem milibus
quingentis clibanariis et centum milibus sagittariorum et armatorum
venientem decem et octo milia militum habens ita vicit, ut magnam
partem Armeniorum deleverit. Inde Nisibin profectus eam quoque
civitatem cum regis fratre cepit. Sed hi, quos in Ponto Lucullus
reliquerat cum exercitus parte, ut regiones victas et iam Romanorum
tuerentur, neglegenter se et avare agentes occasionem iterum Mithridati
in Pontum inrumpendi dederunt, atque ita bellum renovatum est. Lucullo
paranti capta Nisibi contra Persas expeditionem successor est missus.
[10] Alter autem Lucullus, qui Macedoniam administrabat, Bessis primus
Romanorum intulit bellum atque eos ingenti proelio in Haemo monte
superavit. Oppidum Uscudamam, quod Bessi habitabant, eodem die, quo
adgressus est, vicit, Cabylen cepit, usque ad Danubium penetravit. Inde
multas supra Pontum positas civitates adgressus est. Illic Apolloniam
evertit, Callatim, Parthenopolim, Tomos, Histrum, Burziaonem cepit
belloque confecto Romam rediit. Ambo triumphaverunt, tamen Lucullus,
qui contra Mithridatem pugnaverat, maiore gloria, cum tantorum regnorum
victor redisset.
[11] Confecto bello Macedonico, manente Mithridatico, quod recedente
Lucullo rex collectis auxiliis reparaverat, bellum Creticum ortum est.
Ad id missus Q. Caecilius Metellus ingentibus proeliis intra triennium
omnem provinciam cepit appellatusque est Creticus atque ex insula
triumphavit. Quo tempore Libya quoque Romano imperio per testamentum
Appionis, qui rex eius fuerat, accessit, in qua inclutae urbes erant
Berenice, Ptolomais, Cyrene.
[12] Dum haec geruntur, piratae omnia maria infestabant ita, ut Romanis
toto orbe victoribus sola navigatio tuta non esset. Quare id bellum Cn.
Pompeio decretum est. Quod intra paucos menses ingenti et felicitate et
celeritate confecit. Mox ei delatum etiam bellum contra regem
Mithridatem et Tigranem. Quo suscepto Mithridatem in Armenia minore
nocturno proelio vicit, castra diripuit, quadraginta milia eius
occidit, viginti tantum de exercitu suo perdidit et duos centuriones.
Mithridates cum uxore fugit et duobus comitibus. Neque multo post, cum
in suos saeviret, Pharnacis, filii sui, apud milites seditione ad
mortem coactus venenum hausit. Hunc finem habuit Mithridates. Periit
autem apud Bosphorum, vir ingentis industriae consiliique. Regnavit
annis sexaginta, vixit septuaginta duobus, contra Romanos bellum habuit
annis quadraginta.
[13] Tigrani deinde Pompeius bellum intulit. Ille se ei dedidit et in
castra Pompeii sexto decimo miliario ab Artaxata venit ac diadema suum,
cum procubuisset ad genua Pompeii, in manibus ipsius conlocavit. Quod
ei Pompeius reposuit honorificeque eum habitum regni tamen parte
multavit et grandi pecunia. Adempta est ei Syria, Phoenice, Sophanene;
sex milia praeterea talentorum argenti indicta, quae populo Romano
daret, quia bellum sine causa Romanis commovisset.
[14] Pompeius mox etiam Albanis bellum intulit et eorum regem Oroden
ter vicit, postremo per epistulas ac munera rogatus veniam ei ac pacem
dedit. Hiberiae quoque regem Artacen vicit acie et in deditionem
accepit. Armeniam minorem Deiotaro, Galatiae regi, donavit, quia socius
belli Mithridatici fuerat. Attalo et Pylaemeni Paphlagoniam reddidit.
Aristarchum Colchis regem imposuit. Mox Ituraeos et Arabas vicit. Et
cum venisset in Syriam, Seleuciam, vicinam Antiochiae civitatem,
libertate donavit, quod regem Tigranen non recepisset. Antiochensibus
obsides reddidit. Aliquantum agrorum Daphnensibus dedit, quo lucus ibi
spatiosior fieret, delectatus loci amoenitate et aquarum abundantia.
Inde ad Iudaeam transgressus est, Hierosolyma, caput gentis, tertio
mense cepit XII milibus Iudaeorum occisis, ceteris in fidem acceptis.
His gestis in Asiam se recepit et finem antiquissimo bello dedit.
[15] M. Tullio Cicerone oratore et C. Antonio consulibus, anno ab urbe
condita sexcentesimo octogesimo nono, L. Sergius Catilina, nobilissimi
generis vir, sed ingenii pravissimi, ad delendam patriam coniuravit cum
quibusdam claris quidem, sed audacibus viris. A Cicerone urbe expulsus
est. Socii eius deprehensi in carcere strangulati sunt. Ab Antonio,
altero consule, Catilina ipse victus proelio est et interfectus.
[16] Sexcentesimo nonagesimo anno urbis conditae D. Iunio Silano et L.
Murena consulibus Metellus de Creta triumphavit, Pompeius de bello
piratico et Mithridatico. Nulla umquam pompa triumphi similis fuit.
Ducti sunt ante eius currum filii Mithridatis, filius Tigranis et
Aristobulus, rex Iudaeorum; praelata est ingens pecunia et auri atque
argenti infinitum. Hoc tempore nullum per orbem terrarum grave bellum
erat.
[17] Anno urbis conditae sexcentesimo nonagesimo tertio C. Iulius
Caesar, qui postea imperavit, cum L. Bibulo consul est factus. Decreta
est ei Gallia et Illyricum cum legionibus decem. Is primus vicit
Helvetios, qui nunc Sequani appellantur, deinde vincendo per bella
gravissima usque ad Oceanum Britannicum processit. Domuit autem annis
novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, flumen Rhodanum, Rhenum et
Oceanum est et circuitu patet ad bis et tricies centena milia passuum.
Britannis mox bellum intulit, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum
cognitum erat, eosque victos obsidibus acceptis stipendiarios fecit.
Galliae autem tributi nomine annuum imperavit stipendium
quadringenties, Germanosque trans Rhenum adgressus inmanissimis
proeliis vicit. Inter tot successus ter male pugnavit, apud Arvernos
semel praesens et absens in Germania bis. Nam legati eius duo, Titurius
et Aurunculeius, per insidias caesi sunt.
[18] Circa eadem tempora anno urbis conditae sexcentesimo nonagesimo
septimo, M. Licinius Crassus, collega Cn. Pompeii Magni in consulatu
secundo, contra Parthos missus est et cum circa Carras contra omen et
auspicia dimicasset, a Surena, Orodis regis duce, victus ad postremum
interfectus est cum filio, clarissimo et praestantissimo iuvene.
Reliquiae exercitus per C. Cassium quaestorem servatae sunt, qui
singulari animo perditas res tanta virtute restituit, ut Persas rediens
trans Euphraten crebris proeliis vinceret.
[19] Hinc iam bellum civile successit exsecrandum et lacrimabile, quo
praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi Romani
fortuna mutata est. Caesar enim rediens ex Gallia victor coepit poscere
alterum consulatum atque ita ut sine dubietate aliqua ei deferretur.
Contradictum est a Marcello consule, a Bibulo, a Pompeio, a Catone,
iussusque dimissis exercitibus ad urbem redire. Propter quam iniuriam
ab Arimino, ubi milites congregatos habebat, adversum patriam cum
exercitu venit. Consules cum Pompeio senatusque omnis atque universa
nobilitas ex urbe fugit et in Graeciam transiit. Apud Epirum,
Macedoniam, Achaiam Pompeio duce senatus contra Caesarem bellum
paravit.
[20] Caesar vacuam urbem ingressus dictatorem se fecit. Inde Hispanias
petiit. Ibi Pompeii exercitus validissimos et fortissimos cum tribus
ducibus, L. Afranio, M. Petreio, M. Varrone, superavit. Inde regressus
in Graeciam transiit, adversum Pompeium dimicavit. Primo proelio victus
est et fugatus, evasit tamen, quia nocte interveniente Pompeius sequi
noluit, dixitque Caesar nec Pompeium scire vincere et illo tantum die
se potuisse superari. Deinde in Thessalia apud Palaeopharsalum
productis utrimque ingentibus copiis dimicaverunt. Pompei acies habuit
XL milia peditum, equites in sinistro cornu sexcentos, in dextro
quingentos, praeterea totius Orientis auxilia, totam nobilitatem,
innumeros senatores, praetorios, consulares et qui magnorum iam
bellorum victores fuissent. Caesar in acie sua habuit peditum non
integra XXX milia, equites mille.
[21] Numquam adhuc Romanae copiae in unum neque maiores neque
melioribus ducibus convenerant, totum terrarum orbem facile subacturae,
si contra barbaros ducerentur. Pugnatum tamen est ingenti contentione
victusque ad postremum Pompeius et castra eius direpta sunt. Ipse
fugatus Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti, cui tutor a senatu datus
fuerat propter iuvenilem eius aetatem, acciperet auxilia. Qui fortunam
magis quam amicitiam secutus occidit Pompeium, caput eius et anulum
Caesari misit. Quo conspecto Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur,
tanti viri intuens caput et generi quondam sui.
[22] Mox Caesar Alexandriam venit. Ipsi quoque Ptolomaeus parare voluit
insidias, qua causa bellum regi inlatum est. Victus in Nilo periit
inventumque est corpus eius cum lorica aurea. Caesar Alexandria potitus
regnum Cleopatrae dedit, Ptolomaei sorori, cum qua consuetudinem stupri
habuerat. Rediens inde Caesar Pharnacen, Mithridatis Magni filium, qui
Pompeio in auxilium apud Thessaliam fuerat, rebellantem in Ponto et
multas populi Romani provincias occupantem vicit acie, postea ad mortem
coegit.
[23] Inde Romam regressus tertio se consulem fecit cum M. Aemilio
Lepido, qui ei magister equitum dictatori ante annum fuerat. Inde in
Africam profectus est, ubi infinita nobilitas cum Iuba, Mauretaniae
rege, bellum reparaverat. Duces autem Romani erant P. Cornelius Scipio
ex genere antiquissimo Scipionis Africani (hic etiam socer Pompeii
Magni fuerat), M. Petreius, Q. Varus, M. Porcius Cato, L. Cornelius
Faustus, Sullae dictatoris filius. Contra hos commisso proelio, post
multas dimicationes victor fuit Caesar. Cato, Scipio, Petreius, Iuba
ipsi se occiderunt. Faustus, Sullae quondam dictatoris filius, Pompeii
gener, a Caesare interfectus est.
[24] Post annum Caesar Romam regressus quarto se consulem fecit et
statim ad Hispanias est profectus, ubi Pompeii filii, Cn. Pompeius et
Sex. Pompeius, ingens bellum praeparaverant. Multa proelia fuerunt,
ultimum apud Mundam civitatem, in quo adeo Caesar paene victus est, ut
fugientibus suis se voluerit occidere, ne post tantam rei militaris
gloriam in potestatem adulescentium, natus annos sex et quinquaginta,
veniret. Denique reparatis suis vicit. Ex Pompeii filiis maior occisus
est, minor fugit.
[25] Inde Caesar bellis civilibus toto orbe conpositis Romam rediit.
Agere insolentius coepit et contra consuetudinem Romanae libertatis.
Cum ergo et honores ex sua voluntate praestaret, qui a populo antea
deferebantur, nec senatui ad se venienti adsurgeret aliaque regia et
paene tyrannica faceret, coniuratum est in eum a sexaginta vel amplius
senatoribus equitibusque Romanis. Praecipui fuerunt inter coniuratos
duo Bruti ex eo genere Bruti, qui primus Romae consul fuerat et reges
expulerat, et C. Cassius et Servilius Casca. Ergo Caesar, cum senatus
die inter ceteros venisset ad curiam, tribus et viginti vulneribus
confossus est.