I.E.S. "PEDRO SOTO DE ROJAS", GRANADA

EVTROPIVS:
BREVIARIVM HISTORIAE ROMANAE
EVTROPII BREVIARIVM LIBER SEPTIMVS:
[1] Anno urbis septingentesimo fere ac nono interfecto Caesare civilia
bella reparata sunt. Percussoribus enim Caesaris senatus favebat.
Antonius consul partium Caesaris civilibus bellis opprimere eos
conabatur. Ergo turbata re publica multa Antonius scelera committens a
senatu hostis iudicatus est. Missi ad eum persequendum duo consules,
Pansa et Hirtius, et Octavianus, adulescens annos X et VIII natus,
Caesaris nepos, quem ille testamento heredem reliquerat et nomen suum
ferre iusserat. Hic est, qui postea Augustus est dictus et rerum
potitus. Qui profecti contra Antonium tres duces vicerunt eum. Evenit
tamen ut victores consules ambo morerentur. Quare tres exercitus uni
Caesari Augusto paruerunt.
[2] Fugatus Antonius amisso
exercitu confugit ad Lepidum, qui Caesaris
magister equitum fuerat et tum militum copias grandes habebat, a quo
susceptus est. Mox Lepido operam dante Caesar pacem cum Antonio fecit
et quasi vindicaturus patris sui mortem, a quo per testamentum fuerat
adoptatus, Romam cum exercitu profectus extorsit, ut sibi vicesimo anno
consulatus daretur. Senatum proscripsit, cum Antonio ac Lepido rem
publicam armis tenere coepit. Per hos etiam Cicero orator occisus est
multique alii nobiles.
[3] Interea Brutus et Cassius,
interfectores Caesaris, ingens bellum
moverunt. Erant enim per Macedoniam et Orientem multi exercitus, quos
occupaverant. Profecti sunt igitur contra eos Caesar Octavianus
Augustus et M. Antonius; remanserat enim ad defendendam Italiam
Lepidus. Apud Philippos, Macedoniae urbem, contra eos pugnaverunt.
Primo proelio victi sunt Antonius et Caesar, periit tamen dux
nobilitatis Cassius, secundo Brutum et infinitam nobilitatem, quae cum
illis bellum gesserat, victam interfecerunt. Ac sic inter eos divisa
est res publica, ut Augustus Hispanias, Gallias et Italiam teneret,
Antonius Asiam, Pontum, Orientem. Sed in Italia L. Antonius consul
bellum civile commovit, frater eius, qui cum Caesare contra Brutum et
Cassium dimicaverat. Is apud Perusium, Tusciae civitatem, victus et
captus est, neque occisus.
[4] Interim a Sex. Pompeio, Cn.
Pompeii Magni filio, ingens bellum in
Sicilia commotum est his, qui superfuerant ex partibus Bruti Cassiique,
ad eum confluentibus. Bellatum per Caesarem Augustum Octavianum et M.
Antonium adversus Sex. Pompeium est. Pax postremo convenit.
[5] Eo tempore M. Agrippa in
Acquitania rem prospere gessit et L.
Ventidius Bassus inrumpentes in Syriam Persas tribus proeliis vicit.
Pacorum, regis Orodis filium, interfecit eo ipso die, quo olim Orodes,
Persarum rex, per ducem Surenam Crassum occiderat. Hic primus de
Parthis iustissimum triumphum Romae egit.
[6] Interim Pompeius pacem rupit et
navali proelio victus fugiens ad
Asiam interfectus est. Antonius, qui Asiam et Orientem tenebat,
repudiata sorore Caesaris Augusti Octaviani Cleopatram, reginam
Aegypti, duxit uxorem. Contra Persas etiam ipse pugnavit. Primis eos
proeliis vicit, regrediens tamen fame et pestilentia laboravit et, cum
instarent Parthi fugienti, ipse pro victo recessit.
[7] Hic quoque ingens bellum civile
commovit cogente uxore Cleopatra,
regina Aegypti, dum cupiditate muliebri optat etiam in urbe regnare.
Victus est ab Augusto navali pugna clara et inlustri apud Actium, qui
locus in Epiro est, ex qua fugit in Aegyptum et desperatis rebus, cum
omnes ad Augustum transirent, ipse se interemit. Cleopatra sibi aspidem
admisit et veneno eius extincta est. Aegyptus per Octavianum Augustum
imperio Romano adiecta est praepositusque ei C. Cornelius Gallus. Hunc
primum Aegyptus Romanum iudicem habuit.
[8] Ita bellis toto orbe confectis
Octavianus Augustus Romam rediit,
duodecimo anno, quam consul fuerat. Ex eo rem publicam per quadraginta
et quattuor annos solus obtinuit. Ante enim duodecim annis cum Antonio
et Lepido tenuerat. Ita ab initio principatus eius usque ad finem
quinquaginta et sex anni fuerunt. Obiit autem septuagesimo sexto anno
morte communi in oppido Campaniae Atella. Romae in campo Martio
sepultus est, vir, qui non inmerito ex maxima parte deo similis est
putatus. Neque enim facile ullus eo aut in bellis felicior fuit aut in
pace moderatior. Quadraginta et quattuor annis, quibus solus gessit
imperium, civilissime vixit, in cunctos liberalissimus, in amicos
fidissimus, quos tantis evexit honoribus, ut paene aequaret fastigio
suo.
[9] Nullo tempore ante eum magis
Romana res floruit. Nam exceptis
civilibus bellis, in quibus invictus fuit, Romano adiecit imperio
Aegyptum, Cantabriam, Dalmatiam saepe ante victam, sed penitus tunc
subactam, Pannoniam, Aquitaniam, Illyricum, Raetiam, Vindelicos et
Salassos in Alpibus, omnes Ponti maritimas civitates, in his
nobilissimas Bosphorum et Panticapaeum. Vicit autem multis proeliis
Dacos. Germanorum ingentes copias cecidit, ipsos quoque trans Albim
fluvium summovit, qui in Barbarico longe ultra Rhenum est. Hoc tamen
bellum per Drusum, privignum suum, administravit, sicut per Tiberium,
privignum alterum, Pannonicum, quo bello XL captivorum milia ex
Germania transtulit et supra ripam Rheni in Gallia conlocavit. Armeniam
a Parthis recepit. Obsides, quod nulli antea, Persae ei dederunt.
Reddiderunt etiam signa Romana, quae Crasso victo ademerant.
[10] Scythae et Indi, quibus antea
Romanorum nomen incognitum fuerat,
munera et legatos ad eum miserunt. Galatia quoque sub hoc provincia
facta est, cum antea regnum fuisset, primusque eam M. Lollius pro
praetore administravit. Tanto autem amore etiam apud barbaros fuit, ut
reges populi Romani amici in honorem eius conderent civitates, quas
Caesareas nominarent, sicut in Mauritania a rege Iuba, et in
Palaestina, quae nunc urbs est clarissima. Multi autem reges ex regnis
suis venerunt, ut ei obsequerentur, et habitu Romano, togati scilicet,
ad vehiculum vel equum ipsius cucurrerunt. Moriens Divus appellatus.
Rem publicam beatissimam Tiberio successori reliquit, qui privignus ei,
mox gener, postremo adoptione filius fuerat.
[11] Tiberius ingenti socordia
imperium gessit, gravi crudelitate,
scelesta avaritia, turpi libidine. Nam nusquam ipse pugnavit, bella per
legatos gessit suos. Quosdam reges ad se per blanditias evocatos
numquam remisit, in quibus Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum in
provinciae formam redegit et maximam civitatem appellari nomine suo
iussit, quae nunc Caesarea dicitur, cum Mazaca antea vocaretur. Hic
tertio et vicesimo imperii anno, aetatis septuagesimo octavo, ingenti
omnium gaudio mortuus est in Campania.
[12] Successit ei C. Caesar,
cognomento Caligula, Drusi, privigni
Augusti, et ipsius Tiberii nepos, sceleratissimus ac funestissimus et
qui etiam Tiberii dedecora purgaverit. Bellum contra Germanos suscepit
et ingressus Sueviam nihil strenue fecit. Stupra sororibus intulit, ex
una etiam filiam cognovit. Cum adversum cunctos ingenti avaritia,
libidine, crudelitate saeviret, interfectus in Palatio est anno aetatis
vicesimo nono, imperii tertio, mense decimo dieque octavo.
[13] Post hunc Claudius fuit,
patruus Caligulae, Drusi, qui apud
Mogontiacum monumentum habet, filius, cuius et Caligula nepos erat. Hic
medie imperavit, multa gerens tranquille atque moderate, quaedam
crudeliter et insulse. Britanniae intulit bellum, quam nullus Romanorum
post C. Caesarem attigerat, eaque devicta per Cn. Sentium et A.
Plautium, inlustres ac nobiles viros, triumphum celebrem egit. Quasdam
insulas etiam ultra Britannias in Oceano positas imperio Romano
addidit, quae appellantur Orchades, filio autem suo Britannici nomen
inposuit. Tam civilis autem circa quosdam amicos extitit, ut etiam
Plautium, nobilem virum, qui expeditione Britannica multa egregie
fecerat, triumphantem ipse prosequeretur et conscendenti Capitolium
laevus incederet. Is vixit annos IV et LX, imperavit XIV. Post mortem
consecratus est Divusque appellatus.
[14] Successit huic Nero,
Caligulae, avunculo suo, simillimus, qui
Romanum imperium et deformavit et diminuit, inusitatae luxuriae
sumptuumque, ut qui exemplo C. Caligulae in calidis et frigidis lavaret
unguentis, retibus aureis piscaretur, quae blattinis funibus
extrahebat. Infinitam senatus partem interfecit, bonis omnibus hostis
fuit. Ad postremum se tanto dedecore prostituit, ut et saltaret et
cantaret in scaena citharoedico habitu vel tragico. Parricidia multa
commisit, fratre, uxore, sorore, matre interfectis. Urbem Romam
incendit, ut spectaculi eius imaginem cerneret, quali olim Troia capta
arserat. In re militari nihil omnino ausus Britanniam paene amisit. Nam
duo sub eo nobilissima oppida capta illic atque eversa sunt. Armeniam
Parthi sustulerunt legionesque Romanas sub iugum miserunt. Duae tamen
sub eo provinciae factae sunt, Pontus Polemoniacus concedente rege
Polemone et Alpes Cottiae Cottio rege defuncto.
[15] Per haec Romano orbi
execrabilis ab omnibus simul destitutus est
et a senatu hostis iudicatus; cum quaereretur ad poenam, quae poena
erat talis, ut nudus per publicum ductus, furca capiti eius inserta,
virgis usque ad mortem caederetur atque ita praecipitaretur a saxo, e
Palatio fugit et in suburbano liberti sui, quod est inter Salariam et
Nomentanam viam ad quartum urbis miliarium, se interfecit. Is
aedificavit Romae thermas, quae ante Neronianae dictae nunc
Alexandrianae appellantur. Obiit tricesimo et altero aetatis anno,
imperii quarto decimo, atque in eo omnis Augusti familia consumpta est.
[16] Huic Ser. Galba successit,
antiquissimae nobilitatis senator, cum
septuagesimum et tertium annum ageret aetatis, ab Hispanis et Gallis
imperator electus, mox ab universo exercitu libenter acceptus. Nam
privata eius vita insignis fuerat militaribus et civilibus rebus. Saepe
consul, saepe pro consule, frequenter dux in gravissimis bellis. Huius
breve imperium fuit et quod bona haberet exordia, nisi ad severitatem
propensior videretur. Insidiis tamen Othonis occisus est imperii mense
septimo. Iugulatus in foro Romae sepultusque in hortis suis, qui sunt
Aurelia via non longe ab urbe Roma.
[17] Otho occiso Galba invasit
imperium, materno genere nobilior quam
paterno, neutro tamen obscuro. In privata vita mollis et Neroni
familiaris, in imperio documentum sui non potuit ostendere. Nam cum
isdem temporibus, quibus Otho Galbam occiderat, etiam Vitellius factus
esset a Germanicianis exercitibus imperator, bello contra eum suscepto
cum apud Betriacum in Italia levi proelio victus esset, ingentes tamen
copias ad bellum haberet, sponte semet occidit. Petentibus militibus,
ne tam cito de belli desperaret eventu, cum tanti se non esse dixisset,
ut propter eum bellum civile moveretur, voluntaria morte obiit
tricesimo et octavo aetatis anno, nonagesimo et quinto imperii die.
[18] Dein Vitellius imperio potitus
est, familia honorata magis quam
nobili.Nam pater eius non admodum clare natus tres tamen ordinarios
gesserat consulatus. Hic cum multo dedecore imperavit et gravi saevitia
notabilis, praecipue ingluvie et voracitate, quippe cum de die saepe
quarto vel quinto feratur epulatus. Notissima certe cena memoriae
mandata est, quam ei Vitellius frater exhibuit, in qua super ceteros
sumptus duo milia piscium, septem milia avium adposita traduntur. Hic
cum Neroni similis esse vellet atque id adeo prae se ferret, ut etiam
exequias Neronis, quae humiliter sepultae fuerant, honoraret, a
Vespasiani ducibus occisus est interfecto prius in urbe Sabino,
Vespasiani imperatoris fratre, quem cum Capitolio incendit. Interfectus
autem est magno dedecore: tractus per urbem Romam publice, nudus,
erecto coma capite et subiecto ad mentum gladio, stercore in vultum et
pectus ab omnibus obviis adpetitus, postremo iugulatus et in Tiberim
deiectus etiam communi caruit sepultura. Periit autem aetatis anno
septimo et quinquagesimo, imperii mense octavo et die uno.
[19] Vespasianus huic successit,
factus apud Palaestinam imperator,
princeps obscure quidem natus, sed optimis conparandus, privata vita
inlustris, ut qui a Claudio in Germaniam et deinde in Britanniam missus
tricies et bis cum hoste conflixerit, duas validissimas gentes, viginti
oppida, insulam Vectam, Britanniae proximam, imperio Romano adiecerit.
Romae se in imperio moderatissime gessit. Pecuniae tantum avidior fuit,
ita tamen, ut eam nulli iniuste auferret. Quam cum omni diligentiae
provisione colligeret, tamen studiosissime largiebatur, praecipue
indigentibus. Nec facile ante eum cuiusquam principis vel maior est
liberalitas comperta, vel iustior. Placidissimae lenitatis, ut qui
maiestatis quoque contra se reos non facile punierit ultra exilii
poenam. Sub hoc Iudaea Romano accessit imperio et Hierosolyma, quae
fuit urbs nobilissima Palaestinae. Achaiam, Lyciam, Rhodum, Byzantium,
Samum, quae liberae ante id tempus fuerant, item Thraciam, Ciliciam,
Commagenen, quae sub regibus amicis egerant, in provinciarum formam
redegit.
[20] Offensarum et inimicitiarum
inmemor fuit, convicia a causidicis et
philosophis in se dicta leviter tulit, diligens tamen coercitor
disciplinae militaris. Hic cum filio Tito de Hierosolymis triumphavit.
Per haec cum senatui, populo, postremo cunctis amabilis ac iucundus
esset, profluvio ventris extinctus est in villa propria circa Sabinos,
annum agens aetatis sexagesimum nonum, imperii nonum et diem septimum,
atque inter Divos relatus est. Genituram filiorum ita cognitam habuit,
ut, cum multae contra eum coniurationes fierent, quas patefactas
ingenti dissimulatione contempsit, in senatu dixerit aut filios sibi
successuros, aut neminem.
[21] Huic Titus filius successit,
qui et ipse Vespasianus est dictus,
vir omnium virtutum genere mirabilis adeo, ut amor et deliciae humani
generis diceretur, facundissimus, bellicosissimus, moderatissimus.
Causas Latine egit, poemata et tragoedias Graece conposuit. In
oppugnatione Hierosolymorum sub patre militans duodecim propugnatores
duodecim sagittarum confixit ictibus. Romae tantae civilitatis in
imperio fuit, ut nullum omnino puniret, convictos adversum se
coniurationis dimiserit vel in eadem familiaritate, qua antea,
habuerit. Facilitatis et liberalitatis tantae fuit, ut, cum nulli
quicquam negaret et ab amicis reprehenderetur, responderit nullum
tristem debere ab imperatore discedere, praeterea, cum quadam die in
cena recordatus fuisset nihil se illo die cuiquam praestitisse,
dixerit: "Amici, hodie diem perdidi". Hic Romae amphitheatrum
aedificavit et quinque milia ferarum in dedicatione eius occidit.
[22] Per haec inusitato favore
dilectus morbo periit in ea, qua pater,
villa post biennium et menses octo, dies viginti, quam imperator erat
factus, aetatis anno altero et quadragesimo. Tantus luctus eo mortuo
publicus fuit, ut omnes tamquam in propria doluerint orbitate. Senatus
obitu ipsius circa vesperam nuntiato nocte inrupit in curiam et tantas
ei mortuo laudes gratiasque congessit, quantas nec vivo umquam egerat
nec praesenti. Inter Divos relatus est.
[23] Domitianus mox accepit
imperium, frater ipsius iunior, Neroni aut
Caligulae aut Tiberio similior quam patri vel fratri suo. Primis tamen
annis moderatus in imperio fuit, mox ad ingentia vitia progressus
libidinis, iracundiae, crudelitatis, avaritiae tantum in se odii
concitavit, ut merita et patris et fratris aboleret. Interfecit
nobilissimos e senatu. Dominum se et deum primus appellari iussit.
Nullam sibi nisi auream et argenteam statuam in Capitolio passus est
poni. Consobrinos suos interfecit. Superbia quoque in eo execrabilis
fuit. Expeditiones quattuor habuit, unam adversum Sarmatas, alteram
adversum Cattos, duas adversum Dacos. De Dacis Cattisque duplicem
triumphum egit, de Sarmatis solam lauream usurpavit. Multas tamen
calamitates isdem bellis passus est; nam in Sarmatia legio eius cum
duce interfecta est et a Dacis Oppius Sabinus consularis et Cornelius
Fuscus, praefectus praetorio, cum magnis exercitibus occisi sunt. Romae
quoque multa opera fecit, in his Capitolium et Forum Transitorium,
Divorum Porticus, Isium ac Serapium et Stadium. Verum, cum ob scelera
universis exosus esse coepisset, interfectus est suorum coniuratione in
Palatio anno aetatis quadragesimo quinto, imperii quinto decimo. Funus
eius ingenti dedecore per vespillones exportatum et ignobiliter est
sepultum.