I.E.S. "PEDRO SOTO DE ROJAS", GRANADA

EVTROPIVS:
BREVIARIVM HISTORIAE ROMANAE
EVTROPII BREVIARIVM LIBER OCTAVVS:
[1] Anno octingentesimo et quinquagesimo
ab urbe condita, Vetere et Valente consulibus res publica ad
prosperrimum statum rediit bonis principibus ingenti felicitate
commissa. Domitiano enim exitiabili tyranno, Nerva successit, vir in
privata vita moderatus et strenuus, nobilitatis mediae. Qui senex
admodum operam dante Petronio Secundo, praefecto praetorio, item
Parthenio interfectore Domitiani, imperator est factus; aequissimum se
et civilissimum praebuit. Rei publicae divina provisione consuluit
Traianum adoptando. Mortuus est Romae post annum et quattuor menses
imperii sui ac dies octo, aetatis septuagesimo et altero anno, atque
inter Divos relatus est.
[2] Successit ei Ulpius Crinitus Traianus, natus Italicae in Hispania,
familia antiqua magis quam clara. Nam pater eius primum consul fuit.
Imperator autem apud Agrippinam in Galliis factus est. Rem publicam ita
administravit, ut omnibus principibus merito praeferatur, inusitatae
civilitatis et fortitudinis. Romani imperii, quod post Augustum
defensum magis fuerat quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque
diffudit. Urbes trans Rhenum in Germania reparavit. Daciam Decibalo
victo subegit, provincia trans Danubium facta in his agris, quos nunc
Taifali, Victoali et Tervingi habent. Ea provincia decies centena milia
passuum in circuitu tenuit.
[3] Armeniam, quam occupaverant Parthi recepit, Parthomasiri occiso,
qui eam tenebat. Albanis regem dedit. Hiberorum regem et Sauromatarum
et Bosphoranorum et Arabum et Osdroenorum et Colchorum in fidem
accepit. Carduenos, Marcomedos occupavit et Anthemusium, magnam
Persidis regionem, Seleuciam, Ctesiphontem, Babylonem; Messenios vicit
ac tenuit. Usque ad Indiae fines et mare Rubrum accessit atque ibi tres
provincias fecit, Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, cum his gentibus,
quae Madenam attingunt. Arabiam postea in provinciae formam redegit. In
mari Rubro classem instituit, ut per eam Indiae fines vastaret.
[4] Gloriam tamen militarem civilitate et moderatione superavit, Romae
et per provincias aequalem se omnibus exhibens, amicos salutandi causa
frequentans vel aegrotantes vel cum festos dies habuissent, convivia
cum isdem indiscreta vicissim habens, saepe in vehiculis eorum sedens,
nullum senatorum laedens, nihil iniustum ad augendum fiscum agens,
liberalis in cunctos, publice privatimque ditans omnes et honoribus
augens, quos vel mediocri familiaritate cognovisset, per orbem terrarum
aedificans multa, inmunitates civitatibus tribuens, nihil non
tranquillum et placidum agens, adeo ut omni eius aetate unus senator
damnatus sit atque is tamen per senatum ignorante Traiano. Ob haec per
orbem terrarum deo proximus nihil non venerationis meruit et vivus et
mortuus.
[5] Inter alia dicta hoc ipsius fertur egregium. Amicis enim
culpantibus, quod nimium circa omnes communis esset, respondit talem se
imperatorem esse privatis, quales esse sibi imperatores privatus
optasset. Post ingentem igitur gloriam belli domique quaesitam e
Perside rediens apud Seleuciam Isauriae profluvio ventris extinctus
est. Obiit autem aetatis anno sexagesimo tertio, mense nono, die
quarto, imperii nono decimo, mense sexto, die quinto decimo. Inter
Divos relatus est solusque omnium intra urbem sepultus est. Ossa
conlata in urnam auream in foro, quod aedificavit, sub columna posita
sunt, cuius altitudo CXLIV pedes habet. Huius tantum memoriae delatum
est, ut usque ad nostram aetatem non aliter in senatu principibus
adclametur, nisi "Felicior Augusto, melior Traiano". Adeo in eo gloria
bonitatis obtinuit, ut vel adsentantibus vel vere laudantibus
occasionem magnificentissimi praestet exempli.
[6] Defuncto Traiano Aelius Hadrianus creatus est princeps, sine aliqua
quidem voluntate Traiani, sed operam dante Plotina, Traiani uxore; nam
eum Traianus, quamquam consobrinae suae filium, vivus noluerat
adoptare. Natus et ipse Italicae in Hispania. Qui Traiani gloriae
invidens statim provincias tres reliquit, quas Traianus addiderat, et
de Assyria, Mesopotamia, Armenia revocavit exercitus ac finem imperii
esse voluit Euphraten. Idem de Dacia facere conatum amici deterruerunt,
ne multi cives Romani barbaris traderentur, propterea quia Traianus
victa Dacia ex toto orbe Romano infinitas eo copias hominum
transtulerat ad agros et urbes colendas. Dacia enim diuturno bello
Decibali viris fuerat exhausta.
[7] Pacem tamen omni imperii sui tempore habuit, semel tantum per
praesidem dimicavit. Orbem Romanum circumiit; multa aedificavit.
Facundissimus Latino sermone, Graeco eruditissimus fuit. Non magnam
clementiae gloriam habuit, diligentissimus tamen circa aerarium et
militum disciplinam. Obiit in Campania maior sexagenario, imperii anno
vicesimo primo, mense decimo, die vicesimo nono. Senatus ei tribuere
noluit divinos honores, tamen cum successor ipsius T. Aurelius
Antoninus Fulvius hoc vehementer exigeret, etsi universi senatores
palam resisterent, tandem obtinuit.
[8] Ergo Hadriano successit T. Antoninus Fulvius Boionius, idem etiam
Pius nominatus, genere claro, sed non admodum vetere, vir insignis et
qui merito Numae Pompilio conferatur, ita ut Romulo Traianus aequetur.
Vixit ingenti honestate privatus, maiore in imperio, nulli acerbus,
cunctis benignus, in re militari moderata gloria, defendere magis
provincias quam amplificare studens, viros aequissimos ad
administrandam rem publicam quaerens, bonis honorem habens, inprobos
sine aliqua acerbitate detestans, regibus amicis venerabilis non minus
quam terribilis, adeo ut barbarorum plurimae nationes depositis armis
ad eum controversias suas litesque deferrent sententiaeque parerent.
Hic ante imperium ditissimus opes quidem omnes suas stipendiis militum
et circa amicos liberalitatibus minuit, verum aerarium opulentum
reliquit. Pius propter clementiam dictus est. Obiit apud Lorium, villam
suam, miliario ab urbe duodecimo, vitae anno septuagesimo tertio,
imperii vicesimo tertio, atque inter Divos relatus est et merito
consecratus.
[9] Post hunc imperavit M. Antoninus Verus, haud dubie nobilissimus,
quippe cum eius origo paterna a Numa Pompilio, materna a Solentino rege
penderet, et cum eo L. Annius Antoninus Verus. Tumque primum Romana res
publica duobus aequo iure imperium administrantibus paruit, cum usque
ad eum singulos semper habuisset Augustos.
[10] Hi et genere inter se coniuncti fuerunt et adfinitate. Nam Verus
Annius Antoninus M. Antonini filiam in matrimonium habuit, M. autem
Antoninus gener Antonini Pii fuit per uxorem Galeriam Faustinam
iuniorem, consobrinam suam. Hi bellum contra Parthos gesserunt, qui
post victoriam Traiani tum primum rebellaverant. Verus Antoninus ad id
profectus est. Qui Antiochiae et circa Armeniam agens multa per duces
suos et ingentia patravit. Seleuciam, Assyriae urbem nobilissimam, cum
quadringentis milibus hominum cepit; Parthicum triumphum revexit. Cum
fratre eodemque socero triumphavit. Obiit tamen in Venetia, cum a
Concordia civitate Altinum proficisceretur et cum fratre in vehiculo
sederet, subito sanguine ictus, casu morbi, quem Graeci apoplexin
vocant. Vir ingenii parum civilis, reverentia tamen fratris nihil
umquam atrox ausus. Cum obisset undecimo imperii anno, inter deos
relatus est.
[11] Post eum M. Antoninus solus rem publicam tenuit, vir quem mirari
facilius quis quam laudare possit. A principio vitae tranquillissimus,
adeo ut ex infantia quoque vultum nec ex gaudio nec ex maerore
mutaverit. Philosophiae deditus Stoicae, ipse etiam non solum vitae
moribus, sed etiam eruditione philosophus. Tantae admirationis adhuc
iuvenis, ut eum successorem paraverit Hadrianus relinquere, adoptato
tamen Antonino Pio generum ei idcirco esse voluerit, ut hoc ordine ad
imperium perveniret.
[12] Institutus est ad philosophiam per Apollonium Chalcedonium, ad
scientiam litterarum Graecarum per Sextus Chaeronensem, Plutarchi
nepotem, Latinas autem eum litteras Fronto, orator nobilissimus,
docuit. Hic cum omnibus Romae aequo iure egit, ad nullam insolentiam
elatus est imperii fastigio; liberalitatis promptissimae. Provincias
ingenti benignitate et moderatione tractavit. Contra Germanos eo
principe res feliciter gestae sunt. Bellum ipse unum gessit
Marcomannicum, sed quantum nulla memoria fuit, adeo ut Punicis
conferatur. Nam eo gravius est factum, quod universi exercitus Romani
perierant. Sub hoc enim tantus casus pestilentiae fuit, ut post
victoriam Persicam Romae ac per Italiam provinciasque maxima hominum
pars, militum omnes fere copiae languore defecerint.
[13] Ingenti ergo labore et moderatione, cum apud Carnuntum iugi
triennio perseverasset, bellum Marcomannicum confecit, quod cum his
Quadi, Vandali, Sarmatae, Suevi atque omnis barbaria commoverat, multa
hominum milia interfecit, ac Pannoniis servitio liberatis Romae rursus
cum Commodo Antonino, filio suo, quem iam Caesarem fecerat,
triumphavit. Ad huius belli sumptum cum aerario exhausto largitiones
nullas haberet neque indicere provincialibus aut senatui aliquid
vellet, instrumentum regii cultus facta in foro divi Traiani sectione
distraxit, vasa aurea, pocula crystallina et murrina, uxoriam ac suam
sericam et auream vestem, multa ornamenta gemmarum. Ac per duos
continuos menses ea venditio habita est multumque auri redactum. Post
victoriam tamen emptoribus pretia restituit, qui reddere conparata
voluerunt; molestus nulli fuit, qui maluit semel empta retinere.
[14] Hic permisit viris clarioribus, ut convivia eodem cultu quo ipse
et ministris similibus exhiberent. In editione munerum post victoriam
adeo magnificus fuit, ut centum simul leones exhibuisse tradatur. Cum
igitur fortunatam rem publicam et virtute et mansuetudine reddidisset,
obiit XVIII imperii anno, vitae LXI, et omnibus certatim adnitentibus
inter Divos relatus est.
[15] Huius successor L. Antoninus Commodus nihil paternum habuit, nisi
quod contra Germanos feliciter et ipse pugnavit. Septembrem mensem ad
nomen suum transferre conatus est, ut Commodus diceretur. Sed luxuria
et obscenitate depravatus gladiatoriis armis saepissime in ludo,
deinceps etiam in amphitheatro cum huiusmodi hominibus dimicavit. Obiit
morte subita atque adeo, ut strangulatus vel veneno interfectus
putaretur, cum annis XII post patrem et VIII mensibus imperasset, tanta
execratione omnium, ut hostis humani generis etiam mortuus iudicaretur.
[16] Huic successit Pertinax, grandaevus iam et qui septuagenariam
attigisset aetatem, praefecturam urbi tum agens, ex senatus consulto
imperare iussus. Octogesimo die imperii praetorianorum militum
seditione et Iuliani scelere occisus est.
[17] Post eum Salvius Iulianus rem publicam invasit, vir nobilis et
iure peritissimus, nepos Salvii Iuliani, qui sub Divo Hadriano
perpetuum conposuit edictum. Victus est a Severo apud Mulvium pontem,
interfectus in Palatio. Vixit mensibus septem, postquam coeperat
imperare.
[18] Hinc imperii Romani administrationem Septimius Severus accepit,
oriundus ex Africa, provincia Tripolitana, oppido Lepti. Solus omni
memoria et ante et postea ex Africa imperator fuit. Hic primum fisci
advocatus, mox militaris tribunus, per multa deinde et varia officia
atque honores usque ad administrationem totius rei publicae venit.
Pertinacem se appellari voluit in honorem eius Pertinacis, qui a
Iuliano fuerat occisus. Parcus admodum fuit, natura saevus. Bella multa
et feliciter gessit. Pescennium Nigrum, qui in Aegypto et Syria
rebellaverat, apud Cyzicum interfecit. Parthos vicit et Arabas
interiores et Adiabenos. Arabas eo usque superavit, ut etiam provinciam
ibi faceret. Idcirco Parthicus, Arabicus, Adiabenicus dictus est. Multa
toto orbe Romano reparavit. Sub eo etiam Clodius Albinus, qui in
occidendo Pertinace socius fuerat Iuliano, Caesarem se in Gallia fecit,
victusque apud Lugdunum et interfectus.
[19] Severus tamen praeter bellicam gloriam etiam civilibus studiis
clarus fuit et litteris doctus, philosophiae scientiam ad plenum
adeptus. Novissimum bellum in Britannia habuit, utque receptas
provincias omni securitate muniret, vallum per CXXXIII passuum milia a
mari ad mare deduxit. Decessit Eboraci admodum senex, imperii anno
sexto decimo, mense tertio. Divus appellatus est. Nam filios duos
successores reliquit, Bassianum et Getam, sed Bassiano Antonini nomen a
senatu voluit inponi. Itaque dictus est M. Aurelius Antoninus Bassianus
patrique successit. Nam Geta hostis publicus indicatus confestim
periit.
[20] M. igitur Aurelius Antoninus Bassianus, idemque Caracalla, morum
fere paternorum fuit, paulo asperior et minax. Opus Romae egregium
fecit lavacri, quae thermae Antoninianae appellantur, nihil praeterea
memorabile. Inpatientis libidinis, qui novercam suam Iuliam uxorem
duxerit. Defunctus est in Osdroena apud Edessam moliens adversum
Parthos expeditionem anno imperii sexto, mense secundo, vix egressus
quadragesimum tertium annum. Funere publico elatus est.
[21] Deinde Opilius Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio
Diadumeno facti imperatores nihil memorabile ex temporis brevitate
gesserunt. Nam imperium eorum duum mensium et unius anni fuit.
Seditione militari ambo pariter occisi sunt.
[22] Creatus est post hos M. Aurelius Antoninus. Hic Antonini
Caracallae filius putabatur, sacerdos autem Heliogabali templi erat. Is
cum Romam ingenti et militum et senatus expectatione venisset, probris
se omnibus contaminavit. Inpudicissime et obscenissime vixit,
biennioque post et octo mensibus tumultu interfectus est militari et
cum eo mater Symiasera.
[23] Successit huic Aurelius Alexander, ab exercitu Caesar, a senatu
Augustus nominatus, invenis admodum, susceptoque adversus Persas bello
Xerxen, eorum regem, gloriosissime vicit. Militarem disciplinam
severissime rexit. Quasdam tumultuantes legiones integras exauctoravit.
Adsessorem habuit vel scrinii magistrum Ulpianum, iuris conditorem.
Romae quoque favorabilis fuit. Periit in Gallia militari tumultu tertio
decimo imperii anno et die nono. In Mamaeam, matrem suam, unice pius.