![]() |
![]() |
|
| I.E.S.
"PEDRO SOTO DE ROJAS". GRANADA |
Enlace a Web del IES "Soto de Rojas" |

![]() |
C. SALLVSTI CRISPI
BELLVM CATILINAE |
[1] Omneis homines, qui sese student
praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant
veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. [2] sed nostra
omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis
utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. [3] quo mihi
rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita
ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. [4] nam divitiarum
et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.
[5] Sed diu magnum inter mortalis certamen
fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. [6] nam et, prius
quam incipias, consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est. [7] ita utrumque
per se indigens alterum alterius auxilio eget.
[1] Igitur initio reges - nam in terris nomen imperi id
primum fuit - divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita
hominum sine cupiditate agitabatur; sua quoique satis placebant. [2] postea vero
quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque
nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in
maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis conpertum est in bello
plurumum ingenium posse.
[3] Quod si regum atque imperatorum animi
virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res
humanae haberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia
cerneres. [4] nam imperium facile iis artibus retinetur, quibus initio partum est. [5] verum ubi pro
labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere,
fortuna simul cum moribus inmutatur. [6] ita imperium semper ad optumum
quemque a minus bono transfertur.
[7] Quae homines arant, navigant, aedificant,
virtuti omnia parent. [8] sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique
vitam sicuti peregrinantes transigere; quibus profecto contra naturam corpus
voluptati, anima oneri fuit. eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo, quoniam de
utraque siletur. [9] verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur,
qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit.
[1] Sed in magna copia rerum aliud alii
natura iter ostendit. pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere
haud absurdum est; vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui
facta aliorum scripsere, multi laudantur. [2] ac mihi quidem, tametsi
haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis
arduom videtur res gestas scribere: primum, quod facta dictis exsequenda sunt;
dein, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malevolentia et invidia dicta
putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia
factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
[3] Sed ego adulescentulus initio, sicuti
plerique, studio ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere.
nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, largitio, avaritia
vigebant. [4] quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen
inter tanta vitia inbecilla aetas ambitione conrupta tenebatur; [5] ac me, quom ab
reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, qua
ceteros, fama atque invidia vexabat.
[1] Igitur ubi animus ex multis miseriis
atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam
decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque
vero agrum colundo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere; [2] sed a quo
incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas
populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, eo
magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.
[3] Igitur de Catilinae coniuratione, quam
verissume potero, paucis absolvam; [4] nam id facinus in primis ego
memorabile existumo sceleris atque periculi novitate. [5] de quoius
hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.
[1] L. Catilina, nobili genere natus, fuit
magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. [2] huic ab
adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere,
ibique iuventutem suam exercuit. [3] corpus patiens inediae,
algoris, vigiliae, supra quam quoiquam credibile est. [4] animus audax,
subdolus, varius, quoius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni adpetens,
sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. [5] vastus animus
inmoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. [6] hunc post
dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae; neque,
id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. [7] agitabatur
magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia
scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quas supra memoravi. [8] incitabant
praeterea conrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala,
luxuria atque avaritia, vexabant.
[9] Res ipsa hortari videtur, quoniam de
moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum
domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut
paulatim inmutata ex pulcherruma <atque optuma> pessuma ac
flagitiosissuma facta sit, disserere.
[1] Urbem Romam, sicuti ego accepi,
condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis
vagabantur, et cum his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine
imperio, liberum atque solutum. [2] hi postquam in una moenia
convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes,
incredibile memoratu est quam facile coaluerint: <ita brevi multitudo divorsa
atque vaga concordia civitas facta erat>. [3] sed postquam
res eorum, civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens
videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. [4] igitur reges
populique finitumi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse: nam ceteri
metu perculsi a periculis aberant. [5] at Romani domi militiaeque
intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire,
libertatem, patriam parentisque armis tegere. post ubi pericula virtute
propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam
accipiundis beneficiis amicitias parabant. [6] imperium legitumum, nomen
imperi regium habebant. delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium
sapientia validum erat, rei publicae consultabant: hi vel aetate vel curae
similitudine patres appellabantur. [7] post, ubi regium imperium, quod
initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam
dominationemque se convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores
sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum
humanum.
[1] Sed ea tempestate coepere se quisque
magis extollere magisque ingenium in promptu habere. [2] nam regibus
boni quam mali suspectiores sunt, semperque iis aliena virtus formidulosa est. [3] sed civitas
incredibile memoratu est adepta libertate quantum brevi creverit: tanta cupido
gloriae incesserat. [4] iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in
castris per laborem usum militiae discebat, magisque in decoris armis et
militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant. [5] igitur talibus
viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduos erat, non armatus
hostis formidulosus: virtus omnia domuerat. [6] sed gloriae maxumum certamen inter ipsos
erat: se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus
faceret, properabat. eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem
putabant. laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias
honestas volebant. [7] memorare possum, quibus in locis maxumas hostium
copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando
ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.
[1] Sed profecto fortuna in omni re
dominatur; ea res cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. [2] Atheniensium
res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum
aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. [3] sed quia
provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta
pro maxumis celebrantur. [4] ita eorum, qui fecere, virtus tanta habetur, quantum eam verbis
potuere extollere praeclara ingenia. [5] at populo Romano numquam ea
copia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat, ingenium nemo
sine corpore exercebat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene
facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.
[1] Igitur domi militiaeque boni mores
colebantur; concordia maxuma, minuma avaritia erat; ius bonumque apud eos non
legibus magis quam natura valebat. [2] iurgia, discordias, simultates
cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant. in suppliciis
deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. [3] duabus his
artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat, aequitate, seque remque publicam
curabant. [4] quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello
saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique
tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco
cedere ausi erant; [5] in pace vero quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant
et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.
[1] Sed ubi labore atque iustitia res
publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi
subacti, Carthago, aemula imperi Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria
terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit. [2] qui labores,
pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium divitiaeque,
optanda alias, oneri miseriaeque fuere. [3] igitur primo pecuniae, deinde
imperi cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere. namque avaritia
fidem, probitatem ceterasque artis bonas subvortit; [4] pro his
superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit. [5] ambitio multos
mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua
promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestumare,
magisque voltum quam ingenium bonum habere. [6] haec primo paulatim crescere,
interdum vindicari; post, ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas
inmutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.
[1] Sed primo magis ambitio quam avaritia
animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem erat. [2] nam gloriam,
honorem, imperium bonus et ignavos aeque sibi exoptant; sed ille vera via
nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. [3] avaritia
pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit: ea, quasi venenis malis
inbuta, corpus animumque virilem effeminat, semper infinita <et>
insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur.
[4] Sed postquam L. Sulla armis recepta re
publica bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius,
alius agros cupere, neque modum neque modestiam victores habere, foeda
crudeliaque in civis facinora facere. [5] huc adcedebat, quod L. Sulla
exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem
maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat. loca amoena, voluptaria facile
in otio ferocis militum animos molliverant: [6] ibi primum insuevit exercitus
populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari, ea
privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere. [7] igitur ii
milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. [8] quippe
secundae res sapientium animos fatigant: ne illi conruptis moribus victoriae
temperarent.
[1] Postquam divitiae honori esse coepere
et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas
probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit. [2] igitur ex
divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere: rapere,
consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque
humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. [3] operae pretium
est, quom domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere
templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales, fecere. [4] verum illi
delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant neque victis quicquam
praeter iniuriae licentiam eripiebant. [5] at hi contra, ignavissumi homines,
per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores
reliquerant: proinde quasi iniuriam facere, id demum esset imperio uti.
[1] Nam quid ea memorem, quae nisi iis,
qui videre, nemini credibilia sunt, a privatis compluribus subvorsos montis,
maria constrata esse? [2] quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae: quippe quas
honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. [3] sed lubido
stupri, ganeae ceterique cultus non minor incesserat: viri muliebria pati,
mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi causa terra marique omnia
exquirere; dormire, prius quam somni cupido esset; non famem aut sitim, neque
frigus neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. [4] haec
iuventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant: [5] animus inbutus
malis artibus haud facile lubidinibus carebat; eo profusius omnibus modis
quaestui atque sumptui deditus erat.
[1] In tanta tamque conrupta civitate
Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum
circum se tamquam stipatorum catervas habebat. [2] nam quicumque
inpudicus adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat, quique
alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, [3] praeterea
omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium
timentes, ad hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat,
postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae
proxumi familiaresque erant. [4] quod si quis etiam a culpa vacuos in
amicitiam eius inciderat, cottidiano usu atque inlecebris facile par similisque
ceteris efficiebatur. [5] sed maxume adulescentium familiaritates adpetebat: eorum animi
molles et aetate fluxi dolis haud difficulter capiebantur. [6] nam ut
quoiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque
equos mercari; postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos
obnoxios fidosque sibi faceret.
[7] Scio fuisse nonnullos, qui ita
existumarent iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste
pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod quoiquam id conpertum
foret, haec fama valebat.
[1] Iam primum adulescens Catilina multa
nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce
modi contra ius fasque. [2] postremo captus amore Aureliae Orestillae, quoius praeter formam
nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat timens privignum
adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis
fecisse. [3] quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinus
maturandi. [4] namque animus inpurus, dis hominibusque infestus, neque vigiliis
neque quietibus sedari poterat: ita conscientia mentem excitam vastabat. [5] igitur colos
ei exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus: prorsus in facie
voltuque vecordia inerat.
[1] Sed iuventutem, quam, ut supra
diximus, inlexerat, multis modis mala facinora edocebat. [2] ex illis
testis signatoresque falsos commodare; fidem, fortunas, pericula vilia habere;
post, ubi eorum famam atque pudorem adtriverat, maiora alia imperabat. [3] si causa
peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis
circumvenire, iugulare: scilicet ne per otium torpescerent manus aut animus,
gratuito potius malus atque crudelis erat.
[4] His amicis sociisque confisus
Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat et quod plerique
Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et victoriae veteris memores civile
bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit. [5] in Italia
nullus exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi
consulatum petenti magna spes, senatus nihil sane intentus: tutae
tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.
[1] Igitur circiter Kalendas Iunias L.
Caesare et C. Figulo consulibus primo singulos appellare; hortari alios, alios
temptare; opes suas, inparatam rem publicam, magna praemia coniurationis
docere. [2] ubi satis explorata sunt, quae voluit, in unum omnis convocat, quibus
maxuma necessitudo et plurumum audaciae inerat. [3] eo convenere senatorii ordinis P.
Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus. P. et Ser.
Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q.
Curius; [4] praeterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius,
P. Gabinius Capito, C. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis domi
nobiles. [5] erant praeterea complures paulo occultius consili huiusce
participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut
alia necessitudo. [6] ceterum iuventus pleraque, sed maxume nobilium, Catilinae inceptis
favebat: quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta
pro certis, bellum quam pacem malebant. [7] fuere item ea tempestate, qui crederent
M. Licinium Crassum non ignarum eius consili fuisse: quia Cn. Pompeius, invisus
ipsi, magnum exercitum ductabat, quoiusvis opes voluisse contra illius
potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos
principem se fore.
[1] Sed antea item coniuravere pauci contra rem publicam,
in quis Catilina fuit. [2] de qua re, quam verissume potero, dicam. L. Tullo et M'.
Lepido consulibus P. Autronius et P. Sulla, designati consules, legibus ambitus
interrogati poenas dederant. [3] post paulo Catilina pecuniarum
repetundarum reus prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitumos dies
profiteri nequiverat. [4] erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis, summae audaciae,
egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores
stimulabant. [5] cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris consilio
communicato parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum
consules interficere, ipsi fascibus conreptis Pisonem cum exercitu ad
optinendas duas Hispanias mittere. [6] ea re cognita rursus in Nonas
Februarias consilium caedis transtulerant. [7] iam tum non consulibus modo,
sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur. [8] quod ni
Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem
Romam pessumum facinus patratum foret. quia nondum frequentes armati
convenerant, ea res consilium diremit.
[1] Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro
praetore missus est adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn. Pompeio
cognoverat. [2] neque tamen senatus provinciam invitus dederat, quippe foedum hominem a
re publica procul esse volebat, simul quia boni complures praesidium in eo
putabant et iam tum potentia Pompei formidulosa erat. [3] sed is Piso in provincia ab equitibus
Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. [4] sunt, qui ita
dicant imperia eius iniusta, superba, crudelia barbaros nequivisse pati; [5] alii autem,
equites illos, Cn. Pompei veteres fidosque clientis, voluntate eius Pisonem
adgressos: numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva
multa antea perpessos. [6] nos eam rem in medio relinquemus. de superiore coniuratione satis
dictum.
[1] Catilina, ubi eos, quos paulo ante
memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in
rem fore credens univorsos appellare et cohortari, in abditam partem aedium
secedit atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit:
[2] «Ni virtus fidesque vostra spectata
mihi foret, nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in
manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro
certis captarem. [3] sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis
fidosque mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere,
simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi; [4] nam idem velle
atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.
[5] Sed ego quae mente agitavi, omnes iam
antea divorsi audistis. [6] ceterum mihi in dies magis animus adcenditur, quom considero,
quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. [7] nam postquam
res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis
reges, tetrarchae vectigales esse, populi, nationes stipendia pendere; ceteri
omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, volgus fuimus, sine gratia, sine
auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus. [8] itaque omnis
gratia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt; nobis
reliquere pericula, repulsas, iudicia, egestatem. [9] quae quo usque
tandem patiemini, o fortissumi viri? nonne emori per virtutem praestat quam
vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per
dedecus amittere? [10] verum enim vero, pro deum atque hominum fidem, victoria in manu
nobis est, viget aetas, animus valet; contra illis annis atque divitiis omnia
consenuerunt. tantummodo incepto opus est, cetera res expediet. [11] etenim quis
mortalium, quoi virile ingenium est, tolerare potest illis divitias superare,
quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem
familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut amplius domos
continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum esse? [12] quom tabulas,
signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis
pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt. [13] at nobis est
domi inopia, foris aes alienum, mala res, spes multo asperior: denique quid
reliqui habemus praeter miseram animam?
[14] Quin igitur expergiscimini? en illa,
illa, quam saepe optastis, libertas, praeterea divitiae, decus, gloria in
oculis sita sunt; fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. [15] res, tempus,
pericula, egestas, belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortantur. [16] vel imperatore
vel milite me utimini: neque animus neque corpus a vobis aberit. [17] haec ipsa, ut
spero, vobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit et vos servire
magis quam imperare parati estis.»
[1] Postquam accepere ea homines, quibus
mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis
quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, ut
proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique
opis aut spei haberent. [2] tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium,
magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido victorum
fert; [3] praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum
exercitu P. Sittium Nucerinum, consili sui participes; petere consulatum C.
Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus
necessitudinibus circumventum; cum eo se consulem initium agundi facturum. [4] ad hoc maledictis
increpabat omnis bonos, suorum unum quemque nominans laudare: admonebat alium
egestatis, alium cupiditatis suae, compluris periculi aut ignominiae, multos
victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. [5] postquam
omnium animos alacris videt, cohortatus, ut petitionem suam curae haberent,
conventum dimisit.
[1] Fuere ea tempestate, qui dicerent
Catilinam oratione habita, quom ad ius iurandum popularis sceleris sui
adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse: [2] inde quom post
exsecrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri
consuevit, aperuisse consilium suom, atque eo ita fecisse, quo inter se fidi
magis forent alius alii tanti facinoris conscii. [3] nonnulli ficta
et haec et multa praeterea existumabant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quae
postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas
dederant. nobis ea res pro magnitudine parum conperta est.
[1] Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius,
natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores
senatu probri gratia moverant. [2] huic homini non minor vanitas inerat
quam audacia: neque reticere, quae audierat, neque suamet ipse scelera
occultare, prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat. [3] erat ei cum
Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo. quoi cum minus gratus esset,
quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montisque polliceri
coepit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius
agitare quam solitus erat. [4] at Fulvia insolentiae Curi causa
cognita tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore,
de Catilinae coniuratione quae quoque modo audierat, compluribus narravit.
[5] Ea res in primis studia hominum adcendit ad
consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. [6] namque antea pleraque nobilitas
invidia aestuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis
egregius homo novos adeptus foret. sed ubi periculum advenit, invidia atque
superbia post fuere.
[1] Igitur comitiis habitis consules
declarantur M. Tullius et C. Antonius. quod factum primo popularis
coniurationis concusserat. [2] neque tamen Catilinae furor
minuebatur, sed in dies plura agitare: arma per Italiam locis opportunis
parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium
quendam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. [3] ea tempestate
plurumos quoiusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot,
quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post, ubi aetas
tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande
conflaverant. [4] per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare,
urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere.
[1] Sed in iis erat Sempronia, quae multa
saepe virilis audaciae facinora conmiserat. [2] haec mulier genere atque forma,
praeterea viro, liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis, Latinis docta,
psallere et saltare elegantius, quam necesse est probae, multa alia, quae
instrumenta luxuriae sunt. [3] sed ei cariora semper omnia quam decus
atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile
discerneres; lubido sic adcensa, ut saepius peteret viros quam peteretur. [4] sed ea saepe
antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat: luxuria
atque inopia praeceps abierat. [4] verum ingenium eius haud absurdum:
posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel
procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.
[1] His rebus conparatis Catilina nihilo
minus in proxumum annum consulatum petebat, sperans, si designatus foret,
facile se ex voluntate Antonio usurum. neque interea quietus erat, sed omnibus
modis insidias parabat Ciceroni. [2] neque illi tamen ad cavendum
dolus aut astutiae deerant. [3] namque a principio consulatus sui
multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante
memoravi, consilia Catilinae sibi proderet; [4] ad hoc conlegam suom Antonium
pactione provinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret; circum se
praesidia amicorum atque clientium occulte habebat. [5] postquam dies
comitiorum venit et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consulibus in
campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia
experiri, quoniam, quae occulte temptaverat, aspera foedaque evenerant.
[1] Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem
Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Picenum, C. Iulium in Apuliam
dimisit, praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. [2] interea Romae
multa simul moliri: consulibus insidias tendere, parare incendia, opportuna
loca armatis hominibus obsidere; ipse cum telo esse, item alios iubere,
hortari, uti semper intenti paratique essent; dies noctisque festinare,
vigilare, neque insomniis neque labore fatigari.
[3] Postremo, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus
intempesta nocte coniurationis principes convocat per M. Porcium Laecam, [4] ibique multa
de ignavia eorum questus docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem, quam
ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium
belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem
oppressisset: eum suis consiliis multum officere.
[1] Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris C.
Cornelius eques Romanus operam suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator
constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire
ad Ciceronem ac de inproviso domi suae inparatum confodere. [2] Curius, ubi
intellegit, quantum periculum consuli inpendeat, propere per Fulviam Ciceroni
dolum, qui parabatur, enuntiat. [3] ita illi ianua prohibiti tantum facinus frustra
susceperant.
[4] Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare,
egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae
dominatione agros bonaque omnia amiserat, praeterea latrones quoiusque generis,
quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus
lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerant.
[1] Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus,
quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat neque,
exercitus Manli quantus aut quo consilio foret, satis conpertum habebat, rem ad
senatum refert iam antea volgi rumoribus exagitatam. [2] itaque, quod plerumque in atroci negotio
solet, senatus decrevit, darent operam consules, ne quid res publica detrimenti
caperet. [3] ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur:
exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis,
domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere; aliter sine populi
iussu nullius earum rerum consuli ius est.
[1] Post paucos dies L. Saenius senator in senatu
litteras recitavit, quas Faesulis adlatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat
C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI Kalendas Novembris. [2] simul, id quod
in tali re solet, alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conventus
fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile bellum moveri. [3] igitur senati
decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea
loca missi - [4] hi utrique ad urbem imperatores erant, inpediti, ne triumpharent,
calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat -, [5] sed praetores
Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum, iisque permissum,
uti pro tempore atque periculo exercitum conpararent. [6] ad hoc, si quis indicavisset de
coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et
sestertia centum, libero inpunitatem eius rei et sestertia ducenta milia, [7] itemque
decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia
distribuerentur pro quoiusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae haberentur
iisque minores magistratus praeessent.
[1] Quis rebus permota civitas atque
inmutata urbis facies erat. ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna
quies pepererat, repente omnis tristitia invasit: [2] festinare,
trepidare, neque loco neque homini quoiquam satis credere, neque bellum gerere
neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. [3] ad hoc
mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat,
adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos,
rogitare omnia, <omni rumore> pavere, <adripere omnia>, superbia
atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
[4] At Catilinae crudelis animus eadem
illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus
erat ab L. Paulo. [5] postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio
lacessitus foret, in senatum venit. [6] tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens
sive ira conmotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam
postea scriptam edidit. [7] sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad
dissimulanda omnia, demisso vultu, voce supplici postulare a patribus coepit,
ne quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam
instituisse, ut omnia bona in spe haberet; ne existumarent sibi, patricio
homini, quoius ipsius atque maiorum pluruma beneficia in plebem Romanam essent,
perdita re publica opus esse, quom eam servaret M. Tullius, inquilinus civis
urbis Romae. [8] ad hoc male dicta alia quom adderet, obstrepere omnes, hostem atque
parricidam vocare. [9] tum ille furibundus «quoniam quidem circumventus»
inquit «ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina exstinguam.»
[1] Deinde se ex curia domum proripuit. ibi multa ipse
secum volvens, quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat
urbem vigiliis munitam, optumum factu credens exercitum augere ac, prius quam
legiones scriberentur, multa antecapere, quae bello usui forent, nocte
intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est. [2] sed Cethego
atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus
rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem,
incendia aliaque belli facinora parent: sese propediem cum magno exercitu ad
urbem adcessurum.
[3] Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex
suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiusce modi:
[1] «Deos hominesque testamur, imperator,
nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed
uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes violentia atque
crudelitate faeneratorum plerique patria, sed omnes fama atque fortunis
expertes sumus. neque quoiquam nostrum licuit more maiorum lege uti neque
amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta saevitia faeneratorum atque
praetoris fuit. [2] saepe maiores vostrum, miserti plebis Romanae, decretis suis
inopiae eius opitulati sunt, ac novissume memoria nostra propter magnitudinem
aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est. [3] saepe ipsa
plebs, aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum, armata a
patribus secessit. [4] at nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa
bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed libertatem, quam nemo
bonus nisi cum anima simul amittit. [5] te atque senatum obtestamur,
consulatis miseris civibus, legis praesidium quod iniquitas praetoris eripuit,
restituatis neve nobis eam neccessitudinem inponatis, ut quaeramus, quonam modo
maxume ulti sanguinem nostrum pereamus.»
[1] Ad haec Q. Marcius respondit, si quid
ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur:
ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo
umquam ab eo frustra auxilium petiverit.
[2] At Catilina ex itinere plerisque
consularibus, praeterea optumo quoique litteras mittit: se falsis criminibus
circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae
cedere, Massiliam in exsilium proficisci, non quo sibi tanti sceleris conscius
esset, sed uti res publica quieta foret neve ex sua contentione seditio
oreretur. [3] ab his longe divorsas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas
sibi nomine Catilinae redditas dicebat. earum exemplum infra scriptum est.
[1] «L. Catilina Q. Catulo. egregia tua fides, re
cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae
tribuit. [2] quam ob rem defensionem in novo consilio non statui parare:
satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam me dius
fidius veram licet cognoscas. [3] iniuriis contumeliisque concitatus,
quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non
obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes
alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem - et alienis
nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret -, sed quod
non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa suspicione alienatum
esse sentiebam. [4] hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis
conservandae sum secutus. [5] plura quom scribere vellem, nuntiatum
est vim mihi parari. [6] nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado; eam ab iniuria
defendas, per liberos tuos rogatus. haveto.»
[1] Sed ipse paucos dies conmoratus apud
C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis
exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium
contendit. [2] haec ubi Romae conperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis
iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab
armis discedere praeter rerum capitalium condemnatis. [3] praeterea decernit, uti consules dilectum
habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio
sit.
[4] Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo
maxume miserabile visum est. quoi quom ad occasum ab ortu solis omnia domita
armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant,
adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis
perditum irent. [5] namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio
inductus coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium
discesserat: tanta vis morbi atque uti tabes plerosque civium animos invaserat.
[1] Neque solum illis aliena mens erat,
qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum
studio Catilinae incepta probabat. [2] id adeo more suo videbatur
facere. [3] nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident,
malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia
student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile
habetur sine damno. [4] sed urbana plebes, ea vero praeceps erat de multis causis. [5] primum omnium,
qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora
patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat,
ii Romam sicut in sentinam confluxerant. [6] deinde multi memores Sullanae
victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita
divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis
foret, ex victoria talia sperabat. [7] praeterea iuventus, quae in
agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus
excita urbanum otium ingrato labori praetulerat. eos atque alios omnis malum
publicum alebat. [8] quo minus mirandum est homines egentis, malis moribus, maxuma
spe, rei publicae iuxta ac sibi consuluisse. [9] praeterea,
quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis
inminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant; [10] ad hoc,
quicumque aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publicam quam
minus valere ipsi malebant. [11] id adeo malum multos post annos in civitatem
revorterat.
[1] Nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso
consulibus tribunicia postestas restituta est, homines adulescentes summam
potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando
plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi
clari potentesque fieri. [2] contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie
pro sua magnitudine. [3] namque, uti paucis verum absolvam, post illa tempora quicumque
rem publicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi iura
defenderent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum
simulantes pro sua quisque potentia certabant. [4] neque illis
modestia neque modus contentionis erat: utrique victoriam crudeliter
exercebant.
[1] Sed postquam Cn. Pompeius ad bellum
maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes inminutae, paucorum
potentia crevit. [2] ii magistratus, provincias aliaque omnia tenere; ipsi innoxii,
florentes, sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in
magistratu placidius tractarent. [3] sed ubi primum dubiis rebus
novandi spes oblata est, vetus certamen animos eorum adrexit.
[4] Quod si primo proelio Catilina
superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem
publicam oppressisset, neque illis, qui victoriam adepti forent, diutius ea uti
licuisset, quin defessis et exsanguibus, qui plus posset, imperium atque
libertatem extorqueret. [5] fuere tamen extra coniurationem complures, qui ad
Catilinam initio profecti sunt. in iis erat Fulvius, senatoris filius, quem
retractum ex itinere parens necari iussit.
[6] Isdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina
praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut
per se aut per alios sollicitabat, neque solum civis, sed quoiusque modi genus
hominum, quod modo bello usui foret.
[1] Igitur P. Umbreno quoidam negotium dat, uti legatos
Allobrogum requirat eosque, si possit, inpellat ad societatem belli, existumans
publice privatimque aere alieno oppressos, praeterea quod natura gens Gallica
bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse. [2] Umbrenus quod
in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatum notus erat atque eos
noverat. itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus
pauca de statu civitatis et quasi dolens eius casum requirere coepit, quem
exitum tantis malis sperarent. [3] postquam illos videt queri de avaritia magistratuum,
accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem
exspectare, «at ego» inquit «vobis, si modo viri esse voltis, rationem
ostendam, qua tanta ista mala effugiatis». [4] haec ubi dixit, Allobroges in maxumam
spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur: nihil tam asperum neque tam
difficile esse, quod non cupidissume facturi essent, dum ea res civitatem aere
alieno liberaret. [5] ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat
neque aliena consili propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma aberat. [6] praeterea
Gabinium arcessit, quo maior auctoritas sermoni inesset. eo praesente
coniurationem aperit, nominat socios, praeterea multos quoiusque generis
innoxios, quo legatis animus amplior esset. deinde eos pollicitos operam suam
domum dimittit.
[1] Sed Allobroges diu in incerto habuere,
quidnam consili caperent. [2] in altera parte erat aes alienum,
studium belli, magna merces in spe victoriae; at in altera maiores opes, tuta
consilia, pro incerta spe certa praemia. [3] haec illis volventibus tandem
vicit fortuna rei publicae. [4] itaque Q. Fabio Sangae, quoius
patrocinio civitas plurumum utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. [5] Cicero per
Sangam consilio cognito legatis praecipit, ut studium coniurationis vehementer
simulent, ceteros adeant, bene polliceantur dentque operam, uti eos quam maxume
manufestos habeant.
[1] Isdem fere temporibus in Gallia
citeriore atque ulteriore, item in agro Piceno, Bruttio, Apulia motus erat. [2] namque illi,
quos ante Catilina dimiserat, inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul
agebant. nocturnis consiliis, armorum atque telorum portationibus, festinando,
agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant. [3] ex eo numero
compluris Q. Metellus Celer praetor ex senatus consulto causa cognita in
vincula coniecerat, item in citeriore Gallia C. Murena, qui ei provinciae
legatus praeerat.
[1] At Romae Lentulus cum ceteris, qui
principes coniurationis erant, paratis, ut videbatur, magnis copiis
constituerant, uti, quom Catilina in agrum Aefulanum cum exercitu venisset, L.
Bestia tribunus plebis contione habita quereretur de actionibus Ciceronis
bellique gravissumi invidiam optumo consuli inponeret: eo signo proxuma nocte
cetera multitudo coniurationis suom quodque negotium exsequeretur. [2] sed ea divisa
hoc modo dicebantur: Statilius et Gabinius uti cum magna manu duodecim simul
opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior aditus ad consulem
ceterosque, quibus insidiae parabantur, fieret; Cethegus Ciceronis ianuam
obsideret eumque vi adgrederetur; alius autem alium, sed filii familiarum,
quorum ex nobilitate maxuma pars erat, parentis interficerent; simul caede et
incendio perculsis omnibus ad Catilinam erumperent. [3] inter haec
parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum: illos
dubitando et dies prolatando magnas opportunitates conrumpere: facto, non
consulto in tali periculo opus esse, seque, si pauci adiuvarent, languentibus
aliis impetum in curiam facturum. [4] natura ferox, vehemens, manu promptus erat, maxumum
bonum in celeritate putabat.
[1] Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium
ceteros conveniunt. ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant ius
iurandum, quod signatum ad civis perferant: aliter haud facile eos ad tantum
negotium inpelli posse. [2] ceteri nihil suspicantes dant, Cassius semet eo brevi
venturum pollicetur ac paulo ante legatos ex urbe proficiscitur. [3] Lentulus cum
iis T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges, prius quam domum
pergerent, cum Catilina data atque accepta fide societatem confirmarent. [4] ipse Volturcio
litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est.
[5] «Qui sim, ex eo, quem ad te misi,
cognosces. fac cogites, in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse.
consideres, quid tuae rationes postulent. auxilium petas ab omnibus, etiam ab
infumis.» [6] Ad hoc mandata verbis dat: quom ab senatu hostis iudicatus sit, quo
consilio servitia repudiet? in urbe parata esse, quae iusserit; ne cunctetur
ipse propius adcedere.
[1] His rebus ita actis, constituta nocte, qua
proficiscerentur, Cicero per legatos cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C.
Pomptino praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum
comitatus deprehendant. rem omnem aperit, quoius gratia mittebantur; cetera,
uti facto opus sit, ita agant permittit. [2] illi, homines militares, sine tumultu
praesidiis conlocatis, sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt. [3] postquam ad id
loci legati cum Volturcio venerunt et simul utrimque clamor exortus est, Galli
cito cognito consilio sine mora praetoribus se tradunt, [4] Volturcius
primo cohortatus ceteros gladio se a multitudine defendit, deinde, ubi a
legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinum obtestatus, quod ei
notus erat, postremo timidus ac vitae diffidens velut hostibus sese praetoribus
dedit.
[1] Quibus rebus confectis omnia propere
per nuntios consuli declarantur. [2] at illum ingens cura atque laetitia simul occupavere.
nam laetabatur intellegens coniuratione patefacta civitatem periculis ereptam
esse; porro autem anxius erat dubitans, in maxumo scelere tantis civibus
deprehensis quid facto opus esset: poenam illorum sibi oneri, inpunitatem
perdundae rei publicae fore credebat. [3] igitur confirmato animo vocari ad sese iubet
Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium itemque Caeparium Terracinensem, qui in
Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat. [4] ceteri sine
mora veniunt; Caeparius, paulo ante domo egressus, cognito indicio ex urbe
profugerat. [5] consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens in senatum
perducit, reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire iubet. [6] eo senatum
advocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum legatis introducit,
Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem
adferre iubet.
[1] Volturcius interrogatus de itinere, de
litteris, postremo quid aut qua de causa consili habuisset, primo fingere alia,
dissimulare de coniuratione; post, ubi fide publica dicere iussus est, omnia,
uti gesta erant, aperit docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario
socium adscitum nihil amplius scire quam legatos, tantummodo audire solitum ex
Gabinio P. Autronium, Ser. Sullam, L. Vargunteium, multos praeterea in ea
coniuratione esse. [2] eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras
sermonibus, quos ille habere solitus erat: ex libris Sibyllinis regnum Romae
tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, quoi
fatum foret urbis potiri; praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesumum
annum, quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bello civili cruentum
fore. [3] igitur perlectis litteris, quom prius omnes signa sua cognovissent,
senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis
custodiis habeantur. [4] itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum aedilis erat,
Cethegus Q. Cornificio, Statilius C. Caesari, Gabinius M. Crasso, Caeparius -
nam is paulo ante ex fuga retractus erat - Cn. Terentio senatori traduntur.
[1] Interea plebs coniuratione patefacta,
quae primo cupida rerum novarum nimis bello favebat, mutata mente Catilinae
consilia exsecrari, Ciceronem ad caelum tollere: veluti ex servitute erepta
gaudium atque laetitiam agitabat. [2] namque alia belli facinora
praedae magis quam detrimento fore, incendium vero crudele, inmoderatum ac sibi
maxume calamitosum putabat, quippe quoi omnes copiae in usu cottidiano et cultu
corporis erant.
[3] Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum
adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant. [4] is, quom se
diceret indicaturum de coniuratione, si fides publica data esset, iussus a
consule, quae sciret, edicere, eadem fere quae Volturcius de paratis incendiis,
de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet: praeterea se missum a M.
Crasso, qui Catilinae nuntiaret, ne eum Lentulus et Cethegus aliique ex
coniuratione deprehensi terrerent, eoque magis properaret ad urbem adcedere,
quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur. [5] sed ubi
Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumis divitiis, summa
potentia, alii rem incredibilem rati, pars, tametsi verum existumabant, tamen
quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda
videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii, conclamant indicem
falsum esse, deque ea re postulant uti referatur. [6] itaque consulente Cicerone frequens
senatus decernit Tarquini indicium falsum videri eumque in vinculis retinendum
neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, quoius consilio
tantam rem esset mentitus. [7] erant eo tempore qui existumarent indicium illud a P.
Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi
reliquos illius potentia tegeret. [8] alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant, ne
Crassus more suo suscepto malorum patrocinio rem publicam conturbaret. [9] ipsum Crassum
ego postea praedicantem audivi tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone
inpositam.
[1] Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso neque precibus
neque pretio neque gratia Ciceronem inpellere potuere, uti per Allobroges aut
alium indicem C. Caesar falso nominaretur. [2] nam uterque cum illo gravis inimicitias
exercebat: Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter quoiusdam
Transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio
incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare
victus discesserat. [3] res autem opportuna videbatur, quod is privatim
egregia liberalitate, publice maxumis muneribus grandem pecuniam debebat. [4] sed ubi
consulem ad tantum facinus inpellere nequeunt, ipsi singillatim circumeundo
atque ementiundo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent,
magnam illi invidiam conflaverant, usque eo ut nonnulli equites Romani, qui
praesidi causa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi
magnitudine seu animi mobilitate inpulsi, quo studium suom in rem publicam
clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.
[1] Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum
et T. Volturcio, conprobato eorum indicio, praemia decernuntur, liberti et
pauci ex clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque servitia in
vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum,
qui pretio rem publicam vexare soliti erant. [2] Cethegus autem per nuntios familiam atque
libertos suos, lectos et exercitatos, orabat in audaciam, ut grege facto cum
telis ad sese inrumperent.
[3] Consul ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis,
ut res atque tempus monebat, convocato senatu refert, quid de iis fieri
placeat, qui in custodiam traditi erant. sed eos paulo ante frequens senatus
iudicaverat contra rem publicam fecisse. [4] tum D. Iunius Silanus primus sententiam
rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de iis, qui in custodiis
tenebantur, et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si
deprehensi forent, supplicium sumundum decreverat; isque postea permotus
oratione C. Caesaris pedibus in sententiam Ti. Neronis iturum se dixit, quod de
ea re praesidiis additis referundum censuerat. [5] sed Caesar,
ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a consule huiusce modi verba locutus
est:
[1] «Omnis homines, patres conscripti, qui
de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos
esse decet. [2] haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt, neque
quisquam omnium lubidini simul et usui paruit. ubi intenderis ingenium, valet; [3] si lubido
possidet, ea dominatur, animus nihil valet. [4] magna mihi copia est memorandi,
patres conscripti, quae reges atque populi ira aut misericordia inpulsi male
consuluerint. sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi
sui recte atque ordine fecere. [5] bello Macedonico, quod cum rege Perse
gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus
creverat, infida et advorsa nobis fuit. sed postquam bello confecto de Rhodiis
consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum magis quam iniuriae causa
bellum inceptum diceret, inpunitos eos dimisere. [6] item bellis
Punicis omnibus, quom saepe Carthaginienses et in pace et per indutias multa
nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis,
quid se dignum foret, quam, quid in illos iure fieri posset, quaerebant. [7] hoc item vobis
providendum est, patres conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et
ceterorum scelus quam vostra dignitas, neu magis irae vostrae quam famae
consulatis. [8] nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novom consilium
adprobo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, his utendum censeo,
quae legibus conparata sunt.
[9] Plerique eorum, qui ante me sententias
dixerunt, conposite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt. quae
belli saevitia esset, quae victis adciderent, enumeravere: rapi virgines,
pueros; divelli liberos a parentum conplexu; matres familiarum pati, quae
victoribus conlubuissent; fana atque domos spoliari; caedem, incendia fieri;
postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri. [10] sed, per deos
inmortalis, quo illa oratio pertinuit? an uti vos infestos coniurationi
faceret? scilicet, quem res tanta et tam atrox non permovit, eum oratio
adcendet. [11] non ita est, neque quoiquam mortalium iniuriae suae parvae
videntur, multi eas gravius aequo habuere. [12] sed alia aliis licentia est,
patres conscripti. qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia
deliquere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt; qui magno imperio
praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. [13] ita in maxuma
fortuna minuma licentia est; neque studere neque odisse, sed minume irasci
decet; [14] quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque
crudelitas appellatur. [15] equidem ego sic existumo, patres conscripti, omnis cruciatus
minores quam facinora illorum esse. sed plerique mortales postrema meminere et
in hominibus inpiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo
severior fuit.
[16] D. Silanum, virum fortem atque
strenuom, certo scio, quae dixerit, studio rei publicae dixisse, neque illum in
tanta re gratiam aut inimicitias exercere: eos mores eamque modestiam viri
cognovi. [17] verum sententia eius mihi non crudelis - quid enim in talis homines
crudele fieri potest? - sed aliena a re publica nostra videtur. [18] nam profecto
aut metus aut iniuria te subegit, Silane, consulem designatum genus poenae
novom decernere. [19] de timore supervacaneum est disserere, quom
praesertim diligentia clarissumi viri consulis tanta praesidia sint in armis. [20] de poena
possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem
aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere;
ultra neque curae neque gaudio locum esse.
[21] Sed, per deos inmortalis, quam ob rem in sententiam
non addidisti, uti prius verberibus in eos animadvorteretur? an quia lex Porcia
vetat? [22] at aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exsilium
permitti iubent. an quia gravius est verberari quam necari? [23] quid autem
acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos? [24] sin quia
levius est, qui convenit in minore negotio legem timere, quom eam in maiore
neglexeris?
[25] At enim quis reprehendet, quod in parricidas rei
publicae decretum erit? tempus, dies, fortuna, quoius lubido gentibus
moderatur. [26] illis merito accidet, quicquid evenerit; ceterum vos, patres
conscripti, quid in alios statuatis, considerate. [27] omnia mala exempla ex rebus bonis orta
sunt. sed ubi imperium ad ignaros eius aut minus bonos pervenit, novom illud
exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. [28] Lacedaemonii
devictis Atheniensibus triginta viros inposuere, qui rem publicam eorum
tractarent. [29] ii primo coepere pessumum quemque et omnibus invisum indemnatum necare:
ea populus laetari et merito dicere fieri. [30] post, ubi paulatim licentia crevit, iuxta
bonos et malos lubidinose interficere, ceteros metu terrere: [31] ita civitas
servitute oppressa stultae laetitiae gravis poenas dedit. [32] nostra memoria
victor Sulla quom Damasippum et alios eius modi, qui malo rei publicae
creverant, iugulari iussit, quis non factum eius laudabat? homines scelestos et
factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos aiebant.
sed ea res magnae initium cladis fuit. [33] nam uti quisque domum aut villam,
postremo vas aut vestimentum aliquoius concupiverat, dabat operam, uti is in
proscriptorum numero esset. [34] ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat,
paulo post ipsi trahebantur, neque prius finis iugulandi fuit, quam Sulla omnis
suos divitiis explevit. [35] atque haec ego non in M. Tullio neque his temporibus
vereor, sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt. [36] potest alio
tempore, alio consule, quoi item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero
credi: ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi
finem statuet aut quis moderabitur?
[37] Maiores nostri, patres conscripti,
neque consili neque audaciae umquam eguere; neque illis superbia obstabat, quo
minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. [38] arma atque
tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque
sumpserunt. postremo, quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur, cum
summo studio domi exsequebantur: imitari quam invidere bonis malebant. [39] sed eodem illo
tempore Graeciae morem imitati verberibus animadvortebant in civis, de
condemnatis summum supplicium sumebant. postquam res publica adolevit et
multitudine civium factiones valuere, [40] circumveniri innocentes, alia
huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt, quibus
legibus exsilium damnatis permissum est. [41] hanc ego causam, patres
conscripti, quo minus novom consilium capiamus, in primis magnam puto. [42] profecto
virtus atque sapientia maior illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium
fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus.
[43] Placet igitur eos dimitti et augeri
exercitum Catilinae? minume. sed ita censeo: publicandas eorum pecunias, ipsos
in vinculis habendos per municipia, quae maxume opibus valent: neu quis de iis
postea ad senatum referat neve cum populo agat; qui aliter fecerit, senatum
existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum.»
[1] Postquam Caesar dicundi finem fecit,
ceteri verbo alius alii varie adsentiebantur. at M. Porcius Cato rogatus
sententiam huiusce modi orationem habuit:
[2] «Longe alia mihi mens est, patres conscripti,
quom res atque pericula nostra considero, et quom sententias nonnullorum ipse
mecum reputo. [3] illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae,
parentibus, aris atque focis suis bellum paravere; res autem monet cavere ab
illis magis quam, quid in illos statuamus, consultare. [4] nam cetera
maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc, nisi provideris, ne accidat, ubi
evenit, frustra iudicia inplores: capta urbe nihil fit reliqui victis.
[5] Sed, per deos inmortalis, vos ego appello,
qui semper domos, villas, signa, tabulas vostras pluris quam rem publicam
fecistis: si ista, quoiuscumque modi sunt, quae amplexamini, retinere, si
voluptatibus vostris otium praebere voltis, expergiscimini aliquando et
capessite rem publicam. [6] non agitur de vectigalibus neque de sociorum iniuriis: libertas
et anima nostra in dubio est. [7] saepenumero, patres conscripti, multa
verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium
questus sum, multosque mortalis ea causa advorsos habeo. [8] qui mihi atque
animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haut facile alterius
lubidini male facta condonabam. [9] sed ea tametsi vos parvi
pendebatis, tamen res publica firma erat, opulentia neglegentiam tolerabat. [10] nunc vero non id
agitur, bonisne an malis moribus vivamus, neque quantum aut quam magnificum
imperium populi Romani sit, sed haec, quoiuscumque modi videntur, nostra an
nobiscum una hostium futura sint.
[11] Hic mihi quisquam mansuetudinem et
misericordiam nominat. iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus:
quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur,
eo res publica in extremo sita est. [12] sint sane, quoniam ita se mores
habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus aerari: ne
illi sanguinem nostrum largiantur et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos
omnis perditum eant.
[13] Bene et conposite C. Caesar paulo ante
in hoc ordine de vita et morte disseruit, credo falsa existumans ea, quae de inferis
memorantur: divorso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque
formidulosa habere. [14] itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in
custodiis habendos, videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus
coniurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur; [15] quasi vero
mali atque scelesti tantummodo in urbe et non per totam Italiam sint, aut non
ibi plus possit audacia, ubi ad defendundum opes minores sunt. [16] quare vanum
equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit; si in tanto omnium
metu solus non timet, eo magis refert me mihi atque vobis timere. [17] qua re quom de
P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote vos simul de exercitu
Catilinae et de omnibus coniuratis decernere. [18] quanto vos
adtentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; si paulum modo vos
languere viderint, iam omnes feroces aderunt.
[19] Nolite existumare maiores nostros
armis rem publicam ex parva magnam fecisse. [20] si ita esset, multo pulcherrumam
eam nos haberemus: quippe sociorum atque civium, praeterea armorum atque
equorum maior copia nobis quam illis est. [21] sed alia fuere, quae illos
magnos fecere, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium,
animus in consulundo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius. [22] pro his nos
habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam.
laudamus divitias, sequimur inertiam. inter bonos et malos discrimen nullum,
omnia virtutis praemia ambitio possidet. [23] neque mirum: ubi vos separatim
sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae
servitis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam rem publicam.
[24] Sed ego haec omitto. coniuravere
nobilissumi cives patriam incendere, Gallorum gentem infestissumam nomini
Romano ad bellum arcessunt, dux hostium cum exercitu supra caput est; [25] vos cunctamini
etiam nunc et dubitatis, quid intra moenia deprensis hostibus faciatis? [26] misereamini
censeo - deliquere homines adulescentuli per ambitionem - atque etiam armatos
dimittatis: [27] ne ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint,
in miseriam convortat. [28] scilicet res ipsa aspera est, sed vos non timetis eam. immo vero
maxume. sed inertia et mollitia animi alius alium exspectantes cunctamini,
videlicet dis inmortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in maxumis
periculis servavere. [29] non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur:
vigilando, agundo, bene consulendo prospere omnia cedunt. ubi socordiae te
atque ignaviae tradideris, nequiquam deos inplores: irati infestique sunt.
[30] Apud maiores nostros A. Manlius
Torquatus bello Gallico filium suom, quod is contra imperium in hostem
pugnaverat, necari iussit, [31] atque ille egregius adulescens
inmoderatae fortitudinis morte poenas dedit; vos de crudelissumis parricidis
quid statuatis, cunctamini? videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat. [32] verum parcite
dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam
ullis pepercit. [33] ignoscite Cethegi adulescentiae, nisi iterum patriae bellum
fecit. nam quid ego de Gabinio, Statilio, Caepario loquar? [34] quibus si
quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent. [35] postremo,
patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer vos ipsa re
conrigi, quoniam verba contemnitis. sed undique circumventi sumus. Catilina cum
exercitu faucibus urget; alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes;
neque parari neque consuli quicquam potest occulte: quo magis properandum est.
[36] Quare ego ita censeo: quom nefario
consilio sceleratorum civium res publica in maxuma pericula venerit, iique
indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem,
incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis patriamque
paravisse, de confessis, sicuti de manufestis rerum capitalium, more maiorum
supplicium sumundum.»
[1] Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque
senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt,
alii alios increpantes timidos vocant. Cato clarus atque magnus habetur; senati
decretum fit, sicuti ille censuerat.
[2] Sed mihi multa legenti, multa
audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara
facinora fecit, forte lubuit adtendere, quae res maxume tanta negotia
sustinuisset. [3] sciebam saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium
contendisse; cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc
saepe fortunae violentiam toleravisse, facundia Graecos, gloria belli Gallos
ante Romanos fuisse. [4] ac mihi multa agitanti constabat paucorum civium egregiam
virtutem cuncta patravisse, eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem
paucitas superaret. [5] sed postquam luxu atque desidia civitas conrupta est, rursus res
publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat ac,
sicuti effeta partu, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute
magnus fuit. [6] sed memoria mea ingenti virtute, divorsis moribus fuere viri duo,
M. Cato et C. Caesar. quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit
consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possum, aperirem.
[1] Igitur iis genus, aetas, eloquentia
prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. [2] Caesar
beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. ille
mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem
addiderat. [3] Caesar dando, sublevando, ignoscundo, Cato nihil largiundo
gloriam adeptus est. in altero miseris perfugium erat, in altero malis
pernicies. illius facilitas, huius constantia laudabatur. [4] postremo
Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus sua
neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium,
exercitum, bellum novom exoptabat, ubi virtus enitescere posset. [5] at Catoni
studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat; [6] non divitiis
cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto
pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat:
ita, quo minus petebat gloriam, eo magis illum adsequebatur.
[1] Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam
discessit, consul optumum factu ratus noctem, quae instabat, antecapere, ne
quid eo spatio novaretur, tresviros, quae ad supplicium postulabantur, parare
iubet. [2] ipse praesidiis dispositis Lentulum in carcerem deducit; idem fit
ceteris per praetores.
[3] Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi
paululum ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus; [4] eum muniunt
undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta; sed incultu,
tenebris, odore foeda atque terribilis eius facies est. [5] in eum locum
postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum
erat, laqueo gulam fregere. [6] ita ille patricius ex gente clarissuma
Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque
suis exitium vitae invenit. de Cethego, Statilio, Gabinio, Caepario eodem modo
supplicium sumptum est.
[1] Dum ea Romae geruntur, Catilina ex
omni copia, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones
instituit, cohortis pro numero militum conplet. [2] deinde, ut
quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat,
ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, quom initio non amplius
duobus milibus habuisset. [3] sed ex omni copia circiter pars quarta
erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos
aut lanceas, alii praeacutas sudis portabant. [4] sed postquam
Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montis iter facere, modo ad
urbem, modo Galliam vorsus castra movere, hostibus occasionem pugnandi non
dare. sperabat propediem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta
patravissent. [5] interea servitia repudiabat, quoius initio ad eum magnae copiae
concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul alienum suis rationibus
existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse.
[1] Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae
coniurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi,
supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum
studium inlexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per montis asperos magnis
itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte
perfugeret in Galliam Transalpinam. [2] at Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro
Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans, quae supra
diximus, Catilinam agitare. [3] igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra
propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat
in Galliam properanti. [4] neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu
locis aequioribus expeditus in fuga sequeretur. [5] sed Catilina,
postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res
advorsas, neque fugae neque praesidi ullam spem, optumum factu ratus in tali re
fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum confligere. [6] itaque
contione advocata huiusce modi orationem habuit:
[1] «Conpertum ego habeo, milites, verba
virtutem non addere, neque ex ignavo strenuom neque fortem ex timido exercitum
oratione imperatoris fieri. [2] quanta quoiusque animo audacia natura
aut moribus inest, tanta in bello patere solet. quem neque gloria neque
pericula excitant, nequiquam hortere: timor animi auribus officit. [3] sed ego vos,
quo pauca monerem, advocavi, simul uti causam mei consili aperirem.
[4] Scitis equidem, milites, socordia
atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem adtulerit, quoque modo, dum
ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim. [5] nunc vero quo
loco res nostrae sint, iuxta mecum omnes intellegitis. [6] exercitus
hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant; diutius in his locis esse,
si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet; [7] quocumque ire
placet, ferro iter aperiundum est. [8] quapropter vos moneo, uti forti
atque parato animo sitis et, quom proelium inibitis, memineritis vos divitias,
decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare. [9] si vincimus,
omnia nobis tuta erunt: conmeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt; si
metu cesserimus, eadem illa advorsa fient, [10] neque locus neque amicus
quisquam teget, quem arma non texerint.
[11] Praeterea, milites, non eadem nobis et
illis necessitudo inpendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus;
illis supervacaneum est pugnare pro potentia paucorum. quo audacius adgredimini
memores pristinae virtutis. [12] licuit vobis cum summa turpitudine in
exsilio aetatem agere, [13] potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes exspectare: [14] quia illa
foeda atque intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevistis. [15] si haec
relinquere voltis, audacia opus est: nemo nisi victor pace bellum mutavit. [16] nam in fuga
salutem sperare, quom arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea
vero dementia est. [17] semper in proelio iis maxumum est periculum, qui maxume timent:
audacia pro muro habetur.
[18] Quom vos considero, milites, et quom
facta vostra aestumo, magna me spes victoriae tenet. [19] animus, aetas,
virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis
facit. [20] nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiae
loci. [21] quod si virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete inulti animam
amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini quam virorum more
pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.»
[1] Haec ubi dixit, paululum conmoratus
signa canere iubet atque instructos ordines in locum aequom deducit. dein
remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset,
ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. [2] nam, uti
planities erat inter sinistros montis et ab dextra rupe aspera, octo cohortis
in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio artius conlocat. [3] ab iis
centuriones, omnis lectos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum
quemque armatum in primam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesulanum
quendam in sinistra parte curare iubet. ipse cum libertis et colonis propter
aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur.
[4] at ex altera
parte C. Antonius, pedibus aeger quod proelio adesse nequibat, M. Petreio
legato exercitum permittit. [5] ille cohortis veteranas, quas tumulti
causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat.
ipse equo circumiens unum quemque nominans appellat, hortatur, rogat, ut meminerint
se contra latrones inermis pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis
certare. [6] homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut
praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat,
plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat: ea conmemorando militum animos
adcendebat.
[1] Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum
dat, cohortis paulatim incedere iubet; idem facit hostium exercitus. [2] postquam eo
ventum est, unde a ferentariis proelium conmitti posset, maxumo clamore cum
infestis signis concurrunt; pila omittunt, gladiis res geritur. [3] veterani
pristinae virtutis memores comminus acriter instare, illi haud timidi
resistunt: maxuma vi certatur. [4] interea Catilina cum expeditis in prima acie vorsari,
laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere,
multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris
officia simul exsequebatur. [5] Petreius, ubi videt Catilinam, contra
ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit
eosque perturbatos atque alios alibi resistentis interficit. deinde utrimque ex
lateribus ceteros adgreditur. [6] Manlius et Faesulanus in primis
pugnantes cadunt. [7] Catilina, postquam fusas copias seque cum paucis relicuom videt,
memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissumos hostis incurrit
ibique pugnans confoditur.
[1] Sed confecto proelio, tum vero
cerneres, quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. [2] nam fere quem
quisque vivos pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat. [3] pauci autem,
quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius, sed omnes tamen
advorsis volneribus conciderant. [4] Catilina vero longe a suis
inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi,
quam habuerat vivos, in voltu retinens. [5] postremo ex omni copia neque in
proelio neque in fuga quisquam civis ingenuos captus est: [6] ita cuncti
suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. [7] neque tamen exercitus populi
Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat. nam strenuissumus quisque
aut occiderat in proelio aut graviter volneratus discesserat. [8] multi autem,
qui e castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia
cadavera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item, qui
inimicos suos cognoscerent. [9] ita varie per omnem exercitum
laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.