1. Proca, rex Albanorum, duos
filios,
Numitorem et
Amulium habuit. 2. Post regis mortem, Numitori regnum relictum erat. 3.
Amulius vero ipse regnare cupiebat: fratrem igitur e regno pepulit ac
pro Numitore regnavit. 4. Numitoris filiam, Rheam Silviam, Vestae
sacerdotem fecit. 5. Tamen ex illa duo filii, Romulus et Remus, nati
sunt. 6. Amulius iratus ipsam Rheam Silviam in vincula coniecit;
miseros infantes, in alveo positos, in Tiberim super ripas effusum iaci
iussit. 7. Paulo post, fluminis aqua, minus alta, in ripa infantes
reliquit.
8. Tradunt tum lupam alveum adiisse
infantibusque
ubera praebuisse. 9. Sic Romulus et Remus salvi fuere, quod lupa
quotidie ad eos veniebat. 10. Paulo post, Faustulus, pastor regis, rem
animadvertit et infantes, quos prope flumen invenerat, domum portavit
et uxori dedit. 11. Qui, inter pastores vitam agentes, vires in dies
auxerunt. 12. Tum Faustulus Romulo et Remo, iam adulescentibus, Amulii
scelus aperuit. 13. Romulus ira commotus Amulium regem interfecit
regnumque Numitori reddidit.
2. La fundación de Roma:
1. Deinde Romulus et Remus in eis locis
ubi antea
inter pastores vixerant urbem condere constituerunt. 2. Sed uterque
novae urbi nomen dare eamque regere cupiebat. 3. Adhibuerunt auspicia:
Remus sex vultures, Romulus autem duodecim vidit. 4. Ita Romulus,
augurio victor, novam urbem vocavit Romam. 5. Circum urbem vallum
factum est, Romulusque iussit neminem id transilire. 6. Remus quidem
fratris verba audiverat; tamen vallum ridens transiluit. 7. Romulus
iratus eum statim interfecit. 8. "Sic, inquit, interficietur quicumque
urbis meae moenia transiliet." 9. Ita imperium Romulo soli fuit.
II.
EL REINO DE RÓMULO
3. El rapto de las Sabinas:
1. Romulus urbem quidem condiderat, sed
deerant
incolae. 2. Erat autem in Capitolio locus quem Romulus asylum fecit. 3.
Eo statim latronum pastorumque multitudo convenit. 4. Tamen neque ipsi
Romulo neque populo erant uxores. Itaque ad propinquas gentes legatos
miserunt qui ab eis mulieres petiverunt. 6. Legati vero non benigne
accepti sunt: omnes finitimi ridentes responderunt: 7. "Cur non
mulieribus quoque asylum aperuistis?" 8. Quibus verbis iratus, Romulus
hanc fraudem invenit: ludos Romae parat, finitimosque ad eos vocat. 9.
Sabini, novam urbem videre cupientes, cum liberis et uxoribus suis
Romam convenerunt. 10. Ubi ludorum tempus venit omniumque oculi ad eos
versi sunt, Sabinorum virgines a iuvenibus Romanis repente raptae sunt.
4. La traición de Tarpeya:
1. Sabini, propter virgines raptas irati, cum Romanis proelium
committere constituerunt. 2. Ad Urbem procedebant cum Tarpeiam virginem
invenerunt, cuius pater arci Romanae praeerat. 3. Titus Tatius,
Sabinorum dux, virgini haec dixit: 4. "Nonne exercitum meum in
Capitolium ducere potes? 5. Tum id donum tibi dabo quod cupis." 6. Quae
id petiit "quod Sabini in sinistris manibus habebant": militum anulos
et armillas ex auro sperabat. 7. Tarpeia hostes in arcem duxit et
praemium suum a Tatio petiit. 8. Sed repente Tatius eam scutis opprimi
iussit: nam Sabini scuta quoque in sinistris manibus habebant. 9. Sic
puella impiae proditionis poenas statim dedit et misere periit.
5. Rómulo, vencedor de los Sabinos:
1. Romulus adversus Tatium processit, et
in eo loco,
ubi nunc est forum Romanum, pugnam commisit. 2. Primo impetu, vir inter
Romanos insignis, Hostilius nomine, cecidit. 3. Cuius morte territi
Romani iam fugiebant. 4. Sabini autem clamabant: "Vicimus perfidos
hospites, imbelles hostes. 5. Nunc sciunt non idem esse virgines rapere
atque cum viris pugnare." 6. Tunc Romulus arma ad caelum sustulit
Iovique templum vovit; exercitus, aut forte, aut Iovis auxilio,
restitit. 7. Repente raptae mulieres inter tela volantia ad patrum et
virorum pedes se iecerunt. 8. Quarum precibus pax inter Romanos et
Sabinos facta est.
6. Desaparición misteriosa y apoteosis de Rómulo:
1. Tum Romulus Sabinos in urbem accepit.
2. Centum
viros delegit, quorum consilia in omnibus rebus audire voluit. 3. Illi
viri senatores vocati sunt, quod plerique senes erant. 4. Deinde tres
equitum centurias instituit. 5. Quibus rebus factis, Romulus exercitum
lustrabat cum repente facta est tempestas cum magno fragore et
fulguribus, statimque Romulus ab oculis sublatus est. 6. Eum ad deos
abiisse populus credidit; cui rei fidem fecit Proculus, vir nobilis. 7.
Seditione enim inter senatores et plebem facta, in contionem processit.
8. "Ego, inquit, Romulum deo similem in caelo vidi. 9. Iussit nos in
pace vivere et fortes esse." 10. Ita Romulus pro deo cultus est et
Quirinus est appellatus.
III.
NUMA POMPILIO
7. Un rey pacífico:
1. Post mortem Romuli, Numa Pompilius,
vir
iustissimus, Romanos rexit. 2. Perpetuam pacem quam acerba bella
maluit. 3. Nolebat cum finitimis populis proelia committere. 4. Omnes
vero aequales religione superabat; sacra plurima instituit, quae
sacerdotibus commisit. 5. Aedem Vestae haud procul a templo Iani sacro
aedificavit. 6. Qua re facta, virgines Vestales iussit ignem perpetuum
in Vestae ara alere.7. Auctoritate sua omnibus civibus, et divitibus et
pauperibus, facile praefuit. 8. Nullo bello gesto, tamen civitati non
minus profuit quam Romulus: hic bello, ille pace Romam auxit.
8. Numa y la ninfa Egeria:
1. Sacris institutis, Numa leges quoque
plurimas
Romanis dedit. 2. Quae non universis placuerunt, quod propter eas et
plebs et nobiles gravi disciplina regebantur. 3. Itaque Numa civibus
dicebat se omnia, dea Egena suadente, facere. 4. Haud procul ab Urbe
erat lucus, ubi fons aquam semper puram et frigidam praebebat. 5.
Comitibus relictis, Numa solus nocte in eum lucum intrabat. 6. Cum
autem inde redibat, dicebat se deam Egeriam adiisse eiusque consilia
audivisse. 7. Qua fraude, eius auctoritas apud Romanos crevit.
IV.
EL REINO DE TULIO HOSTILIO: LOS HORACIOS Y LOS CURIACIOS
9. La guerra entre Alba y Roma: elección de los campeones:
1. Mortuo Numa, Tullus Hostilius rex
fuit. 2. Quo
regnante, Romani cum Albanis bellum gesserunt. 3. Duces paucorum
manibus Albanorum et Romanorum fata committere constituerunt. 4. Erant
apud Romanos trigemini Horatii, trigemini quoque Curiatii apud Albanos:
hi pro Alba, illi pro Roma pugnare debebant. 5. Itaque trigemini arma
ceperunt et inter duas acies processerunt.
10. Peripecias del combate:
1. Primo concursu duo Romani ceciderunt,
tres Albani
vulnerati sunt. 2. Iam exercitus albanus gaudio clamabat, Romanis vero
spes tota erepta erat. 3. Tunc unus Romanus, qui integer erat, fugam
simulavit, quod cum hostibus separatim pugnare volebat. 4. Iam longe ab
eo loco, ubi pugnatum erat, aberat, cum respiciens videt unum e
Curiatiis haud procul a se abesse. 5. Magno impetu adversus eum redit
statimque eum interficit. 6. Quo interfecto, ad secundum se vertit
acrique certamine eum quoque occidit. 7. Tunc tertius, qui supererat,
longo cursu vulneribusque oppressus, facile ab Horatio integro victus
est.
11. La muerte de Camila y el juicio de Horacio:
1. Romani laetissimi Horatium victorem
accipiunt et
domum deducunt. 2. Princeps ibat Horatius, trium Curiatiorum spolia
tenens. 3. Cui occurrit soror, quae uni e Curiatiis desponsa erat. 4.
Quae ubi primum Horatium vidit, claram victoriam non laudavit, sed
vehementissime fratrem vituperavit. 5. Ingrata sororis verba iuvenis
iram movent; virginem gladio transfigit simulque magna voce clamat: 6.
"Abi hinc ad carum Curiatium tuum! Sic interibit quaecumque Romana
lugebit hostem!" 7. Propter hoc immane facinus Horatius in iudicium
vocatus et damnatus est. 8. Tum Horatii pater senex clamavit filiam
iure occisam esse. 9. "Tam clarum victorem, inquit, Urbi servate.
Nolite solum filium qui superest mihi eripere!" 10. Populus, patris
lacrimis motus, iuvenem liberavit.
V.
LOS REYES ETRUSCOS
12. El advenimiento de Tarquinio el Antiguo, predicho por su esposa
Tanaquil:
1. Anco regnante, Lucius Tarquinius ex
Etruria cum
uxore et omnibus divitiis suis Romam venit. 2. De quo haec fabula
traditur. 3. Ei Romam iter facienti aquila pileum sustulit, rursusque
in eius capite posuit. 4. Tanaquil uxor, auguriorum perita, ei regnum
illo omine nuntiari intellexit. 5. Has spes secum portantes in urbem
intraverunt. 6. Ibi Tarquinius brevi tempore Anci regis familiaris
fuit. 7. A quo Tarquinius relictus est tutor liberis: tunc regnum sibi
ipse cepit.
13. Asesinato de Tarquinio el Antiguo:
1. Anci autem filii Tarquinio insidias
paraverunt.
2. Duos pastores, pessimos viros delegerunt iusseruntque eos regem
occidere. 3. Qui hanc fraudem invenerunt. 4. Simulata rixa ante regis
aedes, ad regem ipsum vocati sunt. 5. Unus e pastoribus causam dicere
coepit. 6. Dum rex illius verbis aures praebet, comes regis caput
securi repente ferit. 7. Ita Tarquinius id regnum, quod iniuria
acceperat, mala fraude amisit.
14. La realeza usurpada: Servio Tulio:
1. Puer
quidam, Servius Tullius
nomine, matre nobili sed captiva natus erat. 2. Infans a matre sua in
Tarquinii aedibus educatus est. 3. Ferunt Tanaquilem, regis uxorem,
aliquando circum pueri caput flammas vidisse. 4. Qua re animadversa,
Tanaquil intellexit summam dignitatem puero portendi. 5. Itaque eum
eodem modo ac liberos suos educavit. 6. Postea Servius ipsam regis
filiam uxorem duxit. 7. Tarquinio rege occiso, Tanaquil vulgo nuntiavit
regem aegrum esse et iubere Romanos ad tempus Servio parere. 8. Post
paucos dies, Servius Tullius regnum sibi ipsi sumere potuit. 9. Ex eo
tempore, omnes eum habuerunt verum regem.
VI.
LA LUCHA CONTRA LOS ETRUSCOS
15. Complot peligroso contra la república:
1.
Expulsis regibus, duo consules,
L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus potestatem habuerunt. 2.
Sed paulo post, nova Romanorum libertas paene amissa est. 3. Nam erant
Romae iuvenes quidam qui consilium ceperant regi potestatem reddere. 4.
Ipsi Bruti consulis filii isti coniurationi intererant. 5.
Coniurationis vero eventus alius fuit atque iuvenes speraverant. 6.
Unus enim e servis eorum consilia cognoverat statimque rem ad consules
retulit. 7. Iuvenes consulum iussu in vincula coniecti sunt; deinde in
iudicium vocati et damnati sunt. 8. Ipse Brutus, quanquam amore et
misericordia movebatur, tamen iussit filios suos ad mortem duci. 9. Iam
consules in sedem suam processerant, omnes spectantes ad consulis
filios oculos vertebant. 10. Lictores autem miseros iuvenes, in foro
stantes, saevissime verberant, denique eos securi feriunt. 11. Brutus
vero non solum rem publicam servaverat, sed etiam egregium virtutis
Romanae exemplum praebuerat.
16. Horacio Cocles en el puente Sublicio:
1. Tum Porsenna, rex Etruscorum,
Tarquiniis regnum
reddere voluit et cum exercitu Romam contendit. 2. Primo impetu
Ianiculum cepit. 3. Nunquam antea tam magnus metus Romanos invaserat.
4. Ex agris in urbem fugiunt, urbem ipsam praesidiis ab hostium impetu
tegunt. 5. Eam partem Urbis, quae ad Ianiculum spectat, propter Tiberim
flumen tutam esse existimabant. 6. Sed iam hostium copiae haud procul a
ponte Sublicio erant, cum Horatius Cocles, vir insigni virtute, eos
transire prohibuit. 7. Romai illud cognomen ei dederant, quod in alio
proelio oculum amiserat. 8. Qui pro ponte stetit et cives suos magna
voce monuit: 9. "Nolite timori cedere neque terga vertere, inquit;
pontem delete. 10. Ego interea hostium impetum solus sustinebo." 11.
Illa virtus ipsorum hostium admirationem movit. 12. Tandem, ponte
deleto, Horatius cum armis in Tiberim se iecit salvusque ad suos
rediit. 13. Cives Romani erga eius virtutem grati fuerunt: Horatio
tantum agri datum est quantum uno die circumarare potuit. 14. Statua
quoque illius viri in foro posita est.
17. La evasión de Clelia:
1. Porsenna Claeliam, virginem nobilem,
inter
obsides acceperat. 2. Quod autem rex haud
procul a
ripa Tiberis castra posuerat, Claelia nocte custodes fefellit atque,
equo invento, Tiberim transiit. 3. Quod ubi regi nuntiatum est, Romam
legatos misit Claeliam obsidem reposcentes. 4. Romani, quanquam
virginis vitae timebant, tamen ex foedere eam Etruscis reddiderunt. 5.
Rex vero virginis virtutem laudavit iussitque eam aliquos obsides
deligere et cum iis Romam redire. 6. Claelia non viros, sed virgines
puerosque delegit et cum iis in patriam rediit. 7. Statua virginis in
equo sedentis in via Sacra posita est.
VII.
LAS LUCHAS INTERIORES
18. Retirada de la plebe y embajada de Menenio Agripa:
1.
Menenius Agrippa pacem inter
nobilitatem plebemque fecit. 2. Nam
postquam ad
plebem missus est, quae Urbem reliquerat et in Montem Sacrum se
contulerat, nihil aliud atque hoc ei narravit: 3. "Olim humani artus
existimaverunt ventrem nimis pigrum esse. 4. Itaque manus ad os cibum
non iam tulerunt neque os accepit datum cibum, nec dentes eum
confecerunt. 5. Ventrem quidem punire cupiebant, sed ipsis quoque vires
mox defuerunt. 6. Tum intellexerunt ventris operam esse necessariam et
cum eo pacem fecerunt. 7. Eodem modo patres et plebs velut unum corpus
aut simul interibunt aut simul valebunt."
8. Qua
fabula Menenius Agrippa
hominum mentes flexit: plebs in Urbem rediit. 9. Tum tribuni plebis
facti sunt qui plebis libertatem adversus nobilitatis iniurias
defendebant.
VIII.
LUCHA CONTRA VOLSCOS Y ECUOS: CORIOLANO Y CINCINATO
19. Héroe y traidor a su patria. Coriolano:
1. Cn.
Marcius, vir nobilis,
Coriolanus dictus est quod Coriolos, Volscorum urbem, ceperat. 2. Vir
ille non minus matris amore quam militari virtute laudes sibi paravit.
3. Semper volebat matri suae placere. 4. Qua cupiente, Volumniam uxorem
duxit; in matris aedibus cum uxore habitabat. 5. Cum mater audiebat
filium laudari aut coronam ei dari, tum putabat nullam mulierem ipsa
beatiorem esse. 6. Militibus autem Coriolanus carus erat: egregium
ducem eum habebant.
7. Consul
factus, magnam frumenti
copiam, e Sicilia vectam, plebi fame oppressae dare noluit. 8. Qua de
causa damnatus, ad Volscos, Romanorum hostes, in exsilium abire maluit
eosque adversus Romanos concitavit. 9. Imperator a Volscis factus, ad
quartum ab Urbe lapidem castra posuit.
20. Triunfa el amor a la madre:
1. Legati
Roma ad Coriolanum missi
sunt de pace, sed non secundum responsum retulerunt. 2. Sacerdotes
quoque eum oraverunt, nec magis eius animum flectere potuerunt. 3. Et
viri et mulieres propinquam ruinam exspectabant: omni spe ablata, illi
arma parabant, hae per urbem territae errabant. 4. Tum Veturia,
Coriolani mater, et Volumnia uxor, duos parvos filios secum trahens,
castra hostium petiere. 5. Ubi Coriolanus matrem vidit: "O patria,
inquit, vicisti iram meam matris meae precibus." 6. Deinde castra movit
et Volscorum exercitum ex agro Romano deduxit. 7. Dicunt Coriolanum
postea a Volscis occisum esse, quia eorum causam prodiderat.
21. Del arado a la dictadura. Cincinato:
1. Aequi
Minucium consulem atque
eius exercitum in castris oppugnabant. 2. Quod ubi primum Romae auditum
est, maximus metus omnes invasit et senatus L. Quinctium Cincinnatum
dictatorem fecit. 3. Ille, una imperii
Romani spes,
trans Tiberim agros suos colebat. 4. Ad quem missi legati arantem eum
invenerunt. 5. Tum Quinctius iussit uxorem togam afferre, nam noluit
senatus nuntios audire, nisi togatus. 6. Tunc legati, circum eum
togatum stantes nuntiant Urbem in magno periculo esse atque eum
dictatorem factum esse.
22. El general victorioso:
1. Quinctius igitur Romam venit atque,
antecedentibus lictoribus, domum ductus est. 2. Postero die, caesis
hostibus, exercitum Romanum liberavit. 3. Tunc in urbem triumphans
intravit. 4. Hostium duces ante currum ducti, militaria signa praelata
sunt: in tota urbe laetitia erat maxima. 5. Quinctio autem imperare et
triumphare minus gratum erat quam agros arare. 6. Itaque mox Urbem
reliquit et ad boves suos libenter rediit.
IX.
LA INVASIÓN DE LOS GALOS
23. La derrota del Alia:
1. Gallis Clusium, Etruriae oppidum,
oppugnantibus,
incolae, novo bello territi, a Romanis auxilium petierunt. 2. Romani
tres legatos miserunt, quod Gallos ab oppugnatione avertere cupiebant.
3. Ex his legatis unus, contra ius gentium, in aciem processit
Gallorumque ducem interfecit. 4. Statim Galli castra moverunt et Romam
ipsam oppugnare voluerunt. 5. Proelio apud Alliam flumen commisso,
exercitus Romanus magnam cladem accepit.
24. La toma de Roma por los galos:
1. Galli
victores paulo ante solis
occasum ad urbem Romam perveniunt. 2. Postquam hostes adesse nuntiatum
est, iuvenes Romani, duce Manlio, in Capitolium conscenderunt. 3.
Senatores vero Gallorum adventum domi exspectabant. 4. Qui magistratus
gesserant in sedibus eburneis sedebant, dignitate deis similes. 5.
Galli primum ad eos, velut ad statuas, versi stabant. 6. Ferunt tamen
Gallum quemdam barbam unius e senibus manu tetigisse. 7. Senex autem
eius caput scipione eburneo ferit. 8. Tunc Gallus eum occidit; deinde
ceteri senes in aedibus suis interfecti sunt.
25. Los gansos del Capitolio:
1. Galli deinde constituerunt impetum in
Capitolium
nocte facere. 2. Nocte satis obscura, magno silentio in summum saxum
pervenerunt. 3. Non solum custodes, sed etiam canes fefellerant. 4.
Anseres vero fallere non potuerunt quibus, in summa inopia, Romani
pepercerant, quia anseres Iunonis sacri erant. 5. Manlius eiusque
comites, anserum clangore audito, arma ceperunt; Galli autem fuga
salutem petiere. 6. Paulo post, a M. Furio Camillo, claro Romanorum
duce, victi sunt. 7. Camillus, liberata patria, triumphans in Urbem
intravit atque a militibus "pater patriae et conditor alter Urbis"
appellatus est.
X.
LA LUCHA CONTRA LOS LATINOS
26. Severidad de Manlio con su hijo:
1. Titus Manlius Romanorum admirationem
maxima
virtute sua multos annos moverat. 2. Postea, consul factus, bello
latino disciplinam militarem restituere voluit; itaque imperavit ne
quis extra ordinem cum hostibus pugnaret. 3. Forte eius filius prope
hostium castra processit. 4.Is qui equitibus latinis praeerat, ubi
consulis filium vidit: "Visne, inquit, mecum certare?" 5. Sic ad pugnam
vocatus, iuvenis non iam patris imperii meminit, sed impetum in hostem
fecit eumque gladio transfixit. 6. Hoc factum consul vituperavit. 7.
"Quoniam tu, mi fili, contra consulis voluntatem extra ordinem
pugnavisti, impero ut poena tua disciplinam restituas. 8. Triste
exemplum, sed necessarium, iuvenibus Romanis eris." 9. Milites,
misericordia moti, consulem frustra orabant ut filio parceret. 10.
Postero die de eo supplicium sumptum est.
27. La inmolación de Décimo Mus:
1. P.
Decius Mus sub Valerio
consule tribunus militum fuit. 2. Exercitu Romano in angustiis clauso,
Decius altiorem collem, hostium castris imminentem, animadvertit. 3.
Collem occupavit hostesque terruit; sic fecit ut consul ex angustiis
evadere posset. 4. Ipse per hostium praesidia salvus ad suos rediit.
5. Bello latino, consul fuit cum Manlio
Torquato. 6.
Oraculo autem quodam consulibus hoc nuntiatum est: 7. "Is populus
victor erit, cuius dux in proelio ceciderit." 8. Tunc Decius collegae
dixit: "Is, cuius cornu laborabit, diis Manibus se devovebit." 9.
Itaque Decius, cum eius cornu laboraret, se et hostes diis Manibus
devovit. 10. Statim in equum conscendit atque impetum in hostes fecit.
11. Mox telis oppressus periit; victoriam vero suis reliquit.
XI.
LA LUCHA CONTRA LOS SAMNITAS
28. Las horcas Caudinas:
1. Sp. Postumius consul, cum bellum
adversus
Samnites gereret, in insidias inductus est. 2. Cum enim Luceriam,
Apuliae urbem, cum exercitu peteret (incolis, bonis et fidelibus
sociis, auxilium ferre volebat), in angustiis ab hostibus clausus est.
3. Tum Romani legatos miserunt, et illi a Samnitibus pacem petiere. 4.
Samnitium dux pacem quidem Romanis concessit, sed iussit omnes milites
Romanos sub iugum mitti. 5. Itaque consules ipsi primi sub iugum missi
sunt, deinde milites. 6. Cum Romani ex angustiis exirent, lux eis ipsa
morte tristior fuit. 7. Pudor enim
maximus omnium
animos invaserat. 8. Romam nocte intraverunt et se in aedibus suis
abdiderunt.
XII.
LA CONQUISTA DE ITALIA MERIDIONAL
29. Un arma temible al servicio de Pirro: los elefantes:
1.
Tarentinis bellum illatum est,
quod Romanorum legatis iniuriam fecerant. 2. Tarentinis vero auxilium
praebuit Pyrrhus, rex Epirotarum. 3. P. Valerius Laevinus consul contra
Pyrrhum missus est. 4. Qui aliquos regis milites cepit iussitque eos,
per castra Romana ductos, salvos dimitti. 5. Id fecit ut Pyrrhum de
Romanorum opibus monerent. 6. Commissa pugna, rex elephantos adversus
Romanorum aciem egit. 7. Tum proelii fortuna mutata est. 8. Nova
species tam ingentium animalium milites commovit. 9. Equi quoque
territi excutiebant equites aut eos secum in fugam rapiebant. 10. Nox
tandem proelio finem fecit.
30. La embajada de Cineas:
1. Deinde Pyrrhus magnis itineribus ad
urbem Romam
contendit. 2. Tunc Romam misit Cineam
legatum ut
pacem aequis condicionibus proponeret. 3. Cineas, in curiam ductus,
senatoribus suasit ut cum Pyrrho, humano rege atque amico populi
Romani, pacem facerent. 4. Tum Ap. Claudius, senex et caecus, lectica
in curiam vectus, monuit Romanos ne Cineae verbis crederent. 5. Itaque
senatores, gravissima illa oratione moti, hoc responderunt: 6. "Pyrrhus
ex Italia exeat! Si e patria nostra exierit, tum pacem cum eo
faciemus." 7. Quae superba verba Cineae admirationem moverunt. 8. Qui,
a Pyrrho de Roma et de senatu interrogatus, respondit 9. "Existimo
Urbem templum esse, senatum vero consessum regum."
31. Derrota y muerte de Pirro:
1. Postea Curius consul adversus Pyrrhum
missus est.
2. Multis iam militibus interfectis, novas copias comparavit. 3. Quibus
copiis Curius Pyrrhi exercitum cecidit. 4. Quattuor elephanti cum
turribus suis insignem fecerunt triumphum. 5. Victus rex in Epirum
rediit. 6. Sed praesidium in urbe Tarento reliquit, ut postea bellum
cum Romanis renovaret.
7. Regis mors eos metu liberavit. 5.
Pyrrhus enim,
Argos oppugnans, ab adulescente quodam Argivo est sagitta vulneratus.
9. Adulescentis mater cum aliis mulieribus e domus tecto proelium
spectabat. 10. Quae, cum videret Pyrrhum
in filium
suum impetum facientem, eius periculo commota, tegulam e tecto eripuit
et summa vi in regis caput iecit.
XIII.
LA PRIMERA GUERRA PÚNICA
32. Victoria naval de C. Duilio (260 a. C.):
1. C. Dullius Poenos navali proelio
primus vicit. 2.
Qui, quod viderat Poenorum naves celeriores esse navibus Romanis,
iussit nautas facere manus ferreas, corvos vocatas. 3. Quibus corvis
Romani hostium naves arripiebant; deinde, ponte facto, eorum naves
invadebant et gladio velut in proelio terrestri pugnabant. 4. Itaque
Romani, qui fortiores erant, facile victores fuerunt. 5. In illa pugna
triginta hostium naves captae sunt, tredecim deletae.
6. Duilius
Romam victor rediit et
primus navalem triumphum egit. 7. Nulla victoria Romanis gratior fuit,
quod non solum terra sed etiam mari potentissimi fuerant. 8. Itaque in
honorem Duilii in foro posita est columna, navium rostris ornata. 9.
Quae columna rostrata vocata est.
33. La guerra se traslada a África. Régulo:
1. Regulus, propter res bene gestas,
imperator
factus est. 2. Eodem autem tempore, villicus eius periit ac servus
simul fugit, instrumento rustico ablato. 3. Tum Regulus petivit ut
Romani alium imperatorem in Africam mitterent. 4. Timebat enim ne,
parvo agro deserto, uxor et liberi in inopia viverent. 5. Senatus
constituit Regulum ista cura liberare. 6. Itaque ea quae Regulus
amiserat publica pecunia ei reddi iussit. 7. Quibus rebus a senatu
decretis, Regulus Africam petiit ibique nonnullis proeliis
Carthaginiensium opes fregit. 8. Illi, de victoria desperantes, a
Romanis pacem petiere. 9. Cum autem Regulus nollet eam nisi durissimis
condicionibus dare, Carthaginienses a Lacedaemoniis auxilium petierunt.
34. El juramento de Régulo:
1. Lacedaemonii Xanthippum, virum belli
peritissimum, Carthaginiensibus miserunt, a quo Regulus victus est. 2.
Duo tantum milia hominum ex omni exercitu Romano superfuerunt. 3.
Regulus ipse captus et in vincula coniectus est. 4. Deinde ab ipsis
hostibus Romam missus est, ut de permutatione captivorum cum senatu
ageret. 5. Regulus his verbis fidem Carthaginiensibus dederat: 6. "Nisi
Romani captivos vobis reddiderint, ego ipse Carthaginem redibo in
servitutem." 7. Postquam Regulus Romam venit, senatui suasit ne
captivos Poenis redderet. 8. "Nolite, inquit, vitae meae parcere: ego
enim iam confectus sum senectute, captivi autem validi iuvenes sunt et
boni duces." 9. Cuius auctoritas valuit et captivi Romae retenti sunt.
10. Deinde
Regulus, cum propinqui
et amici ei persuadere vellent ut Romae maneret, tamen Carthaginem
rediit. 11. Nam quanquam sciebat hostes saevos esse, tamen fidem
servare voluit. 12. Carthaginienses crudelissimis suppliciis eum
necaverunt.
35. Fin de la primera guerra púnica:
1. C.
Lutatius consul finem primo
bello Punico imposuit. 2. Ei nuntiatum erat maximam Poenorum classem ex
Africa ad Siciliam properare. 3. Erant autem plurimae naves, commeatum
vehentes ad eum exercitum, cui in Sicilia praeerat Hamilcar. 4.
Lutatius, cum classis adventum exspectare nollet, constituit pugnam cum
Poenorum classe prope Aegates insulas committere. 5. Nec longa fuit
pugna: Carthaginiensium naves, oneribus suis impeditae, aut captae aut
deletae sunt. 6. Tum Poeni victi pacem postulaverunt. 7. Quae eis hac
condicione concessa est: coacti sunt de omnibus insulis, quae sunt
inter Italiam et Africam, decedere certumque vectigal per viginti annos
populo Romano pendere.
XIV.
LA SEGUNDA GUERRA PÚNICA
36. Difícil avance a través de los Alpes:
1.
Hannibal magnis itineribus ad
Alpes pervenerat. 2. Primi ibant elephanti et equites, ipse post cum
peditibus procedebat. 3. Mox alti montes et nives caelo mixtae et
intonsi eius regionis homines Hannibalis milites terruerunt. 4.
Aliquando incolae adversus Poenos impetus faciebant aut saxa ingentia
de altioribus locis in eos coniiciebant. 5. Eo tempore elephanti Poenis
profuerunt: nam incolae tam immanibus animalibus, quae nunquam antea
viderant, territi sunt. 6. Nono die in Alpium iugum perventum est. 7.
Tum Hannibal imperavit ut militibus labore pugnaque defessis aliqua
quies daretur. 8. Agmina ibi constiterunt castraque in iugo posita sunt.
27. A la vista de la llanura del Po:
1. Omnia
loca alta nive tecta
erant, cum Hannibal iussit prima luce castra moveri. 2. Milites inviti
paruerunt, atque de sua fortuna desperanfes pigerrime procedebant. 3.
Tum Hannibal iussit agmen in promunturio quodam consistere. 4. Ipse
Italiae campos, longe et late patentes, militibus ostendit, eorumque
animos his verbis confirmavit: 5. "Nunc moenia non Italiae solum, sed
etiam urbis Romae transitis. 6. Mox non iam per asperos montes, sed per
campos iter facietis. 7. Paucis proeliis caput Italiae in manu ac
potestate habebitis."
38. El descenso hacia Italia:
1. Deinde
agmen difficilibus
itineribus de montibus descendere coepit. 2. Mox autem ingentia saxa
agmen consistere coegerunt. 3. Cum in eo loco non alia via esset per
montes, Hannibal militibus imperavit ut saxa caederent. 4. Itaque
milites in saxis multas arbores sectas posuerunt eisque ignem
intulerunt. 5. Deinde in ardentia saxa magnam aceti copiam fuderunt. 6.
Tum saxa, calore et aceto putrefacta, ferro fregerunt viamque agmini
aperuerunt. 7. Tandem Poeni, fame et laboribus oppressi, in iucundiora
loca descenderunt, ubi hominibus defessis aliqua quies data est.
39. La más grande derrota de la historia romana (216 a. C.):
1. Hannibal in Apuliam pervenerat. 2. Duo consules, L. Aemilius Paulus
et C. Terentius Varro, adversus eum missi sunt atque apud Cannas castra
posuerunt. 3. L. Aemilius Paulus nolebat proelium committere in eo
loco, Poenorum equitatui idoneo. 4. Varro autem, invito collega, aciem
instruxit signumque pugnae dedit. 5. Legiones Romanae victae et caesae
sunt: nunquam populus Romanus tam ingentem cladem acceperat.
6. L. Aemilius Paulus ipse, in prima acie
pugnans,
vulneratus cecidit. 7. Tribunus quidam militum, cum eum humi videret:
"Cape, inquit, hunc equum, et fuge, Aemili." 8. "Tu potius, respondit
ille, abi; mone senatores ut Urbem ante hostium adventum praesidiis
muniant. 9. Ego inter milites meos mortem exspectabo." 10. Eius vero
collega cum paucis equitibus fugere potuit.
40. Tras la batalla, Aníbal vacila:
1.
Hannibali victori ceteri duces
gratulationem faciebant suadebantque ut quietem ipse sumeret et
militibus quoque daret. 2. Unus tamen ex eius familiaribus, Maharbal,
Hannibalem monuit ut statim Romam peteret. 3. Cum autem Hannibal illud
consilium non probaret, Maharbal dixit: 4. "Vincere scis, Hannibal, sed
fructum e victoria capere nescis." 5. Dicunt huius diei moram Urbem
imperiumque servavisse. 6. Postero die, prima luce, Poeni e castris
suis exierunt ut hostium spolia colligerent. 7. Tradunt Poenos tres
anulorum modios ab interfectis equitibus et senatoribus abstulisse et
Carthaginem misisse. 8. Deinde Hannibal Campaniam petiit, ubi "deliciae
Capuae" exercitus virtuti maxime nocuerunt.
41. P. Cornelio Escipión, procónsul con 24
años (211 a. C.):
1. Romani iam duas clades in Hispania
acceperant. 2.
Occisis autem ibi duobus imperatoribus, exercitum augere eoque
proconsulem mittere constituerunt. 3. Populus in campo Martio comitia
habuit. 4. Cum autem nemo illud imperium suscipere vellet, repente P.
Cornelius Scipio, quattuor et viginti tantum annos natus, dixit se
petere. 5. In quem omnium ora versa sunt. 6. Deinde universi Scipionem
in Hispania proconsulem esse iusserunt. 7. Paucis post diebus, Scipio
contionem habuit et magno animo disseruit de bello quod gerere volebat.
8. Ita Romanos cura liberavit eisque spem reddidit.
42. Hábil política de Escipión en
España (211-206 a. C.):
1. Brevi tempore, Scipio Hasdrubalem
victum ex
Hispania expulit. 2. Omnem praedam militibus concessit; captivos Poenos
vendidit, Hispanos vero sine pretio domum dimisit. 3. Cum Scipio erga
Hispanos se clementer gereret, multitudo regem eum appellavit. 4. At
Scipio respondit 5. "Nomen imperatoris, quo milites mei me appellant,
mihi maximum est; regis nomen Romanis intolerabile est. 6. Itaque vos
oro ne regem me nominetis." 7. Laudaverunt etiam Barbari magnitudinem
animi qua Scipio id contemnebat quod ceteri cupiunt.
43. Escipión establece hábilmente alianzas en
África:
1. Scipio, capta Hispania, cum iam
bellum in ipsam
Africam inferre vellet, existimavit animos regum et gentium Africae
primum conciliari posse. 2. Syphacem, opulentissimum Maurorum regem,
primum tentare constituit. 3. Itaque legatum cum donis ad eum misit. 4.
Syphax Romanorum amicitiam non recusavit, sed cum ipso duce Romano
societatem facere voluit. 5. Scipio igitur in Africam venit. 6. Eodem
tempore, Hasdrubal quidam Carthaginiensis ad eumdem portum ac Scipio
forte navigavit, ut Syphacis amicitiam societatemque postularet. 7.
Romanorum imperator et Poenorum dux, a rege benigne accepti, ad
convivium simul vocati sunt. 8. Scipio autem non Syphacem solum, sed
etiam hostem Hasdrubalem sibi conciliavit. 9. Tunc Scipio, societate
cum Syphace facta, in Hispaniam ad exercitum rediit.
44. Escipión desembarca en África:
1. Scipio
e Sicilia ad Africam
magna classe contendit. 2. Naves celeriter processerunt ac brevi
tempore haud procul ab Africae litore fuerunt. 3. Postquam copiae de
navibus exierunt, Scipio in proximis collibus castra posuit. 4. Tradunt
aliquos hostium speculatores in castris captos esse. 5. Quos ad se
adductos Scipio non damnavit, sed monuit ut Romanorum exercitus opesque
inviserent. 6. Quo facto, eos in Poenorum castra dimisit.
45. Fidelidad de Masinisa, traición de Sifax:
1.
Scipioni, in Africam venienti,
Masinissa se iunxit cum equitibus suis. 2. Syphax vero a Romanis ad
Poenos defecerat. 3. Hasdrubal, Poenorum dux, et Syphax cum Scipione
proelium iam committere volebant, cum Scipio eorum castra nocte
occupavit. 4. Syphax ipse captus ad Scipionem ductus est. 5. Ubi in
castra Romana intravit, eius fortuna omnium misericordiam movit. 6.
Scipio regem ceterosque captivos Romam misit.7. Masinissae autem, qui
Romanis auxilium praebuerat, coronam auream dedit.
46. Escipión y Aníbal frente a frente en Zama
(202 a. C.):
1. Hac
clade Carthaginienses
territi Hannibalem ex Italia redire iussere. 2. Tunc Hannibal lacrimas
non tenere potuit. 3. Paruit tamen atque in Africam rediit. 4. Postquam
Zamam venit (ea urbs non longe a Carthagine abest), a Scipione petiit
ut colloquium haberent. 5. Dies locusque colloquio constituuntur. 6.
Cum vero eorum sententiae de pacis condicionibus differrent, proelium
postero die commissum est. 7. Carthaginiensibus victis, Hannibal cum
quattuor tantum equitibus fugit.
47. La paz impuesta a Cartago:
1. Tunc
Carthaginienses ad
Scipionem triginta legatos miserunt, ut a Romanis pacem peterent. 2.
Victis leges imposuit Scipio. 3. Legati, cum nullam pacis condicionem
recusarent, Romam missi sunt. 4. lbi ea, quae a Scipione imposita
erant, senatus populique Romani auctoritate confirmata sunt. 5. Scipio
autem, pace terra marique facta, exercitum suum in naves imposuit
Romamque rediit. 6. Cum in Urbem intraret, ab ingenti civium
multitudine acceptus est, et propter claram victoriam suam "Africanus"
appellatus est.
XV.
LA INTERVENCIÓN EN GRECIA
48. Flaminino proclama la independencia de las ciudades griegas (196 a.
C.):
1. Quinctius Flamininus Graeciae veterem
statum
reddidit: volebat enim Graeciam, sicut antiquis temporibus, non in
servitute vivere, sed liberam esse. 2. Aderat ludorum isthmiorum
tempus; ad eos Graeci universi convenerant. 3. Tum praeco processit,
tuba silentium petivit, deinde haec verba magna voce dixit: 4. "Senatus
populusque Romanus et Titus Quinctius Flamininus, postquam legiones
Romanae Philippum regem ac Macedones superaverunt, nunc omnes Graeciae
civitates liberas esse iubent." 5. Ubi Graeci praeconem audiverunt,
primum non crediderunt eius verba vera esse. 6. Deinde vero magnum
gaudium omnium mentes invasit. 7. lngens Graecorum clamor aves, forte
ea volantes, terruit: multae de caelo ceciderunt.
XVI.
CATÓN EL CENSOR
49. Catón el Censor, defensor de las viejas tradiciones
romanas:
1. Marcus Parcius Cato, quanquam in
Scipionis
exercitu fuerat, tamen eum non amabat. 2. Existimabat enim Scipionem,
litteris et artibus et luxuriae nimis studentem, maiorum mores
contemnere. 3. Mulierum quoque luxuriam Cato vituperabat. 4. Secundo
bello punico, Oppius, tribunus plebis, de mulierum luxuria legem
tulerat. 5. Ea lex vetabat mulieres Romanas plus quam semunciam auri
habere, aut iuncto vehiculo per Urbem ire. 6. Post autem bellum, iratae
matresfamilias ad forum convenerunt: a senatu legis abrogationem
postulabant. 7. Cato acriter restitit, sed frustra. 8. Senatus enim
legem tandem sustulit. 9. Mulierum Romanarum laetitia magna fuit.
50. "Delenda est Carthago":
1. Cato iam senex volebat Romanos
Carthaginem
delere. 2. Dicebat enim: "Dum Carthago potens est, Roma salva esse non
potest." 3. Itaque, quoties de aliqua re sententiam in senatu dixerat,
semper addebat: "Delenda est Carthago." 4. Tandem in senatum ficum
praecocem intulit. 5. Postquam omnes senatores eius pulchritudinem
laudaverunt, Cato ab eis quaesivit: "Quando eam ficum ex arbore lectam
esse putatis?" 6. Omnes responderunt ficum recentem esse. 7. "Aliquis,
inquit, eam abhinc tres dies Carthagine legit; tam propinquus est
hostis!" 8. Ea res senatores vehementer movit; Itaque Romani novum
bellum Carthaginiensibus intulerunt.
XVII.
LA TERCERA GUERA PÚNICA
51. Escipión Emiliano fuerza la guerra contra Cartago:
1. Scipio Aemilianus, Scipionis Africani
adoptione
nepos, primum in Hispania militaverat et in eo bello egregia fuit eius
virtus. 2. Tertio bello punico, quod clarum erat Scipionis nomen,
populus Romanus Scipionem Aemilianum, quanquam iuvenis erat, consulem
fecit, eumque senatus in Africam misit Carthaginem deletum. 3. Iussit
igitur Scipio Carthaginienses ex urbe sua decedere, novamque urbem
procul a mari condere. 4. Ubi Carthaginienses id audiverunt,
clamaverunt omnes: "Bellum profecto gesturi sumus, quoniam hinc abire
nolumus."
52. La destrucción de Cartago:
1. Quia vero Poeni armis navibusque
carebant, domos
suas resciderunt: ita novam classem parare potuerunt; pro aere ferroque
aurum et argentum adhibebant. 2. Totonderunt mulieres et earum crinibus
funes fecerunt. 3. Viri, mulieres, pueri, senes simul operi impigre
studebant, per dies et noctes laborando.
4. Scipio exercitum Carthaginem duxit
eamque
oppugnavit. 5. Quanquam Carthaginienses summa vi urbem defenderunt,
tanden Romani eam expugnaverunt: quadraginta milia hominum se victori
tradiderunt. 6. Hasdrubal ad Scipionem cum oleae ramis, vitam salvam ab
eo petitum, processit. 7. Eius vero uxor, quod servitutem magis quam
mortem timebat, de templi tecto cum liberis in ignem se praecipitavit.
XVIII.
LA CRISIS DE LA REPÚBLICA. LOS GRACOS
53. Tiberio Graco y la ley agraria del año 133:
1. Tib. Gracchus et C. Gracchus
Scipionis Africani
nepotes erant. 2. Quorum mater, Cornelia nomine, eos a pueritia bonos
mores et probam vitam docuerat. 3. Neque egregium ingenium, neque magna
virtus adulescentibus defuit. 4. Fratres tamen rempublicam vehementer
perturbavere.
5. Tib.
Gracchus, qui erat tribunus plebis, agrum publicum plebi dare voluit.
6. Quo consilio viam ad regnum eum sibi parare Optimates crediderunt.
7. Tiberius, qui in Capitolium venerat, manum ad caput tulit. 8. Quo
signo salutem suam populo commendabat. 9. Nobiles autem dixerunt eum
diadema eo signo sibi postulare. 10. Tum Scipio Nasica clamavit: 11.
"Si rempublicam salvam esse vultis, cur mecum venire dubitatis?" 12.
Deinde Gracchum fugientem sua manu interfecit. 13. Romani corpus
Tiberii mortui in Tiberim praecipitaverunt.
54. Cayo Graco reemprende las reformas:
1. C. Gracchus eadem consilia atque
frater iniit. 2.
Magnas largitiones fecit; legem "de frumento" tulit, quia plebem
frumento carere nolebat. 3. Tum rursus senatus eis consiliis obsistere
constituit. 4. C. Gracchus cum suis Aventinum montem occupaverat. 5.
Itaque consul Opimius ad arma populum vocavit et Caium oppugnavit. 6.
Iam Opimii milites eum capturi erant, cum iugulum servo suo praebuit.
7. Qui dominum, deinde se super domini corpus interfecit. 8. Miles
quidam Caii caput consul attulit, qui ei pro capite aurum rependit. 9.
Nonnulli etiam dicunt militem in caput plumbum fudisse: ita enim caput
gravius erat.
XIX.
MARIO
55. El triunfo de un "homo novus":
1. C. Marius, humili genere natus,
primum in
Hispania militaverat. 2. Imperatori suo Scipioni Aemiliano carus erat
propter egregiam virtutem ac studium pugnandi et laborandi. 3. Quodam
die, $cipio cum amicis sermonem habebat; unus ex eis ab eo quaesivit 4.
"Si nobis, Scipio, forte deeris, quem similem imperatorem habebit
respublica?" 5. Tum Scipio, Marium manu ostendens: "Fortasse, inquit,
Marium."
6. Postea, Marius Metelli legatus in
Numidia fuit.
7. Quanquam Metellus nolebat, consulatum petiit et, contra Metelli ac
ceterorum nobilium voluntatem, populus eum consulem delegit. 8. Tum in
Numidiam rediit et bellum Iugurthinum, quod Metellus antea gesserat,
celeriter confecit. 9. Post victoriam, Romae triumphavit: Iugurtham
ante currum suum egit, deinde in carcerem Tullianum coniecit, ubi
paucis post diebus fame interiit.
56. Mario vence a los teutones cerca de Aix:
1. Marius deinde bellum cum Cimbris et
Teutonis
gessit. 2. Ei novi hostes qui ab Germaniae finibus veniebant et novas
sedes quaerebant, per Galliam iter fecerant et in Italiam invaserant;
nec tres duces Romani primum Barbarorum impetum sustinuerant. 3. Marius
vero Teutonos apud Aquas Sextias proelio oppressit. 4. Hostes vallem
flumenque tenuerant; ita aqua militibus Romanis defuerat. 5. Quae res
tamen victoriae causa fuit; nam Marius militibus sitim metuentibus
flumen ostendit et: 6. "Viri, inquit, estis; ecce aquam illic
habebitis: vallis tantum vobis occupanda est." 7. Itaque acriter copiae
pugnaverunt. 8. Magna hostium caedes fuit: non tantum aquam, sed etiam
sanguinem Romani e flumine biberunt.
57. Una entrevista dramática:
1. Postquam Teutonos delevit, C. Marius
occurrit
Cimbris qui Athesim flumen transierant Italiamque invaserant. 2. Tum
Cimbri legatos ad consulem miserunt; agros sibi suisque fratribus
postulabant, quod nesciebant Teutonos magnam cladem accepisse. 3. Mario
autem ab eis quaerenti: "Qui sunt fratres vestri?", Cimbri responderunt
Teutonos esse fratres. 4. Tum Marius ridens "Omittite, inquit, fratres
vestros; tenent enim terram quam a nobis acceperunt semperque
tenebunt." 5. Legati crediderunt se ludibrio haberi; Itaque irati
responderunt: "Cum Teutoni fratres huc accesserint, tum quidem non iam
ludibrio nos habebitis." 6. At Marius: "Iam adsunt, inquit, et fratres
vestros statim videre potestis." 7. Tum iussit Teutonorum duces adduci,
quos Romani in proelio ceperant.
58. Mario vence a los Cimbros (101 a. C.):
1. Postquam eas res audiverunt, Cimbri e castris exierunt et ad pugnam
processerunt. 2. Marius aciem perite instruxit: nam pulvis in oculos et
ora hostium vento ferebatur. 3. Ingentem cladem accepit Cimbrorum
multitudo: centum octoginta milia hominum Romani ceciderunt. 4. Nec
minor cum uxoribus pugna quam cum viris fuit: mulieres enim in plaustra
conscenderant, unde velut e turribus adversus hostes pugnabant. 5.
Postquam Romani eas vicerunt, tamen legationem ad Marium miserunt,
libertatem ab eo postulantes. 6. Quod autem libertas eis non
concedebatur, infantes primum suos necaverunt, deinde sibi mortem
intulerunt.
59. Guerra civil entre Mario y Sila (88 a. C.):
1. Tunc Romae primum fuit civile bellum.
2. Romani
enim Sullam consulem contra Mithridatem, regem Ponti, miserant; Marius
autem imperium ei eripuit. 3. Qua re iratus, Sulla cum exercitu Romam
venit, eamque armis occupavit. 4. Marius, quem in vincula coniecerat,
paulo post in Africam fugere potuit. 5. Dum vero Sulla bellum
Mithridaticum gerit, Marius in Italiam redit. 6. Cum exercitu suo in
urbem Romam intrat, et eam caedibus vastat. 7. Multis gravibusque
suppliciis omnes adversae factionis nobiles affecit. 8. Quinque dies et
quinque noctes milites scelera in Urbe fecerunt. 9. Sed paucis post
mensibus, Marium, qui iam senex erat, morbus oppressit; ingentique
omnium laetitia interiit. 10. Et fortis in bello et crudelis in pace
fuerat.
XX.
SILA
60. Sila. Guerra contra Mitrídates:
1. L. Cornelius Sulla, nobili genere
natus, bello
Iugurthino quaestor Marii fuit. 2. Antea se totum ludo et vino et
voluptati dederat. 3. At postquam in Africam venit, fortem et peritum
belli ducem se ostendit 4. Bello Cimbrico quoque, legatus consulis fuit
et maxima virtute cum hostibus pugnavit. 5. Consul deinde factus, Mario
in exsilium expulso, cum Mithridate bellum gessit. 6. Primum regis
duces duabus proeliis superavit. 7. Deinde Asiam petiit Mithridatemque
fudit. 8. Eum tamen non oppressit; maluit enim tunc pacem cum eo
facere, quod celerrime Romam redire et Mario bellum inferre
constituerat. 9. Mithridatem tamen a quibusdam provinciis, quas
occupaverat, decedere coegit.
61. Las proscripciones:
1. Tum Sulla cum exercitu suo Romam
properavit,
eosque qui Mario favebant omnes superavit. 2. Nihil eius victoria fuit
crudelius, 3. Sulla, dictator factus,
tabulam
proscriptionis proposuit, ubi scripta erant nomina eorum qui occidendi
erant. 4. Quod omnes eius saevitias vehementissime vituperabant,
postridie plura etiam nomina addidit. 5. Ingens fuit caesorum multitudo.
6. Avaritia etiam saevitiae causa fuit,
multoque
plures propter divitias quam propter victoris odium necati sunt. 7.
Civis quidam innoxius, cui fundus in agro albano erat, videns suum
quoque nomen propositum: 8. "Vae, inquit, misero mihi; fundus albanus
mihi nocet."
62. Abdicación y muerte de Sila (78 a. C.):
1. Superatis et expulsis inimicorum partibus, Sulla "felicem" sese
appellavit. 2. Geminis ex eius uxore natis, voluit puerum "Faustum",
puellam "Faustam" appellari. 3. Tum dictaturam repente deposuit,
dimissisque lictoribus, diu in foro solus ambulavit. 4. Mirabile erat
populo eum privatum videre, cui maxima potestas fuerat, qui tot cives
occiderat. 5. Unus tantum adulescens eum reprehendere non dubitavit,
eique domum redeunti maledixit. 6. Cuius verba Sulla aequo animo tulit;
sed domum intrans dixit: 7. "Propter eum adulescentem, nemo postea tam
magnum imperium deponet." 8. Sulla deinde in Campaniae villa mansit,
ubi procul a republica vitam egit. 9. In eadem villa, is vir ingentis
animi, voluptatum cupidus, sed qloriae cupidior, interiit. 10. Ea, quae
ante victoriam suam fecit, sunt quidem laudanda; ea vero quae postea
fecit, nunquam satis vituperari poterunt.
XXI.
POMPEYO
63. Pompeyo y Sila:
1. Cn. Pompeius in civili bello, quod
inter Sullam et
Marium fuit, socius Sullae fuit. 2. Annos tres et viginti natus,
exercitum comparavit, quo Sullae auxilium attulit. 3. Brevi enim
tempore tres hostium exercitus aut cecidit aut cum suis iunxit. 4.
Postea Pompeius in Siciliam it, eamque a Carbone, Sullae inimico
occupatam, recepit. 5. Deinde, exercitu in Africam traiecto, Hiarbae,
Numidiae regi, bellum intulit. 6. Intra
dies
quadraginta hostem oppressit Africamque subegit adulescens ille
quattuor et viginti annos natus. 7. Tum litteras accepit, quibus Sulla
eum iubebat exercitum dimittere, et cum una tantum legione novum ducem
exspectare. 8. Id aegre tulit Pompeius; paruit tamen atque Romam
rediit. 9. Redeunti Pompeio incredibilis multitudo occurrit. 10. Sulla
quoque eum benigne accepit et "Magnum" appellavit. 11. Pompeio tamen
triumphum petenti restitit. 12. Qui magna audacla dixit plures solem
orientem colere quam occidentem. 13. Quibus verbis Pompeius
significabat Sullae potestatem minorem iam esse, ipsius vero crescere.
14. Tum Sulla iuvenis audaciam laudavit et dixit: "Triumphet,
triumphet."
64. Pompeyo y los piratas (67 a. C.):
1. Quod in omnibus maribus multi piratae
erant et
quasdam etiam Italiae urbes diripuerant, Pompeius adversus eos missus
est. 2. Nimiae viri potestati obsistebant quidam ex Optimatibus et in
primis Q. Catulus. 3. Qui in contione dixerat esse quidem clarum virum
Cn. Pompeium, sed non omnia esse uni tribuenda; addiderat etiam: "Si
casu ille perierit, quis ei succedet?" 4. Tum clamavit tota contio: "Tu
ipse, Q. Catule." 5. Tam honorifico civium testimonio victus, Catulus e
contione exiit. 6. Pompeius, navibus per omnes maris recessus positis,
brevi tempore orbem terrarum ista peste liberavit. 7. Piratas captos in
urbibus agrisque procul a mari collocavit. 8. Nihil celerius fuit hac
victoria: nam ante quadragesimum diem piratae e toto mari pulsi sunt.
65. Guerra contra Mitrídates:
1. Eo confecto bello, Cn. Pompeius
Mithridati bellum
intulit atque Asiam celeriter petiit. 2. Proelium statim cum rege
committere cupiebat. 3. Mithridates autem
diu nullam
pugnandi facultatem dedit, nam in castris semper se continebat. 4.
Quadam tamen nocte Pompeius pugnam commisit. 5. Luna Romanis utilis
fuit: nam eam Romani a tergo habebant; itaque umbrae corporum, longe
patentes, usque ad primos hostium ordines pertinebant. 6. Quae res
milites regis fefellit: in umbras, non in Romanos tela coniiciebant. 7.
Victus Mithridates in Pontum fugit. 8. Illic ipse Mithridatis filius,
Pharnaces, adversus patrem bellum gessit, quod, occisis a patre
fratribus, vitae suae ipse timebat. 9.
Tum
Mithridates, de rebus suis desperans, venenum sumpsit. 10. Id autem
vitam non abstulit, quia rex adversus venena multis medicaminibus
corpus antea confirmaverat. 11. Tandem a milite Gallo suo iussu
interfectus est.
66. Victoria sobre Tigranes. Guerra civil entre Pompeyo y
César:
1.
Pompeius deinde Tigranem,
Armeniae regem Mithridatisque socium, superavit. 2. Quem tamen benignis
verbis excepit atque in regnum restituit, tam pulchrum esse existimans
facere reges quam vincere. 3. Quibus rebus factis, in Italiam tandem
rediit. 4. Ad Urbem venit et, dimisso exercitu, tertium triumphum egit.
5. Tam clarus imperator vitam miserrime
amisit. 6.
Postea enim bellum civile coepit inter Pompeium et Caesarem. 7.
Pompeius, relicta Urbe atque Italia ipsa, Thessaliam petiit, et cum eo
consules senatusque omnis. 8. Victus Pompeius ad Ptolemaeum,
Alexandriae regem, fugere voluit sed ille Pompeium interfici iussit.
XXII.
CICERÓN
67. Cicerón. Un genio precoz:
1. M. Tullius Cicero Arpini, quod est
Volscorum
oppidum, natus est. 2. Uni ex eius maioribus verruca in naso fuit,
ciceri similis: inde cognomen Ciceronis genti datum est. 3. Cum multi
de ea re riderent, Cicero: "Utinam istud cognomen, inquit,
nobilissimorum nominum famam, mea opera, vincat." 4. Egregio fuit
ingenio: cum in schola litteris studeret, aequales eum, sicut regem,
magnis honoribus quotidie deducebant domum. 5. Eorum etiam parentes,
pueri fama commoti, in scholam veniebant eum visum et auditum. 6. Ut
adulescens fuit, Cicero Athenas adiit, ubi philosophum Antiochum
diligenter audivit. 7. Inde Rhodum se contulit, ubi Molo, orator
doctissimus eius magister fuit. 8. Dicunt
illum, cum
Ciceronem dicentem audivisset, flevisse. 9. Existimabat enim Ciceronem,
virum Romanum, Graecos ingenio et arte dicendi superare.
68. La conjuración de Catilina (63 a. C.):
1. Cum Romam rediisset, Cicero fuit
quaestor tam
gratus quam clarus in Sicilia. 2. Deinde consul factus, Catilinae
coniurationem maxima virtute fregit. 3. Catilina enim, furore motus,
quod consulatum frustra petierat, nefaria consilia capere non
dubitaverat. 4. Cum nonnullis viris nobilibus Ciceronem interficere,
senatores necare, Urbem igne delere, publicam pecuniam diripere
constituerat. 5. Quae coniuratio a Cicerone aperta est. 6. Tunc
Catilina, metu consulis, Roma ad exercitum, quem comparaverat, fugit.
7. Eius socii, capti ac in vincula coniecti, sine mora necati sunt. 8.
Senator quidam filium suum, qui Catilinae socius fuerat, ipse morte
affecit. 9. Catilinae autem copiae apud Pistorium caesae sunt. 10.
Acriter pugnatum est: nullus hostium proelio superfuit; ipse Catilina
longe a suis, inter corpora eorum quos occiderat, cecidit. 11. Senatus
populusque Romanus Ciceronem "patrem patriae" appellavit.
69. El exilio (58 a. C.) y la rehabilitación de
Cicerón:
1. Paucis post annis Clodius, tribunus
plebis,
Ciceronem accusavit. 2. "Cicero consul,
inquit, cives
Romanos indicta causa nefarie necavit." 3. Tunc senatus, sicut in
publico luctu, vestem mutavit. 4. Cicero, cum posset armis salutem suam
defendere, maluit Urbem relinquere quam civile bellum movere. 5. Tunc
Clodius illius domum et villas diripuit et delevit. 6. Sed mox maximo
omnium civium studio Cicero in patriam revocatus est. 7. Illi redeunti
ingens multitudo occurrit, domus eius publice restituta est. 8. Postea
Cicero, quanquam cum Pompeio Romam reliquerat, a Caesare victore veniam
accepit. 9. Quo interfecto, Octavium, heredem Caesaris, fovit atque
Antonio rempublicam vexanti opposuit; sed ab illo deinde desertus est
et proditus.
70. Muerte de Cicerón (43 a. C.):
1.
Antonius, facta cum Octavio
societate, Ciceronem iamdiu sibi inimicum proscripsit. 2. Qua re
audita, Cicero fugit in villam quae non longe a mari aberat, et inde in
navem conscendit, in Macedoniam transiturus.
3. Cum
vero eum venti adversi ad litus rettulissent et ipse iactationem navis
ferre non posset, rediit ad villam: "Mortem accipiam, inquit, in patria
saepe servata." 4. Mox adfuerunt Antonii milites; cum Ciceronis servi
parati essent ad pugnandum fortiter, ipse lecticam, qua vehebatur,
deponi iussit noluitque eos arma capere. 5. Ita Ciceroni prominenti ex
lectica caput sectum est; quod relatum est ad Antonium, eiusque iussu
inter duas manus in rostris est positum.
XXIII.
JULIO CÉSAR
71. César víctima de Sila:
1. C.
Iulius Caesar, nobilissima
familia natus, iam adulescens summa fuit virtute. 2. Corneliam uxorem
duxerat, cuius pater erat Sullae inimicus. 3. Cum Sulla iussisset eum
uxorem dimittere, Caesar tamen parere noluit. 4. Cum Sullae milites eum
ad mortem quaererent, Caesar, mutata veste, ex Urbe exiit, et, quanquam
aeger erat, diu latebris se tegere coactus est. 5. Sulla tandem,
Caesaris amicorum precibus victus, adulescenti ignovit invitus: dixit
enim multos in eo inesse Marios.
72. César y los piratas:
1.Caesar, mortuo Sulla, Rhodum ire
constituit, ubi
arti dicendi studere cupiebat. 2. Sed in itinere a piratis captus est,
mansitque apud eos quadraginta dies. 3. Cum autem eius familiares
postulatam pecuniam piratis attulissent, ab istis in litore relictus
est. 4. Caesar liberatus in urbem proximam Miletum statim properavit;
inde, paratis navibus, adversus piratas celerrime navigavit. 5. Quorum
classis partem delevit, partem cepit, ac de piratis captivis supplicium
sumpsit.
73. La ambición de César:
1. Iulius
Caesar, cum quaestor
fuit, in Hispaniam missus est; cumque pauperem quemdam Alpium vicum
transiret, quem eius comites superbe contemnebant, Caesar dixit:
"Utinam hic primus sim, potius quam Romae secundus!" 2. Cum vero in
Hispania Alexandri Magni videret imaginem, lacrimas fudit. 3. Causam
quaerentibus amicis: "Nonne, inquit, mihi idonea dolendi causa est, cum
nihil memoria dignum gesserim, quanquam ea sum aetate, qua Alexander
iam orbem terrarum ceperat?"
74. El consulado de César (59 a. C.):
1. Cum
consul fuit, collega ei
datus est M. Bibulus, cui lex agraria a Caesare lata non placebat. 2.
Itaque Bibulus in forum venit ad legi obsistendum. 3. Tum magna fuit
seditio: in caput Bibuli cophinus stercoris plenus coniectus est. 4.
Tandem Bibulus, a Caesaris clientibus e foro expulsus, domi manere per
reliquum anni tempus coactus est. 5. Ita quidam homines faceti iure
dicere potuerunt: "Ea quae eo anno gesta sunt, non consulibus Caesare
et Bibulo, sed Iulio et Caesare acta sunt."
75. La conquista de las Galias (58-51 a. C.):
1. Iulius
Caesar, post consulatum,
in Gallia provincia proconsul fuit. 2. Multa autem gessit novem annis
quibus in imperio fuit: Galliam totam occupavit; Germanos primus
Romanorum oppugnavit et magnis affecit cladibus; Britannos quoque
vicit. 3. Quo in bello multa a Caesare egregia facta narrantur. 4. Cum
exercitus salutem fuga peteret, Caesar e manu militis fugientis scutum
eripuit et in primam aciem volans pugnam restituit. 5. In alio proelio,
aquiliferum tergum vertentem ad pugnam reduxit, hostesque dextra manu
ostendens: "Quo tu abis? Hic sunt milites quibuscum pugnamus."
76. La guerra civil (50-45 a. C.):
1. Caesar, qui in Gallia bellum
conficiebat,
constituit alterum consulatum petere, quanquam Roma aberat. 2. Quod ei
a senatu, Pompeio auctore, est negatum. 3. Ea re commotus, in Italiam
cum exercitu rediit, Romaque occupata, Brundisium contendit, quo
Pompeius consulesque fugerant. 4. Deinde, Caesar Thessaliam petiit, ubi
Pompeianos apud Pharsalum vicit. 5. Pompeium ipsum, in Aegyptum
fugientem, rex Ptolemaeus occidi iussit.
6. Deinde,
Caesar in Pontum
transiit, Pharnacemque, Mithridatis filium, quattuor horis uno proelio
superavit. 7. Quam victoriam celerrimam tribus verbis memoravit: "Veni,
vidi, vici." 8. Denique in Africa Scipionem et Iubam, in Hispania
Pompeii ipsos liberos superavit. 9. Humana tamen fuit eius victoria,
nam omnibus Pompeianis pepercit. 10. Cum in Urbem rediit, quinque
triumphos egit.
77. De la dictadura a la muerte (Idus de marzo del 44):
1. Bellis
civilibus confectis,
Caesar, dictator in perpetuum factus, superbe agere coepit. 2. Senatum
ad se venientem sedens excepit; cum M. Antonius, Caesaris in omnibus
bellis comes, et tunc in consulatu colleqa, coronam, insigne regum, in
eius caput imponeret, non recusavit. 3. Itaque coniuratio a sexaginta
viris, Cassio et Bruto ducibus, contra eum facta est. 4. Cum igitur
Caesar Idibus Martiis in senatum venisset, coniurati eum sedentem
circumvenerunt. 5. Unus ex iis ad eum accessit eique manum attulit. 6.
Deinde Caesarem clamantem: "Vim quidem adhibes", Cassius graviter
vulnerat. 7. Paulo post, Caesar aliud vulnus accepit. 8. Cum M. Brutum,
quem filium habebat, inter coniuratos vidisset, dixit: "Tu quoque, fili
mi!" 9. Deinde, ubi animadvertit se circumventum esse undique, toga
caput obvolvit, atque tribus et viginti vulneribus acceptis, ante
Pompeii statuam cecidit.
XXIV.
CATÓN DE UTICA
78. Firmeza del niño Catón:
1. M. Cato
a pueritia egregiam
virtutem ostendit. 2. Cum legati latini Romam venissent ut a Druso,
Catonis avunculo, ius civitatis impetrarent, Catonem puerum frustra
rogaverunt ut Latinos apud avunculum iuvaret. 3. Tunc Popedius,
Latinorum princeps: "Nisi, inquit, legatis parebis, de altissima aedium
parte te praecipitabo." 4. Tamen metu pueri animum flectere non potuit.
5. Tunc Popedius clamavit: "Gaudeamus, Latini, hunc esse tam parvum;
nam cum senator erit, nulla gens, Catone invito, ius civitatis
impetrabit."
79. Catón, adversario de César. Muerte voluntaria
en Útica (46 a. C.):
1. Cum Caesari consuli saepe obsisteret,
ille tandem
Catonem e curia trahi et in vincula coniici iussit. 2. At Cato, ad
carcerem ductus, civibus suadebat ut consuli resisterent. 3. Cum eo
procedebant multi senatores; quorum unus non dubitavit Caesari dicere:
"Malo esse cum Catone in carcere quam tecum in curia." 4. Pudore
victus, Caesar unum e tribunis misit, ut Catonem liberaret.
5. Postea
Cato bello civili
Pompeio adfuit, eoque occiso reliquas copias in Africam difficili
itinere duxit. 6. Cum vero ei summum imperium a militibus offerretur,
Scipioni, viro consulari, parere maluit. 7. Scipione victo, Uticam,
Africae urbem, petivit, ubi ferro sibi ipse mortem attulit. 8. Caesar,
audita Catonis morte, dixit neminem tantam gloriam meruisse: Catonis
liberos eorumque fortunas servavit.
XXV.
BRUTO
80. Bruto:
1. M.
Brutus ex illa gente, quae
Roma Tarquinios expulerat, natus erat. 2, Cum bello civili Pompeio
adfuisset, tamen, victo Pompeio, a Caesare servatus atque praetor
factus est. 3. Postea, cum Caesar, nimis superbus, senatum contemnere
et fortasse regnum petere coepisset, populus vindicem libertatis
quaerebat. 4. Scripserunt quidam in primi Bruti statua: "Utinam
viveres", deinde in ipsius Caesaris statua: "Brutus, quia reges
expulit, primus consul factus est; hic, quia consules expulit, rex
factus est." 5. Scriptum quoque est in Bruti praetoris tribunali:
"Dormis, Brute."
81. Coraje de su mujer Porcia:
1. M. Brutus, cognita populi Romani
voluntate,
adversus Caesarem conspiravit. 2. Tunc Porcia, Bruti uxor, cultello
tonsorio velut casu se ipsa vulneravit. 3. Porcia, propter eam rem a
Bruto reprehensa, respondit: 4. "Non casu, mi Brute, sed sponte mea hoc
vulnus mihi intuli, ut vulneris dolorem contemnere usu discerem. 5. Si
enim interibis, ego tecum peribo." 6. Quibus verbis auditis, Brutus ad
caelum manus sustulit et clamavit: "Utinam dignum tali coniuge me
praebeam!"
82. Bruto, vencido por Antonio, se da muerte (42 a. C.):
1. Interfecto Caesare, Antonius iram
populi adversus
Brutum eiusque socios incendit. 2. Itaque Brutus ad Macedoniam
contendit ibique, apud urbem Philippos, cum Antonio et Octavio proelium
commisit. 3. Victus in acie, collem nocte petiit; ibi ne in hostium
manus veniret, suo ipsius iussu a comite quodam interfectus est. 4.
Antonius, cum Brutum mortuum vidisset, eius corpus suo paludamento
purpureo texit, ut in eo sepeliretur. 5. Octavius vero non tam humanus
fuit: Bruti enim caput Romam ferri iussit, ut ante Caesaris statuam
poneretur.
XXVI.
OCTAVIO AUGUSTO
83. Octavio en el asedio de Módena:
1.
Octavius, Iuliae nepos, cum
patrem suum quattuor annos natus amisisset, a Caesare, Iuliae fratre,
adoptatus est. 2. Audita Caesaris morte, nomen Caesaris sumpsit et,
copiis statim conscriptis, opem Decimo Bruto tulit, qui ab Antonio
Mutinae oppugnabatur. 3. Cum autem urbem oppugnatam inire non posset,
ad Brutum pro nuntiis columbas misit. 4. Quibus fame confectis,
litteras ad collum alligabat; deinde a loco moenibus proximo columbas
mittebat. 5. Eae autem alta aedificia petebant, ubi cibum, Bruti iussu
depositum, inveniebant:
ita facile capiebantur.
84. Ilegalidades y crueldad de Octavio:
1. Postea
ad Urbem accessit, et
quadringenti milites, ad senatum missi, consulatum ei postulaverunt. 2.
Cunctante senatu, legationis princeps, ostendens gladium, in ipsa curia
clamavit: "Hic faciet, nisi vos feceritis." 3. Ita milites Octavium
Caesarem, nondum viginti annos natum, vi consulem fecerunt. 4. Qui
adversus inimicos crudeliorem quam ipse Sulla se ostendit: ne pueris
quidem pepercit. 5. Societate cum Antonio facta, M. Bruto, qui Caesarem
interfecerat, bellum intulit atque eum superavit.
85. Victoria en Accio; muerte de Antonio y de Cleopatra (31 a. C.):
1. Postea
Octavius ab Antonio
iterum dissensit, quod is Octaviam, sororem Octavii, repudiaverat et
Cleopatram, Aegyptiorum reginam, uxorem duxerat. 2. Cum eo apud Actium
navale proelium iniit. 3. Victus est Antonius et fugiens Aegyptum
petiit; Octavius Alexandriam, quo Antonius cum Cleopatra fugerat, brevi
tempore expugnavit. 4. Antonius, omni spe sublata, mortem sibi ipse
attulit. 5. Cleopatra vero, quam Octavius vivam capere atque in
triumpho ducere volebat, aspidem afferri iussit, cuius morsu vitam
amisit.
86. Octavio, dueño de Roma, recibe el título de
Augusto:
1. Tandem
Octavius, hostibus
victis, humanum se ostendit. 2. Postquam in ltaliam rediit, in urbem
Romam triumphans intravit. 3. Tum bellis in toto orbe terrarum
confectis, Iani portas sua manu clausit, quae antea bis tantum clausae
erant: Numa regnante, ac primo bello punico confecto. 4. Tunc omnes,
post tot mala, beatam vitam agere potuerunt 5. Octavio maximi honores a
senatu concessi sunt. 6. Ipse "Augustus" nominatus est, mensisque
"sextilis" eodem nomine est appellatus, quod illo mense bellis
civilibus finis erat impositus. 7. Etiam erga eos, quos inimicos
cognoverat, humanus fuit. 8. Legentem olim unum e nepotibus invenit:
cumque puer territus volumen Ciceronis, quod manu tenebat, veste
tegeret, Augustus librum cepit, eoque statim reddito: "Hic vir, inquit,
doctus fuit et patriam amavit."
87. Augusto y los cuervos sabios:
1. Pedibus
saepe per urbem
ambulabat. 2. Post Actiacam victoriam, occurrit ei opifex quidam,
corvum tenens qui magna voce dicebat: "Ave, Caesar, victor, imperator."
3. Augustus, corvum miratus, magna pecunia eum emit. 4. Socius
opificis, ad quem nihil ex illa pecunia pervenerat, dixit Augusto illum
habere alterum corvum; quem afferri iussit Augustus. 5. Allatus corvus
ea verba, quae didicerat, fecit: "Ave, Antoni, victor, imperator." 6.
Augustus, his verbis haud iratus, imperavit tamen ut socius particeps
esset pecuniae ab opifice acceptae.
7. Quo
exemplo incitatus, sutor
quidam corvum docuit eodem modo; sed cum parum procederet, saepe corvo
dicebat: "Operam perdidi!" 8. Tandem corvus coepit verba, quae ad
laudem Augusti didicerat, bene proferre; quibus auditis, Augustus
respondit: "Satis talium salutatorum habeo." 9. Tum corvus forte ea
verba addidit, quae saepe audiverat: "Operam perdidi!" 10. Augustus
risit atque corvum emi iussit.
88. La amistad de Mecenas:
1.
Augustus familiarem habuit
Maecenatem, equitem Romanum. 2. Qui, cum apud principem gratia valeret,
magna humanitate curavit ut omnibus prodesset, obesset nemini. 3. Miro
modo Augusti animum flectebat, cum eum ira incitatum videbat. 4. Ius
olim dicebat Augustus; Maecenas, cum timeret ne multos capitis
damnaret, per multitudinem ad Augustum accedere contendit. 5. Quod cum
frustra tentavisset, in tabella scripsit haec verba: "Surge tandem,
carnifex!" eamque tabellam ad Augusti pedes iecit. 6. Qua lecta,
Augustus statim surrexit; neminem eo die damnavit.
89. Sencillez de la vida de Augusto:
1. Habitavit Augustus in parvis aedibus,
ac per
annos quadraginta in eodem cubiculo hieme et aestate mansit. 2. Idem
tamen Romam tanta cura ornavit ut iure dicere posset: "Ego ex lateritia
urbe marmoream feci" 3. Vestis ab uxore, aut a filia, aut a sorore
facta ei grata erat. 4. Cibum quoque modicum capiebat. 5. Non magis
quam septem horas dormiebat, somno saepe intermisso. 6. Cum audivisset
senatorem quemdam, aere alieno oppressum, tamen optime dormire,
culcitam eius emit. 7. Mirantibus amicis dixit: "Habenda est ad somnum
culcita, in qua homo, qui tantum debet, dormire potuit."
90. Los últimos momentos de Augusto (14 d. C):
1. Tandem in Campaniam se recepit, ubi
etiam senex
cum comitibus saepe iocabatur. 2. Extremo vitae die amicos
interrogavit: "Vitaene mimum satis commode egi?" 3. Addidit haec verba:
"Vos omnes cum gaudio applaudite." 4. Nolae quinque et septuaginta
annos natus vitam amisit.