1. Un rey despreciable: Pelias:
1. Antiquis temporibus Pelias in
Thessalia regnabat.
2. Malus rex erat : nonne fratrem Aesonem e regno vi expulerat? 3.
Aeson autem, dolore confectus, misere interiit. 4. Tunc Chiron
centaurus Iasonem, Aesonis filium, magna cura educavit. 5. Iason omnes
aequales virtute corporisque viribus superabat. 6. Cum fuit adulescens,
patris regnum recuperare constituit. 7. Itaque in Thessaliam rediit,
Peliam sine metu adiit, patrisque regnum a malo rege petivit.
2. Un pérfido ardid del rey:
1. Iasonis adventus Peliam terruit. 2.
Malus autem
rex tam pulchrum et opulentum regnum servare vehementer cupiebat. 3.
Itaque fraudem excogitans, adulescenti benigne
respondit
4. "Gaudium meum magnum est, quod fratris mei filium hic
video.
5. Regnum habebis, nam probus sum et mihi carus es. 6. Sed antea e
patria exibis atque in Colchorum fines ad Aeetam regem ibis. 7. Illic
draco in silva velleris aurei custos est. 8. Tam pulchrum vellus habere
cupio. 9. Ego autem iam senex sum neque ingentem draconem superare
potero. 10. Tu validus adulescens es: scio te posse vellus aureum
capere et mihi dare. 11. Tunc magna erit tibi gloria, mihi autem
laetitia. "
3. Preparativos de Jasón:
1. Iason Peliae fidem habuit et regis
iussu
Colchorum fines petere constituit. 2. Sine comitibus autem tam longum
iter facere non poterat. 3. Itaque acres et peritos iuvenes delegit
quibuscum magnam et celerem navem aedificavit. 4. Navis nomen "Argo"
erat; itaque Iasonis comites Argonautae vocati
sunt. 5.
Magno gaudio et ardore in pulchram navem conscenderunt et e portu
exierunt. 6. Sine metu e patria abeuntes, per mare Aegeum ad
Hellespontum cursum tenebant.
4. Llegada de los Argonautas a la Cólquide:
1. Argonautis, Hellespontum ac Pontum Euxinum transeuntibus, pericula
omnis generis non defuerunt. 2. Tamen Minerva dea Argonautis semper
adfuit; ita Colchorum fines salvi adierunt. 3. Ibi Argonautae, de nave
exeuntes, per urbem ad Aeetam regem adierunt. 4. Tum Iason regi dixit :
"NoIi nobis inimicus esse. 5. E longinqua Graecorum terra cum bona spe
in regnum tuum venimus. 6. A te peto vellus aureum, propter quod cum
comitibus iter in regnum tuum feci. 7. Cum autem in Graeciam
redierimus, te laudabimus tibique gratiam habebimus. "
5. Hazañas de Jasón en la Cólquide:
1. Rex Aeeta respondit 2. " Magnam quidem rem a me petis;
tamen
tibi vellus aureum dabo, cum ingentes tauros meos, ignem naribus
efflantes, viceris, cum draconis dentes in agro severis, cum viros ex
dentibus natos armis superaveris. " 3. Regis responsum Iasoni iucundum
non fuit, nam nullus vir tam multos labores facere poterat. 4. Sed
Medea, regis filia, magicarum artium perita, Iasoni adfuit, quod
iuvenem amabat. 5. Ita Iason ingentes tauros superavit, virosque e
draconis dentibus natos interficere potuit. 6. Saevus autem rex non
cupiebat vellus aureum Iasoni dare, sed miseros Argonautas mala fraude
interficere constituit.
6. Jason regresa con Medea a Tesalia:
1. Medea rursus Iasonem adiit et " Noli
hic manere,
inquit, nam magno in periculo es. 2. Nunquam pater meus tibi vellus
aureum dabit. 3. Ego vero ad draconem, velleris custodem, te ducam ;
auxilio meo vellus capere poteris. " 4. Tum Medea iuvenem iussit in
silvam intrare. 5. Ibi Medea immane animal sopivit; Iason autem vellus
aureum capere et ad navem fugare potuit. 6. Tunc cum Medea carisque
comitibus in navem conscendit et in Graeciam rediit. 7. Ibi Medeam
uxorem duxit, ac post mortem Peliae, Thessaliae rex fuit.
Este texto aparece en
Initiation aux lettres
latines, de R. Morisset y
otros, ed. Magnard, París, 1992.